M. Tullii Ciceronis Opera additis commentariis ex recensione Christ. Godofr. Schutzii

발행: 1831년

분량: 550페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DE NATVRA DEORUM tur voluptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse videatur. Atque hae ne caperentur quidem , nisi hominum ratione atque sollertia. Quamquam

aves quasdam et alites et oscines, 4 ut nostri augures appellant, verum augurandarum cauSa esse natas putamus. Iain vero immanes ψ ct seras belluas nanciscimur venando , ut et vescamur iis, et exerceamur

in venando ad similitudinem bellicae disciplinae, otutamu P domitis et condocefactis , ut clophantis ; multaque ex earum Corporibus remedia morbis et vulneribus eliciamus, si sicut ex quibusdam stii pibus et herbis , quarum utilitates longinqui temporis usu et

saribus fris maria , Id est, ubἰ ea roauilla gratis dabatur, publiee dedἱcala

s) Pronaea videtur a Cicerone aer pia esse graeee : nee enim est la. tina vox προυοια , quam Cicero alibi vertit proseidentiam: πρόνοια autem a Graeeis pro divina providentia ab Euripide primum videtur dieta esse, quoa monuit Benileius in Disa. Phalar.

da qua diximus in Bibl. Clit. P. II,

a) Verba ratione in e destini in eod. Clog. Omnino huIus membri sitiselura Nei dorsio duriuseula videtur. Si eodex aliquis haboret nisi hominiim iis insidiaνe in sollertia, hoeae praelaturum ostendit. 3) AMes... adites, ouines. Ita di . v Idebant augures genus avium, ulnias unἱ verse notaret omne animal volans: tiles autem maIorem avem , v. e. aquilam, similes; ssem, oscinia. avis quae Ore ranit. vi enim a rata el enno est nomen tibiem, sie ab os et eano est nomen Oseen. WxTT.

Cyropaed lib. I, eap. 2, 40; Aristo telem de Rep. lib. I, eap. 8. ei Plinium Pan. cap. 81, 2. DA . 6 Sie IIeind. e eod. Bed. Vulgo eligam .

212쪽

periclitatione percepimus. Totam licet animis, tamquam oculis, lustrare terram, mariaque omnia : cernes iam spatia frugifera atque immensa camporum , vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, cum incredibili cursus maritimos celeritate. Nec vero supra terram, sed etiam in intimis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas , quae ad usum hominum orta ab hominibus solis invenitur. LXV. Illud vero, quod uterque vestrum Artasse arripiet ad reprehendendum: Cotta, quia Carneades libenter in Stoicos invehebatur; Velleius, quia nihil tam irridet Epicurus, quam praedictionem rerum futurarum: mihi videtur vel maxime confirmare, deorum providentia consuli rebus humanis. Est enim profecto divinatio, quae multis locis et temporibus apparet, tum in privatis rebus, ' tum maxime in publicis. Multa cernunt haruspices, multa augures provident; . multa oraculis declarantur , multa vaticinationibus, multa somniis, multa portentis: quibus cognitis multae saepe res ex , hominum sententia

- dorso recepi. Vulgo tam. - Paulo ante Sehuizius , institus ἰ utrum eonsulio , an ex incuria copulam omise xii, incertum. T. 2 Vulgo quae mullia loeis, rebus , temporatis onaret, rum in Pei ristum maxime. In eod. Red. abest regus, quod hie sane aptum non est, idque de sententia Deindorsi posui postprisalis.

3 Promid et edidit Aldus pater,

idque praeserendum censuii Buherius. - mtitia augures procident. Desunt haee verba in editis nonnullis ante Dauisium. ut iste quidem testatur;

aberrante nempe typotheta ad tertiuiti mialia. T.

eavit IIeind. e eod. Glog. - Ita sauet iees, quantum constat, omnes; nee lamen ullus, aut saltem parum eomm dus exsurgli sensus. Lambi. mis ex conieeiura ree;pit, mtitiae sese e res ex animi sententia atque istis

Linde partae. At haee quidem pura puta est lieentia. Quum tamen suis spieionem proferre nihil impediat,

putarim voces homintim semientia seriis plas fuisse pro omnitim seientia. Omis nitim vero seientia atque utilitate .

nota fuit marginalis, eaque declarat

213쪽

a IoDE NATVIM DROnvuatque utilitate partae , multa etiam pericula depulsa

sunt. Haec igitur sive vis, sive ars, Sive natura, ad scientiam rerum futurarum homini profecto est, nee alii cuiqua in x a diis immortalibus data. Quae si sin

gula vos sorte non movent, universa certe tamen iniec se connexa atque coniuncta movere debebunt. δLXVI. Nec vero universo getieri hominum solum, sed etiam singulis a diis immortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere univorsitatem generis humani, eamque gradatim ad Pauciores , ΡΟ-stremo deducere ad singulos. Nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt, quacumque in ora ac Parte terrarum, ab huiusce terrae, quam nos incolimus, continuatione distantium, deos consulere censemus ob eas causas, quas ante diximus; his quoquc hominibus consulunt, qui has nobis cuin terras ab oriente ad occidentem colunt. Sin autem consulunt iis , qui quasi magnam quandam insulam incolunt, quam nos orbem terrae vocamus; etiam illis consulunt, qui partes eius insulae tenent, Europam, Asiam, ADicam. Ergo et earu in partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum; et earu in urbium sepa

rali in ah universis singulos diligunt, ut Pyrrhi hello Curium, Fabricium, Coruncanium; primo Pu uico

librarius , quihus de rebus hie ageretur. Lego itaque nititiue saepe res partae, verbis supernuis omnino de letis. Quod si nimis audaκ videatnrhaee eoniectura, ad Meepiam lectionem propius rescribas licet, muniae fave res horum scientia atque illa. α-tea Partae. D v. - Dedii He;nd. eae h. sententia . quod eum Lesealoperio eoniecit Buberius, quodque exhibet eo l. Glog. Idem placuit etiam Er. Nesto. Iam neque DavLἰ; eouieelura opus erit, neque Moyxensii, nati via saepe res homi n. sotirtia ac sedulitate parrae. M a . Sie uel dors. e eod. Bed. Clog. Davisius ciam Pall. duobus alicui Mam. Iae. Gronovius ei Ern. taleuiqviam.

214쪽

a II ' LIBER SECUN Dus, Ch P. 66 Calatinum, Duellium , Metellum, Lutatium; secundo

Maximum, Marcellum, Asricanum; post hos, Paullum, Gracchum , Catonem , patrumve memoria Scipionem, Laelium: multosque Praeterea, et nostra civitas, et Graecia tulit singulares viros; quorum neminem, nisi iuvante deo, talem fuisse credendum est. Quae ratio poetas, maximeque Homerum, im

pulit, ut principibus heroum , Vlixi , Diomedi, Agamemnoni , Achilli, certos deos, discriminum et pe

riculorum comites, adiungeret. Praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales Supra Commemo

ravi , declarant , ab his et civitatibus, et singulis hominibus consuli. Quod quidem intelligitur etiam si

gnificationibus verum suturarum, quae tum dormientibus, tum vigilantibus portenduntur. Multa praeterea ostentis, multa extis admonemur, multisque robus, aliis : quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis esse eret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino umquam suit. Nec vero id ita resellendum est, ut, si segetibus vel vinetis euiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum deo, aut neglectum a deo iudicemus. Magna dii curant, parva negligunt. Magnis autem viris prospere semper eveniunt omnes res: si quidem satis a nos tuis, et a principe philosophorum Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.

vulgo nee Doro ilia. Idem deinde prouulg atii Dinelia eum Maiso et Astens. d. dii Ool Dinetis.

hesi, nee ullum intuitae locum relinquit. Vide Naxἰmum Tyrium , Disteri. a. et Senecam de Constant. Sap. eap. 5. Hine Iu timis Nartyr . April. I, eap. 2 r natu usu γ ρ προc

215쪽

ala DE NATvIO DEORUM LXVII. IIaec mihi sero in mentem veniebant, quae

dicenda putarem do natura deorum. Tu autem, Cotta, si me audias, eandem causam agas, teque et Prin cipem civem et pontificem esse cogites, et, quoniam in utramque partem vobis licet disputare, hanc potius sumas; eamque facultatem disserendi, quam libia Phetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia. huc potius conseras. Mala enim et impia consuetudo est, Contra deos disputandi, sive ex unimo id sit, sive simulate.

ὐμιῖt αποχetti,Mμὶ, δυυ-οι , βὶά- post alios multos, retulit Arrianus . Iberi δ' os . Ad A elum Soeralteum ie- Epiel. lib. lI, cap. l. Da v. .apiet t. quod, ex Platonis Apologia ,

216쪽

M. TVLLII CICERONIS

NATURA DEORUM

LIBER TERTIUS.

