Aristotelis Ars disserendi. Ex comparatione omnium interpretum & accurata obseruatione sententiae, de integro latina facta. Per Ia. Carpentarium Claramontanum Bellouacum, per eundemque breuibus scholiis et notis illustrata

발행: 1567년

분량: 601페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LIBER VI. 6 s

turus est quidsit, is debet,'cuius rei sit priuatis, quae res

priuetur, exponere. Istud etiam consideraudum est, an priuatione definiatur quod fecuudum priuationem non dicitur. Qui quidem error etiam in ignoratione videtur eontingere iis qui non secundum negationem, ignorationem dicunt. Ouod enim non habesientiam, id ignorare minime videtur: sed id demum,quod errat fastitur. Itaque nec res inanimas, nec pueros ignorare dicimus. Quare non secundum priuationem silentia ignoratio dicitur. e psius, an similibus nominis casibus similes desinitionis casus restondeant: visitu- eundum efficiens est nitatis, iucunde erit accommodate ad sanitatem efficiendam adiuuans, efficiem anitate.Spectadsi est etiam ex idea,sitne apta definitio quς data est. Id enim in quibusiam non accidit. Quemadmodum Plato definit, adiungens animantium definitionibus mortale.Si enim id est, certe non est mortalis, veluti irae homo. ita ideae minime conueniet definitio. Omnino necesse est, si addatur id quod efficiens est, aut patibile, discrepare in idea definitionem. -- patibiles enim mimmutabiles identur ideae iis, qui ideas

defendunt. Quales rationes contra eos valent. Cap. s. mpliussim his quae homon'mωs dicuntur, omnium communis una definitio statuatur . Cum enim Ononu ma sint ea quorum una est secundum nomen desinitio, nutus certe eorum quae nomen complectitur, propria erit definitio a gnata, quandoluidem aeque omnibM homonymum conuenit. Quod vitium reperitur in vitae desinitione, quam Dio usius tradidit, Si quidem ea motus est v- niuerso eorum Τηae nutriuntur generi,natura insitus. Id enim

262쪽

non magu inest, animalibus quam iis quae e terra gignuntur. Vita autem non secundum unam steciem dici videtur, sed alia animalibus inest,alia iis quae e terra gignuntur atque se ri potest, ut de industria, sic definitionem eaphccm o,quasi d nonymum m secundum una steriem omn vita ὰicatur: nihil ue prohibet eum qui homonymiamper 'iciat,velit uealterius d finition m tradere, non videre se non propriam, sed communem utrique definitionem Uignare. Sed tamen utrovis modo id fecerit, certe aberrabit. Quoniam autem quaedam homon 'ma ob rasint, is quidem qὐιι interrogat, eis projγnoumis uti debebit no enim alter unius Gueniet δε-fnitio . Ita alter quodamodo definisse non videbitur, quonia omni conuenire debet ononymum: Eidem autem reqondenti distiguendum est. Quoniamque nonnulli eorum qui re 'omdent nonymum aiunt esse homonymum, quoties non conuenit omnibus quae statuta est definitio, m homonymum iu

nonymis ducunt si utririque conueniat rante quam aggrediaris ad dis utationem, conuenire debet, qualia velit ea esse, qui respondet aut ante concludendum est esse homovinum aut nonymum,aut utrumlibet. Facillim enim concedunt ij qui quidsequatur,non prouident. Quod si nulla conuentione ante. cedente , dicat aliquiso umum esse homonymum, propterea quod ea definitio, quae data, huic etiam non conueniat, videndum est, an huius definitio ceteris conueniat. Perspicuum est enim id Inoomum reliqui uturum alioqui plures erunt reliquorum definitiones.duae enim secundum nomen definitiones ad ea accommodabuntur, prior quae data est,m posterior.

Rufus quis quid rerum quae multis modis dicuntur desiniat, neque omnibus definitio con eniat, neque homonymum esse

263쪽

LIBER VI. 6s dicat,nomen etiam dicat non omnibus conuenire,quoniam nec

definitio:contra eum afferre debemus, appellatione Mendum esse ea quae tradita sit, o ab omnibws recepta nec illam ae. quum esse in firmare: tametsiquaedamsint, in quibus a busti consuetudine discedendum esse videatur. Si aute alicuius eo rum quς in complexionesunt,definitio statuatur, racta alterius eorum quae in eo lexione sunt, ratione, an reliqua ei quod reliquum est conueniat, idendum est.Si en secusem sedio ne tota quidem toti conueniet: visi quis lineam Iinitam redTam desiniat, extremitatem plani huentis extremitates, cuius medium extremitatibus adivnlitur: si justae lineae hae definitio est, extremitas plani quod habet extremitates, haec reliqua debet esse res ii desinitio . cuius medium extremitatibus adiungitur. sequi linea in finita nec medium habet, nec existremitates, cum interim refcta sit : ita non est eius quod reliquum est, reliqua definitio. Item cum id quod definitur copulatum est, an quae ei attribuitur definitio paribus membris re θοdeat.Donitio autem paribus membris esse dicitur, cum quo uni conivntila, totidem etiamseunt nomina m verba in definitione. In his enim talibin i brum nominum, aut omnium,aut aliquorum mutatio facienda est necessario: clua-doquidem non plura fiunt bli, quam prius nomina: debetqueo qui definitero nominibus omnibus maxime ,sin minus certe pro pluribus,explicare desinitionem. Sic enimsimplicia verba nunquam definiat is qui verbum tantum pro uerbo reddit ut si pro veste tunicam. Vehementius etiam in definiendo errabit, si in obscuriora nomina commutet i si pro homine albo, terrigenam mmortalem candidum. Neque enim definiuit,cum minim apertum sit, quod ita dicitum est. Atque etiam in com

264쪽

instandis vel bis illud vitendum est,an iam non idem Ani

rei. 'siquisfientiam contemplantem, definiat opinionem, contemplantem Opinio enim non est id m quodpientia. quod quidem deberet, si modo totum idem si uturum. Nam contemplans idem est,in utras oratione: reliruum, diuerbum est. mpliu'. si quis alterum verbum commutando, non diserentiam sed ginus commutet,ut in exemplo quod modo protuli. C Ontemplans enim est sientia ignotius, quoniam hoe genus est, istud disserentia: O genus, quoniam latissime patet, omnium est clarissimum. Ergo non genus mutandum

fuit, aedilfrentia, quandoquidem obsicurior s. Nisi forte ridicula haec reprehensio est, praesertim cum nihil prohibeat disserentia notissimo verbo signiscari genim non ite. Quae cum

ita erunt, certe generis non disserentiae nomen mutandu erit.

Quodsi nomen no nominesta oratione quis commutet, 'o ἶ-dio magis inferentiae quam generis explicanda definitio est quandoquide cognoscendigratia definitio traditur Sminus nota est disserentia, quamgenus. Si vero diserentiae definitio. nem explanarit, an ad aliquid aliud definitio transferatur, idendum est. Ut si numerusis imparem dicatinumerum qui medium aliquid habet, exponendum est, quemadmodum medium habeat. Nam m numerus in utraque oratione est, imparis verbum in definitionem mutatum. Atqui mediualiquid G linea m corpus habent, cὐm non sint imparia. Non igitur propria est illa impar, definitis. Quiasi multismo is dicatur id quod medium aliquid habet, distinguenda

est, quemadmodum medium habeat. ita aut reprehensio erit aut ratiocinatis,quod non definiuerit. Praeterea si id cuius dein

finitio statuitarsit in iis quae δε nt: quod autem definitioni

265쪽

OBER VI.

Jubiici ur, non sit: visi quis album esse dicat, colore cum igne

permixtum. Neque enim quod expers est corporis, permisceri potest cum corpore. Ita color permiatus cum corpore nultis est: est autem album. Amplius etiam qui non distingunt in relatis id ad quod dicuntar, pluraque complectuntur dicendo aut omnino, aut quadam ex parte, vitiose definiunt: υt siquis medicinam dicat scientiam esse eius quois est. Nam sinuisus eorum quae sunt medicina sientia est, certe vitios falsaque est omnino definitio. Sin alicuius est, auculas non, quadam ex parte falpa est debet enim esse omnium,si quidem persi non aduentitia qsadam ui eorum quae sunt, esse diciatur: id quod in caeteris relatis,persticι licet. Omne eni cibi

is adscientiam dicitur. Eadem est caeterorum ratio: quandoquidem relata reciprocantur omnia. Omne enim scibile est

in relatis. Praetereas is qui non persee,fled anentitia vi rem explicat, recte explicet: non ad unum sed ad plura diceturmnumquodque eorum quae sunt in relatu. Nihil enim probiabet idem oe esse ens, cir album, oe bonum. Itaque qui ad quod libet horum 6 nauit recte assignauitsi modo is qui secundum accidens a gnat, recte asignet. Praeterea talis δε- finitio, propria rei esse non potest. Neque enim medicinaΡ-lis, sed pleraeque etiam ali cientia in rebra quae sunt, versantur: ita unaqua ue silentia enii erit. Ex quopes'icuus, hanc nostius fientiae esse definitionem. Quoniam propria , non communis definitio esse debet. Sed interdum non rem, verum rem benest habente auiperfectam definiundi quo

ex genere oratoris σfuris definitio est. Si orator ebi is qui quod in quaque re est verisimile, per 'icere potiat, neque quicquam eorum pratermittereἰσIur quidam accipitiem

R. iij

266쪽

euum enim est, eum qui talis est, qualem hae definitiones δε- scribunt, persedium m oratorem oe furem es. Neque enim fur est qui clam capit, sed qui vult clam capere. Rursus, si id quod propterse expetendum est, ut ad agendum ficiendum- die impellens, aut quouis alio modo propter aliud expetedum, explicet. 'siiustitia, legum cultos, vel pientia, beatae vitae effectrix definiatur. Efficientia enim conseruantia in iis rebus stat, quae propter aliud expetuntur. Quanquam fortasse nihil prohibet, id quod propter se expetitur, etiam propter aliud esse expetendum: tamen in eo peccatur, si quisita id quod proptersi expetedum est, doniat. Maxime enim ad essentiam pertinet,quod cuique optimum. melius autem est quois propter se expetitur,quam quod propter aliud. Quare iblud ipsum potius significare debet definitio.

seque etiam illud considerandum est, sie qui aliquid definit, hoc aut ex his aut hoc cum isto definiat. Nam si hiefet ut m trique conuentat neutri: ut si quis iustitiam definiat temperantiam 4si ortitudinem. Nam si duo sint,

quorum uterque altero horum sit praeditus, terque m neuter iustus erit quandoquidem ambo iustitiam habent , v- terque non habet. Quod si hoc non videtur admodum absurdum esse, opterea quod in aliis quibusdam hoc contingit, ni hil enim prohibet duos habere minam, in neutrum habere)at illud certe peramurdum videbitur, esidem contraria conuenire. Quod fiet eorum unus temperantia m ignauia sit praeditus, alter fortitudine m intemperantia. Merque enim

iustitiam m iniustitiam habebit. Si enim iustitia es fortis tudo m temperantia, iniustitia etiam ignauia erit m intem-

267쪽

LIBER VI.

rantia. Omninoque omnia argumenta quae sumi possunt a demonstrandum totum non esse idem quodpartes,adespiciendum id quod dicitum est, valebunt: quippe cum is qui eis o di definitionem statuit,idem esse partes motum dicere videatur. Aptissima autem omnium argumenta erunt in iis in quia bus aperta partium compositio est,cuius generis est domus caelara quae sunt eismodi. perspicuum est enim,sipartessint, nihil prohibere non es totum. Ita non sunt idem totum mpartes.Si ver) res quae definitur non esse haec sed ex eis consta

re dicatur,primum videndum erit,an unum ex iis ipsis natura constare nequeat. Quaedam enim, veluti linea in numerus,

ita asseclasunt intersi civi ex eis unum es fici non possit. De inde idne quod definitur rei alicui cundil natura primo inesse posit,ea aute ex quibus i um constare dicitur, non uniprimo inesseesoleant, verum utruns alteri. Pe secun est enim ex iis, nunquam illud ex illis costare posse,praesertim cum in quo partes, etiam totum esse necesse sit: ita non uni primo totum, sed pluribus inerit. Quod si partes totum uni primo in- sint Lud considerandum est,an non eidem rei ed uni partes,

alteri totum. m Jublato toto,an una etiam partes tollantur Contra enim oportet accidere,ut interemptis partibus, totum intereate interempto vero toto non necessis partes interire. Aut illa Lan totum bonum vel malum est,m partes neutriis vel contra,partes bonae aut malae sint,m totum neutrum. Neque enim ex neutris, aliquid quod bonum sit aut malum espiaci potest: neque ex iis quae mala sunt,uel bona, aliquid neutri7. Aut malu e altera pars bonum sit,quam altera malue quod autem ex iis consare dixeris,non sit magis bonum quam mm

ium. Vt si impudelia ex fortitudinesessa opinione consta -

268쪽

re dicatur quorum fortitudo maius bovum est, quam malum

suo opinio. Debuit igitur etiam id quod ex illis est inqui id

quod est magis , O esse aut bonum omni ro,aut magis bonumquam malum. Quod tamen non nec se est, nisi utrun rueperie bonum sit aut malum, quippe cum multa efficientia, per se non sint illa quidem bona,coniuncta autem cum alii unt bona. Aliasunt contra, quorum utruoque bonum est quesicon . iungantur, vel mala erunt vel indisserentia . Quod autem

nune dictum est, facillime in rebus lubrabus velpestilentibus perstici potest. Quaedam enim medicinae eam iuim habent, ut utraque per se prosis: at si mixta adhibeantur, fiat obfutu--.Iam iliad quoque, an quod ex meliore deteriore est totum, non sit meliore deterius, deteriore melius. An ne hoe quidem necessarium si, nisi per se sint bana ea ex quibus illud concretum est. Glioqui enim nihil prohibet, totum non effici bonum: quod in iis quae movi commem raui, perqici licet.

Illud etiam, an totum cum altero sit ei fidem nominis. non e nim oportet,sicut me in IJabis. Namstiba nun/uam eodenomine appetiarisiet,quo elementa ex quibus constat. Ampli .us an non expressi compositionis modum. Non enim fatis est ad declarandum dicere asilui id ex his vel His constare, oraesertim cum eorum omnium quae concreta sunt aesentia non bis

ex his vel illis constare ed hoc vel isto modo. Id quia animad. uerti licet in domo. Neque enim si 'sae res quouis modo componantur,continuo domvi erit. Quod si quid esse hue cum siti ignauerit,primum dicendum est,hoc cum iroide esse quod hoe o iPud, aut quodex illis. Qui enim dicit mel cum arus, is rit mel a1uam dicit esse, vel quod ex melle m aqua. Ita si utrumuis horum idem esse concedat qu=d hae cum illu

269쪽

eadem disiconueniet, quae ad utrunIue horumsupra exposuimus. Deinde diui ne adhibita, quot modis aliquid cum alio dicatur esse, nustone modo hoc cum ι o Fr, viden, dum erit: visi dicatur aliquid esse cum alio, vel ut in eod msubiecto natura aptorveluti iustitia dr fortitudo in animo insent vel in eodem loco,vel in eodem tempore, m nulli horum modorum verum sit id quod dictum ess , profecto nustius erit ea definitio quae signata est: quandoquidem nulti modo hoe cum isso est.Sin diuisione adhibita,quot modis aliquid cum altero esse dicatur, vere sit in eodem tempore utrunque, videndia est, an non contingat utrunque ad eundem Fnem dici: visi quis fortitudinem definiat audaciam cum reua mulgentia:

feri enim potest , ut quis audaciam habeat stoliandi rectam

autem inte gentiam rerum salubrium. Sed tamen nondum fortis qui eodem tempore hoc cum illo habet. Iam vero illude. tiam, an ad idem utrunque referatur, ut ad res medicas,nia hil enim prohibet alique audacia rectam intestigentia ad res medicas asserre: nec his tamen fortis erit, qui hoe cum illo coniunxerit. Neque enim ad diuersa utrunque eorum referri debet reque ad quanuis eandem remsed adsin fortitudinis:

ut ad felli pericula inuisi quis alius polim ei propositus e nis. Sunt autem quaedamsic assignata, quae seu dictam diuisionem nusto modo cadant ut si ira, ritudo est cum contemptus opinione.hoc enim declarat, ex opinione ei modi nasii aegritudinem. hoc autem ex illo nasii, non idem est quod hoc cum in esse,usso modo eorum quisunt expositi. Rufussiquis boni

concretionem,totum esse dixerit, ut corporis'animi concre

timem esse animal, istud videndum est, an qualis sit concretis explicant, Tisi quis definieri carnem vel os,dixerit ese ignis, S

270쪽

terrae,abiaque concretionem. Neque enim satis es concretionem dicere sed qualis ea sit, exponendum est: iuandoquidem

non si quovis modo haec ima coalessant, continuo caro nasicitur: sidsi hoc modo coalescant,carosis isto modo ins genitur. Quῖ quam neutrum eorum idem videtur e s quod concretio, praesertim cum omni concretioni dissolutio contraria sit, utrique autem dictorum nihil. Iam si aequeprobabile est omne concretum esse concretionem, aut nullum: nullum autem animal quorum unumquodque concretum est) concretio est,ne Ulum quidem eorum quae concret unt,concretio erit.Praeterea sipari ratione alicui conuenire natura solent contraria, oe alterorem definiendo aperuerit aliquis, certe non definivit: alio 76i plures erunt elusiae rei de finitiones. Qia enim hoc potivi quam altero rem definierit,quandoquidem aeque utrunque ad idemiisbiectum natura est aptum ' Qualis est illa animi definitio, substantia adscientiam natura apta. arue enim ad ignorationem apta est. Quod si cui ad totam definitisnem nullum

Iuppetat argumentum, propterea quod totum obscurum est, is ad partem aliquam, quae nota erit,innon refie explicata ideatur, omnem disputationem diriget. Euersa enim parte, tota etiam euertetur definitio. Quaeque ob cur uni desinitiones,eas expendemus,corrigendo restituendo, ut claris.

res fiant m ad eis argumet uppetant. Necesse est enim eum vi restondet,aut quod ab eo qui interrogat asumitur, appro are, aut certe is um declarare quid sit quod desiuitione signi scatur. Iam I=πὸ quemadmodum in concionibus legem soliti sunt ferre,quae si melior sit,superiorem abrogant: sic iudeLU-tionibusfaciendum est,aliique inducenda es definitio. Si enim melior videatur, magi que id quod definitur declarare,

SEARCH

MENU NAVIGATION