장음표시 사용
91쪽
recentis sunt aevi, tempore sc. Trajani, Hadriani et imperatorum sequentium, marmori commissae. Nec dubito
quin plures libri sint ejusdem sarinae quorum tamen nulla notitia mihi contigit'. Corsinus multa de inscriptionibus in scriptis suis, praesertim in Fastis Atticis, egregie disputavit; nullam autem Inscriptionum Syllogen quantum sciam edidit, praeter libellum cui titulus V Inscriptiones Atticae e Masseti schedis editae Flor. I 752 , in quo magis antiquitatibus Atticis quam rei Ρulaeographicae incubuit. Quas quidem in illo libello edidit inscriptiones, omnes recentes
sunt. Corsinus quidem longe supra meas laudes meumque
vituperium positus est; ut eo nomine, me judice, reprehendendus venit, quod nimis facile inscriptiones pro genu inis habuerit et venditarit. Barthelemius, qui multus in hoc genere erat, suas de inscriptionibus disputationes in Actis Acad. Inscr. plerumque edidit, in quo opere multa hujusmodi alia Lector reperiet. Iam superest opelli mei pars longe gratissima scilicet ut memorem quanti qualesque viri me aut consilio, aut auctoritate adjuvarint, e schedis suis operis materiem suppeditarint. et deniquo librorum nec in biblia othecis publicis, nec apud bibliopolas extantium usum humanissime mihi concesserint. Si nullam quidem aliam voluptatem mihi attulisset hujusce libri consectio, hanc prosecto maximum attulisset ut intelligerem quanto amore digna sit eorum benevolontia quorum doctrina omnibus
est in ore. Quantum ego Cocherellii et Le kii humanitati debeam, ex ipso opere patebit. Illa scilicet duo
Passioneius librum eui titulus nes in Spici legio Antiquitatis Colon. Iserimoni Antiche Lueae I 763. Brandeburgh. I 692. edidit, Begerus quasdam inscriptio- .
92쪽
magna volumina titulorum a se ipso summa cura, diligentia atque doctrina exscripta mihi commodavit: hie in meum usum omnes titulos ad meam rem facientes, valde
quidem pretiosos illos et summo fructu resertosin qui in suis schedis exarati essent, descripsit, notulis quihusdam doctissimis adjectis. Quod idem quoque fecit vir eleganti quadam doctrina insignis, Thomas Smari Hughes. Viri jure celeberrimi Thomae Young benignitati inscriptionem apud Frerium asservatam, et eximias quasdam de Leucadia inscriptione observationes debeo. Humanitatem Ricardi Gyne Κnight ego certe meritis laudibus exequi nequeo, quippe qui thesauros Musei sui mihi patefecerit, suamque de multis inscriptionibus sententiam mecum communicaverit. Has literas Remper amavit, has summo omnium doctorum fructu excoluit. longumque utinam excolat. Gulielmo Williins quamvis in alio Ioco gratias egerim, hic tamen haud mihi temperare nequeo quin ob ejus insignem erga me liberalitatem rursus Rom.
Benevolentiam illustris viri Frederici Comitis de Guilford, et Pauli Petri Dobree quem quis ex coetu doctorum aut domi aut soris haud suspicit atque miratur in in libris rarioribus mihi commodandis, longe a me sit iste animus ut silentio praeteream. Guilfordii quidem bibliotheca haud inanes istos atque inutiles libros exhibet quos, eum aut pervetusti sint, aut apud Paucos extent, et praeterea ne hilum quidem utilitatis habeant, hodierni mirantur, sed libros in omni sere lingua conscriptos, et omnem fere materiem quae in hominum disputationem cadit illustrantes, raros quidem et illos, quos scilicet ipsius Guilfordii cura atque diligentia ex omni
93쪽
Europae parte contractos atque conquisitos praeter ipsum nemo possidet, eosdem autem summo fructu atque utilitate resertos. Sed ex omnibus amicis meis, nemo certe plura in me collocavit beneficia quam illud Academiae Berotinensis lumen atque decus Augustus Bockh. Cum ego novas quasdam inscriptiones cum illo communitassem, cito effecit ut in illo genere me longe superaret, nec novas tantum inscriptiones suppeditavit, sed veteres utque notas ea, qua in hoc genere unus est, doctrina, illustravit; me saepe errantem revocavit, dubitantem confirmavit . In quo genere quoque quantae Blamfieldio a me gratiae agendae sunt, qui eum ipse summa doctrinae loca teneat, et Athenas vere nobiles ornandas nactus sit, mesa humili doctrinae et leviori materiei, ex ea qua semper est erga me benevolentia, opitulari nunquam noluit. Ignoscant mihi velim doctissimi illi atque celeberrimi viri, Praesul venerandus Episcopus Bristoli ensis, Decanus Peterburgensis, et Μagister dignissimus Collegii Caio-Gonvillensis si ego, qui aliter nequeam, in hoc loco memorem quantas illis gratias habeam semperque sim habiturus ob eximiam eorum in me meum inque libellum benevolentiam. Syndicis denique omnibus Pteli Academici me quam maxime obstrictum esse fateor, Cum ex ea, qua semper sunt liberalitate, hunc librum Academiae sumptibus edendum curaverint. In meo libello perlegendo, meminerit Lector me Col- Iectoris tantum laudes, parvas quidem illas atque igno-
Qui Boekhii observationes in magnum Inseriptionum cito, ut spero, meo libello perlegit, suelle intelliget Berotini proditurum edendi deman- quam recte secerit Aeademia Berol. darit. quae Bockhio munus eorpus illud
94쪽
hiles, quamvis magno labore emptas, aucupari. Apographa accurata pro mendosis, unum vel alterum libellum pro plurimis ingentis molis libris cum Lectoribus communicare volui; nec quicquid praeterea feci. In minutiis prolixus esse nolui, nec longus de rebus obscuris atque dissicilibus dissertationes infercire. Multa loea a caeteris relicta, plura a caeteris tractata, ego intacta reliqui. Sutius enim duxi tacere, quam errare. Nec Collectoris munus est dissicilia explicare, sed multa ejusdem generis in eundem locum contrahere, ut quod ipse sorsan nequeat) viri docti alia aliorum ope illustrent. Plura quidem quam deceat in hoc libro menda typographica Lector reperiet. Quod tamen mihi, haud typographo,
vitio vertendum est. Ea quidem per uliquot menses, postea quam liber in ejus manus traditus esset, VMetudine usus sum ut Correctoris paries vix et ne vix quidem sustinere possem, nec mihi in rure degenti praesto fuit amicus aliquis', qui id munus obiro posset; a Cantabrigia et typographo longe aberum: aliis quidem negotiis implicitus sum: libri denique multi, de quibus
post multos conatus desperaveram, inter imprimendum admo allati libelli mei ordinem turbabant, et omnia mutare cogebant, quod idem de paucis quoque inscriptionibus dicendum est. Quae omnia velim Lector Secum reputet, et Salmasium cujus verba Coronidis loco pro ro) de hac eadem re loquentem audiat. Dum aliud ago, dum propero, dum gravioribus sum occupatus, sic factum est ut cavere vix potuerim ne talia multa imprudenti incogitantique exciderent, quae mihi vacuo, et hoc unum
Benesteium insigne in me eoi- I. C. Hare, cui ob Prolegomena eor- locavit doctissimus amicus meus meta plurimum ego debeo.
95쪽
lxxiii agenti nunquam fortasse irrepsissent. Tuum est, si in similibus tibi vis ignosci, et operis typographicis sua
Damus et petimus vicissim hanc veniam qui aliquid scribimus, et studia nostra in publicum Proserimus. Sic igitur irim circi quae nobis inier legendum Occurrerunt, corriges, reliqua si quae nos sugerint, et multa fugisse non dubito, per te ipse, si benignus et candidus
es emendabis. Vale. Dedi Id. April. A. s. IS24. P. S. Dum liber adlluc in prelo versaretur, DObraeus a PO grapha marmorum in Collegit S. S. Trin. bibliotheca extantium mecum communicavit; et observatioues paucas at praestantissimas adjecit. Haec quantum meo libello dignitatis, quantum lectoribuAutilitatis allatura sint, dicere haud opus est.
96쪽
Ν paragogicum, additum uut Omissum.
97쪽
t Class. IV Inscr. II. IV. V. VII.
98쪽
o pro Ho Class. II Inscr. VI. et Class. III. Seci. II. Inscr. VIII.
Sed in eode in marmore ἀποδωσω. , Insor. VI.
99쪽
lxxvii Voci κιων genus masculinum tribuitur. Seet. I. Inser. VII i. I. 49.
Δι pro Διι. Class. II. Inscr. I. et VI. Pindar. Ρyth. VIII. I 42. Olymp. XIII. 149. et alibi. In dativis primae declinationis legimus εποπτει ν, τεισιν, αυτεσι. CL Valch. ad Phoen. 62. Koen. ad Greg. P. 382. Blom s. Praef. ad Sept. Theb.
