Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

v EMADMODUM institui dicta tur, quae principaliter ordinata sunt j & statuta ita & substituendi uerbum

s ea coplectitur, suae subordinatur:&utriusq; uerbi significatio lato patet. Nam &uita institui dicitur, dum coponitur: & leges instituere dicimur,

dum ordinamas, statuimus. Sic & uer bum substituedi ad multa usurpatur: substituuntur enim procuratores, substituuntur iudices dum subordinatur. Item dc arbores substituit usufructuarius in locum demortuarum, & si quae sunt similia .fa.l .pen. iud. sol .l. agri. de usust. Caeterii in materia ultimarum uoluntatu uerba instituedi de substituendi ex comuniter accidentibus sueceia sonem uniuersale respiciunt: qui enim haeres generaliter o dinatur, institui,&is qui sequeti loco subordinatur, substitui dicitur.&ita ulu obseruatur. In singulari autem siccessione, quavis uerbii substitutionis ad legata de ad donationes causa mortis accomodatur,l. ut haeredibus .de lcg. ij.l.Titia. s. Seio. g. libertis. Teo. l. si cui .de donat. cauLmor. cu simit .no tamen inuenio quod institutionis uerbo, testatores in legatis& donationibus usi sint: fortasse ne ordinationes successoriar, quae discretae esso debet,inisceretur. veru ex uerbi significatione nihil impedit si & legatarii & donatarii ut Polito satisfaciamus institui dicantur. Est ergo ut propiux ad matelli β'hi ii 'tis

accedamus, substitutio nihil aliud, quam sequenti loco facta subordinatio. quod & Accars in rub. de uulg.& pup. attigit, dum substitutione secuda esse institutione definiuit. Super uacaneas aute discoptationes, quibus Sozi. in d. l.j . E cod. in prin.suq repetitionis inuoluitur, traseo,ut quae ad nihil aliud quam ad fatigatione studio sorti, & ad obscuritate materiae, suae tame ultro dissicilis est, tendere uidetur. Sunt aute uerba institutionis & substitutionis inter sese ita confinia, ut uerbo

institutionis aliquado ad substitutio abutamur, ut in l. mu -

612쪽

lier.infi .decond. instit.l.Galliis .in princ.de lib. dc posthu. l. quae c5ditio. de cond.&demost. Porro uarii gradus substitutionii fieri possinat: testator enim Titio haerede, primo loco instituto, deinde Sempronii a secudo loco uel gradu, &porro Flaccii tertio loco uel gradu,& ita deinceps potestanstituere, ut in l.iij . de lib. 3 posth .cu simit. Et quavis Politus ingenii sui subtilitate differetia inter illa uerba, primo gradu, uel primo loco,iacere uideatur, gl.tamen in d. l. j . in prin. gradu pro loco sine differetia posuit, per tex. int .ij. g.desertur. de bon. los. secvn. tab. ubi no resert haeredes primo grada,an primo oco sint scripti: quod certe ad uilada obscuritate expeditius esse credo, quicquid alias tenuerim, &c. Adde secundum Sozi. ea uerba, primo uel secudo loco uel gradu,&c. ad uulsarem resem,no ad pupillare, quae secundam tabularii, non sc-

eundi gradus dicitur,per i .ij . ad fi . vers.si ita.de uulg.& pup. Hoc quoq; no est prqtereundii, substitutione sine institutione esse no posse,id quod gi in d. l. j .adprin. recte docuit: siquidem & uerborsi uis idipsum efflagitat,licet a nonullis oppugnetur, per t. si quis ita haeres instituatur.& l. ex facto .de haered. instit. in quibus substitutio facta esse apparet, nullo hqrede instituto.Sed uerior est assertio gl. quam etia Ias post

Do ct .scqititur.Et certe uerboru natura exigit, ut nemo subordinari possit et,qui no sit ordinatus.Et no obstat iura in contrarii a facta, quia recte intelligedo in utrisq; l l .no fit mentio substitutionix, sed potius institutionis sub coditione factae. ruod etia dicitur tenuisse Imol. ut eu Sozi .allegat. Na in d. l. quis ita .ex illis uerbis, Si legitimus haeres no uendicet: cui- denter apparet, quod legitimus haeres non ex testameto, sed ab intestato succedere poterat. Undecu dicitur conditionem testatueti desecisse, ea coditio ad institutione pertinere intelligeda est,no ad substitutione. Sic in l. ex facto. Sempronius no erat substitutus, nec lex hoc dicit, sed fuit sub coditione licet frustratoria institutus. Quomodo enim lubstitutus diceretur,cu nullus institutus prae cesserit cui substitueretur Eoaccedente, quod d. l.ex facto. uarie intelligitur, ut ibi per gi. Quod si quis moueretur cotra gl. ex eo, quod in legatis & donationibus cauLmor. substitui potest,cu tamen nulla praece

dat institutio, ut etia supra meminimus: sed no obstatma gl.

nostra ad successiones uniuersales haeredum respexit,non adlegata.Denia; cu in legatis substituitur,uerbii legandi, quod praecedit,

613쪽

praecedit,institutionis uicem referre intelligitur. Et tantum de praeludiis. Nunc ad substitutionis materiam accedentes, substitutionem indeterminate sumptam ex mente Dos .in directam&obliquam diuidimus.Directa est,per quam substitutus directe, immediate, sine ministerio alterius capit haereditatem testatoris: ut cum dicitur, Haeres esto. At obliqua est, per quam substitutus haereditatem ex manu alterius, &sic uia obliquaeapit: ut cum dicitur, Haeres restituat haereditatem Titio. In stit. de fideicommist .haere. per tot. de qua postea suo ordine

plura dicentur. Porro directa substitutio subdiuidi in quinq;

species solet,in uulgarem, pupillarem,exemplariam, breviloquam & compendiosam. Nec te moueat quod substitutione in quinq; species diuiserimus,cum tamen Iureconsultus in l. iam hoc iure,cod. tit. breviloquam tertium genus substitutionis nominauerit. Nam eo loco genus pro specie more legali sumitur, id est,pro re determinata, quae ab aliis certa qualitate differat. Sic enim Iureconsultus uerbo generis frequentissime abutitur, ut in i .iij. g.genera. de acquir. po T. cum dicit, genera possessionum tot cile, quot sint causae acquiredi,&c.

Nihil enim aliud, quam differentiae & qualitates possessionum intelliguntur, sicut latius in Intellectibus nostris in tractatu generis eam rem explicauimus. Et per prae dicta cessat superuacanea disceptatio foet. & aliorum, an breui loqua sit propria species separata acarteris: quia imo si1peciem acceperimus pro re quae cortis qualitatibus determinata,ab aliis dinfert, recte separata species dici poterit. Nec enim ignotu est, eam a cae teris non parum disserre, sicut in capitulo breviloquae, latius dicctur.

Ut autem clarius ac distinctius doceri dictae species substitutionum possint, propter quas praesens labor praecipue insumptus est, nostrum hunc tractatam in sex capita partimur. Primo de uulgari, deinde pupillari, tertio loco de exemplari , & quarto de breviloqua, quinto de compendiosa,& tandem sexto miscellanea quaedam adiungemus,prout uaria lectio subministrabit. Accedendo ad primum caput, nempe ad uulgarem,iuxta mentem Bart. uidendum est primo, quid sit, deinde quotuplex, tertio quibus uerbis fiat, quarto quis eius effectus, & tandem quomodo desinat uel extinguatur.

In primo puncto, tametsi Doctor. definitionem uulgaris

614쪽

substitutionis controuertant,tamen Politum secuti, inalga rem definimus subrogationem uel subordinationem esse nae redis substituti, in locum instituti qui deficeret. Dicitur autem uulgaris secundum Barto.& Doctor. ideo, quia a quot bet cui est testamenti factio cuilibet idoneo & capaci, uulgaribus id est, simpliciter,apertis,& communiter usitatis fit uerbis. Nec ignoramus quo pacto Soeti.& Politus post Doctores in eo diffundantur,sed quae poterant omitti, transeunda

putauimus,

In secundo puncto quotuplex sit uulgaris, Bart. tres ponit

species,exprestam tacitam, S partim tacitam, partim expressam. Quae diuisio licet non sit ubique tuta, tamen causa traditionis facilioris,cam cum temperamento 1equemur,dum hoc

praemiserimus aliqua exprimi posse in genere, id est, in determinate: aliqua in specie, idea,determinate:& tandem aliqua singulariter, ut quae cum certiori determinatione ueniat: cum enim hominem dicimus,indeterminate & in genere iuxta legales traditiones loquimum eum Stichum dices,determinata est species:caeterum cum Stichum album nominas, ea est indiuidua detei minatio. Sic & in uulgari substitutione uerba possunt esse plus uel minus expressa. Itaque cx sententia Politi, expressa uulgaris est,quq uerbis quibuscunque, generalibus,

specialibus, uel singuIaribus propriὸ signincatur, & semper

expressa dicitur, siue uerba sunt plus ire minus determinata, quae tamen omnia post uidebimus.Tacita autem uulgaris dupliciter dicitur: aliquando enim ex uerbis tcstatoris colligiatur,licet ex eis propriὶ non significetur, ut est exemplum in I. Titius .ij. cum l. seq. de haered. instit. ubi testator instituerat Titiu dc Sempronium uter ex cis uiueret: hic colligitur tacita

quidem pgnincatione no uenit, sed ex sensu colligitur. Alio modo tacita nominatur, quq nec ex uerborum significatione uenit, nec cx eis colligitur,sed quar potestato legis etiam contra uim uerborum praesumitur.Exemptu est in Liam hoc iure.

de uulg. quia cum pater pupillum instituit, & si intra aetatem pupillarem moriatur,Caium substituit: ista est pupillaris expressa ut post dicetur: in qua tamen pater alium casum nempe si pupillus h res non esset omiserat, unde lex eum subintelligit: praesumit enim testatore si de eo cogitasset, uoluisso quoa substitutus etiam hoc loco uocaretur, unde impropriEtacita

615쪽

tacita dicitur: sed magis proprie ex sententia Politi, praesumpta uulgaris nominabitur, ideo, quia contra uerborum signi-hcationem sola praesumptione legis recepta est, ut postea lotius declarabitur. Sic fortasse &ius accrescendi ponet fallem improprie nominari praesumpta sit bsti tutio, quia l. eum qui Ius accrescendi habeat, quasi substitutum nominat,ini. si Titio & Meuio. g. j . infra deleg .ij . De uulgari autem partim tacita, partim expressa, postea tractabimus.

Tertium punctum prosequamur, quibus uerbis uulgaris fiat substitutio: & repetenda sunt quae supra diximus, uulga-xcm aliquando generalibus, aliquando specialibus, & item singularibus uerbis fieri solere. Verba generalia haec sunt,cutestator dicit,instituo Titium & Sempronium, eosqianuicem substituo: quae uulgaris in breviloqua usurpatur. Specialibus uerbis iiivgaris sic explicatur, ut cum instituit testator Titium,& si haeres non sit, Caium labstituat: haec sunt uerba specialia magis determinata quam superiora: uerum quia ex Hariis ea sibus fieri potest quod aliquis non sit haeres,aliquando cnim quia non uult, aliquando quia non potest, & similia, ut in l. cum proponas. C.de haeredi. instit. unde si substitutio uulgaris alios etiam casus ad individuum enumeret, dici tur singularibus uerbis expressa: ut, cum testator Titium haeredem instituat, & si nolit esse haeres uel non possit, silbstituat Seium, Re. Idem est cum testator Titium si filius se uiuo moriatur, uel si filius non nascatur, S c. qui casus ideo singulares uel particulares dicuntur, quia sunt ad individuum ut diximus expressi. Quo loco ex sententia Bart. aduertendum est,in uulgari substitutione duo extrema considerari: unum quod ad haeredem refertur cui fit substitutio, ut cum dicimr, si Titius institutus haeres non sit: alterii eum respicit qui tib-stituitur, ut cum dicit testator, Caium substituo: hoc enim ad substitutum pertinet. Primum extrema semper est negati uii, scilicet si haeres non sit, uel si filius non nascatur, S c. Alterum est affirmativum, scilicet Caium substituo.&haec obseruantur siue uulgaris substitutio uerbis specialibus fiat, siue singularibus. Caeterum uulgaris generaliter expressa, uerbis affirmativis semper explicatur, ut si institutis Titio&Sempronio dicat testator, uos inuicem substituo: uel cum si in instituit,& ex eo nepotem,& si quae sint similia. Verum quamuis ista uulsaris, quae in genere exprimitur, uerbis affirmativis fiat,

616쪽

primum tamen extremum ut ipsa est negativum: ut elim dicit testator, uos inuice substituomet si dicat, instituo Titium Mobstituo Caium, semper intelligitur, si alter non sit haeres, alter harres sit. Paria obseruantur in tacita uulgari, quam sisepra duplicem eme diximus, scilicet quae ex uerbis colligitur, quae recte tacita dicitur, & quae legis potestate praesumitur, quam uerius praelumptam nominabis. Nam utraque uerbis affinitatiuis concipitur,sed primum extremum, quod negariuum est, subintelligitur: exempli gratia, cum dicitur, filium ct nepotem instituo: uel si dicat testator, Titium & Sempronium , uter corum uiuat instituo: hic enim colligitur tacita uulgaris, scilicet si alter haeres non erit d. l. Titius .ij. cum l. eqne alia uero tacita uulg. quae praesumpta dicitur, exemplum habes in expressa pupillari, in qua praesumitur uulgaris tacita, ut supra declarauimus,&post latius dicemus.Et ut summatim dicam, non potest dari uulgaris substitutio, quae ista duo extrema exprome uel tacite non contineat, ut recte dicit Bart.in d. l. j .Et licet primum extremum aliquando taceatur, necessς tamen est secundum extremit semper exprimi,ex se tentia Politi, id quod exemplis suprapositis patuit. Que cum ita sint, necessario consequens est substitutionem partim tacitam, partim exprcssam, quo ad uerba, non esse separata lpeciem: cum enim in tacita uulgari primum extremum semper taceatur, secundum uero extremum exprimatur, ut iam 1 upra diximus, necesse est quod tacita uulgaris semper sit partim tacita, partim ex prena. Quapropter, quo ad uerba, substitutionem partim expressam, partim tacita, Bart. pro separata specie

male posuit,cu tacita uulgaris ut ia dixi nihil aliud sitiquam partim tacita, partim expressa. quod miru est Doct. no peru disse. Caeterum quo ad casus particulares uel singulares, negari noη potest, quin substitutio quadam differentia sit partim tacita, partim expressa. Cum enim haeredem instituo, &si nolit esse hqres,substit io Caium, hic tacetur alius casus, scilicet si non possit esse hqres, qui tamen reducitur ad casum in substitutione expressum ut postea dicetur. Et in hoc Bar. bene docuit: crediderim tamen substitutionem partim tacitam, partim expressam, quo ad casus inueniri no poste,nisi in uulsari singularibus uerbis expressa: separata tamen species esse pon poterit, ut quae sit mixta. Quartum punctu, qui sunt effectus substitutionis uulga-

617쪽

s vlls TITUTIONUM TRAc. m

ris. Bart. quinq; cnumerat. Ego causa melioris declarationis septe pono,& alio ordine quam Bart. Primus effectus, quod uulgaris in uno casu expressa , trahitur ad alium non expressum. Secundus, quod per substitutionem uulgarem de suo dc necessario haerede fit uoluntarius Tertius, quod ista uerba, si haeres non sit,comprehendunt no solum ipsos institutos sed

etiam alios qui ex illorum persona succedunt. Quartus,suum di minorem respicit,cum haereditatem recusant,&tamen aliquo beneficio reponuntur. Quintus, quod testamentum uitiatum in primo gradu, uires a secundo gradu potest accipere,nempe a uulgari. Sextus, quod uulgaris expressa continet pupillarem tacitam. Septimus, quod peruulgarem soli test tori succeditur.

Primus igitur effectus est, qudd uulgaris in uno casu expressa ad alium trahitur non expressum: ut, si Titio haerede instituto si h res esse nolit, substituantur Flaccus,certe si in stitutus etiam non poterit eme haeres, locus erit Flacco substituto ut sic nolle & non posse, hoc loco a pari procedant, ut uoluit Bartol. in tertio essectu sui ordinis, qui allegat L i. g. usus. de procurat. Alia exempla habetis in l. Gallus. g.&quid si tantum . de lib.&posthu . ubi cum dicit testator, si filius me

uiuo moriatur, substituo nepotem,intelliguntur&alii casus non expressi, scilicci si filius exportetur, exbanniatur, si emaci petum qui casus omnes cum non sint ad individuum expressi, sub exprest o tame casu, scilicci, si filius me uiuo moriatur, intelliguntur,& ad cum reducuntur. fa .l. fit. C. de institu.&substit.ubi dicebat testator, si filius non nascatur, certe quamuis iste filius sit natus, sed postea mortuus ante aditam,adhuc locus erit substitutioni: quo nomine si testator instituat fratrem suum,& si is se uiuo sine liberis moriatur. 1 ubstituat Titium: si frater institutus etiam host mortem testatoris uixerit. sed ante aditam haereditatem sine liberis decesserit,adhuc locus erit substituto, exclusis haeredibus legitimis ab intestato. Et ita Raph. in alio casu non absimili per d.l. fin. C. de instit. & stibilit. consuluisse dicitur. Quod autem diximus nolle &uon posse alterum reduci ad alterum,contra hoc fortiter opponitur de l. pater Seuerinam. in prin. ff. de cond. &demonstra . ubi pater filiae suae quae necdum nubilis erat, legauit praedium si Aelio Philippo nupserit,& si no nupserit, legauit idepr diu Aelio: ista filia obiit antequam esset uiri potes,&pro

618쪽

pterea non nupsit, quia non potuit, Aelius tamen legatu non consequitur: quia ista conditio, si non nupserit, intelligitur. si noluisset nubere: non autem si non potuisset: & sie non dicitur noluisse filia, quς non potuit. Bartol. in d .l. pater. putat Iegatum non niti in poenam filiae nolentis nubere, transsaturuisse in Aelium: unde cum nubere non potucrit,ccssare poenam, &c. quam solutionem Soz.in d. l. j .col. xiiij .latius explicat, ut ibi patet.D. Crotus in c. Raynut. de testam . dicit, quod

in d. l. pater. dicti casus non parificentur propter praesumpta uoluntatem testatoris: quod & satis ex text. colligitur,ibi, inconditionibus testatoris. At hare solutio in effectu no discrepat i solutione Bar.& credo D . Crotum bene sensisse. Quod ergo dicitur substitutionem uulgarem factam in casu expreseso, comprehendere omnes alios sibi similes non expressos, qui occurrere possent, tunc procedit cum subiectae materiae ratio talis est, ex qua praesumi possit, testatorem etiam casumno expressum prouisurum fuisse, si de eo cogitasset: quod &Ιas. in d.l.j. bene attigit, allegando l.Titius. A. Lucius. ff. de lib.&posth. Verum quia ea res late extenditur, remitto me ad Doct. ind. l.gallus. g.&quid si tantum.&quae diffuse tradit Soetin. in d. l. j .col. xiij .cum seq. Secundus effectus est, quod per uulgarem substitutionem de suo & necessario haerede si uoluntarius. Nam iure nostro costat filium famil. a patre institutum, laudici &necessarm. Ideo enim dicitur suuς, quia domesticus: quasi ad proprium patrimonium ueniat, eiusq; succcssio quadam continuatione paterni dominii facta esse intelligatur. Instit. de haered. qualit. &diff. g. sui. cum A. seq. &ini. in suis. de lib. &posthu. Necessarius autem ideo dicitur, quia uelit nolit, erit haeres, etiam si repudiat haereditatem paternam: licet praetor ex li manitate, ei beneficium abstinendi dederit, si forte occasione haereditatis in damnum incidisset. l. nccessariis. de acquiren. haered. sed nihilominus erit haeres de iure ciuili, quia praetornois potest uel faeere uel tollere haerede. Instit. de bon. pos . quos autem Caeterum si pater dederit filiosam. uulgarem substitutum, hoc est, u dicat, Filium Titium haeredem instia tuo , ct si non sit haeres, substituo Caium: iam filio libertas datui repudiandi etiam de iure ciuili. Nec opus est beneficio praetoris, cum dando ei substitutum uulgarem pater, sustuli enecessitatem succedendi: quo casu factus est uoluntarius. An

autem

619쪽

autem sui talis iura tollat substitutus uulgaris, dubitari potest. Bar. in l. si filius haeres. de lib. & posthu. tenuit etiam i

na sui talis tolli, quod Doch. communiter sequi dicuntur. So-Σin. tamen in d. l. i. col. xix. dicit Bald.& quosdam modernos contrarium tenere: quod certe mihi uerius uidetur. Nam iura

sui talis in trib. praecipuis consistunt: tum qui a domestici haeredes dicuntur, tum quod primum gradum,& praecipuam causam succedendi habent. d. I. sui. cum g .seq. & porro quod uiuo patre quodammodo domini paternarum rerum existimantur. d.l . in suis.Hqc tria suitatis iura quomodo ex uulgari se stitutione intercidant, & elidantur, non satis uideo. Verum haec in praesentia latius non discepto, qui in hac materia per compendia procedere, quantum licuit,propoliti, maximὸ in his quae praeteriri possunt. Tertius effectus, quod illa uerba, si haeres non erit, etiam eos comprehendunt, qui ex instituti haeredis persona succedunt. Quorum uerborum haec est uirtus,si nec hi qui instituti