Quae quum Balbus dixisset, tum arridens Cotta, Sero, inquit, milii , Balbe , praecipis, quid de sendam. Ego enim , te disputante , quid contra dicerem , mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui CaUSa, quam ea, quae minus intelligebam, requirendi. Quum autem suo cuique iudicio sit utendum , dissicile factu est, me id sentire. quod tu veli S. Hie Velleius , Nescis, inquit, quanta Cum CXSPectatione, Cotta, sim te auditurus. Iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum suit. Praebebo igitur me ego tibi vicissim nitentum contra Stoicos auditorem. Spero enim , te , ut soles, bene Paratum Venire. - Tum Cotta, non mehercule,) in-

ι) Donalus in Andri Ael. 4, sc. si Neaeis plerumque dieimtis ei. Memnon redarguere mitimus imperitiae, aut ignorantiae, sed quem facere Molamus, in Deliι libentre. Pass. a) Ego inseruii II eimiors E eodd. Clog. Bed. Ned. vulgo omissum. 3 Sie eod. Reg. probante Davisio. Dein dors e cod. Glog. sum mehercule. At enim n n salis paratum se dieit

217쪽

quit. Vellei. Neque enim milii par ratio cum Luc IlIo

est, ac tecum fuit. Qui tandem 7 inquit ille. Quia mihi inquit videtur Epicurus vester de diis

immortalibus non magnopere pugnare. Tantummodo negare deos esse non audet. ne quid invidiae subeat, aut criminis. Quum vero deos nihil agere. nihil curare confirmat, membrisque R humanis esse praeditos, Sed eorum membrorum usum nullum habePe, ludere videtur, salisque putare, si dixerit, ESSE quandam beatam naturam et aeternam. Α Batho autem animadvectisti, credo , quam multa dicta sint . quamque , etiam si minus vera. tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque cogito , ut dixi , non tam resel

Cotta venire ad refellendos stiaeos. - Sim, meis eruti . in is, VAM.

Aim eum Buberio seripsit Erm. iiii l. Iagens sim bene paratus. Marsus deis dii. Aed metare .l , et ita quoque ed. Th IIeiodo. Ius ait sim pro urinam aram ρο iis in usu esse. Cie. non item ineque optatili asseverandi vocem meis retae salis eoismenire. Dedit igiturea eod. Glog. Siam mehereiae, quod habet etiam noster La et plaeet sane.

Neque vero nihili dueendam arbitror animad ersio m viri miti,dam doeli, qui ad mar s.collationis eod. I. ubi, tit In relIquis oran bus, est, rim ira, S me Ariori . elliptice dicium esse. et per , illud mme heminae. ul supra I. 33 r uiro ilia

adem sermone et Atriae . sed tamen.

Ni Alligit hune locum etiam Woptans. in Leel tu Tuli. pag. laa. - Si autem varie usurpatiar a seri pioribus. ut Meptusetae citis doctis mcilestias eahibuerit. via. v. e. Crono ii ei uandi i di,putara ad Statium pag. 455 seq. Vt til est: Ba ius etiam Dorda, ad eale. Thes. contro0. p. 4 0. tuetur si et optati e aeeipit, in

- idem vir dcietus e mmode explicat proximum par ratio. Ca.

218쪽

lore olus orationem, 3 quam ea, quas minus Intellexi, requirere. Quarc , Balbe , tibi permitto , responde

rene mihi malis, de singulis rebus quaerenti ex te ea, quae Parum accepi, an Universam audiro Ora tionem meam. - Tum Balbus: Ego vero , si quid explanari tibi voles, respondere malo. Sin me interrogare , non tam intelligendi causa. quam refellendi; utrum voles, faciam: vel ad singula, quae requires, statim respondebo ; vel quum peroraris , ad omnia. II. Tum Cotta, Optimo, inquit. Quamobrem sic agamus, ut nos ipSa ducet ratio. Sed antequam dore, pauca de Ino. Non enim mediocriter in oveor auctoritate tua, Balbe, orationeque ea , quae me in . perorando Cohortabatur, J ut meminissem, me et Cottam cssu et pontificcna. Quod eo, credo, valebat , ut Opiniones , quas a maioribus accepimus de diis immortalibus, sacra, caerimonias, religionesqlle defendorem. Ego vero eas defendam Sem Per, Sem

Edd. Mars. Aseens rationem. 2) Beele pro vulg. oratio Heinis dorltu, dedit ratio e eodd. Cloet. Red. Eidem assentior utieet legendum esse. prci vulg. Meid. - Pro oriatio dedi ille Ind. rntia ex eodd. Glog. et Reg. quod neminem non statim amplexu rum esse eredii ; risio, dieit, i. e. argumentas iri seu disputatio. Quasi moti id ipsum etiam apud Nn1trum notariti upia in veribo oratio exprimatur l Na. - Cieero seripsisse videtur tia nos. .. ratio, et ita alibi subinde loquutus est. WTO. 3 Lambinus malebat qua me in peroran eohortaboris. Equidem ma lim verba oention/que ea delere. Lambinus repotiendum putavit, Pame in perorando achorealaris. At nauis latione nihil est opus; eur enim ora. io cohorta εἰ non dieatur, nullus vὲ deo. Similiter Noster Aead. Quaest.

iisne , quae ipsae Larentur coniecturia se plus uri quam se ermia ; an iis, quae tantiam tu quod Midemr sequuntur, nec hia rit istam artem Destriam, qua vera

Dis artibus adseribItur; ut in Ioeo , quem iraeiamus. orationi eohortatio. Phaedria, lib. Ili, sab. x, si Ergo eae ploranda est Meritas mullum, prius iam sititia praDe la He a sententia. IIaee o iam frustra tentarunt viri eruis

ἁ iii. Plura eollegimus ad Tusc. IlI, II, hi ad lib. II de Div. e. 35. D v. - Neque uetudorso plaeet Lambini

coniectura. UR.

219쪽

perque defendi; nec me ex ea opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum immortalium , ullius umquam oratio aut docti, aut indocti movebit. Sed quuin de religione agitur, Ti. Coruncanium, P. Scipionem, P. Scaevolam, pontifices maximos, non Zenonem, aut Cleanthem, aut Chrysippum Sequor; habeoque C. Laelium augurem, eundemque sapientem, quem potius audiam de religione dicentem in illa oratione nobili, quam quemquam principem Stoicorum. Quumque omnis populi Romani religio, in sacra, et in auspicia divisa sit, et tertium a adiunctuin sit, si quid praedictionis causa, ex portentis et monstris, , Sibullae interpretes haruspices e monuerunt; harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi: mihique ita persuasi, Romulum auspiciis, Numam sacris Constitutis , fundamenta iecisse nostrae civitatis; quae numquam profecto sine summa placatione deorum immortalium tanta

esse potuisset. Habes, Balbe , quid Cotta, quid pon

tifex sentiat. FaC nunc ergo intelligam , tu quid sentias. A te enim philosopho rationem accipere debeo religionis ; maioribus autem nostris , etiam nulla Patione reddita , CPedere. III. Tum Balbus , Quam igitur a me rationem , in

quit, Cotta , desideras 2 Et ille , Quadripartita, in-

git, quam aureolam vocat infra cap. 9. Eius habendae oeeasi nem Expo

viii lib. da Amicia. p. 25. DAv. 2 Ergo quatuor sunt partes religionis publicae Romanorum. ut Civi

'ulgo abest et ante tertium.

ι) Vrsinua in m. reperit monuis.

220쪽

2 1 7

quit, fuit divisio tua: primum ut velles docere, deos

esse; deinde, quales essent; tum, ab his mundum regi; postremo, consulere eos rebus humanis. IIaec si recte memini, partitio fuit. Rectissimo, inquit Balbus: . sed exspecto, quid requiras. Tum Cotta, Primum quidem videamus,' inquit, etsi id est primum, quod inter omnes, nisi admodum impios, convenit, mihi quidem ex animo erui non potest, esse deos. Id tamen ipsum , quod mihi

persuasum est auctoritate maiorum, Cur ita sit, nihil

tu me doces. Quid est, inquit Balbus, si tibi per-

SuaSum est, cur a me velis discere 7 Tum Cotta,

Quia sic aggredior, inquit, ad hanc disputationem , quasi nihil umquam audio nim de diis immortalibus ,

nillil cogitaverim : rudem me discipulum et integrum accipe, et ea, quae requiro, doce. - Dic igitur, quid requiras. - Egone 3 Primum illud, cur, quod in ista partitione 4 ne egere quidem oratione dixis-

e eod. εἰ log. pro vulg. qvid e. Idem deinde suapte aueloti tale dedi i Etsi , quum vulgo seriberetur Et si id est prinitim. Naud scio tamen an Cieero sie potius seripser l: Ae primum Midem iliau DiAeamus, inquis, quod iu-

ler Omnes, e te.

2ὶ Ita reseripsi pro vulg . exuri.

Ne indors E eodd. Clog. Redd. edd. J Iars. Ase. exire. Lambino plaeebat exseri. Alii a vel eximi, vel exui, vel Metili. Sed unice verum est emi.

minem ea homine emens. Τ. - Walis

kero eum Ern. voeabulum extiri ni-m;s durum vi,um est ; ille ne stare quidem posse ait ; IIei dorso veroandas latis metaphora h. l. adeci visa est inepta ut reeeperii ex eodd. Glog. ei Bed. Edd. Marsi ei Ascens. exire. Walherus volebat emi, Ern. excuti. si ab optimis libris standum est, re incipiendum erit eum Veind. exire, ita enim etiam nostri Fa. G. M. edd.Τh ol Bas. Sed magis lamen platet vhi Walheri vel Ernesti eon Iectura. Vi onim eatiri nimIs vehemens est, ita eatra non salis convenit verbo ρο- rest, quod passivum aliquod sagitare videtur. Ergo nee plane spernendum, quod reeeperunt Alemannus et Bi- pontini erui, quodque exhibent eodd. E. et Otis e. Sed interea maneat vulgala. N .

3 Vulgo legebatur cur quod 'ro Di iii od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION