Aristotelis Ars disserendi. Ex comparatione omnium interpretum & accurata obseruatione sententiae, de integro latina facta. Per Ia. Carpentarium Claramontanum Bellouacum, per eundemque breuibus scholiis et notis illustrata

발행: 1567년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

quam comparandam pro instrumento est demonstratio conformata ad eam regulam,quam Analytica praecepta continent. Porro differentem etiam esse eorum, quae inuenta sunt collocationem ex eo potest

intelligi, quod Philosophus qui nunquam id spectat, ut quocumque

modo vincat, sed semper ut doceat, quantam Potest dat operam, ut facilitate & simplicitate collocationis veritas elucescat. Dialecticus vero qui nonnunquam de victoria magis, quam de ipsa veritate comtendit, in esticiendo proposito conclusionis necessitatem obscurata collocatione plerunque vult latere: sicut Aristoteles docuit libro 8. Top. In quo his assentior qui idcirco existimant communia de ars mentando praecepta qualia traduntur libris duobus Priorum Analyti arti demonstrandi potius, quam probabiliter disputadi ab eodem rist. esse adiuncta: v t scilicet ex his quae illis libris explicantur in genere de ratiocinatione deque huius fi guris & modis, Dialecticus latum ad suam artem referat quatum ad usum suae facultatis putabit esse necessarium: idq; ex ea arte mutuetur quae Philosophum instruit. Quod idem Aristi tignificare voluit cap. i.& io. lib. I. Top. & apertimia r. Rhetoricorum, cum dixit ipsam artem Analyticam Dialectices partem quadam esse. Qua etiam ratione idem scripsit Rhetoricam qu tam modo esse compositam ex Analytica scientia, & ex ea parte doctrinae ciuilis quae versatur in vita & moribus. Iam in sermonis perpetuitate quae est methodi, cum huius duae sint primae differentiae una accuratior, ad naturam accommodata, altera popularis, qua hominiabus seruiendum, te quibus a nobis multa collecta sunt contra Thest luin posteriore disputatione de methodo, quis hoc non videt pes rem Philosophorum magis esse propriam, Posteriorem Dialectic rum: ideoque illius explicationem ad Analyticam artem magis pertuneos,huius ad Topicamὶ Quia ut antea dictum est,ars Analytica Phialosophum, sicut Topica Dialectieum instruit. Quanquain Philos phus arte Analytica instructus, utriusque methodi moderatot esse debet: tro natura rei de qua agendum & habita ratione auditoris cuquo disterendum . Quoniam ut Arist. scribit lib.t. Ethic. accurarunt docendi genus non est in omni re simili modo postulandum: tanque stultum est Mathematicum popularibus rationibus utentem probare,quam ab oratore apodixin requirere. Et,ut idem ait lib.i.Metaph. minore, alij quidem omnia accurate ac subtiliter dici volunt, alios lia matum ac subtile docendi genus offendit:aut quod assequi non posisunt aut propter subtilitatem breuitatemque orationis. Habet enim

tale quiddam accuratum docendi genus.In cuius varietatis moder tione posita est ea quae η-ἰit, ab A rist.nominatur p.r .lib. I. De pa tibus animalium. Cuius ignoratione veteres Philosophos magna ex

parte lapsos esse in investigada vetitate,& diiudicanda,idem passim

conquin

112쪽

conqueritur: hacque illis maxime praestitit, si ulla repraestitit. Quam futurum Philosophiae auditorem idoneum ex hac arte disserendi didicisse oportet prius qua accedat ad superiores Philosophiae partes. Quoniam ut idem ait ad finem lib. I. Metaph. Minoris,omnes cruditi institutique esse debent, quemadmodum Sc quatenus quicque approbandum sit: propterea quod alienum est simul de cognitionem de cosnitionis scientiaeque modum quaerere: quorum neutrum facile est assequi Vt verb Dialecticus sua arte Topica instructus,ad dissetendum probabilibus adiuuatur communibus praeceptis de argumentando,quae traduntur prioribus Anal3ticis:sic Philosophus dum Analyticam regulam conatur adhibere ad iudicandum de veritate, nonnu- quam in rebus arduis utitur Dialectica facultate in investiganda veritate per probabilem disputationem,dubitando ex communibus, propter eas causas quae commemorat ut initio lib. 2. Metaph. Quod quotiescunque Arist.facit ut saepe in Physicis ait se Dial ectice agere : indeque Dialecticam istam facultatem indagatricem nominat cap. 2. lib. i. Top. de cap.2. lib. I. Rheth. vi Sc Galenus lib. i.de Decretis Hippocratis & Plat. eamque ille ait ad omnium methodorum principia viam ahetite. Atque ut Galenus eodem libro Chrisippum reprehen .dit, quod in quaestione de sede animae probabilia ab apodicticis non distingueret probabilibusque eam authoritatem tribueret,quae solis apodicticis debebatur: sic de Thessalo huiusque sectatoribus dici potest, magnam partem earum Animaduersionum, quibus circa artificium disterendi Aristotelem dilacerant,ex eo ei se profectam,quod in hoc nihil exquirendum arbitrantur praeter generalia praecepta de inuentione& collocatione argumentoru, qualia ex libris duobus Priorum Analyt. possunt colligi: voluntq; nullam habendam esse rationem specialis inuentionis de collocationis ad opinionem descientiam accommodate,& pro horum duorum finium varietate distinctae:quae ab Arist. explicata est in Topicis de Analyticis Posterioribus. In quo quod contra Arist.clamitant in generali attificio disterendi,generalia tantum fuisse tradenda, speciales autem esse has circunstantias mat riae, quae argumentorum probabilitate de necessitate distinguntur, illi non animaduertunt innoc sicut,in caeteris, id quod sabiectu erat, in ultimas species per intermedias ex Analytica regula distribui oportuisse: satis vero esse, si quae in singulis partibus huius artisci) traduntur,vsu communia sint defusa per omnia rerum genera. Atqui mania festum est nulla esse eius quod est,differentiam speciali arti,aut scientiae subiectam,inq.ia tractanda non sit considerandum quid intersit inter popularem sermonem re veritatis examen Philosophicu. Cuius rei ignoratione multos de veteribus esse deceptos Arist. dc Galenus multis locis testati sunt, de Thessalus saepe reipsa confirmauit:cum sua contra Arist. mnia,vix probabilia pro demostrationibus venditauit,

113쪽

quarum falsitatem scriptis suis mutata opinione ipse postea detexit. Ergo si in eius rei cognitionem incubendum est, quae communiter ad omnes artifices pertinet,& cuius ignoratione in investiganda diiudiacandaq; veritate multi peccant,constituenda suit ars aliqua comunis, quae doceret quid interesset inter popularu cuiusq; rei propositae tr elationem de accuratam: inter eam quae opinione est contenta, de alteram quae supra opinionem, scientia quaerit. Hoc vero in Topicis Se Posteriore parte artis Analyt. Arist. conatus est quod neq; se perse- cille ipse praedicat, praesertina in Topicis extrema pagina lib. de Redargutionibus Sophy ilicis, neque vero eum id quod conabatur esse assequutum audeo dicere. Sed certe utilitet, imo necessario, preter comunem doctrinam inueniendoru argumentorum quoru libet de cotilo candorum, quae tradita est Prioribus Analyt. docuit quid interesset inter facultatem populariter disputandi ex probabilibus & Philosopllica methodum examinandae veritatis ac per causam diiudicandae. Quaru utraq; in instruenda ratione, qua natura nobis dedit, speciale quiddam continet, si constratur cum generalibus praeceptis de argi mentando, quae sicut dictum est, Prioribus Analyt. explicantur: usu i men non minus qua illa, generalis est. Quia in tractando quocunq; rerum genere haec varietas tenenda est, de dilige ter obseruada. Quod mihi satis esse videtur ad liberandum Arist . Thessali calumniis ea in parte in qua cum de huius artis distinctione quaeritur,llic apud rudes de illo videtur triti phare. Et tamen si vinceret deberet profecto erubescere, propter eam celebritatem quam omnium eruditoru consensu in hac ille est adeptus. Sed haec accuratius tractabuntur a nobis alia quando Commentario in descriptionem nostra Logicam, in quo singula Animaduersionum Thel salicarum capita excutiemusmec pudebit nos in eo repuerascere, ut communi utilitati literari serviamus. Nunc vero dicamus id quod Logicum organu vulgo appellatur,etias mea opinione nunquam ab Arist. ad unius artis formam reuocatum sit, a nobis tamen quasi unum corpus faceret, in tres principes partes ei se disti ibutum. Quaru prima utriusq; artis Topicae inquam & An lyticae,communia elementa continet, eaqis ut antea dictum est,in C tegoriis & lib de Interpretatione posita. Reliquae duae versatur in his ipsis artibus harumq; virtutibus,& vitiis explicandis. In quibus si habeda est ratio veteris dii linctionis a multis interpretibus usurpatae in inuentionem&iudicium, in qua lasciuire videtur altera de Thessali capellis, primu constituendit, erit in quo inuctionem de iudicium ponamus, ct ad quid utrunq; eorum reseramus. Permultu enim interest utrum duo haec ad argumentum reseras, an ad veritatem tanquam ad finem. Nam si inuentionem ponas in excogitatione argumenti, iudiacium in eius de collocatione, de accomodatione ad partes quaestionis

Priora Analyt .item GPoster. de Top. sua de inueniendo de iudica lo

114쪽

praecepta continent, sed quae in Prioribus generalia tantum sunt in Posterioribus & Topici si pecialia, in his quidem ad opinionem rei ta & probabilitati addicta, in illis vero ad scientiam quae solis neces lariis conti ne tur. Quod quaquam videam plerisque vetetibus placuit Ienonnullisque de recentioribus, mihi tame drobabilius est utraque partem, si eius habenda ratio in hoc Losico organo, spectari debere ex ipsa veritate, quae uniuersae Philosophiae quodam modo est propo-sta. V t de duabus artibus in quas illud ab initio dii tinctu est, ea quae

.Topica nominatur, contineat rationem inuestigandae veritatis per probabilem disputationem in partes contrarias: Analy tica vero certissimam regulam eiusdem diiudicandae per de tuo strationem. In quo etsi non omnino fidem adhibeam Diogeni Laertio, cui in iudicando descriptis Arist. nimium authoritatis pleriq, tribuunt moveor tamen eo quod ille scribit lib. s. de Vitis Philosopho tu, Logicen instrumen-iuna esse exachillimum: eius geminam destinationem ac scopum ab Arist. subiici,verisimile ac verum & ad utrunque horum maxime re rum duarum viribus niti. Namque ad velissimile , inquit, Oratoria&Dialectica,ad verum autem Analyt. & Philosophia usus est: nihil omnino omittens eorum, quae vel ad inuetionem, vel ad iudicium, vel etiam ad usum pertinerent. Enimuero ad inuentionis adminicula a que ad eas res,quae speculationi & arti inseruiunt, propositionu mul-.titudinem tradidit: ex quibus quaestiones probabilium epicherematu elicere affatim licet. Porro adiudicandum, Analytica Priora & Po-aleriora conscripsit: Prioribus assumptionum iudicia permittens, P sterioribus collectionis examen tradens. Urget etiam illud magis, quod animaduerto per probabilem disputationem in partes contrarios ad quam,ut saepe dictum est ars Top. instruit, nihil amplius nos consequi quam ut dubitemus. At ut Arist. ait initio lib. 2. Meta. ad parandam scientiam necesse est primum ea agsredi de quibus dubitati solet. Quoniam is ad iudicandum melius assectus est, qui rationes omnes contendentes perinde atque aduersarios audivit. Ideoque in re ardua dissicultates omnes contemplari primum oportet. Qui enim, inquit,primo de re non dubitarunt, similes sunt his qui ignorat quo . sum pergere oporteat,& insuper si id quod quaeritur inuenerint, sit ne id nec ne discernere non poterunt. Finis enim hisce non patet. At ei qui antea dubitauit, manifestus. In emnque sententiam como distinis potest intelligi,quod Cicero scribit in Topicis, partem hanc quae de . inueniendo est natura priorem esse,& ad usum potiorem altera quae de iudicando. Quoniam illa facultas populariter agendi ad inuesti- gationem veritatis, in rc bus arduis nusquam excluditur siue te ad ve- terem Petipateticorum morem in dicendo de thesi exerceas, sue in concisa disputatione verseris: siue in amicorii colloquiis, siue ad Pbi: losephiae cognitionem & principiorum quibus paco tinetur, te com-

115쪽

pares: quemadmodum Aristot.indicat cap. 2. lib. I. Top. Altera verbAnalytica, quae rationem de moniliandi continet, ab ulu comuni tam remota est, ut eius omni ex parte perfectae, nulla omnino exempla extare nonnulli arbitrentur & obstinate defendant.llla in omni re de

apud quem uis auditorem valere potest, haec apud eruditum tantum& in eo quod constans est & necessarium. At si inuentio ponatur in sola argumenti excogitatione,nihil erit frigidius eade Ciceronis sententia. Quoniam ridiculum esse videtur ad usum esse potius argumetum inuenire, quam idem inuentum collocare & partibus quaeli ionis accommodare. Adde quod Aristoteles in tractatione superioru partium Philosophiae, quotiescunque grauis quaestio incidit, prius quam de hac per causam aliquid statuere conetur, disputat ex probabilibus ad inuestigationem veritatis. Quod huic maxime familiare est in ea Phy sologiae parte, quae ad Meteora pertinet. Itaque statuamus Topica, artem continere in uestigadae veritatis per probabilem disputati nem. In qua quia ut idem ait initio lib. 8. Top. primum inueniendum est quid dicas, deinde collocandum, idcirco huius quaedam est inue tio itemque collocatio, sed utraque ad inuestigationem veritatis rei ta. Quemadmodum ars demon lirandi, quae Posterioribus Analyticis explicatur,suam inuentionem habet, sed magis sinplicem suamque collocationem: utranque vero adhibet ad perfectum de veritate iudicium, quod quidem causae Propriae cognitione cotinetur. Ex quibus illud intelligi potest, quod ab initio propositum, duas has artes omnino a se inuicem esse distinctas, & quasi in eiusdem generis diuisione ex altera parte oppositas: atque idcirco easdem quaedam habere inter se communia, sed quae,ut antea dictum est, arti Analyticae potiusquam Topica ab Arist. sunt adiueta. Quod si sequimur indistincti ne partium Logici Orsani, & in earum relatione ad inuentionem de iudicium, summa erit doctrinae Peripateticae commoditas facilόq; via tabitur ea inconstantia ad quam in Thessalo detegendam huius forupta sedulo inter se comparauimus lib. I. nostrarum Animaduersionu alecticarum. Etenim in Categoriis, & libro de Interpretatione noerit quaerendum iudicium ne tradatur an inuetio, in quo ille Cham leonte quouis mutabilior est, sed in illis constituenda erunt communia elementa auditorem praeparantia ad artem inuestigandae veritatis per probabilem disputationem & diiudicandae per anal γ sn. Qubd vi Arist. indicaret in utraq; arte usus est,his tanquam praecognitis quae erant exposita libro de interpretatione, & in eisde frequenter ad C tegorias ipsum auditorem reuocauit: ut in Priore Analy si cum agit degenerali delectu medij: ubi ineptis lime Thellatus colligit argumentuidcirco medium appellari, quod ex mediis Categoriatum ordinibus ducatur:&in Polleriore cum quaerit an progressio ad extrema sursum versus vel deorsum, aut per media,in inlinitum possit abire. Itemque

116쪽

in Topicis cum genera attributoru de quibus a Dialectico quaeri s Iet,ex eisdem Categoriis repetit. Quaqua vero in Topicis & Analyticis de inueniendis argumentis & collocandis multa tradantur lex quo nata est inconstantia Thessali haec modo ad inuentionem modo ad iudicium reuocantis omnia tamen in illis pertinent ad instruenda facultatem indagatricem veritatis, tanquam adfinem: sicut in ipsis Analy ticis,ad methodum eiusdem diiudicandae per demonstrationem: cuius construendae ratio ad Geometrarum Analy sin reuocatur. Sunt

autem hae duae artes sic ab Arist. distinctae, ut in singulis explicandis statim initio summam rei institutae proponat quod Thessalo de pr terita definitione tam multa quiritanti, definitionis loco in illis esse debuit & ad extremum colligat id lysum quod erat propositum. In

reliquis earundem artium virtutes hisq; contraria vitia complectatur: non tame in utraque omnino eodemmodo. Nam in Analyticis vitia cum virtutibus exprimit, has quidem ut sequam ut illa,ut fugiamus. At

facultatis dis Ierendi ex probabilibus vitia separatim libro uno de R dargutionibus Sophisticis persequitur, futurumque Dialecticum per singulos Sophisticarum captionum locos deducit: ut hic a Sophista non decipiendi facultate, sed sola voluntate, vel electione distinguatur: quod de eo Aristoteles scribit lib. I. Rhetoricorum. Instituti propositio in arte Topica extat statim initio libri primi. In hac tractati ne, inquit,propositum est methodum inuenire,qua possimus ratiocianari de omni quςstione proposita ex probabilibus, de ipsi disputati nem sustinentes nihil dicamus repugnans. Propositioni restondet conclusio cap. 12. lib.de Redargutionibus Sophisticis. Hoc arri cipio, inquit,diximus fuisse nostrum institutu, ut inueniremus sicutitatem quandam disserendi de quacunque re proposita ex iis quae essent quam maxime probabilia- Est enim hoc officili Dialectices, quae

per se dicitur & eius quae in tentando cernitur. Sec. Quem locum falso Thessalus ad totum Logicum organum retulit. Eademque ratione Analyticae artis scopum complect itur initio lib. I. Analyt. Priorum. Primum dicedum est inquit circa quid,& de quo haec inquisitio. Ve satur autem circa demonstrationem ac de Demonstrandi arte est instituta. Eique propositioni respondet etia conclusio ad finem cap. II. lib.2. Analyt. Poster. Ac de ratiocinatione quidem &demostratione,

inquit, de quid sint & quo modo consciendae hactenus dictum es : ex quo quid qualisque sit scientia demo strativa intelligitur,ut pote quae nihil ab illis distinguatur. Reliquum est ut inter easdem aries certum ordinem eonstituamus, huiusque causas ex Arist. mente quoad fieri potest repetamus. In qua quaestione hoc dubitationem parit, quod generalis doctrina de Ratiocinationum figuris,& harum modis quae Prioribus Analyticis continetur, coniumsta est ab Arist. cum arte d moestiandi quae traditur in Posterioribus Analyticis unoque contia

117쪽

nuato opere comprehensa, ut collectum est ex initio Priora Analyt.& ex fine cap. t . lib. 2. Analyt. Posteriorum: atque eadem aut omnino

aut magna ex parte necessaria futuro Dialectico, qui Topica artei si ruitur: sicut ex eo intelligitur quod Dialectica ratiocinatio, de qua agitur in Topicis, species quaedam est eius quae praeceptis Priorum Analyt. construitur. Nunquam vero Arist. ad explicatione speciei descendit, nisi senere praecognito. Quare neque Topica Prioribus An lyticis&Polietioribus interiecta videri possunt: quia, ut diximus,c tinuatum unum opus est Analyticum, quod partim generalia de ratiocinando praecepta continet in Prioribus, partim specialia de Demonstrando, in Posterioribus. Neque vero illa Analyticis Prioribus anteponenda. Quoniam sic continget speciem explicari adhuc inc gnito genere: quod in Aristotelis methodo mihi omnino absurdum est. Itaque reliquum esse videtur,ut Topica Analyticis postponantur: quod vulgari totius Losici organi aeditione Graeca & Latina video obseruatum. At hoc rursum multis de causis mihi non satis probatur. Primum enim si ordo idem fuit tenendus in his duabus artibus explicandis,qui in discendis de exercendis, manifestum est Topicam An lytica Priorem esse debuisse. Quoniam illa ad probabilem disput tionem instruit, qua veritas dubitando inuestigatur: Analytica autem ad demonstrandi rationem, in qua ut antea diximus, posita est certiΩ. sima regula veri diiudicandi. Atqui res ipsa testatur de Aristoteles t cis pene infinitis declarauit, non posse in rebus magnis & arduis sine errore de veritate iudicari, nisi prius probabiliter de eadem sit dispi ratum. Deinde in Analyticis tam Prioribus, quam Posterioribus, si -pe Aristoteles nos ad Topica reuocat, ta quam ad antecedentia. Nam primo cap. lib. i. Analyta Priorum, Dialectica propositio, inquit, pei conctanti interrogatio est contradictionis, ratiocinan ii verb sumptio eius, quod apparet vel probabile est, quemadmodum in Topicis exposuimus. de cap. at libri eiusdem. Quomodo propositiones selige-dae sint, inquit, in uniuersum ferme exposuimus: de qua ratione dilia gentius,ac subtilius in Commetario de Arte Dialectica disseruimus. Qu loco potictimum videtur indicare librum 1. Top. Idem etiam. cap. I . lib. 2. Analyt. Priorum,explicans ea vitia in quibus non causa

pro causa ponitur,de his in uit, dictum est in Topicis. Extat verb id libro de Redargutionibus Sophisticis, qui ad artem Topicam pertian et,cum eaque,Vt paulo ante monui mus, coniunctus est. Cuius rei ignoratione Thei Ialus lib. 8. suarum Animaduersionum pueriliter decipitur, cum ex eo colligit sua somnia, nemph nescio quid in aediti ni Logici Organi esse perturbatum. Quanquam ut libere dicam quod sentio, illa Aristotelis consuetudo caeteris scriptoribus familiaris, qua lectorem reuocat ad ea quae locis aliis scripta sunt,tantum pertinet ad . indicandam in certis praeceptis sententiae connexionein, nec ad con-

118쪽

stituendum ordinem doctrinae satis habet virium: quod cotra Perionium alio loco accuratius disputauimus in quaestione de ordine partium Phy sologiae.Si quidem Aristoteles lib. de Interpretatione, si tim initio citat libros de Anima: hos tamen nemo dixerit lib. de Interpretatione docendi ordine Priores esse debere. Et libro de Redargutionibus Sophisticis, qui ut diximus coitinctus cst cu arte Topica, cap. 2 nos ad Analytica reuocat. De his, inquit, quae ad docendum de demonstrandum valent dictum a nobis in Analyticis: de Dialecticis autem dc his quae ad tentadum accommodata, in superioribus libris: nunc de contentiosis dicamus. Itaque hoc argumeto efficeret ut Topica Analy ticis de Analytica Topicis doctrinae ordine apud eundem Aristo t. esse Priora. Quod omnino aratione est alienum. H oc igitur constituamus. In disserendi artificio quod pluribus libris ab Aristo t. explicatur, primum locum deberi Categoriis, & libro de Interpretatione. Quoniam in his duarum sequentium artium Topicae & An lyticae communia elementa traduntur. Inter quae omnium prima sunt quae tradu tur in Categoriis,ideoque in eis fututu artificem disserendi primum exerceri oportet, ut possit quacunque rem propositam ex his praecognitis ad shum genus reuocare, quemadmodum docet Galenus lib. r. se Pulsibus, Eum qui assequi hoc volet, inquit, exercitatum primum esse oportet in Categoriis. Nam scitum est Arcesilai dictum, Nemo vellus portat ad fullonem. Ordo est enim ut lanifici j, sic institutionis disciplinarum. Nec legere quisquani prius docetur, quam syllabas omnes didicerit, nec syllabas ipsas prius quam vocis cuncta elementa. Nec validas luctas ante simplices de leues: neque

fas ante quam probe sit frictus: imo ne id quidem, nisi praece sterie

more athletarum unctio. Sed omnium horum aliud primum est, liud secundum, aliud tertium in omnibus artibus. Sic etiam in Dialectica antequam quis in Primis se,&veluti elementis exercuerit sequentium non poterit allequi demonstrationem. Quod satis sit hoc tempore ad resistendum Antonio Bernardo Mirandulano, qui existimat Categorias ad solum Metaphy sicum pertinere. Addamus verb has duas artes ab eodem Aristo t. separatim elle expositas, nec unquam ad unius artis formam te uocatas : quae tamen quaedam habent inter se communia, eaque in arte demonstradi potius exposita, qu niam haec dignitate prior est, quae scientiarum Omnium constituendarum de tractandarum rationem continet. Quae quidem comm nium in hac arte coniunctio omnem istam in Logico organo de partium ordine dubitationem parit. Nam si generalia praecepta de ratiocinatione deque omni argumentatione qualia traduntur in Prioribus Analyticis separata emet a specialibus de demonstrando, necvno opere comprehensa, facile esset constituere artem probabiliter disputandi, quae Topicis continetur, natura de usu priorem esse arte

119쪽

demoni trandi, quae traditur in Analyticis Posterioribus: harum verbduarum artium utranque indigere antecedente illorum generalium cognitione, quae ex Prioribus Analyticis haurienda. Quam ordinis rationem in descriptione Logici Organi sumus sequii. Sed Aristotelis consilium aliud fuisse videtur, nempe primo loco tradere scie tiarum omnium constituendatum & tractandarum modum, quem futurus Philosophus, ex artificio diiserendi potillimum haurire debet. Ad hunc verb ille viam parauit antecedentibus Categoriis,lbbro de Interpretatione,& duobus Prioribus Analyticis: in quibus omnibus posuisse videtur verum de Germanum Philosophi Organum ad diiudicandam magis, quam inuestigandam veritatem accomodatum. At cum idem animaduerteret nonnullos singulari quadam naturae praestantia de his omnibus populariter, &ad opinionem accomodate disserure in quibus Sophista fuco contentus est,Philos rhus pertrecta in scientiam quaerit sic enim tres hos Sophistam,Di lecticum & Philosophum in tractatione uniuersi generis eius quod est, comparat lib. I. Metaph.) existimauit hanc naturae excellentiam in aliis ouleritatam, ad artem aliquam reuocari posse, quae suum artificem redderet sua facultate quodammodo medium inter Sophistam α Philosophum. Hanc vero inuestigauit in Topicis, nec adhuc ausus est profiteri se eam assequutum. In qua describenda quoniam multa incidebant cum Analytica arte communia, haec in utraque recogn scenda, postea indicauit. Vnde id accidit quod antea notauimus, ut scilicet in Analyticis quaedatri ex Topicis usurpet,&in Topicis etiam nonnunctuam nos ad Analytica reuocet. Quanquam frequentius pluribusque locis in arte Analytica, Topicae mentionem facit,quam in Topica, Analyticae fortati e ut indicet Topicam natura,&vsu Pri

rem esse: Analyticam, hoc ipso quod de Demonstrando praecepta continet. Posteriorem. Quod si sequimur in uniuerso hoc disserendi artificio distinguendo, Aristotelis doctrinam minus confusam d prehendemus, qu1m Thessalus velit videri: nonnullaque suppetent, quae huius somniis commodissimξ poterunt opponi. Quibus si quis meliora postac inuenerit, vehementer gaudebo: sin his mecum ca didus Lector frui voluerit dabo operam, ut eis quasi fundamentis positis,Animaduersionum Thessalicarum leuitas,& inconstantia in reliquis breui magis appareat Commentatio in descriptionem Logicam.

FINIS.

120쪽

M ARISTOTELIS

TOPICORVM LIBER I.

Ex COMPARATIONE ALIORUM INTER P RE TvM,

Naccurata obseruatione sententiae, de integro Latina facta. pER IACOBUM C ARPENTARI v M. CLARO MONTA-num Bellovacum,per eundemque breuibus scholiis & notis illustiata.

N hac quidem tractatione propositum est methodum ' inuenire, qua posimus ratiocinari de omni questioneproposita,

ex probatilibus: ipsi di 'utationem

justinentis nihil dicamus repugnans. 8 Primum i itur dicendum est, quid ratiocinatio b quaesint huius diisseretis vrsumatur Dial tisaratiocinatio. Hanc enim secundis institutam tractatione inquirimus. Est igitur Ratiocinatis,oratio in qua quibusllipo sitis aliud quiddam a positis ex necestate accidit, per ea quae sent posita. Demonstratio autem est,cum ex veris primis ratiocinatio, aut ex iis quae ex quibusdam primis veris cognitionis Fae principium sumserunt. Dialeslica vero ratiocinatio est, quae ex probabilibus ratiocinatur. Sunt autem

vera'prima, quae non ab aliis, sed a se ipsis fidem habent.

Neque enim in principiis adicientiam accommodatis su ere oportet propter quid psed eorum unumquodque per se idem habet. Probabilia autem, quae vidcntur omnibus, aut plurimis, aut sapientibus: atque iis vel omnibus,vel plurimis, vel maxime notis. contentiosa vero ratiocinatis es, quae ex

SEARCH

MENU NAVIGATION