장음표시 사용
631쪽
enim praesumitur quod testator matrem suam successione ei legitime debita priuare uoluerit.ita Bart. in hac materia. Sed quaero, si pupillus moriatur uiuo patro, an & quomodo substitutus admittatur Z P uto cum admitti ad bona testatoris ex tacita uulgari, a qua testamctum uires accipit, ut supra tenui: nisi fortati e mater testatoris esset in medio, quod cliam supra declaraui. Sed in bonis pupilli non succedet, cum expressus sit tex .in d .l. quod si filius. quod eo casu nihil sit quod de tabulis pupillaribus tractari pol sit igitur cognati ab intesta to succedent pupillo . quod & Iacin d .l. j .col. xv j. t equitur,& ut ex uerbis Vsius colligo,etiam Aret. hoc scn sit: quam puto esse ueritatem in istis 1pinosis locis, in quibus Doct. satis
Tandem pro complemento effectuu addimus, quod quamuis substitutus cum instituto non concurrat, i. quandiu. de aequis. haered. si tamen filius esset haeres institutus a patre, dato ei uulgari iubstituto,is filius legitimam suam acceptare libere potest,& repudiare caetera bona patris: quod maxime uerum est,si bona patris essent grauata legatis uel aere alieno. ita sensit Bart. in suo primo effectu, ad sin. qui allegat l. si libertus patrono. vers. quid crgo. de bo .lib. & uoluit hoc in fortioribus terminis Ludovicus Romanus,d l.j. prout cum allegar Soetinus , qui in d .l.j .colum. xij. cum decem colum. sequetibus, hunc praesentem casum & alios latissime inactat. Nos uero quibus proposita est breuitas , ad extral imitanea non diffundimur. Nunc ueniendo ad quintum membrum huius capitis, quae substitutionem uulgarem impediant, & quomodo extinguatur. Bariolus in d .l. i per aliquas dubitationes procedit. Nos dimissis quae dimitti poterant, ponimus coclusiones hic subsequentes.
Prima: Substitutio uulgaris post aditam haereditatem ex tinguitur. l.post aditam. C. eodem tit. Nam cum testator instituit Titium, & si haeres non erit, substituit Sempronium, rectὸ consequitur, si haeres sit Titius,cessare iam substitutio nem uulgarem, tanquam coditione defecta, scilicet si Titius haeres non erit. Quam conclusionem primo ampliate etiamsi essent plures gradus substitutionum: ut,si testator instituat Titium, si Titius haeres non erit, instituat Caium, si Caius haeres non erit,tertio loco iustituat Florum, & ita deinceps: O , certE
632쪽
certe primo existente hqrede omnes aliae substitutiones nutagares cessabiit, ut quod in uno dictum est etiam in pluribus 1equentibus decidatur.argum. l. si finita. g.cum plures. supra de damno insect. Bariolus allegat l .cum in testamento. ff. de haered .instit. qtiar modicum facit. Secundo ampliate,ctiam si hae res per bonorum possessionem adiret hqrςditatem, nardnihilominus expirauit uulgaris substitutio:& e diuerio, si litres renunciaret bonorum post essioni, sed adiret de iure ciui li, semper expirauit substitutio uulgaris. Quod autem possit ita haeres renunciare uni remedio retento alicro,textus est in l. puberem. cum l. seq.C.detur. delib. quia c Ua habet aliquis duplex remedium unius renunciatione non relinquitur alterum. l. si filii .ij . ad finem .ff. de bon. lib. & est bonus textus in l. si domus .ff. de seruitute urbanorum praediorum. Haec conclusio sic ampliata,potest limitari: quia Drimo non procedit, si haeres sit negligens in exequenda uolutate defuncti: dato enim quod haeres iam adierit, acceptarit haereditatem, si
tamen intra annum non exequitur uoluntate testatoris, tunc per legem priuatur haereditate, quo casu locus erit substituto Uulgari,dum caueat de exequenda uoluntate tcstgtoris. auth. hoc amplius. C.de fideicommis.&D.c.licet. de uo.& uo.
dempl. Ratio est, quia quem lex priuat, is intelligitur nunquam habuisse remedium. gloss. notab. in l. in substitutione. st de uulg. secundo limitate, si haeres aduersus aditionem . sit restitutus beneficio praetoris: potest enim haeres minor natu, si haereditatem temere adierit, per praetorem restitui ut abstineat. l.& si sine. g. sed quod Papinianus .ff. de minoribus. hoe loco redit uulgaris substit itio, datur substituto locus postquam minor abstinuerit. d. l.&si sine.fa. in argumentum quae habentur in l.ij s interdum. ad finem. ff. de uulga, ubi
restitutio contra repudiantem confirmat secundas tabulas. Sie e diuerso restitutio contra aditionem, debet etiam confirmare uulgarem: & licet is qui contra aditionem restitutus est, haeres remaneat iuris intellectu,substitutus tamen erit haeres cum effectu,cum utilitate. d. s. interdum .in fine.& sic diuersis respectibus ambo haeredes esse pollunt. Tertio limitate,si plures sint instituti haeredes, & eis datus sit substit
tus, tunc uno ex haeredibus adeunte, propterea non cxpirat
uulgatis substitutio in aliis hqredibus non adeuntibus, ut est argumentum in l. ex duobus. filium.ff. de uulga. Sed hoc
633쪽
habet temperamentum, quia Doctores hic confligunt. Nani refert quomodo sit facta plurium haeredum institutio,& substitutio uulgariς. Si enim pluribus haeredibus institutis, Titio & Meuio & Cicerone, testator substititat specialiter Fla cum Titio, Meuio Florum, Ciceroni Quintum, ita qu0d separatim unicuique haeredum substituatur, hoc loco uera est limitatio quam supra dixi: nam ex separatis nihil insertur: qudd enim Titio adeunte expirat substitutio ei facta, hoe nonocet nec substituto Meuii, nec substituto tertii haeredis, si ipsi seorsim sunt instituti, quilibet suo haeredi. n. quod dicitur, substitutum praeserti coniuncto .l.j. g. pro secundo . C. de cad. toll. nisi ex uerbis alia uoluntas testatoris appareret,
ut in l. quidam testamento .fnde uulg. A t s substitutio fuerat facta copulatiue, siue per copulam positiva siue negatiuam,
uel etiam per numerum pluralem, tunc non procederet nostra limitatio: quia tunc necesse est quod omnes haeredes mittant antequam locus sit substituto Exemplum: Testatos instituit Titium, Marcum & Caium, & si haeredes non crat, substituit Florum: hic necesse est quod omnes haeredes deficiant, antequam cxpiret uulgaris.habetis argum .ini. si haeredi plures .st. de condi. institu. quia ad ueritatem copulatiuae requiritur concursus partium. Sic etiam si sit negatiua copula: ut,cum testator instituit Titium,Sempronium, & Caium,
& si neque Titius neq; Sempronius neq; Caius haeredes fuerint substituitur Flaccus, hic necesse est quod omnes haeredes deficiant, ut uulgaris substitutio intercidat. d.l. quamuis. C.de impub.&aliis lubstit. &est argum .ini. si quis ita stipalatus fuerat. adfin. ubicum aliquid promittitur 1ub conditione, si neque Titius consul factus sit, neq; nauis ex Asia uenerit, necelle est utrunque uenire. Bar. allegat l. ex filio. g.fin.& l .cohaeredi. g. cohaeres. F. de uulg. quae iura modicum faciunt. Verum haec materia infra in ultimo capit. in miscella neis circa plures personas institutas & substitutas latiust tractabitur.
Secunda conclusio: Si pater filio impuberi substituat eum p*finitione temporis pupillaris, adueniente pubertate, sicuti pupillaris expirat,t .in pupillari. T. de uulg.ita & tacita uulgaris extinguitur: hoc enim pater, qui ad pupillare tempus se adstrinxit ,uoluisse praesumitur. Idem si breuius tempus prς- stituisset. l. si ita quit. de uulgar. Sin uero pupillo substituat
634쪽
sine teporis praefinitione, tunc adueniente pubertate, licet pupillaris extinguatur, tame tacita uulgaris, potestate legis prγsumpta,manet.I. fin. C. de haered insti. Et per hoc conciliantur gl. in l. lex Cornelia. de uulg.& Doch. per Bartol. recitati in dict. I. j . ad fin. in materia uulgaris, qui ad hoc iura allegat. Declaro pro iunioribus. Si pater instituto filio impubere, ei, si intra tempus pupillare uel intra dece annos moriatur, sub stituat Caium, iam finito tempore non solum pupillaris, sed& tacita uulgaris concidit. Sin uero pater filio impubere in-ctituto,substituat Caium, quandocunq; filius moriatur, is si haeres non sit,& decesserit etiam post tempora pubertatis,t cita uulgaris substituto suffragabitur quo ad bona testatoris,
licet pupillaris substitutio post tempus pubertatis, quo ad bona pupilli, conuerit. Atq; ita uitiato expresso, non uitiatur tacitum, ut pcr Guil. de Cu. quem Bart.& Doct.in d. l. j .ad fi . sequuntur.& est communis opin. reprobata, gl. Instit. eo. g. extraneo. An autem existentia sititatis substitutionem uulgarem impcdiatZBartol. putat impediri, si testator ex necessitate filium suum, & ex eo nepotem nasciturum, uel natum,
iuxta consilium Galli & lesis Velleiae instituat,& nepoti
substitutum dederit, certe si patre mortuo, uterq; , filius Scnepos repudiant, substituto non esse locum iure suitatis in hoc uel illo substitutionem impediente. gl. ini. si mater. g. j . de uulg. Cariorum si suo haeredi, uoluntarie & extra neces sitatem Galli & legis Velleiae detur substitutus uulgaris, in eo non impediri iura suitatis, quin filio non adeunte, locussit substituto . Quae tamen longius non tracto: cam enim substitutionem Marius Salomonius, uir doctrinae consummatissimae, in pulcherrimis illis paradoxis suis, aquilianam& non uulgarem nominari oportere putat, ut adeo extra propositum meum sit ea operonus traciare, quae Omitti poterant, praesertim cum dictus praestantissimus uir in huiusmodi materia nihil non &uere & eleganter tractarit. Habes tandem casum ab aliis non tractatum, ubi substitutio finitur: nempe, si substitutus in causa fuerit, ut institutus haereditate non adita decedat: tune enim is substitutus ab haereditate repellitur. Bartol. ini. si ab hostibus. g. si uir. T. sol. mat. ia. in argumentum .i. si quis affirmauerit. F.j .& seq. fide dolo malo.
635쪽
NVNC ergo cum dei ope accedamus ad secundum caput, quod tractabit pupillare substitutionem. In hoe capite elucidabimus septem inebra principalia per o dinem. Primo, quid sit substitutio pupillaris, & quare ita dicatur.Deinde, quot uplex sit. Tertio loco, quibus uerbis fiat. Quλrto, quo iure sit introducta,& ob quam caucam. Quinto quae requirantur ad istam substitutionem. Sexto, qui sint erafectus .Et tandem, quando expiret, quando finiatur.
Ad primum breuiter uenientes, substitutio pupillaris est, quae a patre filio pupillo fit, ut ei intra pupillaria mortuo su
cedi possit. Et ideo dicitur pupillaris, quod non nisi pupillo
fiat. Haec est definitio legalis, non logica: quia omnis definiatio est periculosa.l. omnis. insta de reg. iur. Secudi mebri inuestigatio satis cognoscitur ex his quae in materia uulg. substitutionis diximus. Na sicut uulg.ita Sc papillaris est duplex, expressa de tacita. Expressia fit uerbis expressis, siue in genere siue in specie. In genero, ut O dicit i stator, uos inuice substituo. In specie, ut cit utimur uerbis idoneis, quae mox dica.Tacita pupillaris est,quq in expressa uul. sed legis potestate praesumentis tale est e uoluntate testatoris. Na cu pater filiu pupillii instituit &si haeres non erit, substituit Flaccu haec est expressa uulgaris: certe si iste pupillus haeres fieret, sed intra pupillaria morem tur, substitutus etiam hoc casu ex tacita pupillari admittitur: quia si testator eu casum prouiderat quo filius heres no esset praefurnitur otia altu casum scilicet, si haeres erit,'& intra pupillare moriatur, si de eo cogitasset,prouidere uoluisse. Haec dicitur tacita pupillaris,ex tacita monte testatoris pcllegis potestatem inducta. In tertio roebro,quibus uerbis substitutio pupillaris explicetur, nouisse coirent et ex sentEtia Bar in i .ij . de uulg ea uer ba esse recepta, si testator filiu tuum impuberem instituat: &s haeres esset, & intra pupillarem aetatem dccederet, Flaccum substituat . Quam formam tradit Bartol. loco praeallegato, uolens priora uerba cius substitutionis esse positiua uel affirmativa, scilicet, si haeres erit: at posteriora uerba ad pupillum
relata esse negativa aut priuatiua, facientia mentionem mortis pupilli. Verum quod Bartol. priora uerba dicit semper cia
se affirmatiua,non puto esse uerum, ut ex tex. Instit. in tit .de
636쪽
pupill. substit. circa prin. patet,ubi per Imperatorem talis se ma traditur, ut tustator instituat filium impuberem , & si haeres non erit, uel si haeres erit,& intra pupillatia moriatur,substituat Caium. Proinde Bart. doctrina noc loco non est integra , scilicet quod testator priora uerba non semper aspim liue, sed & per adiunctam negatiuam, si haeres non erit, uel f haeres erit, pronunciet.Hoc tamen bene docet Barto. quod ista uerba, i haeres erit,non sint necessaria in substit. pup. potest enim testator ita substituere, quod instituat filium impuberem , & si intra pupillaria moriatur, substituat Caium: hie non fit mentio uerborum, si haeres erit. Quod autem ea ire ba non sint necessaria, ex hoc liquido cognoscitur, quod o-
Iim ex haeredato impuberi poterat substitui pupillariter, ut d. Lij . post prin. Alia autem posteriora uerba, si pupillus decesserit, semper sunt necessaria ut exprimantur in genere, uel in specie. Vnde pro regula seruabis: Ubicunq; fit in substitutionibus mentio pupillaris ae latis, eam substitutionem esse pupillarem . quibuscunq; uerbis tandem hoc sati nisi forte ex sententia Bal .in l. precibus. C. eo. pupilli mentio non dispositive, sed demonstrative fiereti ut si testator dicat, substituo filio meo impuberi Seium: hic enim non necessario colligimus substitutionem pupillarem, cum sit demonstratio quaedam, quae saepenumero nihil operatur, ut traditur in l. demonratio falsa. F. de cond. & domo n. Cae terum quia huiusmodi demonstrationes aliquando disponunt, materia subiecta inspicienda est, ut cognoscatur quid ea demonstratio operetur, qua filio impuberi substituitur. Certum enim est ea ue
ba etiam dispositive intelligi, & substitutionem pupillarem
importare, ut in l.qui liberis. g. haec uerba.Tde uulg.&pum ubi testator simpliciter substituit filio suo impuberi,& tamen' pupillaris substitutio intelligitur.At hoc ut iam diximus,materia subiecta docebit, ut ita Alex. satisfaciamus, qui doctri nam Bald .impugnarat. Vos autem isthaec ambigua fugite, &quam clarimine potestis,uerba substitutionum ponit ne inuoluntatis quaestionem,&in controuersiam uestra testamenta incidant. Vt igitur reuertamur unde digressi sumus, pii ra uerba ad institutum relata sub disiunctiva, si haeres non
erit, uel si hae res crit, explicari possunt. Quod si simpliciter sine disiunctiva proferantur, ut si testator filium impuberem instituat, & si sit haeres, & intra pupillaria moriatur, Caium
637쪽
substituat, Politus putat filium esse indignum si recuset, dc
propterea substituto,deficiente conditione,non esse Iocum. Sed communis opin. Bartol. & Doct. tenet substituto locum esse etiam si filius repudiet, peri. Iulian. de acquir.haer.l. p. ter. de priuil .cred. quae iura licet euadi posse uideantur, tamen uera est opin. communis. Siquidem in substitutionibus Iatissima interpretatio est facienda, ut cis faueatur. l.fin. C.de instit.& substit.& in d .l. Gallus. g . de quid si tantum. Quo loco non est absurdum, quod sub ista conditione, si haeres erit, quae est expressa, intelligatur tacita conditio, si haeres non erit, ut casus expressus ad non expressum extendatur. d. g.&quid si tantum. Possunt etiam alia uerba usurpari in hac sub-uitutione, uidelicet, si testator instituat filium impuberem, dc si intra luxetam moriatur, uel si moriatur antequam in sua tutelam ueniat, substituat Caium: his uerbis recte dicitur explicata substitutio. Instit.de pup. post prin. Tunc autem dic tur in suam tutelam uenistia,cum est factus quatuordecim annorum , ita I. C in l. cum filio. in prin. T. de leg. iij. Potest &ita substitui: Filio meo substituo, cum erit legitimae aetatis, uel maturae aetatis,uel iustae,& si quae sunt similia: at quia ista uerba sunt dubia, non consulo ea usurpari exigunt enim declarationem uoluntatis testatoris quid senserit,cum uarie intelligantur, ut pulchre I. C. in d. l.cum filio .per totam legem. Solet etiam substitutio pupillaris per uerba relatoria explicari: ut, si testator instituat duos uel tres cum filio, & deinde di- oKQuisquis mihi hae res crit, sit dc filio impuberi haeres: quae uerba habent hanc vim, ut non alii intelligantur substituti. quam qui scripti sunt in testameto. Vnde uextraneus aliquishlius iam . uel seruus institueretur cum aliis haeredibus a testatore quo casu patri uel domino acquireretur haereditas) isti, pater & dominus non admitterentur ad bona pupilli, si intra pupillaria moreretur, quia non sunt scripti in testamento, noueniunt iudicio testatoris, ut dicit Politus, sed potestate iuris : sicut nec haeres haeredis ueniret ad bona pupilli, ut qui non sit scriptus in testamento. Secundo operantur haec uerba , quod easdem partes in substitutione accipient substituti in bonis pupillaribus, quas acceperunt in institutione in bonis testatoris. Vnde si aliquis sit institutus in quadrante, de substitutus pupillo per ista uerba relatoria,is etiam quadra rem accipiet in bonis pupilli. d. l.qui liberis. s. haec uerba.T.
638쪽
eo. Potestis etiam hic aduertere contra opin. Baldi, irri. pre in icibus . cum dicitur, substituo filio meo pupillo, q uasi ista uer ba demonstrative intelligantur , ut supra dixi. Nam contra hanc opinionem pugnat tot .in d. g. naec uerba, cum dicitur,
quis quis mihi h res est,sit haeres filii mei impuberis,ubi qua
litas impuberis non demonstrative, sed dispositive ponitur. Sed hoc ex materia subiecta colligitur. Ono iure pupillaris sit introducta, est quartum membru.; Et ccrte constat ex d. l. ij . in prin. moribus csse introdactam.
