Flammigera, et erudita angeli et hominis dialexis in qua diuinus amor in ipsorum vtriusque naturae conditione, ac reparatione ostensus, mirificè commendantur. In quatuor vigilias distributa. ... Auctore fr. Io. Baptista Ostiensi ordinis Capuccinorum

발행: 1622년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

o Prima. ' ,

m. Qu'd Philosophus diceret. Ea , quae intra unius ip ciei latitudinem continetur, proprijssime ad inuiccm comparantur , quae vero intra unius generis latit idioem clauduntur, minus proprie; quae autem sub diuersis reconduntur generibus, etiam subalternatim potitis, impropriissimPi. Tertio hoc modo se habent Angelus , &.homo,&gςkος impun eorum ad inuicem excellentiae. Attamen arida haee verba su

co deuotionis expertia,non sunt saepius in hisce nostris diuini j amoris colloquijs repetenda. Sed quid habes iterum trutis, animoque deiectus Zm. Compungor, & confundor in memetipso, & vix nunc teneo lachrymas, recogitans miser, quod paulo ante dicebas, me videlicet dialectica arte pollentem, curiosum quidem,sed deuotum esse non posse . Vere fateor ita esse , me etenim tot annis in hisce disciplinis exercitum, non scientiae causa, sed scientifici culpa,spiritus deuotionis penitus dereliquit. Heu quoties, ut de reliquis taceam , de Augustissimo Eucharistiae sacramento subtilissime disputaui, & indevotissime sumpsi. Ad stuporem audientium proponebam quonam pacto specios illae sacramentales sua viduatae substantiae corpus enutriant,o: limbecillem animam pane illo caelesti prommodum enutriro sontempsi, non quia raro, sed quia negligenter accepi. si Et quod miserabilius est, alios erudiui,sublimium scientiam rum magister, &ego a iuuentute ad hanc usq; aetatem senem uti confinem, in schola Christi versatus, nec primam qu .dem abecedariae literam discere viaquam potui. Ama nescinidi pro nihilo reputari Reus fui in saeculo,reus stim in claustro, sed ibi per ignorantiam, hic per negligentiam,& Vtrumque

me terret verumtamen multo triplius terret me,quod in Mo nasterio ante conspectum Dei deteriorem me inuenio. CollO- cauit me Dominus in loco voluptatis, in domo ubertatis, in

p x dim delitiarum; Ego vero miser,& miserabilis inter mensas epulantium fime meo , iuxta fontem sitio ant ignem algeo, Ita tempus amisi, quod Dpus, sita pietate' indulserat ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad comquirendam gratiam,ad promerendam gloriam

C. unis MM. Non tu singulariter solus,hic est communis morbus

omnium sere hoc tempore florentium magistr8rum. O quam illos sic compungi, & confundi oporteret,qui cumde rem magistri esse propter tempus, rursum indigent edoceri, quae

32쪽

saput racundum I I

sint elementa exordij sermonum Dei. O videntium coecitis,prudentium inlprudelitia,& sapientium insipietia magna,quaenam tanta nos apprehendit insania λ inanem sequimur gloriam,confusionem miseri,& ignominiam apprehel suri; Ardemus perditi ad momentum inaniter honorari , & veri, aeternique honoris culmen parvipendimus adipisi i ; sublimit tona quaerimus, & caelum spernimus; I hablime extollimur,& inde in praeceps ruimus perituri.Nuc gele Dei. aperte cognosco, si utrunque non fit, si alterum deesse conueni melius esse facere, & non docere,quam doce-xe,d: non facere.

Fili mi, Nemo potest in valle stare ,& de monte i Plates hodie qui, se i aut ubi stas, ibi loquendum,aut ubi loqueris,ibi stan- :.2ια tdum . Plures sunt hodie qui de perfectione disputant,quid sit, sed sex ci e Quam qui eam teneant, vel a longe sequantur. Quid sit virtus ile norunt & virtutis hostes, non ut ea bene utantur, sed tae ea congrpe , recteque loquantur , sic vaniaatem praeserunt sanctitati,potius videri sanctos,quam esse eligentes. l. . . Ho. Vivus est hic sermo, & ad lachrymas extorquendum sica experior ego,qui has cohibere vltra non possiana.. g. Vide,de repente quam largiter ere coepit. Lachry,

n aut compuncti cordis, aut deleia animi simi indicia: si compunct cordis indicia,pretiose,si deiecti ammi,uiles. Vera iiiiipsius cognitio deprimit,sed non deijest Christianum se hu- runt militer agnoscςntem . Hi schola Christi nulla aetas ad discendum infirma, nunc incipe Christi esse discipulus; disce virilis,

propemodum senex,quod iuuenis.disi fere renuisti Ho. Faxis Iaeus , ut 'quod forens non seci , nomarcescens esciam, sed timeo, ne tu iuste indignatus me de signoris indignum, me namque dedit 'ari merito posses, & eo amplius dedignari , quo ego aut minus modeste aut nimis audacter loquens, non eam, quae Angelicam praesentiam decet, re, ierentiam ha . Caeterunt si nulla inter Angelum, & homi-ςomparatii fieri potest, non est mihi aliquid ultra quaerendum,perit desiderium, evanescit spes,aditus intercluditur, ne ulterius quo tendebam,progrediar.

33쪽

MPARAT IO, UT RIVS RVE NATURAE

, ὸθeEiu Cicinioris ad Conditorem accessus . .

AM. D Vsilli cordis, animoque impatiens, tam citode e-I ras λ sic firmum tenes de re tam ardua inc6musta astabilitate propositum y Sic repense amarestit praedulcis,iIla sublimium naturarum contemplatio λ Ideo ad hanc te deduxi' angustiam,vt intelligas,quam infirma,& inualida sit ad res di- Quomodo ii - uinas capessendas humana carens deuotione scientia . Caete- , ἡό2. 2 rum, rectε inter Angelum, & hominem comparatio fieri piscop x xiosis test, non prout alter alterum respicit, obiectis adinvicem di- ε' η ' uersorum ordinum excellentijs , sed quatenus commune auterque respicit Conditorem, a quo ambae naturae ipsum esse,& quicquid superadditum habenti, receperunt: Vt illa natura excellentius condita, & excellentior esse dicatur,quae suo m Agis appropinquat Conditori. m. Idem teneo inconcussa stabilitate proposi*m,nec i Iud unquam mutabo,etiam si stactus illabatur orbis; Noc harum sublimium naturarum semper mihi praedulcis,nunc amarurescit contemplatio , imo ad eam ulterius pertingendi spes penὰ ablata amaritudinem mihi attulit vi moerorem': id enim amarius esse potest, quam ditata diu spiritureli dulcediane oportuno tempore non potiri λ tamen agnosco cauti nem Angelica prouidentia dignam, ideo namque propriiς

Q is si ube- conuictum: ratus , iobmutescere decreuisti , ut ex tot tale...ta VEI I brosis dialecticarum anstactibus, gumentorumque dumetis, si hola div per ouae vertiginos. diuagantur ingenia, ane' quoque abire ν ' i' ' aberrantem; ut pleniore via, deuotc imagis,quam aromes iter prosequamur incceptu . i ta Igitur cara naturam excellentiorem altera censendam esse ει -- dixisti,quae suo magis sppropinquat Conditori Si placet,-ς ςeurn ior ii addendum quoque videtur , quod illa natura sit excelle tior, quae excellentiora dona in sui conditione ab ipso Co ris appr0pi ditore recepit -ς Additamentum sensatum, sed redit in idem, nam quanto magis aliquid appropinquat suo principio,tanto melius,persectius, de excellentius illius participat bonitatem,sui

34쪽

Caput Certium II

aurem principi; melius,perfectius, & excellentius bonitatem participare, est meliora,pei sectiora, & excellentiora dona ab

eo prae at ijs accepisse . . . . .

Ho. Excellentiora , & persectiora dona ab ipso Conditore Angelum,uel hominem accepisse,intelligo etiam excelle rius, & 6erlactius fuisse Conditoris imagine insignitum. Ana. Quoliis modo intelligas, in unum tamen coincidiane quae dixisti, videlicet excellentius, & persectius esse Condit: ris imagine insignitum, & viciniorem ad illum habere acce- sum ; Non enim verborum diuersitas, sed rerum identitas et attendenda, hec deerit occasio si qua sit rerum quoque diuersitas in processu sermonis distinctim singula pertractandi. Si ergo illa natura est excellentior, quae suo magis appropinquat Conditori, multum per omnem modum Angelica

excedit humanam . .

Ho. Quae dicis, nisi ratione confirmes, non satis probo, quia non satis ibrtasse intelligo . Ang. Incorpoream,& spiritualem naturam magis qua corpoream Deo appropinquare, qui spiritus purissimus est,& ab omni quovis modo intellecta materia remotissimus, omnique prorsus compositionis expers , probatione non i

diget. m. Sed sub nomine corporeae naturae natura nostra non , venit omnino, sed potius in cofinio corporeorum,& incorpo is eri yo reorum posita est, velut utrarumque orizon naturarum. Et rationalis anima, quae est ipsius hominis sorma, & natura ina' iis risitu, estgis quam materia, incorporea est,& spiritualis . Ani Corporea, de incorporea natura neutra tamen i

tegra, & persecta unum integrant hominem,qui,propterea quod spiritu, & corpore sit constans,in confinio corporalium,& spiritualium dicitur constitutus . Ipsa vero anima licet i corporea sit,& spiritualis,adhuc tamen multo inferior Ange- . . M persectam, & completam habente naturam, quam secui dum se, & seorsum sumpta minime habet anima, utpote quaesit imperfectum quid,& incompletum,pars totius non totum. ζ' ἔ -- .Ho. Quamuis anima non sit persona, sed potissima eluupars,tamen separata subsistit,& in omnibus sere conuenit cum f. , caeteris expertibus materiae formis, hoc uno dumtaxat excepto,quod uniri corpori cuius est sorma, semper appetit ;geliquo, ad modum illarum intelligit,estque cap X gloriae,ri

35쪽

Vigilia Prima

poenae,& beata communes habex cum heatis, Angelis c tesse Deu Π namque videt,eum possidet,eoque stuatur.

v. Modus intelligendi per becies a Deo influxas inuas alii participatas diuinae essentiae similitudines vocant licet sit

utrique communis,Angelo scilicet,& animae separatae, Anget se. in. lo nihilominus est naturalis,animae vero praeter naturam.M h G. 'ςnim ς istendi modu sequitur operandi;At vero modus existendi animae sine corpore est Praeter naturam, igitur -.

. diis quoque intelligendi sine aliqua a corpore dependentia

praeter naturam illi erit. . . m. Quod anima separata iterum corpori uniatur, estne opus naturae,an miraculum Ang. Miraculum, &. miraculorum maxi rum. . Ho. Igitur secluso miraculo , perpetuo eam corpore vi duatam praeter naturam existere, & intelligere oportet.

g. Animam a corpore separari, non est conditio naturae institutae,sed poena corruptae. . Sed quia nullum violentum perpetuum;dicerem ego, modum existendi,& intelligendi Angeli, animae quoque sepa-.ratae naturaliter conuenire, quatenus & ipsa λrma est imm terialis . Ans. Anima ita in se immaterialis est, ut sit etiam forma in materia,etsi non semper unita,semper tamen vitibilis,quod unibilis sit, & unita, secundum naturam est, quod vero non vniatur,& non unita intelligat,praeter naturam. Illud autem . quod est contra, non quod praeter naturam est,ssicitur Holentum; Quapropter si anima expers corporis semper esset, violenta maneret, sed totum, quod sibi competit,non haberet Ηο. Resurrectionis necessitas hinc apparet, eamque naturalis Philophus ex hoc capite comprobaret, ne videlicet

naturalis res praeter Ratur m esse aeterno tempore cogeretur.

zm ... Ans. Nihil decessariumQuod estnaturaliter impossibile ,

tum v mi με corporum resurrectio naturae viribus est impossibilis,non igi iurali .r' tur necessaria, nec naturae debita . Sed quorum ista λ chocvn-ν vh ri te verteris,& in quovis statu animam constituere, & conj

siderare volueris, & quicquid de ea dixeris,praeclarum licet,&egregium, ei nec minimum quidem praestat, quin infima non sit in genere intellectualium, vel melius dicam, extra,& insta ipsorum genus, cuius certe supremum, infimum nostrupi non

36쪽

- 'Im. Cedo, sed non plane intelligo , quomodo inter animam rationalem,& Deum, qui se habet immediate ad illam, eamque sine medio ipse Deus format prima veritas,Angelum

interpones .

Ang. Immediatio Dei ad animam,& Angeli inter utrumque interpositio, nullam habent adinvicem implicantiam . Deum enim intime praesentialissimum esse animae,& cuiuscunque alterius rei essentiae, nihil impedit, quin secundum sublimiorem excellentiae gradum magis Angelus, quam homo appropinquare Deo dicatur. Vide igitur quam excellentior homine Angelus inuenitur,si propinquior ad Conditorem accessus maiorem indicet excellentiam .

Ho. Si placet,opto clarius intelligere, quae dixisti de immediatione Dei indifferenter, & aeque intime ad omnia se habentis , ac de proximiore Angeli ad ipsum Deum prae cunctis

accessu.

Deus se habet immediate ad omnia, quamuis seis

bilitatis gradu quaedas magis , quae

da minus it. li approxi.

: Ideo Deus se habet immediate ad omnia, quia omnia sua virtute contingit, omnia continet,& in omnibus operatur . Itaque si immensitatis attenditur ratio, non plus Deo suprema, quam infima; non magis prima,quam nouissima non amplius Angelus,quam vermiculus appropinquat,sed aequaliter omnia penetrantur ab ipso. Si vero dignitatis respicitur -- ordo, innumeri dantur gradus primius accedendi ad summam Conditoris excellentiam; itaut infimum comparatione supre i , mi tot gradibus deorsum distet, ut vix appareat,in nihilum, ipro modum evanescens. . .

Ho. Sanc placent mihi ista, .& valde delectant; mirabile i quidem dictu creaturas omnes duplici spectato ordine, adesse, . . pariter Deo,de abesse dispariter. Sed non miror,Angelus est, qui loquitur. His ergo auditis ad aliarum magni ponderis re- rum intelligentiam aperiri aditum cerno, & ad sublimia speculanda,noua nescio qua luce perfusus erigitur animus. Q, propter de his iterum te libenter audirem. Sed quia quaedam 'mihi inter loquendum de statu animae separatae dubia incide runt,si tibi videtur,ea prius soluenda proponam. Ani Vivax, nimiumque acuta tui nunquam quiescentis ingeni, perspicacitas quasi viciniora fastidiens, dum semper

gestit remotiora prospicere, & ulteriora rimari, nequit corum,quae tractantur; intra limites continere. O quantum deia iuotioni obest speculatio. Quanto vegetior istasianto arescen seis encia.

37쪽

Num beatae

animae separatae totum

Praemium sibi debitum natim ieeipiat Nesaria Ν uatorum haeresis se iusto. rum praemiis, impiorumq;

suppliciis. Notapuleherrimam AH - . ii doctrinam.

tior illa. Quanto haec seruentior, tanto ea tepidior. Cui dulcescit speculatio,amarescit oratio. Denique assiduitas speculandi asiiduitatem tollit orandi. Quae sunt dubia tibi inter i quendum suborta λ Ecce iterum tristis, quid tibi est puere-Icis ne λ num denuo ad lachrymas reuertemuri Dubia tibi

occurrentia constanter propone.

DEVOTA TOGRESSA IO DE STATU

animae cum charitate bine emigrantis.

. . . . .

Vid moraris 3 num Brtasse subortae lachrymae su . Vid moraris 3 num Brtasse subortae Iachrymae tu orta sepeliere dubia λ Ea tandem propone , & pudeat vi lem animum ad lachrymas tam facile prouocari. m. Si non potes compati, quia nec pati,saltem ne mireris me tam facile ad lachrymas commoueri, nam tu quaedam interdum puncta adeo cor meum pungentia tangis,ut sic pud ctum etiam si lapideum illud esset necessς sit emolliri tam quam ceram liquescere. 1 l l . Primum igitur dubium, quod mihi occiirrit,est. Num anima cum charitate decedens, totum praemium sibi debitum , si nulla pro peccatis poena luenda supersit, statim carne soluta, recipiat, an vero usque ad extremum iudicii diem praemium aliquod differatur λ . Ang. Hic cauendum est a nesaria Nouatorum haeresi in irentium tam iustorum praemia, quam impiorum supplicia viaque ad communem corporum resurrectionem differri iust rumque animas in amoenis quibusdam locis interim comm rari,donec sua resumant corpora, simulque cum illis expectata diu beatitudine potiantur. Sed haec falsissima sunt,ac propterea ab omnibus improbanda Cum enim anima ad opera b na, & similiter mala concurrat principaliter, corpus Ver' instrumentaliter tantum imo quoad ipsam essentiam meriti, di demeriti, quae in electione consistit,sola concurrit animai , quia a sola anima procedit electio & sit etiam sine corpore cum poenaesium gloriae capax,iniustum esset,ei non statim reddi,quod promeruit,ςamque non accipere, quod suum est,cum sit ad recipiendum idonea. Nihilominus negari non debet, quaedam rosmi ,ςK hiS,qMae*ccidentalia .vocant, que ad eAtremum

38쪽

tremum hidicii diem reseruari; Nam licet per mortem vitae hominis temporalis terminetur secundum se, remanet tamen ex futuris secundum quid pendens, de praesertim quantum ad effectum suorum operum, & sicut ex praedicatione Apostolo rum, de aliorum usque ad extremam Orbis consummationem fides proficit,& stuctificat, sic etiam usque tunc illis accide talis augetur gloria: Quapropter Apostoli, & alij Sancti, &praesertim spectabiles illi exercituum Domini Duces,& Religionum Principes, ut Basilius, Benedictus,Augustinus,Dominicus, & Franciscus, tota, quae sibi competit,essentiali gloria serfruente , continua accidentalium gaudiorum incrementauscipiunt, quia continuo usque ad finem mundi eorum doctrina,& exempla hominibus proficiunt ad salutem. HO. Nil prorsus ab Angelo Angelicus discrepat,quod il- dire docet,idem tu,sed paulo explicatius docuisti. 'Ang. Itaque felix, & fortunata electi hominis anima hinc emigrans,confestim , vel Purgatorium adit, si qua purganda inquinamenta supersint, vel si nihil, iucundissima,suo ducente Angelo,caeluua Petit Vltraque procedens, & ad triumphalem supernae civitatis portam pluribus iam Angelis comitata per ueniens,ibi tantis ex noua sponsa subsistit coronanda, cust de interiiri AnMlorictricia eius facta promente, inde faustum,felicemque diem ei caeteris accirimantibus, ad thronum sponsi coronata procedit, a quo placidissime accepta,quae bona ibi parata inuenerit, apud mortales, nec oculus vidit, nec auris audiuit,nec in cor hominis ascenderunt. Ho. O beata regio Paradisi, ad societatem beatitudinis tuae peruenire desiderat anima mea. Sed potestnE festiuus iste ad caelum animae triumphantis ingressus aliqua, vel figura, vel umilitudine declarari g. Quemadmodum Regina Saba Salomonem visens, apsum in regia maiestate prospiciens, eius sapientiam audies, aedificiorum pulmitudinem, magnitudinem,& amplitudinem

videns,holocausta Summo Deo incessanter oblata,lautissimos mensae cibos, seruorum vestes, ministrantium ordinem. cael raque praeclara omni aestimatione maiora attentiore mente conliderans,sic admirata obstupuit, ut ultra spiritum non ii

diret,at ubi licuit respirare,in haec verba prorupit. Verus essismo,qum audiui in terra mea super fermonibu - ter sapirauia ἰ, Non credabam narrantibus mih , donec ipse i Q et eni,

39쪽

sui hominiseus oditi no. a st praedestinatio , vel

veni , O vidi oeulis meis , ct probaui, quod media pars mih Θ

nunciata non fueri maior es sipientia, opera tu uania rumor quem audiui: Beati viri tui,&ferui tui,qui stant coram te semper. Sic cum omnis anima sancta caelestem Ierusalem ingressa fuerit,multo plura,& magnificentiora perspiciet,quam ei fuerant in hac terra per sacra eloquia,per Prophetas, que Apostolos nunciata. Tunc beata,& illustris anima inter stupendas remuneratoris sui constituta diuitias, inessabilibus huius Reginae verbis uti poterit. Verus est sermo,quem audiui in te ra mea , credebam quidem fidelis de tanta gloria narrantibus mihi, sed quid est, quod audiebam absens, ad id,quod praesens inspicio Z Maiora sunt opera tua, quam rumor, quem audiui, quia id quod parat Deus diligentibus se,fide non capitur,spe non attingitur,charitate non comprehenditur,vota, & desideria transgreditur; acquiri potest,aestimari non potest. m. O gaudium Domini, quale sis, & quantum,scio intia mari mihi non posse,mortalibus ineffabile; o ter ille, & sino fine beatus, qui sibi dicentem audit,intra in gaudium Domini tui mecum perenniter regnaturus. Scio tantae sirauitatis magnitudinem vos, qui experti estis, nobis, qui nunquam taliquid gustauimus,significare non posse; Vos gaudete,vos exultate iusti, quia videtis, quem amastis,habetis,quem desider stis diu,tenetiS,quem amittere non timetis. Angele, quantum gaudetis vos de bono nostro

Ana. Quantum diligimus, par dilectio de pari bono pargaudium gignit. -le adesse gaudium putas Angelis Dei,

cum felix anima caelum vi ix ingreditur,nobiscum perpetuo regnatura , cum supra peccatore poenitentiam agente , cuius adhuc dubia salus,di exitus est incertus, festiui tantopere M deamus

Ho. Gaudium ne , an tristitiam sum tibi finaliter est

turus λAng. Gaudium de salute habemus,tristitiam vero de perditione habere non possumus. iHo. Scitne, utrum saluandus, vel damnandus sit ille,quem custodit,custos Angelus λAng. Aeternum illud diuinae mentis propositum quom dam hominum miserendi, & quinam sint isti,& utrum Ang

in imo scalmon est curiose ab hominibus inquirendum si

40쪽

salutem eonsequi concupiscis, Deum time, Si mandata eius custodi,hoc enim perficit totum hominem,confiammata namque mandatorum obseruantia ad caelestem vitam latum parat ingressum,portam aperit, & coronam tribuit obseruanti.

1m. Hoc dixi, scire cupiens, an Angelus quem custodit, 2 6 ς damnari velit,si praescitum cognostit. Ang. Eodem modo, eodemque ordine,DO Deus Vult,nos .eu

Pariter volumus. ι . stu

m. Deus vult omnes homines saluos fieri,& ad agniti

nem veritatis veniare.

Ani Nos hoc idem volumus,hoc idem cupimus,omnium Iesus,omnium nostrum est desiderium . m. Si Deus vult omnes homines saluos fieri, voluntati ::ia.

erus quis resistet I eut non omnes saluantur cur pereuntium a mnes hominumerus excessu tam magno numerum superat electorum Ang. Deus vult omnes homines saluos fieri,quia omnes, intelligatue qui saluantur, Deo volente saluantur. Vel vult omnes homines sinios fieri, quia de quolibet hominum statu aliqui ipso volente saluantur; hi sunt filii Dei ubique terrarum dispersi,

quos bonus Pastor congregans, ad caeleste dirigit,atque deducit ovile . Denique vult omnes homines saluos fieri,quia omnibus naturam dedit,per quam possent eum cognoscere,& c gni tum quaerere, & quaesitum inuenire,& inuento inhaerere,&Per hoc ralutem consequi: nec unquam illis deest per gratiam quae ad posse sussiciat,licet exequi non attin*at. m. His vltimis verbis integrum gratiae lassicientis vatorem pulchre,& breuiter tetigisti. Sed ego pulcherrimae ii Ilius sponsae amore, gratiaque detentus,ad eam rursus redi coartor. Iam ad sponsum deductam,iam a dextris eius adit re circumamictam varietate conspeximus; nunc quae illi a sponso traditae sint dotes libenter audirem. Ang. Et nosti,& paulo ante dixisti. Viso,possessio, & maia Amνisisti itio, summi boni,siint amplissimae,& quae nunquam marcescent, beatae animae dotes,virtutibus theologicis respondentes. Visio fio, namque fidei correspondet, possessio spei,stultio charitati. Et quemadmodum manent hic ndes,spes,charitas,tria haec,m is

autem horum est charitas;sic ibi manent visio, possessio, stu tio, tria illa, maior autem illorum est fruitio . Siquidς visio,& tenctio disponunt , sed amor delitias suggerit . Sς proposita materia paulatim ad alia nimis denuxisse C a monem

SEARCH

MENU NAVIGATION