Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

A stro misceri quest praeexistentes a natura facti sapores;itaque arte nostra ex eis seri plurimos medios, quos natura plerunque non facit. Huius generis quamplurimos ars coquinaria humanae gulae deseruiens adinvenit. Hactenus de saporibus dixille sit fatis. Post sapores sequuntur odores; qui adeo natura saporibus coniuncti sunt ab eisque pendent, ut in re insipida nullus odor inesse possit. Quo efficitur,ut nullum elementorii simplicium odore

habeat,quoniam sapore caret. Item metalla,quae sapore caret,nullum od rem emittunt.Sequitur erFO odor saporem; interque accidentia alia omnia post sapores odor maxime pertinet ad nutrimentum, ut paulo infra dicam. Odoris natura etiam, sicut saporis,non est sine siccitate:etenim qua uis non-B nulla odora humida sint, ut aqua vaporve humidus: attamen nisi assecta fuerint,alterataque a sicco, nullu prorsus odore haberet. Quo fit ut perspiciamus dilutiora paru odora existere. Ex his colligi facile potest odoris des nitio. Est igitur odor passio & affectio facta a sicco terrestri sapido in humido aereo aqueoue,quatenus odoris susceptiuum est. Ex quo perspicuum est sicuti natura odoris persectior est quam saporis; neque ita pertinens ad nutrimetu ita effectivum odoris esse persectius qua saporis facti usi. saporem enim efficit siccum terrestre tantum : odore siccum sapidum: item materia saporis est humidum aqueum tantum; odoris vero numidii aqueum aereumve,quatenus scilicet odoris est susceptiuu. neque odor tamen,neque

sapor fit absque digestione facta a calido: omnisi nanque efficiens est calor. C Ideoque odorifera pariter & sapida modice apteque calefacta illustriores reddunt & odores & sapores. Odorsi genera & modi tres sunt eiusde ordinis: quem in saporibus supra recensuimus. Nam quidam odores sunt veluti inchoationes & rudimenta naturae;per quae natura tanquam per media d ducit inodora ad perfectos odores. Nonnulli sunt tanquam priuationes, Ut putrefactorum odores tetri. Horum medij persecti sunt in quibus natura sistit concoctione & digestione perfecta. horum species innominatae fere sunt, parumque homini notae: quoniam hunc sensum odoris valde imperfectum homo habet. Sed ad species odorum explicadas plerunque utimur

saporum vocabulis : dicimus enim odorem suavem seu dulcem; item acutum odorem,grauemve, aut lenem.Interdum commiscemus vocabula, ut

D dicamus quempiam odorem suavem quidem esse, sed grauem: sicuti nonnulla dulcia sunt,quq habent nescio quid amaritudinis. In summa vero duo odoris genera esse ponimus; quorum alterum per se sequitur alimentum, ideoque nobis per se non adfert voluptatem tristitiamve, sed tantum per accidens. Nam tamescentibus nidor carnium gratissimus est: plenis vero &saturis ingratus & nauseam faciens. Hoc unum est odoris genus quod brutae animantes exquisitissime sentiunt; omnesque huius generis modos sagaciter dignoscuntmos non item. Aliud est odorum genus, quod per se alimentum non sequitur; licet non sit absque sapore nullus etenim est odor rei insipidae. Huiusmodi sunt storum, coronariorumque odorys. hoc Od ris genus soli homines videntur sentimi caetera veto animalia nullum hab

G iiij

122쪽

re sensium huius generis odorum Aristoteles putauit: utpote quae ventri de- Edita sensium non habeant corum, quae per se non faciant ad alimentum. quod si quae videntur duci odoribus, ut canes venatici,qui in pratis florentibus non sentiunt odorem leporum: quaedam item odorem sulphuris aegre ferunt intereuntqite; id per accidens fieri Aristoteles idem auctor est. Nam asipectus storum canes oblectat,idebque diuertuntur absensu odoris. Grauitas etiam, quae sulphuris odorem comitatur,male afficit ac interimit nonnulla animalia; sicuti carbonum fumus homines strangulat, & interficit haec Aristoteles. Verum si ea, quae de pardali referuntur,vera sunt, quod scilicet odore sui aliis animalibus suauissimo alliciat ad se caetera animalia; quibus vescatur;nimirum necesse est fateri a brutis animalibus sentiri quo- Fque hoc odorum genus. Amplius ratione etiam idem possumus nobis facile persuadere. Nam cum potentia olfactus eiusdem sit naturae in animalibus, quae eam habent; potentiae vero distinguantur per actus, S actus

per obiecta: impossibile fere videtur, quod bruta , quς olfactum habent

longe praestantiorem homine; obiectum vero olfactus sit odor;non percipiant sanc odoris speciem, quae sub obiecto illius potentiae,quam habent, continetur. inhamobrem fortasse dicendum Theophrastum melius e pressisse Aristotelis praeceptoris sententiam, reique naturam . inquit enimis author in sexto libro de causis plantarum, animalia bruta non duci ab

hoc odoris genere; sicuti etiam a vetustate colorum non ducunturi, quamuis eos colores perspiciant: neque pulchras formas mirantur, cum tamen Geas visu percipiant. Nec mirum. Nam cum natura efflixisset animalia bruta ventri Venerique dedita, ea omnia, quae sensita percipiunt, nec tamen f ciunt ad gulae illecebras Venereamve voluptatem, ne animaduertunt quidem, sed percepta praetereunt, & quasi praeteruolant. Ioc ergo genus odorum si animalia bruta percipiunt ut ratio nobis persuadet) non tamen hisce odoribus tanguntur, ullove pacto assiciuntur: quoniam gulae non imseruiunt, adeo ut ab eis non sentiri dici possint. Homini vero mirifice conferun ad sanitatem, temperant enim nimiam cerebri frigiditatem & h miditatem. Vt autem redeamus ad natura odoris: Odor fit a sicco lapido percolato per humidii aqueu aerei Smve, ut est odoris susceptiuii aut odori peruit vi caloris. Ex his perspicuit esse reor, odorem esse no posse sine ulla Hhumiditate,neque etia sine sic citate,sicuti sapor. verum odor magis attinet adsiccitate qua sapor . Ite materia & subiectu odoris propriti est loge su illius, qua saporis materi . Na huius,saporis scili et,subiectu est humidum a queu: illius, odoris inquam, est aqueu aeresimve;sed mediu quodda inter aquam & aerem, aqua subtilius, aere crassus, ut inquit Plato in Timaeo. Duo vero haec odorum genera, de quibus meminimus, ita se habent, ut odores illi, qui per se consequuntur esculenta & poculenta, plerique omnes magis sint aquei, eorumque materia sit crassior, accedens .s ad naturam aquei elementi. Alterius vero seneris odores, fiorum inquam, radicum, corticum , lachrymarum, &huius ordinis alij,magis aerei sint,subtilimemque

123쪽

LIBER QVINTVS

a tilioremque materiam habent,& plerunque sicciorem. hinc fit ut hoc odo.

rum genus consequatur potius sapore. amaros, stypticos, acutos, austerosque, quam dulces aut pingues. Nam si pores illi fiunt magis sicci, sub tilioremque exhalationem emittunt. Inde est quod nullum sere animal bene olet hoc odoris genere, praeter Pardalim seu Pantheram ; si vera sunt

quae de eo animali feruntur.Contra arbores, plantae, radices,ssores,rami latachrymaeque plantarum multarum Optime olent;sicciores enim sunt:anima

lia vero humidiora magisque aquea. Inde etia est, quod multi stores si alte

rantur, odorem emittunt: contra multa non Olent, nisi alterantur. Quaedainsuper torreantur necesse est. Item quQda emotiora suauius olet:admota B prope,grauius. In locis item siccis & calidis odorata nascuntur. Necnon si caepae & allia serantur iuxta odoras plantas & coronaria, suauius olere illas plantas agricolae asserunt. Horum omnium ea est cause,quod odores accidentia sunt corporis siccioris de subtilioris; quod tamen humiditate non careat, sed quod,cum suapte natura sit humidum,assiciatur vi caloris com

miscentis a substantia partis terrestis, siccae & sipidae. Inde accidit, quod

fores, in quorum suterficie vaporis subtilis est, non autem interius bene olent statim: quod si terantur, evanescit fumus ille odorus. Is vero, qui interius latet,vapor,& ex interioribus partibus prodit,nequaquam est odorus: ideo si terantur non olent,aut grauius olent: aliis contra, corpus id tenue vapor inquam odorus intraneus est, parsimque eiu sexistit in superficie, C quae terantur opus est, si excuti debet vapor ille odorus. Quodsii com pressiores poros habeat, valdeque compactum sit, magis magisque contritione eget; & in aliquibus non nisi vi ignis resoluitur & evaporat. Item in aliis, quae latiores poros habent, simul cum puro eo vapore odoro exit terrestrior fumus parum odorus: ideo cum purus ille vapor subtilior longius diffunditur , terreus uero propius;iccirco remotiora melius olent: purus nanque vapor tantum sentitur: propius vero admota halant terreum fumum immixtum vapori odorifero; ideo olent grauius. Eadem de cause loca seca& calida odoratiores plantas ferunt, quoniam odor a siccitate est vi caloris percolata. Quidam putant ob eandem causam caepas & allia sita iuxta plantas odoras eas effcere odoratiores: quoniam calida sunt &D sicca. Exiccant ergo & calefaciunt propinquum solum; sicque odorem promouent. Aliqui vero aliam cause in adserunt; inquiunt enim: Cum unum. quodque a simili nutriatur; ideo cum coepe & allium grauiter oleant, ab eis trahi vaporem & nutrimentum male olidum: quo effciatur,ut plantae

odorae habeant purius nutrimentum , Ut pote purgatum extracto excremento ab allio, caepeque male olentibus. hinc etiam fit, quod vinum caliditate sua facile attrahat,& densitate contineat & conseruet vaporem hunc odorum , facileque assicitur odore rerum propinquarum. Oleum item densitate sua & glutino conseruat odores .funt etiam artificio unguent Iiorum olea, referentia odorem quorumcunque florum, aliariamque rerum odoratarum, prius tamen purgant oleum a nimio illo lentore, & glu-

124쪽

DE ELEMENTIS

tino pinguique . Etenim si ea fuerint in oleo nimia; prohibent oleum assici sexternis odoribus:contumacius nanque est ad patiendum, nisi sit effectum mollius. Iris etiam,vt ferunt, si incubuerit ubi est adusta materia, odorem elicit. Eius nanque vapor humidus & roridus assectus siccitate adustae materiae, temperamentum sortitur quandoque odori commodum. vestigia etiam leporum, sit terra fuerit aliqua humiditate assecta, melius odorem continent, & produnt leporem. Aqua inepta est ad odores recipiendos extraneos ; eo quod per rariorem substantiam statim dissuat vapor odorus. Hanc ob rem antiquiores putarunt odorem esse exhalationem quandam. Non tamen exhalatio est, sed est sensibile accidens inhaerens exhalationi. Neque necesse est si odor sentiri debeat,ut exhalatio tangat odoris sensium, Folfactum inquam, ut arbitrati sunt antiqui, sed spiritali specie multiplic

tur odor a varore odoro per acrem medium seu aquam pro cuiuscunque odoris vi, sicque sensium assiciunt. Nam olfactus non est tactus quidam ut gustus; ideo medio extrinseco eget, Ut sentiat, licet non tam magno, ut visus auditusve. Hoc odoris genus, quod bruta vel non sentiunt, vel non

