Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

aecipiet omnia bona ex pupillari, bona patris & filii. per d. l.

sed & si plures. A ad substitutos. exclusa cita matre.ita est lex.roludus in d. l. precibus paulo ante finem. Quod nemo miruhabeat, quia supna diximus, per pupillarem expressam excludi matrem. At ista pupillaris, quae in copendiosa continetur, expressa in genere dicitur:nec nominabis eam tacitam, quia per eam mater non excluderetur. In hoc non est discordia. Si autem post tempora pubertatis moriatur iste filius , hoc loco inter Doct. parum conuenit,&propemodii quot capita, tot sunt sententiae. Bari putabat, quod si miles per uerba directa substituisset filio,tuc ci post pubertate mortuo,succedat s ubstitutus in bonis testatoris,exclusa matre,per d.l. centurio. iasin. Sin autem testator miles substitutu per uerba communia

uocasset ut est uerb.substituo tuc substitutio fauore matrix obliquaretur,& sic mater in bonis per filium relictis succederet,sed substitutus bona testatoris peteret a matre iure fidei-eommissi. ita intelligit d.l.precibus. in fin. quae est comunis

Opi. quam Alex. in d. l. centurio. dicet esse tenenda, tanquam

paucioribus spinis refertam .Haec opi. ideo no procedit, quia in utrisq; ll. sunt uerba uere directa,ut uoluere Salicet. Clui sto .de Castell.& ambo Raphaeles, ut eos allegat & sequitur Iasin d. l. centurio. iod certe facile ex tex. in d.I. precibus. apparet: nam in narratione dicitur, quod miles secundu haeredem seripserit:& alibi dicitur, eos habeat haeredes,&e. quae sunt uerba uere directa. Proinde opinio Bar. dc comunis confunditur. D. Christoph.& Raphaeles tenet utrobiq; esse uerba uere directa, quod veru est: sed mortuo filio post pubertatem, mater quae bona eius occupauit, debebit restituere substituto bona testatoris,uelut iure fideicomissi,ut dicit tex. qua-

uis uere non sit fideicomissum, sed habeat similitudine. Politus in materia copendiosae putat, quod licet utrobiq; sint uerba directa,ea tamen fauore matris uere & non per similitudinem obliquari, ita ut mater filio succedat, sed cogatur bona testatoris restituere substituto. Et hoc mihi placet, quia est sensus expeditior,& relucet ex hoc notabile priuilegium militis quod uerba uere directa,fauore matris obliquatur.Qus

intellectu d.l. centurio. determinatur & limitatur per t. precibus.&reiecta differetia uerboru , quam Bar.ind. ll. introduxit,reformatur comunis opi. Summa igitur est,filio impub

re per milite instituto percopediosam, quadociiq; decesserit

682쪽

ost tempora pubertatis, mortuo filio, substi tutus accipIetoona testatoris ut saepe diximus iure directo: si autem matersit in medio, accipiet bona testatoris per fideicommissum, &pctet a matre, quae deducet quartam, &e. Haec quae dixiamus de militibus & priuilegio testandi iuxta Doctores, non habent locum in militibus nostri temporis, qui auro & uestibus potius quam armis & ense instruuntur: solis militibus couenit qui subsigna Caesaris iurarunt,& in quibus uerificati

possunt ea quae habentur in gl. in l. pen .ff. quibus ex caus maior. uidelicet, quod non sint negociatores, quod examinentur, quod cingantur ense, cum aliis ibi enumeratis. Dicit tamen Alex. quod quamuis ea solennitas ad assem non obse

uetur nostris temporibus, nihilominus milites qui ad hoc destinati, ad hoc parati sint, ut sequantur signa Caesaris, posse uere dici milites pro moribus nostiis, ut eis haec priuilegia competant. Politus non dubitat de militibus Rhodiis, quin

sint compotes huius priuilegii, & omnium maximorum priuilegiorum. Caeterum stipendiatos istos martiales, qui castra sequuntur propter numos,etiam in bellis iniustis, rem uel Politus a nostro priuilegio, quamuis quis eos milites no

lixes vacent armis qui parati stent pro desensione reipub. uel diuitatis, uel regis domini sui, sicut sunt milites qui stant in. Apulia,eosdem gaudere priuilegiis militaribus. & ita his diobus obtinui in iudicio. At uero cum confligitur iam in terra hostili, non est differentia inter militem & priuatum, quin possint ex priuilegio militari testamenta facere. text. est not. in l. unica. in prui.ΤΙ. de bon. postsex testam . mil. Quid autede aduocatisλNam &ipsi militare dicuntur,per text.in uulg.

stari posse ex priuilegio militum, & quidam alii: sed Politus

hie eleganter contrarium tenet, &pleriq: alii. Et mihi nunquam placuit ista extensio: quia haec priuilegia militibus conceduntur, qui suiu plus assueti armis quam iuribus: cuius c trarium in aduocatis inuenias id quod pulchre Cicero in oratione pro Muraena tractat, ubi cgrcgio ridet Sulpitium Iure- consultum, qui praeferebat aduocatos rei militari. Cicero inter alia dicit: Te gallus ex plumis suscitat, at militem buccina& classicu.Tu actiones instruis milites aciem. T ii de regundis finibus tractas,milites de finibus propagadis.Tu caues Πα- consult

683쪽

eonsultor es tui capiantur, milites ne urbes capiantur. Tu a ces aquam pluuiam , miles hostes arcet, &c. Haec quia uera sunt, nolumus ita insanire, ut aduocatos conferamus hoc loco militibus. O uid autem si fiat substitutio compendiosa

ad pias causas , quae maximum merentur fauorem, de in quibus seruatur ius gentium sicut in militibus,c.cum esse . c.r latum . de testam. an possit compendiose directo substitui inpia causa3Bar. in l. j . xv. col. in v. quaestione. C . de sacrosan. eccles. eleganter tenet hoc priuilegium compendiosae ctiam

piae causae competere, id cri, cum pro salute animae disponiatur, dummodo institutio &substitutio fiant ad pias causas. Nouetur ratione qua dixi, quia sufficiat seruasse ius gentili. Exempli gratia: Si instituat aliquis conses rem suum in haeredem ut saluti animae operetur, & quandocunq; sacerdos decet Ierit, substituat aliquod altare &eapellanum pro salute animae suae, iam substitutio & institutio conferuntur ad pias

causas. Bald. in d. l. i. in repetitione sua, in vij. colum. C.de sacrosanct . ecclesi. dicit hanc doctrinam non esse comm moratione digna, &esse tantasiam. Politus hic in vers. xvij. secutus Bald. negat doctrinam Bartol. esse uoram, tum quod tollitur testamenti factio homini, qui sit maior natu, tum quod cotra ius naturale sit tollere rem meam sine facto meo, per d. l. id quod nostrum. ff. de regul. iur. Ego credo doctrianam Bartol. esse uerissimam,& ualde notabilem. Quid enim prohibet cum instituo aliquod altare aliquod monasteriumsaliquam ecclesiam, & quandocunq; destruantur uel cesi ni, quod instituam pauperes Christi, instituam aliud altare, Hliam ecclesiamZNon uideo quid prohibeat. Nec per hoc tol litur factio testamenti, ut Politus putat: quia iste sacerdos uel praelatus ecclesiae cui 1ubstituitur, potest in aliis bonis facere testamentum. & hoc sufficit ut dixi in d.l. stipulatio hoc modo. T. de uerb. obli . Deniq; non uideo quomodo alii austra tur quod suu est, cum haeres institutus, onus testamenti in se exceperit. Igitur doctr. Bar. uera est,& sepe practicatur.Accapiamus exemptu: Hic Friburgi in domo Sapietiae, ubi reucredus pater,eius domus fundator, ordinado suu testamentum, eandem doma fundauit,& si cessaret domus, si no seruaretur statuta, si destrueretur,substituit aliam uniuersitate,in qua ea domus Sapietiae seruaretur: haec ordinatio fundatur ex praedicta pulchra doctrina Bar. Ouid si fundatores altarium & e

R. .. 4 clesiarums

684쪽

clesiarum, quae iam i quibusdam ciuitatibus sunt destrum . in alias pias causas substitui sient 3 iam in uim substitutionis copendiosae possent ciuitates cogi, ut talia bona darent su stitutis eccleuis. Hoc certe loco salubris fuisset substitutio copendiosa, per doctrina Bar. Veniamuς nunc ad Paganum, dimisso milite, & inuestigemus quis sit effectus copendiosae in pagano. Hic tria uidenda sunt. Primo, quid efficiat compendiosa per uerba directa. Deinde, quid efficiat per uerba

communia. Et tandem,quid per uerba obliqua

Circa primum mihi prius uetitanda est quae stio satis imp dita, an compendiosa tacta a pagano, quae a principio fuit directa pupillaris,post annos pubertatis obliquetumiit in exemplo, si testator instituat filiu impuberem, & substituat ei per compendiosam,diccdo, Quandocunq; filius moritur,Titius ei haeres esto, uel Titium haeredem substituo, quae sunt ue ba directa quo loco non est dubium,quin filio intra papillaria decedente admittatur substitutus ex pupillari,quae in huiusmodi uerbis includitur. An autem adueniente pubertate filii evanescat compendiosa, de tota substitutio recidat in imritum an uero ex obliquo,id est,iure fideicommissi substitutus admittatur, Doct. uariarunt. Sunt enim duae principalexopin .aduersae. Vna est glosiatorum iuris ciuilis & canonici Nam gl .ind.l. precibus. gl. Instit. eode. g. qua ratione. gl. in I.Scaevola. F. ad Trebeli in I .uerbis ciuilibus. in l. in pupilla H. ff.de uulg. pl.in c. Raynutius. gl .ha c. si pater. de testam .li . vi. tenent quod post Pubertaic copcndiosa expiret, ita quod

in exemplo supra ponto, si filius post pubertatem decederet, ad substitutu nihil perueniret, nec iure directo, nec ex obliquo. Hanc opin . plures Doct . tenuerunt,& dicit Alex.ea esse communem. Iaccam ita tenet, quod protestatur se eam perpetuo tenturum. Mouetur primo perl.uerbis ciuilibus. ubi satis

uidetur prouisum, quod post xiiij .annos Dustra fiat substitutio pupillaris. Item&ind. l. in pupillari. ubi uitiatur substitutio quae plus annoru complectitur quam annos pupillares. D.l. si seruus alienus. g. si seruus legatus .ffideleg. j. ubi qua uis sit magnus fauor libertatis, tamen si seruo alieno detur libertas directo uitiatur ea datio,& no obliquabitur, ut ualeat iure fideicommis si . Hanc opin. D. Crotus in materia substitationii probat multis egregiis fundamentis: quae si uera esset. scut comuniter tenetur,iam copendiosa maxime infringer

685쪽

tur. quod tamen testatori imputandia esset, qui uerbis ineptis usus fuisset. Quid enim magis est impertinens,quam directu ad obliquumΘ Euanescente igitur secundum hanc opin.dicta substitutione haeredes ab intestato ueniet. Nec obstat l. pr cibus. quia ibi ex priuilegio militari, propter fauorem matris, compendiosa obliquatur, ut supra Mesarauimus. At hic nullus fauor pugnat, ut obliquemus directam. Nec sunt propter imperitiam testatoris solennia mutanda, qui non sit usus uerbis aptis.arg. in i .impuberi. T de admi . tuto.

In diuersum est alia principalis opinio, uidelicet, quod substitutio compendiosa facta filio impuberi uerbis directis

a pagano, quandocunq; decesserit intra annos pupillares, leat iure directo: at uero post annos pubertatis obliquetur,&eo sistat iure fideicomissi. qua opin. tenuit Ioan.Andr. in n uella,in d. c. si pater. quamuis in gl.suis aliud senserit:& sequitur eum Cyn. Sali.in d.l. precibus.& recitat Cyn. multos antiquos, qui ita tenuerunt.Eandem tenuit Card. in d.c.RVn tius.& ibidem Ant.de But. qui dicit Canonistas communiter se tonere. Idem tenuit Bal. in i .ex tribus. C.de inoff. testam. qui tamen saepe uariasse dicitur: & dicit Ias eam sapere magnam aequitatem. Ego dum materiam substitutionum in uoce legerem,hanc pesteriorem opin. secutus sum, ut quae sit hamanior, dc uoluntati testatoris subscribat: quae & per d. e. si pater. d. c. Raynutius .fatis probari uideatur. Verum cum negare no possim pro Opin.prima fortia esse iura & rationes, quapropter cogitaui si utrae q; opiniones concordari possent. Et praemitto quod pater filio pupillo in bonis pupillaribus non possit substituere, nisi intra aetatem pupillarem: qua aetate per pubertate finita, substitutio in bonis pupillaribus extinguitur.& ita intelligo l. uerbis ciuilibus. & l. in pupillari.Cum nim moribus introductu sit,ut pater filio impuberi ideo possit testamentum facere, quod ipse sibi in aetate impubi testari nequeat, ut per omnes Doct.in d .l.ij .de uulg. certe non debet admitti patris testamentit, quod faceret filio puberi eo ea su,quo ipse sibi testari, & haeredem facere posset. Quod usqueadeo veru est, quod etia miles, qui tamen in testando multu est priuilegiatus, filio impubi ultra aetatem pupillare substituere in bonis pupillaribus no possit, sed solii in bonis testatoris. d. l.centurio. in fi . & dicit text.ini. cum filiussa. infi. fide mili. test . hereditati suet milite, quale uellet,facere substiR s tutionem

686쪽

tutione posse,alienii ius minuere non posse. Quae si In taliis te obseruatur, quanto magis in pagano obseruari debebat, ut is filio suo puberi facto, in bonis eis propriis nee directo,nee per fideicommissu substituat ad quod est text.expressus in Ll .cohaeredi. g cu filiae. ibi,nec fideicomisso, &e. & ibi gl. de uulg. His consequenter puto utrasq; opiniones ut dixi concordari posse: quod prima opinio uera sit quoad bona pupillaria quae substitutus filio pubere defuncto, nec directo, nee per fideicomissu recipiat, umole substitutione pupillari quoad bona huiusmodi ia extincta. At ucro opin. posterior pro cedat quo ad bona testatoris, quae iure fideic isti eum seu, ctibus post mortem filii inuentis, substituto debebutur, uer bis directis non obstantibus .arg.eorum quae coIligi possunt

exd l .ccturio. infi.&fa. instit. de pupill. substit. A fi .infi. Capiet aute substitutus huiusinodi bona testatoris ex mana haeredum, qui filio ab intestato succedent, salua Trebellianica. Quod ii quis praetenderet bona patris & filii separari no posse 1 reditate laadita, d.l.sed de si plures. s.filio .de uulg. arg.

l. quida culogio. C. de i .deli .non puto obstare, quia isthaec iura intelligeta sunt, cu bona patris no sunt fideicomisso onerata. Sed si ab initio bona patris fideicomisso grauata esset, tuc cu isto onere ad filiu peruenirent, ne substituti γ in bonis testatoris redderetur inutilis: quo casu incrito separatio a prettore impetrabitur,arg. coria quae tradunturii l. i. g. praeterea

sciendu . vers. quid ergo.cia duobus sis. seq. ff. de separquar est noua & not. limitatio ad d. l. sed dc si plures. g. filio.& ad i. quidaeulogio. circa fi .cii gl. ibi. C. de iur. deli.& ita sent mus,eaq: resolutione insequetibusquq st. sicubi eomodu est, repetita haberi uolumus, iudicio tamen peritioru semper sal uo. Quod si quis probabiliora affert, panatus sum stare ueritati. Caeterii ad uilados cossicius opinionu,ex sententia Doct. comitii uidetur, ut testator addat in testameto clausula eodi cillare, de qua plura Baran l. j .C.detur .eodicili. Quid aute si testator puberibus maioribus natu, aut emacipatis tuis filiis, uerbis directis substituerit percsipediolam ut si diceret Titiufilia emacipatu aut pubere instituo haerede, & quadociiq; decesserit, Sepronius sit haeres: ista sunt utrobiq; uerba directa, an ualeat haec substitutioigl .in d. l. uerbis ciuilibus.putat hae substitutionem ualere, led ut fideicommissum, ita ut mox ab initio obliquetur: quam St. DOct. comuniter sequutqr, quia potentius

687쪽

potentius subuenitur substitutioni omnino nulli, quam quae sit aliqua. At D. Crotus eam im Probat,putans ipsam funditus nulla,nec obliquari. Nam si esset aliqua,facile eludi cope diosam. D. quod uulgo dicitur, in substitutionibus quod a

principio nulla est, luccess u teporis non coralescere l. quod ab initio .st. de reg. iur. Mihi uidetur D. Croti opinio uerior,

quia perpetua est prohibitio, ne substitutio per uerba uere directa obliquetur, nisi in casibus certis,per g l. in c. si pater.cnumeratis ..Quid aute si testator substituat copediose perue ba directa filio suo impuberi, si sine liberis decesseritZGl.ini. precibus .putat caesse fideicomissaria, nec aliter ualere, nisi in uim fideicomissi , uel obliquationis. Mouetur ratione: quia testatorcii dixit,si sine liberis decesserit,pr cogitasse & prouidere uoluisse censetur casum pubertatis, & no cogitaue de pupillari qtate: quia hi tantu, qui puberes sunt,tollere liberos possunt,non impuberes: ct non dicitur sine liberis decedere, qui no potest habere .l.j .ffide suis & legit. ubino dicitur intestatus mori, qui testamentu facere no potuit:priuatio enim praesupponit habitu. l. decem. de uerb. oblig.quae assertio est colorata, qua uidetur sequi Ioan . And. ind.c. si pater. Sed in controiu est ueritas, qua comuniter Doct.sequutur, reprobata gl.quia imo ista substitutio ualebit iurepupillari intra aetatem impubere, postea obliquabitur: de sufficit quod ex comani usu loquendi dicatur impubes decessisse sine liberis. Nam nihil est uerius, quam in pupilli dicatur liberos no habuisse:

at comunis usus loquedi in testametis praefertur, reiecta subtilitate & captione uerborum. l.quoniam indignu. C.de testa.

Expediti de effectu compendiosae circa uerba directa, ueniamus ad uerba communia, quae directe & obliqui intelligi possut mi uerbia, substituo, capiat,accipiat, &alia quae supra enumerauimus. Et certe si pater filio puberi, uel extraneo in stituto, per uerba communia substituat compendiose, quandocuq; decesserit, ea substitutio est semper obliqua, quia nopotest iure directo ualere, unde ualebit i ure fideicomissi, se eundu comuniter Doct. Idem iuris est, si pater filiu impuberem emancipatu instituat,eiq; percopendiosam quandocuqet decedat, substituat: cum enim emancipatus non sit in potestate patris, non potuit substitutio directo ualere, etiam fi emancipatus intra pupillaria moreretur, unde a principio obliqua erit:ad conseruandam uoluntatem testatoris necessie. . est

688쪽

est quod in utroq; casu substitutiones obliquentur. Institae pup. substit. A .extraneo. Nec obstat quod dicitur, uerba communia in dubio directa intelligi, ut postea dicetur: quia hiesumus in casa dubio, cum certum sit huiusmodi uerba, ta quam directa, ualere no potuisse. Et praedicta omnia intelligo quo ad bona testatoris,in quibus substitutio in fideicommillum obliquatur,no ad bona filii,ut supra latius declataui. Nee enim fideicomisso propriae facultates filii tenebutur,ut dicit tex. in d. g. cum filiq.& Philip . Franc. ind. c.si pater iiij. eol. in xj . not. Quid autem si testator filia impubere in potestate retentu instituat,& ei per uerba comunia compendiose sub stituactHic refert ex sententia Doct. qualiter uerba copendiolae concipiantur. Nam si testatorfiliu impubere instituat,& cum distinctione temporii,si in pupillari aetate uel postea, quandoctiq: decesserit,ei Flaccii substit t. tunc substitutio iure directo intra aetate pupillarem,&post pubertatem iure obliquo ualere dicitur, ut dicit Philip. Fra. ind.c.si pater. col. Iij .Si aute generaliter sine distinctione teporia substituatur. ut cum dicitur, quandoctiq; decesserit filius. &c. in hoc gl.&Doct .variat. Ego reiecta ista tempora differetia, o,quod si etia generaliter substituatur filio impuberi, scilicer o ad eunq: decesserit,adhuc ide iuris est, ut filio in pupillamno tuo, substitutus directo succedat: at si filius fatius pubex d cesserit,substitutus iure fideicomissi admittatur: quod tenuis gl. Instit. de pup. g. qua ratione. Et licet gi. in l. precibus .aIiter teneat,&porro nonulli Do ch. otia in diuersum doceant.

quae in lecturis ordinariis, si tibi ea fatigatio placeat, legere

poteris, tame doctr. nostra communiter tenetur. Nec obstat quod prae tenditur, determinationem debere aequaliter determinare,&c. quia hoc etia nostro casu seruatur,ut Bart. uoluit.

Nam si filius intra pupillaria moriatur,substitutus succedit directo ae si esset substitutio pupill. Sin uero filius postquam est factus pubes decedat, substitutus ex iure fideicomissib na accipiet,ac si ab initio substitutio fui stet obi i qua . Et sie directa no couertitur in obliqua, sed quaelibet suo casu & euentu operabitur ac si 1ola esset. In praedictis tame 1emper intellige, quod si substitutus ex pupillari succedet accipiet bona patris & filii, per d. s. filio. Sin aute ex iure fideiecimisti filio facto pubere succesi erit, bona tantum do testatoris cx manuhereta ab intestato accipiet, ut iupra latius attigimus. Quod si niater

689쪽

si mater filii sit in medio istaexeludetur, si substitutus ex pupillari succedat, utpote quod pupillaris in copediosa salte in

genere exprimatur. At uero exsuccessione fideicomisti no excludetur mater, ut supra siἴpe declarauimus. Quod aute doct. ut supra retulimus,differentia posueriit, si in copendiosa tepora distingueretur aut si generalitcr substitueretur, quasi in priori plures essent substitutiones expressae ,in posteriori noessent plures, non puto veru es se .Ea enim quae generaliter dicuntur in singulis speciebus uerificantur,&per singulas specie distrabuuntur. l. si chorus. in princ. ff.de leg.iil ubi dicit rex. si chorus uel familia legetur, perinde esse ac si singuli hominesessent legati.Sic in l. Meuius. s. duoru .ff. de log .ij . qui legat homines lub eopendio uerborii, censetur singulosi ga sse. Vnde in proposito cu restator dicit, quadocuq; decesserit, intelligirur distribuisse in tepus pupillare,& etia in tempus pubertatis:ut ita nihil referat siue generaliter, siue eu distinctione temporii copendiosa fiat: utrobiq; enim tepora inspectesdistributitur. Et hoc uidetur Soetin. sensisse in consit. Hiiij aeol. j .cu uoluit quod si copendiosa fieret impuberi per uerba quadocunq; decesserit,& sic generaliter, tamen in pupillari ualeret iure directo, post uero iure fideicomissi. Diciti igitur differetia no est fundata:accedat quod ex ς quipollet bus nihil refert:& uulgo dicitur, uerba ad personas relata s eundii conditione eorii intelligi .l .plena. ii .equitii.de usu dehabi. d. c. si pater. Et tantu circa uerba comunia. nam sciens & prudes multa omitto, quae narrata modicum utilitatis adseserent. Accedamus ergo ad uerba mere Obliqua.Cum copen

diose substituitur per uerba precaria, ut quandocunque filius meus decesserit, uel sine liberis decesserit quod ide est, quia ista clausula intelligitur etia si no exprimatur) rogo, mando, uolo, quod bona mea Titio uel pauperibus dentur: hoc casu post morte filii, siue is in pupillari aetate, siue post moriatur, haeredes ab intestato succedet,& accipiet substitutus haereditate de manu eoru . per t. cohaeredi. s.cu filiae. vers. 9, si . ff. de

uulg. Idem est si testator instituto hqrede, simpliciter dixerit.

tradantur, dentur,distribuantur pauperibus, uel alicui tertio: ruta sunt uerba obliqua.arggl. sin. in l. fundi Trebatiani. T. e a se.lcg. Politus tamen nogat eam esse copendiosam, sed semper fideicommisi aria, quod nonulli ex recentioribus tenuerunt. Nam compediosa complectitur plures substituti

690쪽

nes,quod saepe dixi. Ista autem complectitur unam tantum, quae Iacta est ucrbis precariis. Verum cum meminerimus nos

supra tenuisse, quod substitutio per uerba directa compendiose facta ab initio sit suo casu obliqua,& nihilominus compendiosa: negare non possumus, quin substitutio in casu nostro fit compendiosa, etiam si ab initio sit obliqua. Qualiter aute bona, quae per fideicomissum distribui pauperibus uel aliis debent, sint eroganda, Bart. in d.l. centurio. col.v.per aliquas quaestiones se diffundit. Ego ut breuibus agam, puto ex mente Bar. sic posse concludi: Nam ista substitutio, quo ad pauperes Christi,semper est fideicommissaria: quia pauperes cogentur accipere de manu alterius. Sed si te nator dixisset,instituo filium, quandocunq; decesserit uolo quod distribuantur bona per executores: hic si nullus alius sit haeres substitutus,executores habebuntur pro haeredibus. c. cum tibi.de testam. Quapropter isti executores capient bona sua manu,&distribuent inter pauperes. Bartol. ad hoc allegat authen. de ecclestitu. s. si quis autem.&gloss. ini. alio. in fi . de ali .leg. Sed hoc loco non detraheretur Treboli. quae regu- Iariter non detrahitur fideicommi sio facto pauperibus. auth. similiter. C.ad i. falcid. Verum si mater sit in medio, uel etiam alii haeredes substituti,tunc executores cum haeredibus distribuent. Si autem neq; sint executores, neq; hqredes substituti, nec mater, hoc casu succedent pupillo cognati ab intestato, qui bona distribuent inter pauperes,cogente eos cpiscopo loci.qui repraesentat persona haeredum. l. nulli. l. si qu1s add Elinandam. C.de epist.&cler. Et haec sufficiant quantum ad summam: quam tamen materiam Iason late explicat. Sed hienuaerendum est, an substitutio compendiosa contineat uul- arei quae est bona & utilis dubitatio. Bartol. in dict. l. centurio. dicit, quod si compendiosa sit facta pupillo, quando eunq; decessciit, hoc casu quia complectitur ista substitutio

pup llarem,recte etiam complectetur tacitam uulgarem ut si filius haeres no erit, admittatur substitutus. Caeterii si instituto aliquo maiori natu, uel filio uel extraneo, ei substituatur percopendiosam,&institutus haeres adeat,& sine liberis moriatur, tune est fideicomissaria,& non eontinebitur uulgaris. sin uero institutus no sit haeres, aut moriatur uiuo testatore,

uel post morte defuncti. sed ante aditam haereditatem, tunc substitutus ex tacita uulgari ueniet,ut cui ex prisumpta metetestat

SEARCH

MENU NAVIGATION