장음표시 사용
471쪽
atque opinantes, & supercilio & tumore sumati, qui si haec verba audierint, deridciat, & ea quae tam recte sitiat dicta, deliramenta magis existimant; cum praeiertim credamus inluminatione
spiritus sancti patuisse sanctis patribus scientiam veritatis. At illi, tamquam si soli possint meliora sentire, non ipsum existimant unigenitum Dei filium , quod est ex substantia ejus, Deum verbum passtum este sua carne pro nobis humane , licet eo quod Deus intelligatur, in sua natura habeat ut pati non possit, hominem autem seorsus & separatim eum ponentes qui est ex sancta virgine procreatus. Deinde ei, quantum ipsis videtur, modum gloriae tribuentes, adunatum fuisse dicunt verbo Dei patris ; & rationem adunationis exponentcs , donatam csse ipsi dicunt a Deo aequalitatem dignitatis sive auctoritatis, & ut simili appellatione & Christus &filius dicatur & Dominus. Sin vero etiam passias esse aliquid dicatur homo qui ab ipsis excogita-rur, oportere aiunt in ipsum Deum verbum referri , co quod conjuntium sit ipsi isqualitate dignitatis, cum , naturis divisis, unusquisque
Explanabo autem vim sententiarum quantum ipse valuero , sacrarum litterarum cxempla proponens. Esuriit Christus, itinere fatigatus est, do mi vit, ingressus in naviculam , pulsatus estis ministris verberibus , a Pilato flagellatus est, sputat vina militum excepit , qui lancea latus fungentes, acetum mixtum felle ori ejus obtulerunt; gustavit autem & mortem, crucem passuria dc alia convitia Iudaeorum. Haec omnia homini quidem conlisisse commemorant, referri Vei,
472쪽
MARI 1 MERCATO s. 423 in filii veri personam. At nos credimus i sicut
in unum Deum patrem omnipotentcm , Om
nium visibilium & invisibilium factorem, ita
etiam in unum Dominum Iesum Christum filium ejus. Dividere vero seorsus in hominem Enam nuel recusamus & seorsus in Verbum. Scientes autem quod factum sit juxta nos verbum & homo, vere ipsum eundemque dicimus Deum de Deo , humane vero hominem juxta nos ex muliere. Adfirmamus autem porro propter familiaritalcm , carnis quidem cum infirmitatcs fuisse Perpessum, servasse vero naturae suae impassibili ratcm , eo quod non homo erat solum, sed idem cum hoc etiam Deus natura; & quemadmodum proprium erat corpus ipsius, ita etiam naturales corporis & inculpabiles passiones, necnon etiam ea quae et inlata sunt petulantia nonnullorum. Patiebatur autem impassibiliter, quia non idcirco se humiliavit ut esset tantum similis nostri, sed quia , ut ante dixi, id naturae suae uti sit omnibus superior rcservarat. At si diceremus quod per conversionem vel commutationem naturae suae in naturam transierit carnis, necesse erat omnibus modis nos, invitos etiam, confiteri arcanam divinamque naturam
fuisse passibi bilem. Sin autem manserit incommutatus, licet juxta nos homo sit factus , & est proprium caelcsti naturae ut pati non possit, deinde per adunationcm ipsius factum fuerit corpus passibile, patiatur corpore patiente, eo quod ipsius fuisse dicitur proprium , manet Vero ipse impassibilis, eo quod ipsius porro proprium ut pati non possit. Et si glorificatus est Emmanuel per passionem, ut ipse dixit, cum
473쪽
41ώ o ν E R Apro nobis pretiosam crucem esset passurus , Atanagur catus est filius homin f, cur passionis glo- riam homini tribuentes solam habςnti coniunctionem cum eo in aequalitate dignitatis non erubescunt ὶ Nam , sicut ipsi existimant , conjunxit sibi secundum voluntatem patris & com placitum hominem simpliciter, &eum suae gloriae parem effecit, dc concessit ut simili appellatione Christus dc filius dc Deus nominatus sit
dc Dominu S. Ergo neque incarnatum est vere verbum, nec
prorsus homo est factum. Et forte etiam falsos mendacesque dicere doctores sanctos mundi totius nullum pariat detrimentum Aut enim dia. Cant, immo magis procedant in medium probaturi quod conjunctionis qui ab ipsis inducitur modus incarnationis habeat vim dc id est verbum hominem factum. Aut si ea non ita habere existimant, quare conjunctionis nobis in conjunctae modum excogitant, Veritate neglecta , clim deceat eos dicere humanitati nostrae
adunatum fuisse Dei verbum & patris λ Ita enim carne quidem propria intelligatur passus hum
na, Quantum vero pertinet ad divinitatis natu- .ram, molestiae omnis expers, ut Deus. Quod vero relationem nominantes, quae neocio quomodo ab ipsis reperta est, gloriae detrahant Emmanuelis , quodque eum vix unum sanctorum efficiant prophetarum, & quod in- . ter mensuras constituant plurimorum , in eo quod procul dubio capiantur, probabo porro, divinae scripturae ponens exempla. Murmurabat aliquando in deserto adversus
. Moysen dc Aaron populus Israel dicens : Utisam
474쪽
mertui essemus percus a Pomino in pto , cumsedebamus ad ossis carnium, ct edebamus panes use , que ad satietatem. Dicit deinde sapientissimus Moyses r erat enim consequens tam temerε impatientes confutare in Nos autem quid sumus 'Neque enim adversus nos est murmuratio vestra, sed advorsus Deum. Regnabat enim per illa tempora etiam Deus omnipotens per sanctos prophetas in populo Israel. Illi autem in hoc etiam Pusillanimes accedebant ad divinum Samuel dicentes : Ecce tu senuisti, ct filii tui non ambulam 1. Ret. 8 in viis tuis , ct nune constitue super nos Regem qui Didicet nos, sicut ratera gentes. Moleste quidem nimis ferebat propheta. Ait autem Deus omnipotens : Audi vocem populi , sicut locutus est ad te a
quia non te spreverunt , sed me I reverunt, ut non regnem super eos. Dixit autem alicubi etiam Christus sanctis Apostolis : Mui recipit vos, me Luc. s. recipit. Neςnon etiam misericordes pro tribunali suo adlocuturum se pollicetur : Venite b Matth. 2snedicti patris mei, percipite paratum vobis regniima constitutione mundi. Probitatis vero ipsorum
mores familiariter agnoscens de his quibus benec'nsultum fuerat ab ipsis, Quandiu feceritis, i
quit, uni horum minimorum . mihi fecisis. Ecce in his relationis modus qualis sit cognoscitur evidenter. Murmurabat adversus Moysen & Aaron populus Israel. Et res quidem habebat relationem in Deum. Erant tamen homines Moyses & Aaron similes nostri. Eodem pacto etiam in aliis intelliges quorum nuper fecimus mentionem. Sed erant quidem, ut ante dixi , sancti & admirabiles homines , homines tamen similes nostri. Eone igitur modo etiam
475쪽
13 O P E R Ahomo Deo verbo conjunctus, sciit illi aiunt, relationem in id suarum habeat passionum 3 Et quomodo jam non sit homo communis & seo sus de aliud nihil Ergo non est vere Deus Emmanuel, non Unigenitus filius, non Deus se
Deinde quam ob causam nemo aliorum a Deo verbo honoratus est aequalitate dignitatis sive auctoritatis, solum autem hunc paria Omnia sortitum fuisse contendunt, maxime cum Deus salvator omni ij m non judicat ad personam, sed j istum judicium, sicut ipse commemorat ξ Quare ergo considet solus 3 Quomodo Veni et judex, obsequentibus angelis Quare autem solus tam a nobis quam a supernis spiritibus adoratur 3 Sed valde, inquit. te enim quoque id agere invenimus. palsum enim ipsum confiteris, quatenus ei carnis adtribuas passiones, licet impassibilem serves ut Deum. At nos, Vir optime, cum prius adunaverimus Verbum dc hominem, carni quidem passiones tribuimus, impassibilem vero ut Deum servavimus. Nam licet faetiis sit similis nostri, attamen scire debemus caelestium dignitatum Sc divinar ejus eminentiae majestatena.
Praemissa igitur unitate eaqiae quasi aliquo fundamento fidei praejacto, carne passum esse confitemur, mansisse vero extra passiones , quippe cum in se habeat ut pati non possi ; sin vero in parte ponamus Deum Sc hominem , natu ras a sese dividentes , dc secundum solam relationem dicamus verbum sua duxisse ea quae corpori contigerunt, Moysi nempe dc Aaron modum habebit is qui est ex sacra virgine procreλ-
476쪽
MARII MERCATORI S. 42'tus Emmanuel, quod est interpretatum Nobis.
Ergo etsi per Prophetas sanctos dicat, DON I .s o. sum meum posui in flagella, maxillas autem mea. in palmas , faciem meam autem non averti a confinione sputorum, porro , Infuderunt manus meas Val. Q. ct pedes meos , dinumeraverunt omnia ossa mea , Jc porro, Dedere in cibum meum hyssopum , ct in mrim meam obtulerunt mihi acetum, ipsi omnia haec unigenito adtribuimus quae pro nobis dispensa torie carne passus cst secundum scripturas: Vibia mi . t. ee enim ejus nos sanati sumus, ct in firmatus ectpropter peccata nostra ipse. Impassibilem vero eum natura esse cognoscimus. Nam si , ut dudum dixi, idem homo est simul dc Deus, sunt qui dem certe humanitatis ejus passiones , porro Dei proprium ut impassibilis intelligatur. Haec ita sentientes servabimus pietatem, & lier rectas cogitationes euntes δί sensus, ad cae- estis vocationis palmam perveniemus in Chri
sto, per quem & cum quo Deo & patri gloriavium spiritu sancto in secula seculorum. Amen,
477쪽
excusans cur ad ipsius priores Euenus non--m resiponderit, ostendensique Pelagianos: in quaestione de baptimo parvulorum hoc ipso esse prope convictos quod fatentur pamvulos quodam modo credere per eos 2 quia bus baptitandi osseruntur. Deinde eosdem ex Moesi oe Eliae ante obitum translatione, sive ex fidelium vivonum ad Christi adventum raptu , frustra contendere mortem non esse poenam peccati. I. π, Omino dilectissimo & in Christi me
I in bris sincerissima caritate praedicando filio Mercatori Augustinus in Domino salutem. Litterae dilectionis tuae, quas prias abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio ut etiam in posterioribus te succense rem quod tibi non rescripserim gratissimε acceperim. Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium caritatis. Vt
autem a Cartha ine non rescriberem, non O
casio deruit perlatorum , sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupa-
478쪽
MARII ME Re AT US. 431tissimos dc intentissimos continebant. Cum verb de digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Caesariensem , qud nos eccles astica necessitas traxit e, per quas totas terras cum intentionem nostram huc - atque illuc quae ingerebantur sensibus diversa raptarent , nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. Deinde remeans alias apud nostros jam querela exasperatas litteras tuae sinceritatis inveni, & alium adversus novos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quae primum miseras, quia & carissimi fratris nostri Albini Ecclesia Romanae Acolythi opportunissima se offerebat .ccasio, rescribendum fuit. II. Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi vel ad me consideranda tua scripta
mittentem absit ut negligenter accipiam vel o superba vanitate contemnam , praesertim cum φ, mihi de te gaudium tanto majus sit quanto magis inopinatum improvisumque provenit. Fateo tenim, tantum te profecisse nesciebam. Et quid nobis esse debet optatius quam ut abundenx qui errores infestantes catholicam fidem & in sidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, & Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates acriter fideliterque defendant i, quandoquidem, sicut scriptum est, multitudo sapientium sanitas est orbis ter c. rarum. Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis , quantum potui, & inveni amplectendum 3chortandum ut perseverantissima diligentia in an- . teriora te extendas, adjuvante Domino vires
479쪽
32 O s a st Atuas, qui tibi eas quas nutriret dedit. III. Non autem parum veritati propinquarune in quaestione de baptismo parvulorum , quos de-
vios in viam revocare conamur , cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur credere confitentur. Cum enim dicunt, sicut scribis , non infantes ita credere in remissionem peccatorum tamquam & illis remittantur quos nul
lum putant habere peccatum , sed quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt quo fit, in
quibuscumque fit, remisso peccatorum, hanc fieri credere in aliis quae non fit in eis. Clim ergo dicunt, Non ita credunt, sed ita credunt, profecto eos non ambigunt credere. Audiant itaque Dominum : uni credit in filium; habet vitam aternam ; qui autem incredulus es filo, non videbit vitam , sed ira Dei manet super eum. Quapropter infantes , quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur , per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt qui cos , dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt : ac per hoc si per credentes credunt δίhabent vitam aeternam, profecto per incredulos increduli sunt dc non videbunt vitam , sed ira Dei manet super eos. Non enim dictum est, venit super eos, sed manet super eos; quia ex origine erat jam in eis , nec omnino nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum aufertur ab eis. De hac ira legitur etiam in libro Iob: Homo natus ex muliere, brevis vita ct plenus iracundia. Vnde igitur ira Dei super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac sorde .
reccati, de qua in eodem libro itidem scriptum et est
480쪽
MARii ME RcATORIS, ea . non esse ab hac mundum nec ii fantem cujus Ibidem. est unius diei vita super terram. IV. Non ergo in istis nihil egit quod adversus
eos instantissime disputatur eorum auribus catholicae voces hinc atque inde circumsonant, quandoquidem volentes argumentari contra sacramenta Ecclesiae, confesti sunt tamen parvulos credere. Non eis ergo promittant Vitam , etiam
si non fuerint baptizati. De qua enim alia vita di citur : Qui incredulus est filo, non videbit vitam Nec eos a regno caelorum sic fateantur alienos ut tamen a damnatione defcndant. Nam quid nisi damnatio signilicatur per iram quam Dominus
super non credentem manere testatur Multum
Prorsus accessum est, δί sine scrupulosa conflictatione causa finita est. Si enim concedunt par, vulos credere , procul dubio sicut eos tenet illa I. a. 3. sententia , Qui non renatus fuerit ex aqua ct spiri-xu, non intrabit in regnum calorum , sc etiam ista, Mδης- τε
quae ejusdem Domini est : cui crediderit st baptia
xatus fuerit simus erit, qui autem non crediderit comdemnabitur. Quia ergo cum parvuli baptizantur, fatentur isti eos esse credentes, damnari non du- . 'bitent non credentes, & audeant iam dicere, si possunt, a justo Deo damnari nihil mali ex origine trahentes & peccati contagium non habentes. V. Illud vero quod in litteris tuis commemorasti,objicere nobis Enoch & Eliam quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista ho- minum conversatione transsati, quid eos ad hoc unde agitur adjuvet non intelligo. Ut enim
omittam quod ipsi quoque morituri postea perhibentur , sicut plerique exponunt Apocalypsim Iohannis de duobus illis prophetis de quibus, tacitis eorum nomioibus, loquitur , quod isti Ee
