장음표시 사용
581쪽
nitimis. eide iter exhibetur,& is qui ierit, non impeditur: id quod Latinis esse renua Ae hominibus est manifestum.Sic & int.1 . supra de his qui dele.cu, L. & cssu. in prin. dicitur, In eum locii quo uulgo iter nat,id cli, quo uulgo vaditur. & in l. t .supra de itin.& a'. priuat .in v riis locis. Ergo iter fieri sub breuitate sermonis tantum comflectitur, quantum ire,agere licere. F Ac Tu M uidetur. Sed ille qui deliquit familiae tenetur erciscundae caeteris cohaeredibus,secudum Accurs.& facit ad hoc l. haeredes. idem iuris .in fin. supra famil. ercilc. .m QI o D . Accurs. hic exponit, quod, pro quia:in quo satis improuidenter labitur nam quo relatiuum est,refertur ad
n Divis Io NE M. Speciale in hoc facto, quod ut diuid .um, cum sui natura alia facta sint indiuidua. l. ij . in prin. S. co. O NON agi. Forte cx condictione certi, quae ex mutuo uel ex stipulatu descendit,uel quacunq; alia actione,ut Rog.& Accurchic notant. p s o L V M poenam comittere. Accur opponit de L proxima. s.fin.infra eo .Responde secundum eum: Cum aliquid
fieri uel no fieri promittitur hanc distinctionem diuidui uel indiuidui esse adhibendam: ibi cum aliquid dari promisi uiriosi,secundum Io.& Irn. per haec uerba, distinctio diuidui Seindiuidui ad factum pertinet,non ad dationem, &c. Rati nem esse dicit, quia quod ab uno dari debet, melius per alium dari posse, quam unius factum per altu explicari:& ideo non imputari cohaeredi si no adimplet factum alterius,cum est diuiduum: nec etiam cohaeredem facere polle ut ratum habere
tur, sicut potest pro eo soluere. Vel hic & ibi committitur sei licet poena, sed no quantum ad exactionem: de quo plenius, ut not. l. si seruus. s.fin. supra si quis caui.q co MMiTTERE. Quia actiones haereditariae ipso i ire inter haeredes diuisae sunt. . . 'r DIFFERENTIAE hanc eme rationem, quod in priori casu,&c. Haec omnia cotinenter & coniunctim lese, ubi Cato differentiae rationem dat, quod in priori casu, scilicet iter fieri, &c. omnes commisisse uidentur. Est ergo hoc uerbuin, quod,hoc loco coniunctio expletiva, ut quae ponatur expla
, nisi in solidit. Hoc loco expone,quod, pro quia . Ponitur enim ratio, quare stipulatio,iter fieri, sit indiuiclita:
582쪽
disie intex. nostro,primum quoi explanatiue, secunda quod, pro quia causaliter sumitur: S est sensus, differentiae ratione propter quam in priori casu omnes commisi si e uidentur, eam
esse,quia non poterit peccari nisi in solidam illam stipulationem, per te non fieri, M.t ILLAM stipulationem per te non fieri. Subaudi, quam supra nominauimus,lter fieri in effectu enim eaede sunt, nisi quod altera explicatius deducitur,altera sub compendii br uitate relinquitur.Ea enim stipulatio,iter fieri, non est alia, quam cum stipulamur,per te no fieri quo minus mihi ire, agere liceat: sicut cum stipulamur habere licere, perinde est ac si diceretur, per te non fieri, quo minus mihi habere liceat. s pra de euict.1. Labere.& ita in simil.Cum ergo sub poena iter exhiberi promittitur indiuidua est stipulatio,& unius haere- dis facto caeteri tenentur, pro quo tox.hic est clarus, &cocordat l. in executione. I .quod si stipulatus . infra cod. ubi ape te deciditur,in eadem stipulatione unius facto omnes teneri . Quapropter Bologninus iste Bononiensis imprudentius la- Bolos uni Bo-bitur, quam ut ulla possit ratione excusari, qui huiusmodi sti novisu erroripulationem primo defenderat esse diuiduam: & mox uariando, partim diuiduam, partim indiuiduam dicebat, opinatus quod per uerba tex. nostri,cum dicitur, illam stipulationem
per te non fieri, &c.nouus casus quasi sub interrogatione introduceretur : quod certe omni caret & ratione & doctrina. Sed nec orationis contextus tam absurdam reiectitiamq; structuram ullo modo patitur, tersiorq; illa Iureconsultorum elegantia in intolerabilem barbariem degeneraret. Porro iura
quae Bologninus allegat,non solum nihil pro eo faciunt, sed ,
etiam suam erroneam opinationem ultro subuertunt:quauis
ipse praedictum g . quod si stipulatus. misere dctorqueat, &nunc huc,nunc illuc subsiliens,uacillando nesciat ubi subsistat. Sed in mala causa omne patrocinium infelix est. Credimus tamen Bologninum, ut cui non sit magna cum re Latina cognatio ea sermonis elegantia decopium csse, qua usus est Cato,cum dicebat,illam stipulationem,per te non fieri, pe
cari non posse nisi in solidum: putabat forth quod hoc ue
bum peccare, accusativum respueret: at si ei tersioris linguae Ieritia fuisset,hoc non controuertisset. Verba enim neutra- Ier araeutra- a cleganti compendio accusativum assumunt: ut cum diei reclivitur apud Plutarchum in uita Thesti, seruire tempus: item, la-L borare
583쪽
borare aerumnas. Et*raesertim uerbum pecca=e, accusatiuunt
uelut iure quodam recipit. Nam in Leuitico, ut Origenes ho milia quarta docet, sic scribitur: Peccaueriit unum aliquid do istis. Et item, Ouod peccauit, i sanctis reddet. Et alibi idem in Matthaeum, Omnia magna & pessima peccauit. Cicero ad Atticum lib. t x. Nec unquam peccare aliud ex alio destitit Isocrates magni Erasmi: Peccat plurima. Cicer. pro Muraena: Non multa peccas. Quod autem Bologninus ex Ciceronio Paradoxis sese iactitatis, autorem textas nostri putat fuisso Catonem Uticensem, non est uerum. Is enitu Uticensis Stoi eus philosephus fuit, nec legitur unquam iura professus.Vnde Catonis senioris Censorini filium maiorem natu, qui ipse Cato nominatus est, autorem fuisse coniicimus, ut qui Apollinare grammatico apud Gellium testante, egregios iuris ciuilis libros dereliquit: quod & in commentariis nostris in l. ij. supra de orig. iur. attigimus. Desinat itaq; Bologninus se i ectitare, quod nouam de coelo progeniem produxerit: desinat ipse Doctores, qui tamen ex corrupto tex. ueritatem, uti possibile erat,attigerunt, stultos & tardos corde nominare: icitariis tantum abesse eum hoc loco a doctrina, quantum optimi illi uiri abiunt a stultitia. u i R. E liceat. Id est, possit ire. Est enim elegans loquendi figura, cum licere pro posse usurpatur. Vnde qui promittit ire,agere licere,intelligitur stipulatori dedisse potestatem dc facultatem eundi, agendi. Barto. in l. stipulatio ista. g. hi qui intra eodem. quaedam impertinentia in eo uerbo distinguit, quod forte elegantiam Iureconsulti non fatis perpenderat. x s E D uideamus. Haec uerba Pauli sunt,non Catonis. I enim post multa,ut supra diximus,ae latum interualla,cum distinctionem Catonis imperfectam cognouillet, adieciti men persectius. Accus in gl. sua mag. hanc literam scrupulosam dicit: quod non crat mirum:corruptus enim lex. uiro docto praestrinxit oculos, cum nonnulla impertinentia uerba syndero textui addulterine sint supto sita, ut i principio postillando signauimus. Igitur Accurtius miscre affligitur in tota sua gi. quomodo tex. intelligat&defendat: quae gi. sic est intorta, perplexa,plena inuoluolis, ut nec ipso Accuri. nee ut lus ex Doctoribus sole ab ea explicare possit. N quo tormento subleuamur de quo sit benedictus Deus cum ex uero i
xtu. beneficio Politianiiviri nusqua satis laudati, omni sine. plana
584쪽
plana & facilia reddita. Docet enim Paulus posteriorem stipulationem Milicet amplius non agi non esse similem stipulationi, iter seri, sed magis similem stipulationi rati. Sub et ganti tamen dubitationis figura Iureconsultus decidit,dices: Videamus ne non hic, id est, in posteriori stipulatione, idem 'partisula, scilicet sit quod in iter fieri: quasi diceret, non est idem, sed Mnon omismagis idem quod in stipulatione rati. Et hoc Iureconsultus non ebriapprobat, licet sub dubitationis serie procedat ipsa enim qu rendi figura uim decisionis habuit: ut si dixero, Videamus ne non iustum sit deserere amicos, sed magis flagitiosum. Qui
loquendi modus Latinis hominibus, & maxime apud Iur consultos peculiaris est. Sic in l. laeditor ex haereditate. s. sed ubi. supra de haered. uendi. ibi, uideamus ne nihil tibi debeaex empto.& in l. unde quaeritur. s. sed si . supra commod .ibi, uidendum erit ne cedere debeat. n. l. certum. s. si quis absente.supra de confessi. ibi, uidendum nunquid non debeat pro iudicato haberi .cum multis similibus. y i D E M sit hic. scilicet in posteriori casu, amplius non agi, quem Cato secundo loco deduxit, & non erat prosec
tus. Duas enim stipulationes proposuerat: unam scilicet iter fieri, quam postca nominat, per te non fieri,&c. altcram, amelius non agi. Primam executus est Cato, cum rationem differentiae posuit:hanc alteram Paulus prosequitur. Nec tumultueris si sub pronomine, hie, posteriorem stipulationem intelligamus: habet enim Latinae linguae doctrina, ut duobux Pro minis, propositis, id quod secundo loco proponitur, per pronome, Vin se pμtio
Dic, proferatur. et sED magis. Totam orationem continenter legas cum
superioribus: ut sit sensus: Videamus an stipulatio amplius non agi magis assimiletur stipulationi rati, quam superiori. a HA Birv R. v M. Quae stipulatio secundum Aec diui- di potest.b NAM hac. Ponitur ratio eiuAquod ante sub dubitationis figura assertuin fuit. Sicut enim in hac stipulatione, scilicet rati, solus ex haeredibus tenebitur qui non habuit ratum, ita & in stipulatione amplius non agi, seruabitur. e Ar solas. Ex haeredibus promisi oris, secundum Aecuri
d so Lus aget. Scilicet ex haeredibus stipulatoris secundum Accur.Nam ex stipulatione rati solus aget, a quo fuerat L , pcr
585쪽
iper promis oris haeredes petitum: utpote quod solum modo
aduersus eum non fuerat ratum habitum. Et sic tex. noster circa finem semper loquitur de stipulatione ratii quod satis liquere potest cx l. inter cohaeredes. I . si quis stipulatus. supra
famil .crciscundae. quamuis Iurecon stipulationem amplius non agi, paulo ante ad hanc applicauerit. e NON potest. Imo potest secundum Acc .infra rem rat. hab. I. procurator. ij.respons. Solutio, ut ibi. Item se. supra ad l .falci.l. poenales. g. Iul.&insta de praetor. stipv. l. praetoriae.
s. insertam. &d .l. inter cohaeredes. s. si quis. supra familiae prciscundae. NON ignoro ex uiris doctis esse nonnullos, qui praedictum s. Cato. in quibusdam aliter intelligant. Putant enim quod in ea stipulatione, qua promittis per te non fieri, quominus mihi & hqredi meo ire, agere liceat: uno ex haeredibus contraueniente,omnes in solidum teneantur, ita quod soli da poena ab hoc uel alio haerede possit exigi,&c. Sed uereor ut haec assertio procedere no possit. Primo, quia id nullo iure relatum est: nec credo ostendi tex. ullum poste, qui hoc doceat. Nam nec ex d. s . Cato. ea opinio colligitur, ut suprλ infit. nostris satis patuit. Α' textu enimuero, qui ex Pandoctis lorentinis nouiter patuit, non reccdimus. Porro si promit iis per te non fieri neq: per hqredem, quo minus ire, agere liceat, nihil promittis aliud, quam ire,agere licere, uel iter mi
hi fieri id est,exhiberi nisi quod prius illud sub duplici negatione, quae in effectu affirmat,hoc uero posterius sub simpli ei affirmativa promittitur:& hoc cum ad sensum pateat, negari non potest. Addimus tamen tex .idipsum probantem. Nam d. l.ij. gitem si in facto. eodem tit . ea promissio explicate ponitur, uidelicet per te non fieri, neq; per haeredem tuum, quominus mihi ire,agere liceat: quam promissionem Iureconsul. mox postea in s.final .affirmative pronunciat: sic enim scribit contra autem si stipulator decellerit, qui stipulatus erat sibi haerediq; suo ire, agere licere, &c. & loquitur tamen de eadem pronailsione I. C. utrobiq;, nisi quod primo personant promissoris tractat, deinde stipulatoris, ne quis separatos ibi casus tractari putet. Item in l. stipulatio ista. g. hi qui. ff. eodem tit .expresse deciditur, paria esse, si quis stipuletur habere sibi licere, aut per se non fieri quo minus stipulatori habere liceat. Cum igitur utraq; promissio non nisi uerborum positura
586쪽
positura differat, in effectu sit eadem, non possunt diuerso
iure censeri, siue promittas iter fieri, siue per te non .ficii, dcc. Et proinde si in promissione poenali iter fieri, uno ex haeredibus contra iaciente, alii hqredes non nisi pro haereditaria portione ad poenam tenetur,recipi non potest quod altera promissio, perte non fieri &c. omnes haeredes insolidum obli-set: sic enim una eademq; obligatio, haeredes eodem respectu de obligaret in partem duntaxat,& in solidum, quod implicaret. Voluit igitur Cato Cesorinus in d. g. Cato. quod si1 ub poena facultas eundi promittitur, siue promi itatur iter fieri, siue per te & per haeredem non fieri quo minus ire, agere
liceat, dccamo ex haeredibus contraueniente, alios non nisi in partem teneri haereditaria. Et is tex. est in hoc not.&singularis, quia per eum multa iura, quae in dubium deflecti poterant,declarantur. Dum cnim in l. haeredes. g. in illa. E. Ω- mil.crcise .deciditur,uno prohibente, in solidum comitti stipulationem,intelligendum est solidam quidem poenam peti ab omnibus,sed a quolibet pro parte haereditaria. sie & in l.
inter haeredes. g. quod ex facto .codem tit.& in l.in executione. g. quod si stipulatus .ff. de uerb. oblig.ini. Iulianus. T.co. cum similibus.omnes enim ista: ll. ex eleganti decisione C tonis ad partem haereditariam res tacentur, quod & in d. l. ij.
A . item si in facto. recte prouisum est. Sed putant qui diue
fam opinionem tuentur,differentiam esse,& quidem no mediocrem,inter promissionem iter fieri,& per te non fieri,&c. Priorem enim promissionem transfundi ad haeredes ipsa ui obligationis,& sic ab uno,nempe a defuncto, in plures haeredes transmitti,meritoq; inter eos diuidi pro parte haeredi- taria.Diuersum esse in altera promissione per te non fieri nec per haeredem,&c.illic enim promissionem a defuncto in haeredes non transfundi. d.l. stipulatio ista. I. si quis ita. F. deuein. oblig.sed ab haeredibus incipere,&propterea non osse haereditariam, ut quae nunquam ex persona defuncti unita, sed ab origine diuisa fuerit: ut merito uno ex haeredibus contrauenientc,omnes alii acii essent debitores principales in solidum teneantur,cum factum sit individuum,&c.Sed haec mihi non satisfaciunt: quamuis enim diuersa opinio toxtu urgete,ncmpe d. g .si quis ita.moueatur, credo tame si rem ipsam ex uero inuestigauerimus,nostram doctri nam esse tutiorem. Quo nomine aduertendum est,quod iter fieri uel per te non
587쪽
seri quo minus, &c. dupliciter in conuentiones uenire solet Aliquando enim ire, agere licere, simpliciter dc sine hae redis adiectione promittitur. & tunc in dubio factum personale promitti non inficior, nisi probetur praecessisse seruitus: quia sufficit, si cui uel in paucis,&c. l.tutori. C. de nego. gest.&ita intellige Instit. de stipui .ser. g. sed eum fictu.&D. l. Lucius. in ratione sui. T.comm . praed. arg.ini. pater.ad fin. F.deserui. Ieg. ubi praesumitur affectus personae cui prouidetur, nisi de haeredibus testatorem sensisse constiterit .ad idem facit text. in l. Caius.ff. de ann. leg. cum similibus. Sin uero facta sit metio haeredum in dicta promissione, ut si quis stipuletur sibi haerediq; suo ire, agere licere, uel per te & haeredem non fieri quo minus ire agere liceat, hic audacter dico eam stipulationem iure seruitutis processisse intelligi atq; adeo esse ad hae redem transitoriam: haeredis enim persona dubitationis tollendae causa exprimitur, & ne credatur promissio esse facti personalis .d. l. pater. cum simit. Et non obstat d. l. stipulatio ista. s . si quis ita. quia similitudo ibi silinitur a genere, non aqualitatibus, id quod in iure frequenter usuuenit.Et cst Iure consulti intentio: sicuti ex promissione usiisse. Titio & haeredi facta, ex stipulatu agitum ita si ire, agere Flacco de haeredi promittatur, ex stipulatu actio competet: per hoc tamen non sequitur, quod sicut diuersi sunt fructu in Titio de eius hae rede ita & diuersa sit facultas eundi in Flacco & eius haeredo. Addimus, quod ire, agere, ex natura & origine non est ita personale, quod ad haeredes non transeat, sed iuris praesumpti ne non est transitorium, nisi haeres exprimatur.Αt uti,frui li cere, ex sui natura non transit ad haeredes adeo ut si etiam haeres exprimatur, adhuc manet personale, ut in haerede sit no-uuς fructus de nouo constituendus, noua cautione OpuS.Ias. in d. g. si qui s. quod in ire,agerc, non dicas. Itein si uti, frui licere promittatur iure seruitutis: adhuc non transit: quod non
dices in ire agere licere. Non est ergo dubitandum quin istae duae stipulationes non in omnibus assimilentur: est enim magna inter utraq; dissimili ludo, cii promissio ususfructus semper personalis sit, ita ut non possit fieri reali , maxime in e dem fructu: facultas autem eundi Flacco & hae redi promisia, realis e me potest, &ad haeredes transitoria. Et is intellectus uerissimus est, quem etiam gl. ibi de tenuit. Impossibile enim est, quod qualitas utriusq; promissionis,& natura obligati
588쪽
n , sint similes , ut iam declarauimus: quamuis Bart. &Doct. diuerim, sed nulla i usta natione sensiste uideantur. Quod autem ista stipulatio, qua mihi Sc haeredi meo ire, asere licere promittitur, sit haereditaria, text.est ineuitabilis in i .inter haeredes. g. quod ex facto .frfami l. ercis quod&cxtext. nost.ind. g. Cato. subtiliter constare poterit, ut adeo uidere non possim, cur ea promissio ad haeredes transinitti negetur. Verum assertio diuersae opinionis eam promissionem pro tanto haereditariam esse opinatur, quod per defunctii haeredibus quaesta fuerit &c.Sed certe istnaeceuasio quamlibet acuta,no potest subsistere: quae enim per defunctum haeredibus quaerumtur, iure haereditario quaeri in dubio intelliguntur, arg. l. p ctum. de pro b .cum uulg. nisi conuentionis natura aliud exigat. At in casu no stro nihil vetat, ex communi regula eam stipulationem ad haeredes transinitti iure haereditatio, ut supri declarauimus accedente maximὸ d.l. inter haeredes. s. quod ex facto.quae effugi non potest.Deniq; satis absurdum esset, si in tam pluribus iuris nostri li. nempe in d. g. quod ex facto. item in l.hqredes. g. item in illa. ff.fam .ercis c. porris in d .l.ij. s. item in facto. d.l. inexccutione. g. quod si stipulatus. d.l- Iulianus. de uerb.oblig. in haeredibus nouum & diuersum factum eundi ubiq; intelligeretur.Tandem quomodo hqredes qui uno contraueniente damnum passi sunt,sam. erciscundae iudicio contra offendentem sibi conta rent , si eius stipulationis obligatio a de- functo in eos haereditario iure noncsset transfulat quod ultimu mihi uidetur iugulum porrigere. Quae cum ita sint, ex una promissione
rasu nostro fieri oportere non
v DAL RICHI LAs II horum in s. Cato finis.
589쪽
berrime, rei Latinae adsertor egregius, Et gantiarum opus, inter alia sua monumenta,
posteris non inelegans reliquit: qui si intra modestiae fines mansisset. laudata praedic tione cumprimiς dignus erat. Qtbar enim in linguam Latinam eo aetatis nonnihil corruptam scripserat posteris pulchre commodarunt. Sed liberioria quadam in boni nominis scriptores licentia inuectus O praeter Ciceronem forte & Quintilianum, quoscunque modico delectu impcteret, Si uelut Rhadamantuς quidam, non tamea Ioue delegatus, sed qui sese ingesserit,acrioris iudicii e sura uiros doctissimos notare uidetur,plurimoriun ipse iud eia subiit, & quam ex bonis Latinae puritatis praeceptiis gloriam meruisset, insolentiori ista temeritate immodice coataminauit:quippe non solum compluribus doctiis uiriς, Latinae dictionis puritate c5spicuiς,Lactatio Hieronymo, Boethio. aliisq; diem condixit, sed etiam augustos illos Heroes, turix ciuilis aut ores,Vlpianum, Paulum, Venuleium, &caeteros. quos tamen pricter grammaticas obseruatiunculas in medullis ciuilis scientiae intellexisseno creditur, impetiit, qnasi uel non propriE, uel parum terse, Latini sermonis elegantia ut rentur . Toleranda tamen sertasse improuida isthaec temeritas in homine licentioso fuisset, utpote quod eruditis litera- .rum Latinarum uiris facile perspectilinesse potest, bonisne an malis rationibus cotra doctissimas animas moueatur. Nec enim ignotum est, nihil minus in omni doctrina ad solennet Latini sermo redigi formulas posse, quam Latini sermonis praescripta, cu - uberi si, ius tanta est libertaes, ut nouare doctis, transumere metapboris tropis uti dum citra barbarie fiat impune liceat. Adeoq; dum formulas imperiosius praenotat. dum putat qui a formu
lis suis excidat, causa cadere,iam non tam confutandus de e rore, quam ridendus crat de intemperato iudicio. Hoc u
rodissimulare quis iuris ciuilis cultor poterit, quod illustre illos
590쪽
illes Iureconsultos, ouasi inter sese pugnent, premere aggre- Antinomia et ditur, duos adducendo text. l. praecipiunt.&l.fin. ff. de aedit. per tam noedict. quos licet dissidere iactitauerit, quo tamen in loco, cu tata. pluscula essent in eis responsa, resultarent,non aperuit. Carte L .praeeipiunt. rum sese iudicem constituens, nescio quam phanaticam sente I f. f. dea. tiam pro Ulpiano pro nuciauit, tam iudex friuolus, quam nes diladia. la inter Iurecosultos lis uel fuit, uel ullo modo apparuit. Pr inde comittere noluimus, ut nihili iudex si biipsi pro stomacho male digesto sementem litis a sanctissimarum puritate legum sumat, cuinq; qui nec accusatus unquam, nec reus pera chus est, atro condemnet calculo. Nulla itaq; Laurenti, nec Amolytur eon in dictis , nec in aliis legibus contrarietas est. Si enim in limia uarietatem dine offenderis, quod Venuleius ind.l. fin. g. fin .seruia tam ue- ctarum Qteratorem, quam nouitium esse scripsit: Vlpianus autem in I. praecipiunt. ueteratorem pro nouitio uendi ex edicto uetuit: memineris inter duo illa nihil esse dissidii. Scruus enim in genere,& ueterator esse & nouitius potest:in specie autem ueterator pro nouitio uenire non potest. Nam & seruus atriensis dicitur & mediastinas, ambo enim serui sunt at atriessem pro mediastino tractare non liceret. l. sed&si quid. i. g. i. strideumst. Sie animal homo esse potest & asinus, in genere eni in hie sermo exauditur: attamen hominem pro asino quis usu peti Venuleius ergo de seruo in senem locutus est, Ulpianus ad speciem respexit. Sed putabit forte vel Valla uel alius,alio loco morbum esse. Si quidem Venulcius macipia ueterana di ci & nouitia uoluit: Vlpianus contra, mancipia esse quae nouitia no sint, tradidit. Sed eodem errore laboratur: quis enim nesciat mancipia in specie inueniri, quae non sint nouitia, uti sunt ueterana Nee tamen obstat mancipia in genere utrunq; eomplecti. Sic in simili haec enunciatio uera est, animal no . 3 Aia,
est homo, si de asino intelligas: a qua non dissidet, si dixero ' animal hominem dici & asinum posse. Haec cum puluerariis sint cognita scholasticis,quomodo Vallae, qui uel coelum cugigantibus oppugnare potuisse uideretur, ere ignota quomodo ipse dialectica tractauit, qui uestibularia ista non per spexiti Sed opponi posset, alio adhuc loco Martem tem re qui placari non possit.Docui ite enim Vlpianum,ueteranaea esse quae trita sint, nouitia adhuc rudia intelligi. Ediuerso Venuleius ueteratorem ex nouitio fieri, etiam qui tritus non fit,sed nouiter ad officiu aliquod assumptus. Sed nec hic ulla 'L 3 est