risu populi Rom. dc ideo introducta, ut cum pupill iis sibi ipsi
testamentum facere non possit desectu aetatis, quod pater ea de testamento prouideret.Tantus fauor fuit in ueteribus ci ca testamenta .gl. in d. l. ij .errando intelligit moribus, id est iure Lacedaemoniorum. g. ex non scripto. Instit. detur.nat.
gen. dc ciui. Sed ut dixi, error est, de quidem ridiculus: nihil enim de Laccdemoniis moribus cu usu populi Romani .Hoc autem dubitari potest, cum substitutionum obseruatio sit iii scriptis redacta, ut toto titulo de uulg. ff. dc C. an hodie ea substitutio de iure scripto uel de moritas Rom. esse dicatur. Dimissis multis quae hic per Doct. post Bart. tractantur, dic substitutionii materiam moribus quidem a principio intro ductam , sed postea per ius ciuile reformata, & mullaaddita, ut recte dici possit, eam esse iuris scripti. l. irascitulo. T. de tu .sti. dc iur. Consequenter dubitari post et,cum moribus intro
ductu sit, quod pater filio impuberi testametsi facere posset. an haec obseruatio latius porrigi possit Z Quid enim si statuto caueretur quod alter posset testari pro altero λ Na si moribus est introductum, id est, consuetudine, quod pater faciat pro filio testamentit,certe possct uideri extendi ad statutu, quod
alter pro altero testaretur. Sed certo hoc statutum non ualeret,& e siet quoq; irrationabile dc contra bonos mores, incideretq; in institutionem captatoriam, qua alter se committeret circa testamenta uoluntati alterius. l. captatorias. C. de re
stam . mil. l. illa institutio .F.de haered. instit .debet enim testadi arbitrium pendere ex uoluntate propria, ut dicit eleganter Bal. in d. l. captatorias. Ergo in casu nostro hoc statutu esset
inualidum. Et non obstat quod pater filio testari potest: qui hoc est primo propter desectum ae talis,dc deinde propter desectum rationis: dc tertio, quia pupillus liberos non potest sastollere:ista cessant in ratione statuti, ut hic Politus. Quae
639쪽
Qua adsubsitutionem pupillarem requirantur. ACCIPio nunc quintum membrum, quae scilicet ad sit stitutionem pupillarem requirantur. Glos .in d. l. ij. in prin. quinq; requisita enumerat. Bart. addit adhuc tria, & sic octo
requiruntur. Primo, quod is cui fit substitutio, sit de liberis. Deinde, quod sit impubes. Tertio, quod sit in potestate patris. Quarto, quod efficiatur sui iuris morte paterna. Qui to, quod non desinat esse in potestate. Sexto, quod pater si bi ipsi faciat testamentum. Septimo, quod filius sit institutus
uel ex haeredatus. O ctavo, quod patris adeatur haereditas. Tria posteriora resecat Politus tanquam parum necc Taria: ego sequor Bart. causa facilioris erudationis. Videamus ergo singula requisita.
In primo requisito, nempe qudd hi, quibus substituitur, sint de liberis,res est expedita per tex. in d .l. ij. in princ. Nec dubitari oportet quin liberi legitimi S: naturales intelligantur. Instit. eo. in pria. ta .l. si testamento. C. cod. Et intelligasno solii liberos primi gradus: sed nepotes, pronepotes, & ita deinceps alios gescedentes per d. l.ij . in prin. Imo & posthumi includuntur quod hic eleganter addit Politus qui sunt adhuc in utero: quia pater sub nituere partui potest qui est in
utero. tex. est in d .l. ij .in uerb. posthumus,& se .l. qui in uic ro. T. de stat.ho. ubi qui in utero est, pro nato habetur, quoad ea quae utilitatis fiant. fac. l.uentri. 4euciat. inspi. Porro non
soli1 liberi legitimi Sc naturales, sed etia dutaxat legitimi,qui per leges sunt matrimonio liberoru adscripti, ut sunt adoptati, qui per adoptio ne transeunt in patria potestate adoptatis: ut si aliquis de ascedetibusatio, abavo, proauo,adoptarct nepotes. Caeterii si no trasiret in potestat adoptatis, ut cu extraneus aliquis adoptaret pupillit,iue no post et fieri substitutio pupillaris. Arrogatus aute scmper trasit in patria arrogan iis potestatcm,quapropter et pupillo semper potest substitui hqrcs. tex. est elegas qui hoc tractat,in l.cu in adoptiuis. C. de adopt. iuncta l. si arrogator. s. si .F. de adopt.&elegater ini. sed ii plures. g. in arrogato. de uulg.& pupil. not. in d-l. ij. g. sed si extraneu .co. tit .cu sim.His coseques est, quod filiis naturalibus tantu, ut qui sunt geniti ex soluta& soluto, no possit pupillariter substitui, cu pater eos no habeat in potestate. Instit. depa. pol. in princ. ubi nuptiae parilit patria potestate:
nisi fortὸ essent legitimati, quia tuc aequipararetur legitimis,
640쪽
veritate iuris inspecta, no natura. ita Bart. in dicta l. ii .& in s Gallus. g.3c quid si tantum. Quod usquciadeo veru est,quo setia legitimati cosequiitur iura suitatis,& agnationis, ut ucre dicatur de familia. Bal. singulariter in t ea quam. C.de fideic. sicuti eum alleg. Iasin d.l.ij .in v .col. quod est cleganς Sc pulchrum dictum. Imo sicuti patri est priuilesium testandi inter liberos coram duobus testibus. l. hac consultissima. si ex im perfecto.C. de testam. sic etiam pater pollet testari inter filios legitimatos coram duobus testibus. Iason allegat Bald.& dicit se alibi non legisse,in cap.de causis. de offic. dcles.pmul. eoi .Et sic extendimus hoc primum requisitum ad filios pupillos legitimatos.Deniq; & si pater substitueret filio pupi
lo naturali tantum,non legitimato, quo casu substitutio ni hil valeret, si tamen pater hunc pupillum legitimaret, iam certe censeretur facta substitutio: quia legitimatio fingitur re tro, ut ab initio intelligatur legitimus. l. fin .ffide nat. restit.
Quid autem si pater substituit pupillo naturali tantu, &post
mortem patris, filius naturalis Iegitimatur,an ista substitutio etiam coralescatZ quod merito dubitationis est, ne laedantur iura legitimoram haeredum. Bart. in d. l. ii .circa hoc requisi tum simpliciter tenet adhue ualere substrtutioncm, perauit si quis. C.denat .lib. Politus pulchre distinguit, uersic. viii.
quia aut concurrit uoluntas patris, qui hoc uoluit,dum una
ret,& uera est doctrina Bartol.ita loquitur. authen. si quis. Mibi text. cst. aut non potest doceri de uoluntato patris dum uiueret,& tunc non ualeret substitutio, siciat nec legitimatio
ita intelligunt authen.alii Do ctor. quia non debet tolli ius quaesitum legitimo haeredi. Secundum requis dum, quod liberi sint impuberes, id est,
necdum quatuordecim annorum, si sint masculi: nes duod eim annorum, si sint foemine. Ista enim dicitur artas impabo. I. qua aetate. ff. de testa. d. l.ij .in princ. cum dicit Iurcissu stitui posse masculis,dum ad quatuordecim annos perum tint. Hic disceptat Moderni, Soeti.&alii, quomodo haec uerba intellisatur Cum ad quatuordecim annos peruenerint an sufficiat decimumquartum annum esse inceptum, an debeat esse completus. Quidam intelligunt sufficere,si annus sit incoeptus: uerum text. apertus cst in contrarium,in d. l. qua aetate . ad fin.de testam. ubi dicitur intelligi annum completum, unde de uento est ista disceptatio. Ouaerit Bar.in d.l.ii. quid