fuere, haeredes sint, nec alios haeredes faciant: tunc enim asmittitur substitutas. At hi qui ex institutorum persona succe dunt, in quadruplici sunt differentia. A ut enim seruus alienus institutus est, de is facit dominum haeredem: aut filius famil. iustituitur ab aliquo extraneo, & haeredem patrem facit: aut haeres institutus non adita haereditate mortuus, trasmittit ius

deliberandi ad haeredes ipsius aut ex delicto haeres indignus

redditur,& facit fiscum haeredem. Primo casu, cum seruus alterius institutus est haeres,is haereditatem de facto adire potest, sed dominu facit haeredem: nam seruus pro nihilo, quo ad ius ciuile, habetur. l. quod at tinet. l. seruitutem. de reg. iur. unde licet de facto haeredit tem adeat, sicut asinus sellam portat, dominum tamen facie iustum haeredem, id est, iuris successbrem. Posset autem seruas nolle adire de facto, etiam si per dominum excarnificaretur. dich. l.ciun proponas. in fin. C. de haered. instit. quoecasu domino noceretur. Caeterv si testator eum quem inst tuisset, nesciret esse seruum, putarct liberum hominem, tunc caeteris paribus inter dominum & substitutum haereditas diauideretur l. si pateria. in fili. de haeredibus instit. Verti in se uora materia me non diffundo cum nostra Germania nesciat tales seruos. De monacho autem est quae stio impeditior, an uidelicet monasterium haereditatem monacho delatam , adi

620쪽

re possit sine facto monachi, & an eo invito. Sozin .in d .l. i.

col. xxvij . per sex col.tractat .at mei propositi non est hoc fastidios um& inutile pelagus concertationum inter Canoni- stas & Legistas intrare: credo tamen quia monachus se & sua Deo dedicauit, uouitq; obedientiam, quod super huiusmodi successionibus nec uelle, nec riplic habeat, obstante obc-dientia .se .gl .inl.Deo nobis. ad nn .in ucrb. quasi legatum. C.de epis. & cler. cum aliis iuribus per Doct. allegatis. Et sie opinio Canonistarum uerior mihi uidetur, quae & in nostra Germania consuetudine notissima seruatur: nisi ante ingressum monachi, omnia sint per cognatos diligenter prouisa. Aequiparatio autem monachi, qua is aliquando filio, aliqua-do 1eruo comparatur, mihi in prae senti materia non multum robatur, cum monachi tota conuersatio in tribus, uotis & re igione consistat, & ad monasterium omnis temporalis administratio pertineat. An autem substitutus uulgaris monasterium excludat inon credo, quia aut filius iam ingressiis instituitur, dato ei substituto uulgari,&is casus est insolitus: constat enim monasterium haberi loco filii. Aut ante ingres, sum substitutio uulgaris facta est, de adhuc non puto substituto locum esse, eum ad monasterium omne ius monachi sit totaliter deuolutum, nisi fortasse monasterium repudiaret. Qibe tamen res maiori explicatione per Doct. tractatur. Videri Soz. potest l.j. col. xxxj. cum seq. & Politus in tracta tu suo.Hoc tamen in uestigati posset, si monachus fuisset uagabundus certos annos,& nesciretur quo loco deseret,& interea haereditas ei ab intestato, forte a matre, defcrretur, an monasterium adire posset, quibusdam dicentibus eum ante delatam haereditatem mortuum, aliis contrarium contendentibus. Vidi sentcntiam ante xxx .annos latam, per quam monasterio Carthusiensium facultas adeundi data est: quae sententia post curriculum triginta annorum in cotrouersiam ab

agnatis deducta fuit,sed Carthusiani priscriptionis exceptione defensi sunt. In secundo casu cum filii fam. haeredes instituuntur ab extraneo , non a patre, tunc ex eorum persona olim de iure Digest. succedebant patres, ita, ut tota haereditas eis quaerer tur,ut ne uno quidem momonto apud filium institutum resideret. l. placet. T. de acquir. haered. Hodie uero aliud est, humaniore iure utimur. Nam si filius tam . ab aliquo institutus

haered

SEARCH

MENU NAVIGATION