Inscriptiones Græcæ vetustissimæ. Collegit, et observationes tum aliorum tum suas adjecit Hugo Jacobus Rose ..

발행: 1825년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

lix Thesaurum Inscriptionum primum edidit J. Magochius

vel ut alii volunt A. Fulvius Romae A. D. I 521, Secundum, credo, Ingolstadiit, Apianus et Amantius A. D. I 534'. Postea multi inscriptiones colligendi studio trahebantur, inter quos eminuisse videtur Martinus S metius, Cum diligentia, tum patientia. Postea enim quam inscriptiones suas ad ordinem redegisset, domus universa unucum chartulis fere omnibus comburitur. Attamen amici jussu, Thesaurum suum quoquo potuit modo restituit,

et taurino dono dedit, a quo dum per Belgium iter

saceret, omnia ab Anglo quodam milite abrepta sunt. Postea autem Ianus Douga opus S metit in Λnglia reperit atque ab hoc milite emit, nec, longo post tempore, Lipsio auspice, Lugduni Batavorum edendum curavit

A. D. 1588. Smetii opus cum recudere vellent Scaligerus et Velserus, a Grutero impetravere ut eorum cOnatibus auxiliaretur. Ergo ille per epistolas omnessere eruditos per Europam Oravit ut symbolum conferrent. Qui cum ejus precibus annuissent, et eorum ope jam magnum inscriptionum numerum Gruterus collegisset, Scaligerusque Indices undecim mensium opus) apposuisset, Inscriptionum veterum Romani orbis V ingens volumen edidit Gruterus II eidelbergae, A. D. 16OI. Idem opus longe auctius eum notis Gudii, Graevii, atque aliorum, edente Hurmanno, Amstelodami A. D. I7O7, evulgatum

CL Burm. Praes. ad Gruter. Thes. p. 5. I itulos horum librorum qui in Ilus. Britan. extunt exscribo: I. Epigrammata antiquae urbis,

ad finem libri haec adjiciuntur. Romae in aedibus Jacobi Marochii,

I 52 l. men. April. 2. Petrus Apianus. Inscriptiones Sucro Sanctae vetustatis non illae quidem Romanae sed totius sere orbis, summo Studio ae maximis impensis terra marique eonquisitae.' Ingol- stadi. I 534.

82쪽

ad Gruteri supplementum V Lipsiae ot Francolarii A. D. 1682. ediderat. Εdiderat quoque suam Syllogeninscriptionum eodem consilio A. D. I7OO. Raphael es Fabret tus . Inscriptiones quas Gudius collegerat ipse haud edidit, sed Hesselius Leo vardiae I 73 I. Inter Plu rimas Latinas vix decem Graecas set eas nullius pretii videmus. In Praesutionis autem appendice plurimae statuuntur Graecae, e quibus alias atque inter eas Teia illa monumenta a Chishullio evulgata) C. A. Dukerus, alias Justinus de Hochepi ed Batavorum Smyrnae negotiantium Consul, alias set inter eas Marmor Sigeum Hermannus Vander Horsi Batavis Smyrnae n sacris Hesselio dedere. Qua incuria usus sit Vande rhorstius, ex inscriptione decima satis patet. Eodem anno Donii Inscriptiones Antiquas Gorius Florentiae edidit. Donius Florentinus erat nobili gente insignis, doctrina insignior. Magnam inscriptionum molem' contraxerat, quarum plurimas, anteaquam ipse edere posset, evulgavit Gruterus. Tertia tamensere pars Donii Collectaneorum Gruterum latuerat, quam Gorius edendam curavit. Quam corrupte multa ediderit epigrammata e duobus exemplis patebit. Legimus in hoc

opere',

Ita de Reinosio Masteius Art. Crit. Lapid. Lib. III. e. l. f. a. Aeri ingenio vir, et lectionis multiplicis, eritico etiam, quod verba

Spectat, maxime pollons ueum ine, praealtam nihilominus spuriorum epi. grammatu in struem congessit. Quin

haud infrequenter in genuinis ipsis ab hoc auctore exhibitis labat fides ob immutata et addita arbitrio suo verba, vel demta. Caeteris collectionibus Fabretti Syllogen praestare docet Masteius quod spuriis inscriptionibus haud se aleat. Art. Criti Lap. III. 4. 4. Gorius in I raelatione Donium 6 O inseriptiones collegisse dicit. Doli. Inseripi. P. I 50.

83쪽

Ubi manifesto legendum iiiii θέων ,1λticos. Eodem modo, quamvis Chisia ullii opus viderat, Bosphoriam inscriptionem hoc modo edidit.

Postea Muratorius Thesaurum Novum Veterum inscriptionum Mediolani A. D. I 739. evulgavit, cujus SuP-plementum edidit Donatus Lucae A. D. 1765. Haec omnia quae memoravi opera, eodem modo atque eadem ratione conscripta sunt. Undique scilicet et ab omni parte contrahuntur inscriptiones omnium temporum, cum Graecae tum Latinae, nec desunt quaedam quoque Etruscae. Disponuntur eo ordine ut, Chronologiae nulla ratione adhibita, prima Clussis omnes inscriptiones quae ad Deos pertineant comprehendat, secunda quae ad

Magistratus, atque ita deinceps. Maxima pars inscriptionum in his omnibus thesauris Latina est, et Reinesii quidem Syntagina vix viginti Graecas habet. Gruteri quidem diligentia atque doctrina omni laude dignae sunt, multa tamen menda insunt in Graecarum inscriptionum apo- graphis quae ille evulgavit. Quod idem de aliis quos memoravi omnibus dicendum est, et praecipue de Muratorio qui, ut videtur, menda vel pessima, nec emendavit, nec omnino sensit . Muratorii operi praemittuntur epistolae

CL Mamium Mus. Veron. Praef. irrepsisse dicentes quam quod Mura- p. X. et Corsin. in Not. Gr. Prolog. toriuS majoribus rebus occuparetur. l. 5. p. 62. Flor. 1749. lol. eadem Quod verum esse potest. Cf. quoque ac ego de Muratorio querentes, at ipsum Murat. pp. 5l. 66. I 34. menda non aliam propter causam

84쪽

lxii PRO LEGONE A.

quaedam Bimardii Baronis Montis Seleuci de Latinis inscriptionibus et de quadam G ca' infra posita; subjiciuntur autem Chishullii de Sigeo aliisque marmoribus

dissertationes ex ejus opere repetitae. Donati libro praemittitur praestantissimum at imperfectum Masseti opus de arte Critica Lapidaria, quo multa de Scripturae origine et de inscriptionibus, quae in libris cum Graecorum tum Latinorum reseruntur, exaravit eximius ille Masseius, et postea Canones traduntur ad verus inscriptiones a spuriis dignoscendas. Praecipua autem pars Donati Collectaneorum aut a Viatorum Itinerariis, aut ab aliorum collectionibus hauritur. Eodem anno 1765. quo suum librum Lucae Donatus edidit, alter Romae publici juris iactus est, cui titulus erat. V C. A. oderici Genuensis Dissertationes et adnotationes in aliquot in editas veteres inscriptiones. Harum inscriptionum major pars Latina est, insunt tamen paucae Graecae, sed recentiores illae, nec bene explicatae. Quod viatores attinet, omneη sciunt Cyriacum quendam ex Ancona cui gentilitium nomen erat Pi ZZi colli, vel Piceni colli) primum ineunte sc. seculo XV, circiter anu. I 43O.) per Graeciam iter iacientem animum attendisse ad veteres titulos exscribendos. Nullum tamen librum edidit, et infelici quodam casu collectanea ejus dispersa erant et magna ex parte perdita. Nonnulla tamen seculo proximo publici juris facta sunt. Mor an ius scilicet Commentariorum Cyriaci Anc. Specimen; oliverius Commentar. Cyr. Ancon. ΝOva fragmenta Pisaur. I. 62.) et Laurentius Melius Cyriaci Itinerarium Flor. II 42. edidere. Postea

Ita de hae Bimardii Epistola nollem, nollem publici juris ab aliis

merito Masseius Mus. Veron. p. 4 O. factam. Eam ab erudito viro exaratum

85쪽

PROL EGO MENA.

lxiii

prope finem seculi xvri. vel brevi postea multi viatores suas chartulas publici juris fecerunt. Anno sc. I 678. Sponius Lutetiae Itinerarium suum in tribus haud magnae molis voluminibus edidit, suum in uno sed majori Londini Whelerus Anno 1682. In utroque multae inscriptiones, multisque mendis scatentes eduntur: Quod idem de Sponii

Iliscellaneis Eruditis Lugduni 1682. editis) dicendum, in

quibus tamen multa marmora vere Pretiosa Lector reperiet. Tournesortius haud longo post tempore Itinerarium orientale Lugduni A. s. 1717. in tribus voluminibus edidit, in quo praeter alia marmor Deliacum post Sponium evulgavit. Jam silentio minime praetereundus est Edmundus

Chishult qui in Antiquitatibus Asiaticis Londini A. s. I 728. editis' Sigeum marmor primus publici juris secit. Huic

alia quaedam vix minoris aestimanda, monumentum sc. Adulitanum, Wortleianum illud Sigeorum Decretum, Teia Ilonumenta, cum aliis e Stratonicea, Aphrodisia, Ancyra, adjunxit, quorum pleraque exseripsit Slierardus, Anglorum Smyrnae Consul. Chishullius omnia summa fide edidit, eaque doctrina floruit ut omnes ejus liber delectet. Nonnulla quoque murmora ipse exscripserat, dum per Asiam iter faceret, quae post illum mortuum prodiere in Itinerarios filio Londini A. s. I 747. edito. Ibi Chishullius plura

marmora a Whelem male edita apremptiorum guorum ope

Tercentas alias inscriptiones equadraginta fore Asiaticis urbibus descriptas Christianae Epochae initium proxime sequentes, Secunda antiquitatum Asiaticarum parti se vaverat Chishullus. Post ejus et Sherardi mortem harum inscriptionum apographum Masseio dedere Neadius et Burlingtonus, Messeius autem Comino publici juris faciendum tradidit. Quod consilium qu minus exequeretur nescio quid impediverit. Cf. Corsin. Inscr. Att. Dedic. p. V. Has omnes inscriptiones in Museo Britannico extare, e literis hodie Feb. II. a viro erudito C. Κonig acceptis intellexi. Diuiliaco by Gorale

86쪽

emendat. Sha ius sanno I 73lὶ Itinerarium suum paucas inscriptiones continens edidit. Postea sanno I 752 Po-cockius quas ipse exscripserat inscriptiones numero quidem plurimas A. s. I 752. edidit, sed eo modo edidit, ut nullus Pejor esse posset. Lucem quidem Pocockii labores tantum absunt ut aliis marmoribus ferunt, ut inscriptioneη ah eo editas, cum, vix una atque altera exceptis, mendis sco dissimis scateant, non nisi summo labore adhibito intelligere possimus. Quod ideo magis dolendum est quia

Pocockius multas inscriptiones magni momenti exscripserit . Denique Oxonii A. s. I 774. prodiere Chandi eri Inscriptiones Antiquae, quas ille in itinere per Asiam Minorem et Graeciam impensis Societatis dictae Diletianti facto exscripsit. Nemo majorem diligentiam quam Chand-lerus in exscribendo posuit, et quamvis in interpretis

partes tuendo prosperia sortuna haud semper usus sit, ea tamen in hac viro inerat modestia, ut ejus errores acrius reprehendere inhumanum esset. Nostris temporibus multi viatores Graeciam invisere et exinde haud paucam marmorum messem secum retulerunt. In hac re autem longe

uberrimi sunt Clarkius et Dod ellius quorum opera in scriptionibus et iis valde pretiosis reserta sunt. Multi quoque qui nullum opus publici juris fecere, suas chartulas Walpolio edendas commisere, cujus in libris multas inscriptiones haud parva doctrina illustratas Lector reperiet. Superest ut aliud genus Collectorum memorem, qui scilicet marmora in uno loco, Museum puta, collecta edidere. Quorum Prima, ni fallor, loca tenet Seldenus,

Durum sane sed haud iniquum C s. quoque Paelaudium Mon. Pelop. de Poeockio judietum tulere Actorum ii. 29. qui tamen pauca de 1' ochio Lipsiensium Εditores. Oct. 1753.ὶ scivit, cum Teutonem esse crediderit.

87쪽

lxvqui cum anno 1627. ad Comitem Arundeliae advecta essent marmora quaedam Graecis literis plerumque incisa, et interea Chronicon illud insigne, proximo anno I 628.ὶ in opere eui titulus Μarmora Arundelliana horum marmorum ny

grapha publici juris secit. E plurimis marmoribus quae

eomes ille celeberrimus Arundelisa summis impensis conquisiverat et ad Britanniam attulerat, quaecunque in hortis Arundellianis post civili bello pulsos dominos adhuc mansere, nepos ejus Academiae Oxoniensi dono dedit. Plura postea aut legavere aut dedere, Seldenus, Archp. Cantuarensis, et alii. Quae omnia sub nomine Marmorum

Oxoniensium edidere Humphridus Ρrideaux, Oxon. 1676. Maittairius cum Reinesti, Sponii, Chishullii aliorumque notis Londini I732, cum Appendice 1733 edita,) et Chand Ierus Oxonii 1763.ὶ blattiatrii quidem editione, ipsius atque

aliorum doctissimis notis instructa, nemo qui in his rebus multus est, carere debet. Taylori opus quo marmor Sand vicense a comite Sandvicensi, anno I 739, ab Athenis advectum, publici juris fecit, vix opus est utpote omnibus notum memorare, nec ipsius Taylori doctrinam collaudare. Propero ergo ad Μasseium qui quantum et quanto fructu in hoc genere elahorarit, dicere nequeo. Inerant in eo viro ingenium peracre atque idem elegantissimum, Plurimae Omnis generis literae, doctrinae summus amor, diligentia impigerrima in veterum relliquias exquirendo, exquisita vere atque eximia sagacitas in illustrando. Quicunque in re Palaeographica proficere velit. is Masseium quem sequatur exemplum semper sibi proponat. Hoc in loco memoranda sunt duo potissimum Masseti opera, Galliae sc. Antiquitates Ρarisiis I733, Veronae 1744 editae, plurimas sc. inscriptiones in Museis Gallicis continentes, et Museum Veronense

88쪽

lxvi

cui Taurinense adjungitur atque Vindobonense Verona I 7493. Huic subjicitur Sylloge Inscriptionum variarum cum eximiis quibusdam Masseti disputationibus de marmoribus Νointeliano, Leocataeo atque aliis. Hic sorsan Magochii mentio injicienda est, qui ingenti volumine Neapoli A. s. I i54. edito quicquid de tabulis Heracleensibus dici potuit, dixit. Opus sane doctum, sed in minutiis prolixum. Praeterea de omni scibili in hoc volumine scripsit, qui scilicet de Magnae Graecise historia, Pythagoreorum in Italia ortu, primitivae Italiae finibus, singulis Magnae Graeciae civitatibus, jure Municipiorum universo, Hermis, Calatis comitiis, et nescio quid praeterea, disputaverit. Sed inter omnes Μarmorum Couctores nemo, ut

videtur, nobili illi Νaniorum genti praestitit, quorum

Iuseum hodie Venetiis extat. Quae congessere marmora, ea semper viris eruditis explicanda et edenda trudidere.

Quem Νaniorum morem, quis liber homo 'o nomine dignus) non imitandum censet ξ Qui marmora, vel marmorum apographa conquirit, ut apud se servet, nec cum omnibus communicet, is pueros et crepundia petat; dignus certe qui longe a coetu doctorum abigatur. Νanii contra haud collectorum gloriolam aucupabantur, sed Omnia cum doctis communicabant, ut literas proveherent et literatis opitularentur. EX eorum ergo museo, Praeter multas inscriptiones apud Muratorium et alios, sua omnino desumpsere Passerius Osservagioni sopra alcuni monumenti dei Μuseo Nani, Venet. 1759 , Paclaudius Ilonumenta Peloponnesia, Rom. i 76 I) et Biagius Monumenta Graeca e Μus. Jacobi Nanii, Rom. I 785. Alia quoque Opera ex eodem sonte profluxerunt. Horum, me judice, facile

89쪽

princeps est riclaudius. Omnes in minutiis prolixi sunt, atque ubi una pagina opus est, decem illinunt. Attamen ea est doctrina Paclaudius, ut nemo sere ex ejus libro nonnihil non addiscat.

Sed in Italia nobilis ea Λntiquariae disciplinae cupiditas inest ut omnis sere magna urbs non tantum btuseo Ornetur, sed etiam opus marmora omnia in Aluseo suo complectens emiserit. Et praeterea viri eruditi monumenta congessere quibus illustraretur veterum urbium historia. Ex utroque ergo genere Plurima Opem eXtant.

Ita Sertorius Ursatus Μonumenta Patavina' edidit, Patav. I 642. Μorisanus Inscriptiones Rheginas, Rivautella et Ricolvius Marmora Taurinensia August. Taurin. I 743.) F. A. Zacharias blarmora Salonitana, Philippus a Turre Monumenta veteris Antii, et Antiquitates Aquileienses, De Vita Antiquitates Beneventinus, Bertolius Antiq. Aquileienses lingua Italica Ven. I 739. , Μalvasta Μarmora Felsinea Boron. 169O.ὶ, Gorius Inseriptiones Graecas et Romanas in Etruriae urbibus extantes, Florent. I 727. I 734. I 743. , Norisius Cenotaphia Pisana'. Prodiere quoque Museum Ρisan. et Corrar. , Florentin. FIOr. 73I. , Inscriptiones Μusei Capitolini, cura Guasci, et

Viscontii cura, magnificum vere opus, Iluseum ΡiO-Clementinum', sed perpaucas inscriptiones nec illas magni momenti continens. Haec omnia opera Latinas plerumque inseriptiones, et perpaucas Graecas exhibent. In-

Ursatus aliud opus de inscripti- opera exeipias vel in Museo Britan-onibus Marmi Eruditi V Patavii ni eo extant.

nace. Monum. illustrata Flor. Ex his omnibus vix duo si Gorii 1744. non nisi Etrusea insunt.

90쪽

lxviii

scriptiones metricas Herodis Attici in Iluseo Borghesiano extantes edidere Salmasius Paris. 16 I9.ὶ, Manillius in Descript. Vili. Burghes. Rom. 16SO . . Viscontius in libro Iscrigioni Greche Triopee '' Rom. I 794. . Ex his primam ediderant quoque Μorellius Paris. I 7 . Cusaubonus De Satyr. Poes. Paris. 1 9. Utraque quoque apud Sponium in Miscellaneis et Brunckium in Analectis extat. Nescio quo pacto lactum est, ut Sicilia

tantis tantorum virorum laboribus illustraretur. Gestetit de nummis Siculis opus taceo. Gualtherius' primus Siciliam Iustravit, multa epigrammata exscripsit et in opere cui titulus, Siciliae et objacentium Insularum antiquae tabulae, ' Messanae A. s. I 624. edidit. Longo post tempore D'Orvillii librum. Sicula quibus Siciliae veteris rudera illustrantur, ' ΛmsteIodaemi A. s. 1764. edidit Petrus Bur- mannus qui multas notas Palaeographicas de Nummis quibusdam antiquis et inscriptionibus e penu sua addidit. Postea illustrissimus ille atque doctissimus Princeps Torrem uti se inscriptiones Patermitanas vernacula lingua Panormi I 762, et deinde Siciliae universae et insularum inscriptiones V eodem loco, anno autem I 769, qui liber auctior anno 1784 iterum prodiitὶ evulgavit. In posteriori libro insunt multae inscriptiones Graecae ad Siculo-Doricae dialectus eognitionem valde utiles, et si unam cum altera excipias, haud male editae. Anno 1698, Trajecti ad Rhenum. editus est liber, Inscriptiones Graecae Palmyrenorum cum scholiis Ed. Bernardi et Thomae Smithi. V Idae inscriptiones omnes

De Gualtherio es. Burman. Praes. ad Tom. VI. Thesaur. Sic. p. l. Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION