장음표시 사용
111쪽
Α xionum recedentium a temperie versus aliquod extremu m,magnopereque inter se discrepant. Sed nos crassiori minerua ponemus humanam complexionem esse maxime temperatam: aliorum vero corporum mixtorum intemperata esse. Intemperatarum genera a Galeno ponuntur esse octo in homine:parsque ratione a nobis poni possunt octo genera complexionum intemperatarum, quae mixtis corporibus praeter hominem conueniunt. cuius speciei solum temperatam complexionem adscripsimus:quamuis uniuscuiusque speciei mixtorum corporum complexio temperata sit,&aequa olerationi, quam natura habet. Octo genera intemperatae complexionistaec sunt, calida inquam tantum, aut tantum fit illa : humida quoque B tantum, aut sicca tantum, haequatuor unica tantum qualitate recedunt a temperamento. Aliae quatuor in utraque qualitate intemperiem habent.
Quaedam enim est calida & humida, alia calida & sicca: Item aliqua frigida & humida, alia frigida & sicca. Quae si colligantur, octo erunt intemperatae complexionis Fenera. Inueniri autem posse complexiones intemperatas , propterea quod unica tantum qualitate, excedunt temperametum, facile probatur. Nam si calidum inueniri potest cum summe humido, itemque cum summe sicco, cur ergo si fuerit aequalitas inter siccum de humidum, calidum exuperare& excedere temperamentum non potest Consimilis est ratio de frigido: item de humido & sicco comparatis calido& frigido. Averrois tame in opere,quod pulcherrimum fecit de medicina, C conatur Galenum refellere;quod libenter facit cum potest: diligentemque operam praestat, ut demonstret Galenum errasse. Inquit igitur Averrois in eo opere quatuor tantum esse genera complexionum intemperatarum; ea scilicet in quibus excessus est in duabus qualitatibus. Nam inquit, Cum humidum & siccum sint materia calidi & frigidi ut nos etiam supra ostendimus)impollibile esse inueniri forma sine materia propria: quare necesse esse si calidum excedat, pariter excedere temperiem, aut numidum aut siccum: parique ratione si humidum aut siccum excedit, excedere calidum aut frigidum. Haec Averrois ratio si reseratur ad gradum caliditatis, seu frigiditatis, quomodo Galenus posuit excessum in complexionibus inaequalibus, omnino inesticax est. Verum si referatur ad gradum actionis, eiusque vim,eLD ficaciam habet. Nam si posuerimus duo mixta esse; in quibus caliditatis &frigiditatis gradus idem sit, it m idem sit gradus humiditatis & siccitatis: deinde alterum eoru efficilitur siccius: proculdubio gradus caliditatis idem
erit post exiccationem; qui & antea, attamen vis agendi maior erit in exi cato, quam in altero mixto, quod mutatum non est; ac etiam maior quam erat in eodem mixto, antequam esset exiccatum. Sin vero contra efficiatur
humidius, cum humiditas obtundat actionem caloris, minus erit efficax in actione,quam alterum mixtum; ac eiam quam esset,antequa fuisset factum humidius. non ergo, quantum ad vim actionis pertinet gradumque simul,
fieri potest, ut sit aequalitas in calido & frigido, sit autem excessus in sicco aut humido; quia semper siccius calidum erit acutius, calidu humidius erit
112쪽
obtusius. Sic etiam siccitas calori adiuncta essicacior est in agendo; quia ca- Elidum resoluit humidum aqueum; ideoque maior apparet exiccationis vis in calido, quam in frigido. contra frigidum cogit vaporem in aquam,si se rit humidum; ideoque humiditas videtur m loris e scaciae in humefaciendo colu ne a frigori, quam calori. Nam & si calor liquefaciat coagulata; per accidens humectat; sed per se exiccat: quia resoluit tandem liquefactum
humorem aqueum & exiccat. Hanc arbitror ego fuisse Averrois rationem,
eiusque sententiam; quae non discrepat a dogmate Galeni, quod confutat. Nam Galenus non loquitur de qualitate essicaciae actionis; sed de aequalita te graduum Sylatitudinis qualitatum. Quo ad gradus ergo octo sunt gen
ra complexionum intemperatarum,quorum unumquodque in reru mixt, Frum natura amplissim uest, multasque ac fere innumeras sub se species continet . Ex accidentibus tamen & differentiis mixtorum corporum, quas supra memorauimus, materia cognita, itemque agente ; facile etiam formula quadam tenui dignoscere poterimus complexionem corporum homogeneorum.Nam cum eorum materia sint terra & aqua,ac in nonnullis aer: ca-
. lor vero & frigus coagulantia: nonnulla autem liquida sint & stuant, fluida aquea sunt ob materi ide6que frigida de humida: sed si immixtum aerem
habeant, aut vaporem igneum,calida prunt ob vim caliditatis. Quo inte dum exhalante & evanescente cum a propria natura recesserint, remanent frigida. Itemque ob candem causim,licet quant,vim tamen habent exicca-di ob partes terrestres adustas in suore illo inclusias. Coagulata terrea, si a Gcalido sint coagulata, calida sunt ob calorem impresium ab actione calidi,& ob resolutionem aquei frigidi . itemque sicca sunt tum ratione materiae terrestris,tum ratione agentis calidi. Sin autem ἱ frigido coagulata sint, frigida sint actuque sicca . sed virtute etiam erunt sicca, si coagulata sunt a frigore ; postquam mixta fuerint S: compacta in unum a calido,ut saxa, marmora,c teraque huiusmodi. Glacies vero & metalla actu sicca sunt ob coagulationem,uirtute tamen sunt humida: quoniam priora abscessu caloris de humoris,qui partim a calore resolutus est & reliquus omnis fere vi frigorissimul cum calore expressias est, ob terrea naturam,quae remanet, sicca sunt: posteriora vero, quoniam aqueam naturam retinet compressam a frigido nec non contenta a terreo, quod in eis est, potetia fiunt humida,licet tactu de Hactu sicca sint & appareant. Haec pauca de his libasse sitiatis nostro operi. alij latius de hisce edisserunt. Sed ambigere aliquis potest in mixtis illis quae
sunt valde frigida, quonam pacto a calore consecta esse queant, ab eoque contineti Etenim supra diximus mixta omnia generari coleruatique a proprio naturalique cuiusque rci calido. Item ambigi dubitatique potest quavi fieri queat, ut pleraque mixta huiusmodi sint,vi neque calida neque stigia
da admodum videantur ; apposita tamen corpori aut intro suscepta, nomnulla summopere calefaciant; alia contra frigefaciant; exiccent alia; aliaque humectent. Si recte memoria repetantur ea, quae a nobis de natura caloris supra exposita sunt, itemque de natura coelestis qualitatis; quam etiam magnum
113쪽
h gnum seminarium appellauimus secuti Platonicos: non ita tamen,ut ponamus seminarium hoc esse corpus aethereum omnia permeans: sed accidens qualitatemque a corpore coelesti dcfluentem, omniaque penetrantem: Iacta videbuntur fundamenta esse solutionis prioris quaestionis. Diximus etenim caloris eam esse vim in agendo; ut etiam si fuerit minoris latitudinis quo ad gradus tantae tamen est eisicaciae & vis,Vt luperet frigus maioris gradus non tantum quo ad es scaciam agendi,veru metiam quo ad vim resistendi ipsius stigoris. Item diximus praeter vim calefactionis,quae est in calore inesse etiain calore vim cogendi homogenea:ide6que vi caloris naturalis seri concoctionem & mixtionem . Item diximus in mixtorum generatione calorems naturalem esse organum coelestis qualitatis, in qua est seminarium mixtorum omnium. Itaque ex his non est dissicile soluere priorem quaestionem. Nam illorum mixtorum complexio licet sit frigida ob maiorem latitudi nem gradus frigiditatis, quam caliditatis; tamen minor calor potuit vi agem di superare & actionem, & resistentiam fligoris: sed multo magis potuit facere mixtionem & congregare homogenea,id est,conuenientia illius mixti naturae & sipeciei. Idque amplius potuit ob virtutem coelestis qualitatis,cuius calor naturalis est organum . his addas id, quod est potissimum in mixtis frigidis: quod post mixtionem factam a calore compacta sunt & coagulata a frigido: cuius vi expressa est magna pars illius caloris, qui mixtionem secerat eoque exiguo,qui reliquus est crasso & terreo mixtio continetur. Se-C cunda vero quaestionem difficilius est soluere. Nam si nihil agit praeter eum gradum, quem habet: omne etenim agens agit quatenus est actio, & ex nonente nillil fit. item si forma non agit in subiectum,in quo est, ipsium alterando ; quia ide non agit in seipsum neque simile in simile, ut ostendit Aristo t. in primo lib. de generationei difficillimum est inuenire quanam ratione hςc mixta calefaciant, frigefaciant ve longe magis quam ipsa illis qualitatibus sint affecta. Dicam ego quid sentiam;alij perspicaciores sortasse quidpiam
aliud inuenient. Cum mixtio elementorum fit; qua inuis per cotrarias alterationes formae clementorum corrumpantur secundum esse substantiale,& remaneant in esse refractoi non tamen putandum est qualitatem elemeti propriam uniformi ratione, eodemque gradu remitti in tota ea portione
D materiae; in qua est forma illius elementi; sed diuersa dissorinsque ratione; adeo ut in aqua particula insensibili portionis illius remaneat qualitas elementi propria secundum gradum valde intensum: cui proxima particula cainque circunsistens remissori gradu, inteni tame est affecta;sicque deinceps. Ex quibus efficitur,quod in aliquibus mixtis esse queant particulae ca- .lidissimae,in aliis frigidissimae disiunctae tamen,intraque allas colentae,adeo ut sensu percipi nequeant. Vi tamen caloris, aut etiam frigoris peranti peristasim illae, quae sunt solutiores, possunt in unum cogi: nam calidi est congregare homogenea. ideoque in unum coactae aut calefaciunt vehementer, aut fri se faciunt summopere. Hinc est quod nonnulla tactu non percipian- . . tur esse calida, aut frigida; cum tamen in ea calor naturalis egerit. liue appo-
114쪽
ta sint corpori seu intra corpus suscepta, coactae in unum vi caloris particu- Elae illi frigidissimae aut calidissimc vehementis limos aestus aut rigores faciat& saepenumero interficiat.Nam si nillil agit praeter gradum proprium,pr culdubio a calore naturali remissiori generari non potuit vehementioris maiorisque gradus caliditas longeque minus frigiditas per se a calido gens rari potest. Neque etiam a serma mixti aut elementi rotest protrium subiectum & materia, in qua sunt formae illae,alterarii sicque fieri velaementior caliditas frigiditasve in ipsis. Dicemus igitur propterea fieri vehementi remi quia particulae illae vi caloris in unum cogutur actionemque faciunt, quam facere separatae, exiguae,aliisque abruptae non poterant. Huius rei e emplum in promptu est. Calx si tangatur,videtur esse frigida, nihilque ve- Fhementioris caloris in calce sentituri,quod si fuerit asperia aqua frigida per
antiperistasim a frigido particule calidae N ignet dispersae prius & insensibiles in unum coguntur. Nam solutiores aliquanto sunt,quam in aliis mixtis eiusdem ordinis, & vehementem calorem faciunt. Quo fit,ut si calx vetustior fuerit,aut non habuerit maiores glebas,sed comminuta sit,aut non calefiat,aut non ita vehementer, Ut calx recens non comminuta. quoniam in comminuta plurimae partes igneae exhalami,in veteri extinctς sunt ob tem
poris diuturnitatem. Id ergo, quod sensu fieri videmus in calce, cur ratio nobis non persuadeat fieri etiam in mixtis aliis vi caloris naturalis in unum cogentis homogenea 3 Alia etiam causa adduci potest,si vellemus ascendere supra qualitates prim S & complexionem ι ad potentias videlicet natu- Grales& proprias cuiusque corporis mixti, quae sunt secundae speciei in eo ordinatione qualitatis sequuntur formas proprias mixtorum. Hς etenim naturales potentiae vim habent maximam etiam agendi ea,quae inseriores qualitates agere possunt. Quid enim mirum est,si in serioris virtus colinea tui in superiori & excellentioriὶ Dicemus ergoHuod mixta illa per naturales potentias seu proprietates agunt, eum calorem,seu rigorem: multaque alia praeter haec, de quibus medici tractant. Non autem aptae sunt cogete huiusmodi effectus,nisi excitatae fuerint a calore anima- lisi qui similis est aethereo tepori 1 a quo vires omnium excitantur & promouentur ad suas quaeque ctiones. Hςc de complexionibus hin
nus dicta sint instituto operi sitis.
115쪽
ER V E N I M V s iam ad postremam partem suscepti a nobis operis:In qua reliquii est,ut tractemus de saporibus, odoribus, S coloribus: haec etenim accidentia complexionem consequuntur, proXLmeque ad mixtionem accedunt. Verum primum ordiemur a saporibus t nam sapor maxime assinis est qualitatibus tangibilibus, sicuti etiam gustus tactui. Etenim set dicam inserius odoris generatio saporem sequitur :nec dispari ratione Odoran naturam nulli simplicium elemento um conuenire, tum per se manifestum est, tum ratione ita esse probatur. Nam sapor sequitur nutrimentum; nihil autem nutriri allae potest simplici ele-C mento . sicuti enim mixtum est corpus animatum, quod alitur : ita etiam oportet alimentum mixtum corpus esse : a simili namque unumquodque nutritur. Sapor ergo nequit accidens esse simplicis elementi. saporis naturam. Democritus accommodauit figuris; & pro diuersitate figurarum voluit est e diuersas saporum species: sed Democriti placita de figuris multis in locis ab Aristotele sunt confutata. Quantum vero ad saporis naturam atti- 'ne pauca haec sitassicient. figura sensibile commune est, quod per se percipitur ab unoquoque sensu sed praesertim a visu & tactu. Sapor vero est sensibile proprium sensus gustus; neque ab ullo alio sensu per se percipi potest.
item figurae nihil est contrarium, infinitaeque enumerari figurae possunt. At saporis species finitae, inter seque contrariae sunt. dulcis etenim sapor con- D trarius est amaro. reiiciendae ergo sunt Democriti figurae. Empedocles vero, qui posuit quatuor elementa esse omnium rerum principia simul cum lite de amicitia, voluit sapores non fieri mixtione & alteratione mutua et mentorum : sed praeexistere in terra, in qua putauit esse omnium saporum semina: ex qua derivarentur in plantas fructusque, indeque in animalia, quae natis c terra nutriuntur C terum positio Empedoclis quoque de principiis rerum confutata est aliis in locis philosoplatae naturalis : hoc vero, quod de saporibus, eorumque generatione dicit, experimento deprehenditur falsum esse Nam si sapores generarentur,ut Empedocles dicit,nouus sapor fieri non posset, nisi noua pars terrestris accederet: neque etiam prior sapor posset abiici, nisi quaepiam pars terrestris recederet . at contra fieri
116쪽
videmus, in fiuctibus ab arbore decerptis per concoctionem, & alteratio- Enem nouos sapores generari mitiores & dulciores, prioribus omnino i tercidentibus : generantur ergo noui sapores, non prius extabant. Sapores igitur non praeexistunt, neque sunt figurae quaedam, neque etiam in corporibus simplicibus elementorum scilicet inueniuntur. Erit ergo sapor accidens sequens mixtionem: in mixtionibus autem, ut in superioribus libris diximus, aqua & terra se habent, ut materia ; ex illisque praecipue constant mixta corpora: aer vero & ignis vi essiciens & serma; licet aer magis ait,neat ad materiam,quam iῖnis. Sapor qui accommodatus est materiae, propterea quod est accidens elementi, pertinebit ad mixtionem terrae & aquae. verum cum aqua ob sui naturam magis formabilem quam terra, potius Fpertinet ad alimentum quam terra: nam & maxima pars terrestris naturae veluti excrementum a nutrimento secernitur. Saporis natura magis erit a commodata aquae quam terrae; ex admixtione tamen terrestris naturae se
Eta per concoctionem a calido. Erit igitur sapor abstersio 'uaedam, seu percolatio partis terrestris siccae per humidum aqueum facta a calido, quae potest assicere gustum, eumque ex potentia in actum operationemque propriam deducere. Postrema naec particula differentia postrema quoque est constituens naturam de speciem saporis. Nam sapor proprium sensibile est sensus gustus. Qua de re Plato in Tim o,cum saporis disiniret species,non aliunde definitiones earum sumpsit, quam ab Aectu,quem in lingua, eiuLque venulis de meatibus humoribusque sapores faciunt. Verum definitio Gnes omnes illae sunt sumptae ab alterationibus materialibus 5: naturalibus,
quae non per se pertinent ad potentiam gustus, sed per accidens. Attingunt autem per se gustus organa: sed id per se saporem in gustu facere posse dicimus,ut scilicet spiritali specie sustandi potentiam efiiciat actu gultantem,
ut ita dicam. Sensus etenim susceptiuus est specierum sine materia. Ex his facile confiitatur quorundam sententia, qui putauerunt ut ait Theophrastus in opere de causis plantarum) eandem rem posse homini dulcem esse, cani autem seu cuipiam alteri animali amaram. Nam cum gustus potentia eiusdem natum sit in omnibus animalibus, quatenus gustativa est & s
porum perceptiua; sensiisque recte disipositus non fallatur circa sensibile proprium: impossibile est, quin eandem dulcedinem omnium animalium gustus iudicet dulcedinem esse,si organa fuerint secundum naturam di sita: nihil attamen obstat quin dulcedo eadem aliquibus animalibus su uis sit & salubris, aliis vero insuauis & incommoda. quis nescit cassiam fistulam dulcem esse 3 nulli tamen hominum ea dulcedo suavis est: quin po
tius contra omnes homines eam oderunt & auersantur. Contra nonnulla .
alioqui amara suauia sunt. ut intubi radices. Idem de aliis saporum generibus est sentiendum: nisi quispiam vellet Cratilli, eiusque sectae philosophorum sententiam sequi i qui putabant,eo quod omnia semper mouere tur, nec momento quidem temporis quidpiam consisteret; nihil essestu, pte natura dulce aut amarum, album nigrumve: sed umnia haec fieri, cum
117쪽
A sentiuntur ex coniunctione ad sensum gustus visusve: quorum dogma petabelle deridet Plato in Theaetetoi Aristoteles etia in nonnullis locis. Post uam constitutum est quid sit capor, accedemus ad explicanda enumeranaque praecipua saporum genera; quorum unumquodque amplis sinum est, innumerasque fere sub ne differentias continet. Saporis genera sunt septem, ociave; dulce, pingue,acidum, austerum, acerbum,acutum, falsum, α amarum. E quibus quoniam dulce & pingue propinqua valde sunt,uno
tantum genere contineri perhibentur ; quamuis reuera duo sint genera. Haec saporum genera nonnulli ira distinxere, ut eorum quaedam pertinere dicant ad speciem; alia ad priuationem quandam& naturae speciesque de-B sectum. Dulcis sapor inquiunt) pinguis, huiusque generis alij ad speciem
pertinent: Acidus, amarus, salsus ad priuationem. caeterum cum multa inueniantur, in plantis praesertim earumque fructibus, que cum ad perfectionem speciemque suam perfectam peruenerint, huiusmodi sapores habensi quinimo indigesta & imperfecta cum fuerint, quadam veluti dulcedine
sunt affecta, deinde ampliori digestione perueniant ad amarum, austerum, acidiimve saporem: proculdubio non est ita absolute pronunciandum saporum haec genera pertinere ad priuationem & naturae defectum . Quam
uis ut in pluribus res ita se habeat, quod dulcis pingiusque sapor digestione sant & persectione consistant. Velum, ut expositione nostra tota haec res fiat illustrior, altius ordiamur. Dicamus igitur in uniuersum tres esse C saporis ordines. quidam enim vcluti priuationes oc corruptiones naturae
sunt: alij contra sunt veluti exordia quaedam naturae saporum; in quibus natura non sistit, sed ab eis ad perfectionem progreditur. Nonnulli vero sapores persecti sunt, in quibus natura sistit. Primi duo ordines saporum scilicet crudorum & putrescentium consimiles sunt formis illis mixtorum imperfectis: perquas medias natura progreditur ad generationem persectorum mixtorum : itόmque ab specie persectioneque mixtorum regreditur per dissolutionem ad gemeta. Hi sapores quoniam nutritioni inutiles sunt, neque per se, primaque intentione a natura effecti, in nominati sunt, nobi Dque fere incogniti: quamuis eorum nonnulli fere consimiles sint speciebus saporum . quos inueniri etiam in mixtis persectis, fierique per pers D clam mixtorum concoctionem supra exposuimus. Omissis ergo duobus illis ordinibus, qui incerti incognitique sunt,nec a natura intenti per se; tractabimus de his septem generibus pauca quaedam. qua in parte lectorem admonitum esse volo, saepenumero contingere & in mixtorum substantialium persectorum generatione,& in saporibus, odoribus, coloribus, omnibusque tandem, quae progressione quadam natura perficit, ex priuationis & non entis natura, ut ita dicam, in rebus his inferioribus immixta, ut ad perfectionem non veniant: imo in contrarium mutentur, aut
tiam dissoluantur. ludit etenim in mortalibus rebus casus & sortuna, multaque per accidens fiunt ob priuationes,& non entis naturam hisce inferioribus immixtam. Sed reuertamur ad saporis naturas explicandas.
118쪽
Summa ergo saporum genera sunt dulce, pingue seu unctuosium, acutum, Eamarum,salsum, acidum, austerum,acerbum vel acre. Haec genera septem sunt, si pingue cum dulci coniunxeris; nam admodum assinia genera sunt,& utraque alimento aptissima. Quidam his generibus addiderunt saporem vinosum & inspidum. attamen vinosus sapor plerumque pertinet ad aliquod generum superius expositorum . nam dulcis est, vel acris, vel aust rus. Etenim si hoc pacto per singula distinguenda genera saporum essent; pari ratione in medium adduci posset lacteus sapor, qui tamen vel dulcis vel pinguis est. Nostri vero instituti est referre tantum summa de amplis. sima saporum genera. Inspidus autem sapor non est; sed veluti saporis priuatio,quq gustu percipitur, sicuti visu percipiuntur lumen & tenebrae. Dul. Fcis sapor ut ab eo ordiamur) fit ex admixtione partis terrestris cum aqueo, cococtione & percolatione facta a calore paulo plus quam mediocri. Ideo homini, cuius complexio propinqua est medio, dulcia sunt calida. Non tamen propterea quispiam existimet, si res quaepiam videatur affecta sepore dulci, confestim totam eam rem esse calidam. Nam fieri potest, ut, quamuis nonnullae partes sint calidae, illae inquam in quibus dulcis sapor apparet; plurimae aliae sint sapore carentes valde frigidae.non enim necesse est quodlibet mixtum corpus saporem habere: ideoque uniuersam eam rem esse
non calidam, sed frigidam : quam uis paucas quasdam particulas habeat dulces ac propterea temperate calidas . Sapor Vnctuosus seu pinguis plus aeris obtinet quam ignis, caloreque obtusiore, id est, magis aereo conlisiit, Gquam dulcis sapor. Est etiam plerumque dilutior quam dulcis ob eam causam,quod maiorem habeat aquae copia affinis tamen est dulci sapori. SDpor acutus fit a calido sicco subtili, de parum continet humidiaquei; quare vergit ad calidam & siccam complexionem: & per se est calidior dulci sapore. Nil tamen obstat, quin per accidens aliquod dulcis saporis sit calidius alia quapiam re saporis acuti ratione superius exposita. Sallus sapor fita calido sicco non admodum subtili: sed terrestre illud,quo pars aquea percolatur, est adustum, parumque in eo superest aquei humoris. Tale quidpiam est illud, in quo primo est sapor salsus. verum ab exiguo huiusmodi potest infici magna aquae copia, totaque salsa fieri ex admixtione exiguae portionis falsae. Salsa ergo,in quibus primo inest salsedo sunt sicca & calida;
non tamen habent calorem adeo tenuem, ut aromata quae sunt saporis acu
ti . Amarus sapor per se siccior est salsi, magisque terrestris. siccitas illa amari saporis interdum est a stigido, sed plerumque est a calido. Quo fit
ut pleraque amara sint calida: nonnulla vero contra sint valde stigida, ut oppium, quod amarum est, adeo tamen est frigidum, ut resolutionem
membrorum faciat, & nimia sti)iditate interficiat. Q a'd si quaeras quodnam amarum fiat a calido, & quodnam a stigido: Mihi hae in parte Aue
ro is sententia vehementer probatur. inquit enim eam amaritudinem fi
ri a stigido , quae rudimentum quoddam est aliorum saporum: quod conspicimus in fructibus plantarum, qui principio sunt amari siccsque valde
119쪽
a & frigidi, utpote qui sint impersectissimi; postea humore & sicco adusniente fiunt acerbi, ac deinde austeri de dulces: horum amaritudo nimiurum , ut constat, est a frigido. Si vero amaritudo sit alicuius naturae persectio non rudimentum, ut in absinthio, in aloe, in multis aliis: utique inplerisque omnibus amaritudo illa est a calido ; de huiusmodi omnia feres uni calida; nisi habuerint partes alias frigidiores insipidas, ex quarum vi contingat rem totam esse amaram & frigidam. Horum uterque, amarus inquam & salsus sapor, eo quod sunt valde sicci, plurimumque terra: h bent, ineptis limi omnium sunt nutrimento: utpote qui minime omnium superari de immutari possint: iccirco reiiciuntur a calido naturali, de subsi-B dent in excrementis, nec alimento immiscentur, utpote quos natura aspernetur & reiiciat. Nςc etiam ea,quae in mari nascuntur & degunt, nutriuntur salso per se, sed pro alimento attrahunt dulcem humorem, qui salso est immixtus. ac propterea fit, ut nulla arbor plantave alia fructum esticiat saporis salsi: quamuis nonnullae plantae attrahant cum alimento quidpiam etiam salii; non quo alantur, sed quo corticem aspergant, ut cicer; sic enima putrefactione ieruatur:aut quo humiditatem superquam de nimiam coimsuinant, ut brassica, cui ob eam causam prodeit falsedo : proptereaque sunt mixtoris saporis a falsiedine, quae, cum consumpserit nimiam humiditatem quae non poterat a calore naturali bene concoqui, reliquum humidi reddit concoctioni idoneum ideoque mitioris saporis fit. Sal vero aspem C gitur radicibus palmarum ut inquit Theophrastus j no ut sale alantur pal-niae, sed ut salis vi meatus aperiantur, quibus facilius queant humo iem attrahere, necnon ut vi salis extimulata vis attractiva essicacior fiat ad alimentum attrahς 'dum. Satis de salso . Sapor acidus fit a calore diminuto, id est, qui no i plene concoxit & miscuit humidum aqueum cum terre
siri sicco; vel quι propterea diminutus est, quod ex mixto illo corpore arido extralauit pars calida purior, seu mitior, aere inquam. Hoc saporis genus. propinquum est dulci sapori, & ci praecipue dulci, qui vinosus est: quo fit ut intueamur iii vitis , & moris, caetersique vinosis fluctibus, quod cum fiunt maturi, postquam desierunt esse acerbi, neque adhuc fiunt dulces , acidi sapolis esse ob imperfectionem caloris de digestionis. Item si D vi quadam calor aereus exhalet, fiunt acidi. Sic ex vino fit acetum. Acidus ergo sapor frigidus est; quamuis contineat aliquas partes calidas adiis biores, dc terrestii 'res; ac propterea earum vi abstergat, mordicet, constimat, exiccet. Austerus de acerbus. sapor frigidi sunt, nudisque acerbus austero. Insipidus autem proprie. npn psi sapor; sed saporis priuatio. non tamen ita ut omne insipidum omni prorsus sapore careat: sed quod plurima sint parum admodum lapida, ut vix sentiantur. Insipida fere omnia sunt aquea& dilutiora.GAanque natura est aquae, ut per se careat sapore omni . susceptiua tamen six, vcluti prima saporum materies,cuiuscuque saporis generis. Hachnus latis sit explicatu de saporum generibus, quantum coueniet huicnes N p iipstituto. Duae tantum supersunt quaestiones soluendae. Prior
120쪽
de saporum contrarietate ian scilicet maxime contrari j sapores sint dulcis& Eamarus, an potius acutus & acerbus. Altera quaestio est, an sapores medij componantur ex saporibus extremis contrariis, veluti ex quibusdam principiis & elementis saporum. Galenus putauit sapores maxime contrarios esse acutum & acerbum,quoniam acutus omnium calidissimus est, acerbus contra omnium frigidissimus. Sed quoniam contrarietas in quovis genere
sumenda est ab ea distantia maxima quae per se pertinet ad illud genus: non aute ab ea distantia maxima,quae pertinet ad illud genus per accidens: ideo contrarietas in saporibus non est sumeda a distantia in qualitatibus primis, quae sunt tactiles; non autem gustu per se perceptibiles: sed sumenda est ab affectu gustus. Cum ergo cuilibet compertum sit gustus affectum a dulci Ffapore inditum gustui maxime distare ab affectu gustui indito ab amaro ii deo pronuncian)um est dulcem saporem maxime contrarium esse amaro, non autem acerbum acuto. quamuis ratione sumpta a calido & a frigido,ut censuit Galenus, magis inter se distent acutus & acerbus,quam dulcis & marus. Quantum vero attinet ad alteram quaestionem in decimo libro primae philosophiae ostensum est, in unoquoque genere maximam quandam distantiam esse secundum habitum & priuationem , non quidem absolute
sumptam,sed in eo genere determinata: cum autem cuiusque distantiae duo tantum esse extrema possint; ideo in unoquoque genere duae sunt disserentiae contrariae: quarum altera ad habitum pertinet, altera veluti priuatio est quaedam. In eo tamen genere,a quibus duae constituuntur species,quae sim- Gplicissimae omnium sunt in extremis illius generis constitutae. caeterae differentiae contrahentes genus, quamuis oppositae sint & quodammodo contrariae , non tamen maxime contrariae sunt i quoniam non maxime distant.
Ideoque species ab eis constitutς non censentur esse adeo simplices,ut pii res . Sed quonia medium comparatum extremis rationem habet utriusque extremit iccirco species illae mediae dici cosueuere esse compositae ex extremis simplicibus i non tamen propterea necesse est, ut sit in eis vera compositio tanquam mixti ex elementis,aut complexionis ex qualitatibus primis.
Vt autem veniamus ad dissoluendam quaestionem de saporibus propositam: Dulce & amarum contrari et fiunt saporis species,ac propterea maximε simplices omnium . reliquae vero mediae species sunt veluti ex his compo- Hsitae: quoniam habent in sui natura quanὸam utriusque participationem. Non tamen ex dulci & amaro,tanquam ex elementis, aliae saporum species
componuntur. Quod euidenti ratione confirmo. Nam si austerus acu tusve sapor componerentur ex dulci Ze amaro, veluti ex elementis, utique opo
teret semper antequam sapores illi medij a natura efficerentur,praeextitisse sapores extremos,inuicemque commixtos fuisse,ex is ueno corruptis,sed imminutis & refractis factos fuisse sapores eos medios. id tamen non fieri a natura in saporum generatione euidenter deprehendimus. quin potius comtra praeexistere videmus in fructibus saporem acerbum austerumve, ex quibus processu digestionis de perfectionis sit sapor dulcis. Artificio tamen no-