Inscriptiones Græcæ vetustissimæ. Collegit, et observationes tum aliorum tum suas adjecit Hugo Jacobus Rose ..

발행: 1825년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

24 CLAss. I.

Ductus quidem literarum vocem Βραγχιδεω indicare, locique sententia dativum requirere videtur. Quod tamen si verum sit, tota omissum, quod adscribi debuit, sculptorem aut inscitia aut incuria damnat. Praeterea, quid ea articuli positione durius esse potest 3 Quod vocem ημεας attinet, bene Leakius monet in utroque latere viae sacrae a mari ad Alvillinis Didymei templum ducentis sedilia esse et statuas singulas ex eodem saxo quo sedilia) AEgyptiacis istis simillimas, quas tot viatores nuper invenere, pedibus scilicet junctis manibusque super genua positis. In latere unius ex his sedilibus incisa est inscriptio.

134쪽

TAB. IV. FIO. I. Inedit. Cf. Clarae. Description des Antiques du Μusee Royal. p. 241. ed. 182O. in Dubois. Catalogue d'Antiquites de Μ. Choi-seul Goumer. p. 38.

ΜARMOR e quo haec verba exscripsi, in insula Samothrace triginta abhinc annis a Choige ullo repertum est, sed Galatae dudum relictum, a Duboisio, anno I 816, Galliam devectum est. Hodie in Museo Regio extat. In eo essinguntur Agamemnon, Talthybius et, ut videtur, Εpeus, nomine cuique imposito. opus simplex est et admodum vetustum. Figurae ex eo genere sunt quae in vasis perantiquis vulgo conspiciuntur. Duboisius et sejus verba fere exscribens) Comes de Clarac in Agumemnonis nomineia occurrere dicunt: mihi autem, ut et viro perspicassimo Thomae S mari Hughes. O in eo loco Iiquido extare videtur.

135쪽

I. IN hoc vase depingitur apri venatio, et nomina venatorum supra capita scribuntur. Hancarvillius recte hic haud Calydoniam sed Italicam quandam venationem cum Antiphatas memoretur et vas prope Capuam reperium sit) hic ossingi primo statuerat. Postea' autem, cum in vase essingantur aquila αεταὶ et avis cui nomen Meleagris, Hieroglyphica quadam ratione Calydoniae venationis locum .mtoliam) et ipsum Meleagrum ostendi putavit. Ego hujusmodi senigmata haud intelligo, quare Hancarvillii verba in Appendice apposui. 2. In hujus vasis sprope Agrigentum reperti et apud

Hamiltonum servati) altero latere essinguntur duo heroes de corpore quodam certantes, Achilles sc. et Hector. Sed eum in altero latere essingatur Aurora HEos, i. e. η-ὶ Memnona auferens, in hoc latere quoque pro Hectore Memnona scribi debuisse putat Miltingenus. Quod si verum sit, corpus Antilochi esset. 3. Hoc vas olim apud Comitem de Lamberg, hodie in

Museo Imperatorio Viennie servatur.' Pausanias X. 45. nomina heroum in venatione Calydonia recenset, quorum ne unus quidem in hoc ase memoratur. CL Ovid. Met. v m. 30O-318. Apollod. I. c. 8.Ηeygin. Tab. 174. DIIanearvili. I m. IV. p. 2O6. Vox eadem occurrit in vase apud Millin. Peintures des vases Tom. II. p. 5 l. Tab. 35.

140쪽

Haec lamina perea modulo Rc forma, qua Supra delineata, in agro Eliaco effossa, atque inde a G. Gest. A. S. Μ Dcccxm reportata, laedus inter duas ejus regionis gentes circa Olymp. XL. initum exhibet quod dialecto communi Hellenica et literis Constantinopolitanis sic reddendum mihi videtur.

Judicent tamen doctiores et siquid probabilius habuerint, proserant. R. Ρ. Κnight. Haec verba exscripsi e chartula qua ipsum scodus aere incisum cum doctis communicavit Knightius, qui pluribus postea suam interpretationem ornavit. Epigraphen summa cura recensitam postea quam laminae tradita sit, testantur quum litera o in linea secunda in Σ mutata: tum litera Σ ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION