Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

esset. Iuvenis evasit vere indolis regiae : nec, quum quaereretur gener Tarquinio, quisquam romanae iuventutis ulla arte conferri potuit: filiamque ei suam rex despondit. Hic quacunque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet, serva natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum, qui Corniculo capto, Ser. Τullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam Viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina romana prohibitam serunt servitio partum Romae edidisse, Prisci Tarquinii domo. Indo tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parVο eductum, in caritate atque honore suisse : fortunam matris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur, secisse. XL. Duodequadragesimo serme anno, ex quo regnare coeperat Τarquinius, non apud regem modo, sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser. Τullius erat. Τum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant, se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae adVenam, non modo civicae, sed ne italicae quidem stirpis ; tum impensius his indignitas crescere, si ne ab Τarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet: ut in eadem civitate post centesimum sere annum, quam Romulus deo prognatus, deus ipse, tenuerit regnum, donec interris fuerit, id servus serva natus possideat. Tum commune romani nominis, tum praecipue id domus suas dedecus lare, si, Anci regis virili stirpe salva, non modo advenis, sed servis etiam, regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcero contumeliam statuunt. ded et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis, quam in Servium, eos stimulabat: et quia gravior ultor caedis, Si superesset, rex futurus erat, quam privatus: tum, Servio occiso, quemcunque alium generum delegisset, eundem regni heredem iacturus videbatur. Ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo sorocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus serramentis, in vestibulo regiae, quam potuero tumultuosissime, specie rixae in se omnes apparitores regios con-

52쪽

LIB. I. CAP. XLI.

vertunt: inde, quum ambo regem appellarent, clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque Vociferari, et certatim alter alteri obstrepere ; coerciti ab lictore, et iussi invicem dicere, tandem obloqui desistunt. Unus rem ex composito orditur. Quum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit: relictο- quo in vulnere telo, ambo se foras eiiciunt. XLI. Tarquinium moribundnm quum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiicit: simul, quae curando vulneri opus sunt, tanquam spes subesset, sedulo comparat: simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere accito quum paene

exsanguem virum ostendisset; dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse

sinat. Tuum est, inquit, Servi, si vir es, regnum ; non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige se, deosque duces sequere, qui elarum Me fore eaput divino quondam circumfuso igni portenderunι. Nune te illae lestis eaeeitet βamma: nune eaepergiscere vere. Et no3 peregrini regnarimus. Qui sis, non unde natus gis, remsta. Si tua re subita eonsilia torpent, at tu mea sequere. Quum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, exsuperiore parte aedium per senestras, in Novam viam versas, habitabat enim rex ad Iovis Statoris) populum Tanaquil alloquituri Iubet bono animo esse : sopitum fui eregem subito letu: ferrum haud alte in eorpus deseendisse riam ad se redisse. Inspectum vulnus, absterSO cruore:

omnia salubria esse: eo idere, propediem ipsum eos visuros. Interim Ser. Tullio iubere populum disto audientem esse. Eum iura redditurum, obiturumque alia regis munia eage. Servius cum trabea et lictoribus prodit; ac, sede regia sedens, alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulaL Itaque, per aliquot dies, quum iam exspirasset Tarquinius, celata morte, per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit. Tum demum palam facto, et complorationo in regia orta, Servius, praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, voluntate patrum

53쪽

T. LIVII

regnavit. Anci liberi, iam tum comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem, et tantas esse opes Servii nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

XLII. Nec iam publicis magis consiliis Servius, quam

privatis, munire opes. Et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Τarquinii liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arunti Τarquiniis, iungit. Nec rupit tamen satinecessitatem humanis consiliis, quin invidia regni otiam inter domesticos infida omnia atque infesta saceret. Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum V ientibus fiam enim induciae exierant) aliisquo Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna enituit Tullii : lasoquo ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, Seu patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggroditurquo inde ad pacis longo maximum opus: ut, quemadmodum Numa divini auctor iuris suisset, ita Servium conditorem omnis in civitato discriminis ordinumque, quibus inter Fradus dignitatis fortunaequo aliquid interlucet, posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio : ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel thollo. XLIII. Ex iis, qui contum millium aeris, aut maiorem censum haberent, octoginta consecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum. Prima classis omnes appellati. Seniores, ad urbis custodiam ut praesto essent: iiivenes, ut soris bella gererenti Arma his imperata, galea, clipeum, ocreae, lorica; omnia ex aere. Haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem, hastaque ot gladius. Addilao huic classi duae labrum centuriae, quae sine armis stipendia sacerent: datum munus, ut machinas in bello ferrenti Secunda classis intra centumus lue ad quinque et septuaginta millium censum instituta ; et ex his, senioribus iuni0ribusque, viginti conscriptae centuriae: arma imperata, seu tum pro clipeo, et praetor loricam omnia eadem. Τertiae classis in quinquaginta millium consum esse voluit. Τοtidem centuriae

54쪽

LIB. I. CAP. XLIII. XLIV. 5 l

et hae, eodemquo discrimine aetatium, saetae : nec do armis quicquam mutatum ; ocreae tantum ademptae. Inruarta elasso census quinque et viginti millium; tollem centuriae laciae : arma mutata ; nihil praeter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta, centuriae triginta laclao landas lapidesque missiles hi secum gerebant. In his 'aetonsi, cornicines, tubicinesque, in trescenturias distributi. Undecim millibus haec classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuii : inde una centuria lacta est, immunis militia. Ila pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias, tribus ab Romulo institulis, sub iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus seeit. Ad equos emendos dena millia aeris ex publico data; et, quibus

equos alerent, Viduae attributae, quae bina millia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in diles a pauperibus inclinata onera. Deindo est honos additus: non enim, ut ab Romulo traditum ceteri seri averant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promiscuo omnibus datum est: sed gradus facti, ut neque eXelu Sus quisquam suffragio videretur, et Vis Omnis penes primores civitatis esset. Equites enim vocabantur primi; octoginta inde primae classis centuriae: ibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundae classis Vocarentur : nec sere unquam infra ita destenderent, ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet, hunc ordinem, qui nunc

est, post expletas quinquo et triginta tribus, duplicato

earum numero, centuriis iuniorum seniorumque ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes, Τribus eas appellavit, ut ego arbitror, ab tributo : nam eius quoque aequaliter ex cenSuconserendi ab eodem inita ratio est. Neque hac tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam

pertinuere.

XLIV. Censu perfecto, quem maturaverat metu legis do ineensis latae cum vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives romani, equites peditesque, in suisquisque centuriis, in campo Martio prima luco adessent.

55쪽

T. LIVII

52 Ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit : idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est. Millia octoginta eo lustro civium censa dicuntur. Adiicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui serre arma poSSent, eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urDs quoque amplificanda

visa est. Addit duos colles, Quirinalem viminalemque. Inde deinceps auget Esquilias: ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere et lassis et muro circumdat urbem : ita pomoerium profert. Pomoerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur esse. Est autem magis circa murum Iocus, quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurato consecrabant: ut neque intortoro parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam coniungunt; et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium, quod neque habitari, neque arari fas erat, non magis quod post murum esset, quam quod murus post id, pomoerium Romani appellarunt: et in urbis Incremento semper, quantum moenia processura erant, tantum terminini consecrati proferebantur. XLV. Aucta civitato magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper Rrmis opes acquirerentur, consilio augere imperium conatus est; simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclutum Dianao Ephesiae sanum: id communitora civitatibus Asiae factum fama serebat. Quum consensum deosque consociatos laudaret miro Servius inter proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia amicitiasciuo de industria iunxerat; saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae sanum Dianae populi latini cum populo romano sacerent Ea erat consessio,

caput rerum Romam esse, de quo toties armis certatum fuerat. Id quanquam omissum iam ex omnium cura Latinorum, ob rem toties infeliciter tentatam armis, videbatur ; uni se ex Sabinis sors dare visa est privato consilio imporii recuperandi. Bos in Sabinis nata cuidam

56쪽

LIB. I. CAP. XLV. XLVI.

nae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut erat, res prodigii loco est: et cecinere vates, cuius civitatis eam

civis Dianae immolasset, ibi sore imperium ; idque ea

men pervenerat ad antistitem sani Dianae. Sabinus, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad sanum Dianae, et ante aram statuit. Ibi antistes romanus, quum eum magnitudo victimae celebratasama movisset, memor responsi Sabinum ita alloquitur:

Quidnam tu, Munes, paras' insuit, inceste sacri ieium Dianae facere ' Quin tu ante vivo perfunderis flamine 'Infima valle praesiuit Tiberis. Religione tactus hospes, tui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rites acta, ex templo descendit ad Τiberim. Interea Romanus immolat hianae bovem : id mire gratum regi atque eivitati fuit. XLVI. Servius quanquam iam usu haud dubium regnum

possederat, tamen, quia interdum iactari Voces a iuveno Tarquinio audiebat, se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis, agro capto ex hostibus viritini diviso, ausus est serre ad populum, vellent, iuberentne, se regnare ' tantoque consensu, quanto haud quisquam alius anto, rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem assectandi regni minuit: imo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, eriminandi Servii apud patres, crescendique in curia

sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi, et domi uxore Τullia inquietum animum stimulante. Τulit enim et romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ;ultimumue regnum esset, quod scelero partum foret.

Hic L. Tarquinius Prisci Τarquinii regis lilius nepositosuerit, parum liquet; pluribus tamen auctoribus silium odiderim in fratrem habuerat Aruntem Τarquinium, mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Τulliae, resis filiae, nupserant, et ipsae longo dispares

moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur, fortuna, credo, populi romani, tuo diuturnius Servii regnum esset, constituique ei vitatis mores possent. Angesatur sorox Tullia, nihil materiae in viro neque ad cupiditatem, neque ad audaciam

57쪽

T. LIVII

esse. Τοfa in alterum versa Τarquinium, eum mirari, eum Virum dicere, ac regio sanguine ortum : Spernere Sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia.

Contrahit celeriter similitudo eos, ut sero fit malum malo aptissimum: sed initium turbandi omnia a semina or-- tum est. Ea, secretis Viri alieni assuefacta sermonibus, nullis verborum contumeliis parcere, de viro ad fratrem, de sorore ad virum ; et se rectius viduam, et illum coinlibem futurum suisso contendere, quam cum impari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset. Si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se propediem vi Suram regnum fuisse, quod apud patrem videat. Celeriter adolescentem suas temeritatis impleL Lucius Τarquinius et Tullia minor prope continuatis su neribus, quum domos vacuas novo matrimonio secissent, iunguntur nuptiis, magis non prohibente Semio, quam approbante.

XLVII. Τum vero in dies infestior Τullii senectus,

infestius coepit regnum esse. Iam enim ab scelero ad aliud spectare mulier scelus : nec nocte, nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent. Non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec eum quo taeita serviret: defuisse, se regno di=num putaret e qui meminisset, se esse prisci Tarquinii filium; qui

habere, quam sperare, regnum mallet. Si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello : sinmὶnus, eo nunc peius mutata est res, quod istic eum igna-oia est scelus. Ouin aecingeris ' Non sibi ab Corintho, nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est. Dii te penates patriique, et patris imago, et

domus regia, et in domo regale solium, et nomen Tarquinium ereat vocatque regem. Aut si ad haec parum est

animi, quid frustraris civitatem y suid te ut regium tuo

nem conspici sinis ' Faeesse hinc Tarquinius, aut Corinthum. Demipere retro ad stirpem, fratri similior, quam patri. His aliisque increpando iuvenem instigat, nec co quiescere ipsa potest: si, quum Tanaquil, peregrina mulier, tantum 'moliri potuisset animo, ut duo continua regna viro, ac deinceps genero, dedisset; ipsa, regio so-mino Orta, nullum momentum in dando adimendoquo

58쪽

LIB. I. CAP. XLVII. xLVIII. 55

regno saceret. His muliebribus instinctus furiis Τarquinius circumire et prensare, minorum maxime gentium, patres; admonere paterni beneficii, ac pro est gratiam repetere ; allicere donis iuvenes : tum de se ingentia pollicendo, tum regis criminibus omnibus locis crescere. Postremo, ut iam agendae rei tempus Vi Sum est, stipatus agmine armatorum, in forum irrupit: inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens, patres In curiam per praeconem ad rogem Τarquinium citari iussit. Convenero extemplo, alii iam anto ad hoc praeparati, alii metu, no non venisso fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti, et iam do Servio actum rati. Ibi Tarquinius, maledicta ab stirpe ultima orsus; Seroum, servaque natum, post mortem mssignam parentis sui, non inter regno, ut antea, inito, non eomitiis habitis, non pers pragium populi, non auetoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. Ita natum, ita ereatum regem, fautorem infimi generis hominum, eae quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo euique diuisisse: omnia onera, quae eommunia quondum fuertnt, inelinasse in primores ciuitatis: instituisse eensum, ut insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna es3et, et parata, unde, ubi vellet, egentissimis largiretur. XLVIII. Huic orationi Servius quum intervenisSet, trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiae magna voco, Quid hoc, inquit, Tarquini, rei est' qua tu

audiacia me vivo voeare ausus es patres ' aut in sede e

sidere mea ' Quum illo ferociter ad haec, Se patris sui tenere 1edem, multo, quam serpum, potiorem filium regis regni heredem: satis illum diu per lieentiam eludentem insultasse dominis; clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in curiam : apparebatquo regnaturum, qui vicisset. Tum 4 arquinius, necessitat iam ipsa cogento ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium ; elatumque e curia in inseriorem partem per gradus deiici L Indo ad cogendum senatum in curiam redit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum. Ipse prope exanguis, quum semianimi regio comitatu domum se reciperet, per eniS-setque ad summum Cyprium vicum, ab iis, qui missi ab

59쪽

T. LIVII

Ilao id tactum. Carpento certo id quod salis constat) insorum invecta, nec reverita coetum virorum, evocavit

virum e curia; regemque prima appellavit. A quo sa-

cessere iussa ex tanto tumultu quum se domum reciperet, pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit; noctenti carpentum dextra in Urbium clivum, ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus, atque inhibuit frenos is, qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit. Foedum inhumanumquo inde traditur scelus, monumenioquis locus est: Sceleratum Vicum Vocant, quo amens, Rgitantibus suriis sororis ac viri, Τullia per patris corpus carpentum egisse sertur; partemque sanguinis ac caedis paternae cruento Vehiculo, contaminata ipsa respersaque,

tulisse ad penates suos virique sui: quiDus iratis, malo regni principio similes propediem oxitus sequerentur. Ser. Τullius regnavit annos quatuor et quadraginta, ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis a mulatio osset. Ceterum id quoque ad gloriam accessit, uod cum illo simul iusta ac legitima regna occidserunt. l ipsum tam inito ac tam moderatum imperium tamen, ruta unius esset, deponere eum in animo habuisse, qui-am auctores sunt; ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset. XLIX. Inde L. Τarquinius regnare occoepit, cui Superbo cognomen facta Indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans : primores patrum, quos Servii rebus savisso credebat, interfecit: conscius deinde, malo quaerendi regni ab in ipso adversus se exemplum capi Posse, armatis corpus circumsepsit. Neque enim ad ius regni

suicquam praeter vim habebat; ut qui nemus populi

iussu, neque auctoribus patribus regnaret. Εο accedebat, ut in caritato civium nihil spei reponenti metu regnum tutandum esset: quem ut pluribus incuteret, eο-gnitiones capitalium rorum sine consiliis per se solus exercebat: perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut

60쪽

LIB. I. CAP. XLIX. L.

invisos, sed unde nihil aliud, quam praedam, sperare posset. Ita patrum praecipue numero imminuto, statuit nullos in patres legere; quo contemptior paucitate ipsa ordo esset, minusque per se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de Omnibus senatum consulendi solvit: domesticis consiliis rempublicam administravit: bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, secit diremitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset: neque hospitia modo cum primoribus eorum,

sed assinitates quoque, iungebat. Octavio Mamilio Τusculano, sis longe princeps latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Cires Oriundus) ei Mamilio

filiam nuptum dat; perque eas nuptias multos sibi eo- gnatos amicosque eius conciliat L. Iam magna Τarquinii auctoritas inter Latinorum Proceres erat; quum, in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant, indicit: esse, quae agere de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes prima luce.

Ipse Τarquinius diem quidem servavit; sed paullo ante,

.ctuam sol occideret, venit. Multa ibi tota die in concilio variis iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Τarquinium erat invectus : Haud mirum esse, Superbo inritum Romae eo9 men. Iam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen, eum appellabant . An quicquam 3uperbius esse, quam tussimari sis omne nomen intinum ' Prine ibus tome si domo eaeeitis, ipsum, qui concilium indiserit, non adesse: tentari profecto patientiam, ut, si iugum acceperint, obn rios premat. Cui enim non apparere, ab clare eum imperium in Latinos ' Quod si sui bene erediderint eises, aut si ereditum illud, et non raptum parricidio sit, eredere et Latinos sequanquam ne sis quidem alienigenae) debere. Sin suos eius poeniteat, sequippe qui alii super alios truciden- tur, eaesulatum eant, bona amittan0 quid spei melioris Latinis portendi ' Si se audiant, domum suam quemque inde abituros: neque magis obseroaturos ditem concilii, quam ipse, qui induerit, observet. Haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo, hisque arti-

SEARCH

MENU NAVIGATION