aduertunt, quodque diximus in sicciori materia existere , quam prius, quod saporem alimenti sequitur; si non nutrit, ut Pythagorici putarunt, accommodatum tamen est sanitati, bonaeque valetudini humani cerebri, ut pote quod aliquanto magis declinat ad frigidum & humidum. Siccit te ergo & caliditate mediocri huius generis odorum temperatur & melius se habet. Odorum species singulae, quia in nominatae M incognitae nobis G sunt, non possunt certo numero comprehendi. Id tantum dixisse repetiis. seque nobis suffciat, odores illos dilutos, esse rudimenta quaedam odoris persecti, sicut sapor inspidus saporum aliorum perfectorum rudimentum& materia est. Odores vero putridos & tetros veluti corruptiones quasdam esse; nisi si quae res natura suapte putrem odorem habeant, ut cimiuces . Nec etiam omnia, quae oriuntur ex putridis rebus, tetrum odorem habent, ut fungi nati e stercore, non tamen propterea male olidi sunt. Minscentur arte hominum odores,ut sapores; plurimique medis humano artificio fiunt ex elementis, id est odoribus natura constantibus. de his unguem tariorum negotium est: sicuti coqui artifices sunt condiendorum misce

dorumque saporum. Hi vero odores perfecti, qui natura constant, ha- Hbent & ipsi species contrarias,ut satores, mediasque; verum nobis ignotae in nominataeque fiunt,eo quod praue olfaciat homo. idcirco satis hucusque de odoribus dictum videri debet. Sequitur ut agamus de colore. Coloris natura longius distat a qualitatibus primis, quam saporis odo Isque species. Non enim color per se essicitur ex admixtione qualitatum prima rum, ut sapor de odor; sed si fiat ex eorum mixtione color, per accidens non per se essicietur. Per se vero coloris natura sequitur admixtionem luminis in ea natura, quae est luminis receptiva. huiusmodi vero natura est diaphanum. Itaque color nihil aliud est, quam extremum & termianus diaphani eius, quod est lumine affectum. Extremum vero in diaph

125쪽

LIBER QUINTVS 83

A no interminato esse non potest. Quo etenim pacto poterit esse quispiam

terminus interminatae rei 3 color autem terminus est. diaphani ergo te

minati terminus per se est color. Attamen quamuis diaphanum omne corpus sit, corporisque terminus sit superficies: color utique superficies non erit, sed est in superficie. Aliud enim est extremum corporis, quatenus quantum corpus est, & aliud extremum corporis diaphani, quatenus diaphanum est: extremum tamen diaphanum est in stuperficie corporis. Color igitur est in se perficie, non autem est superficies. Diaphanum vero nullum terminu habet, nisi quatenus opacum est . illud enim diaphanum,

quod opacitate omnino caret ,suapte natura terminum non habet, sed ests & lumini & visui peruium . Admixtio igitur luminis cum diaphano corpore scilicet luminis receptiuo opacitatem habente in extremo illius corporis colorem essicit. Nam natura diaphani non aeque est in corporibus omnibus, quae sunt eius naturae capacia. Verum in quibusdam perfectius inest; in alius imperfectius. in diaphanis interminatis Persectius, quae etiam, cum extemum nullum habeant quo visus nitatur, colorem sui natura nullum habent; sed undique penitusque sunt lumine illustrata, ut aer perluci dus . Nonnulla, quae impersectius sunt diaphana, ac propterea aliquo pacto opaca, si lumine persundantur, quamuis visui peruia sunt, ob opaciatatem tamen extremum habent in quo visus quoquo modo figi potest: videnturque colore aliquo affecta.VItrum, aquarum coplures huius ordinis C sunt: in quibus deprehenditur aliqua species coloris . alia vero diaphana, id est. luminis receptiua, & a lumine affecta multam habent opacitatem; ideoque sunt impervia visui, stat; inque in extrema eorum superficie visus fgitur. haec tantum colorata videntur, & non diapham. Ex his perspicue sequitur colore fieri ex admixtione luminis cum opaco: coloremque esse, ut Aristoteles inquit, extremum diaphani terminati. Quamobrem Auen Pace arbitratus est coloris naturam & speciem non differre a natura luminis , ideoque colorem & lumen putauit esse eiusdem speciei; nihilque aliud colorem esse , nisi extremum luminis: huic addidit colores in tenebris nihil esse actu, sed tantum esse In potentia, id est, inchoatione quadam; quos postmodum perficeret praesentia luminis illius, quod expelleret tene-D bras. Ratione vero hac dictum fuisse Aueo Pace vel mile est; quoniam

non animaduertit in corporibus coloratis intrinsecus aliquid luminis esse. Verum cesuit omne extrinsecus accedere a prςsentia corporis lucidi. Aue rois in secundo libro de anima,acuta ratione refellit hanc sententiam Auen Paces. Nam inquit, color est motivus diaphani secundum actum,id est

eius diaphani, quod actu est diapbanum. Actus autem diaphani lumen est. Sequitur ergo quod diapbanum, quatenus lumen habet, si per se mobile a colore. Sed omne lusceptiuum, receptiuumque per se alicuius naturae, caret natura & specie rei quam recipit. Ergo color, qui per se motivus est diaphani, quatenus est lumine illustratum, non est eiusdem species cum lumine. Pulchras ure& essicax ratio. Praeterea Auen Pace aegre causam

126쪽

84 DE ELEMENI Is

reddere posset, cur est quod magnum lumen offuscat lumen minus, adeo Equod praesente re valde lucida, vix aegreque percipiamus rem minus lucidam . Inde fit, ut lucernae lumen vix appareat sub lumine solis: stellae quo

que interdiu non videntur Ob eandem causam; colorem vero magnumlumen non os usicat, sed illustrat de euidentius apparere facit: si color nihil aliud est, quam lumen debile in extremo diapham existens. Coloris ergo natura alia est a natura luminis:& licet originem, formamque habeat alumine , degenerat tamen a luminis specie in speciem lumine inferiorem &impersectiorem. Sic tepor coelestis essicit interdum calorem elementarem, qui est infra naturam illius teporis . in obscuro autem dc in tenebris col res actu sunt non potentia; quia res coloratae componuntur ex elementis, Fin quibus ex se natura lumen est: vi de igne exploratum est omnibus. Quid de aere & de aqua statuendum, infra dicemus . Color igitur est extremum diaphani terminati, non tamen lumen est, nisi participatione quadam & derivatione a lumine: sed species de natura quaedam est degen rans a luminis per semone. Duplicis vero generis est color. Nam quidem colores sunt secundum apparentiam tantum, id est , qui nobis videantur inesse rebus, non tamen insint. Nonnulli vero perfectam speciem habent in rebus ;& Vere, non ex oculorum illecebra res assectae sunt illis coloribus. Primi generis colores illi sunt,quibus visus eluditur. Nam quoniam color est extremum diaphani terminati; contingit interdum, ut di, phanum re vera interminatu sit, ac propterea re nullum terminu habeat; ac Gideo nullum colorem. color etenim extremum est & terminus. Nobis vero ob accidens aliquod diaphanum illud videbitur terminum habere, seu quod deficiat visus, neque ultra certum terminum extendi queat, sed in eo figatur: siue ob aliam quandam causam. Tunc utique nobis apparet in eo diaphano certus quidem color, caeruleus inquam, aut purpureus Pro qualitate scilicet diaphani; qui tamen reuera non est. Nihil enim refert, quantum ad apparentiam pertingi, an sit in eo diaphano opacitas, ac propterea mixtio luminis cum opaco & terminus diaphani; an re vera non sit, sed nobis ob accidens aliquod esse videatur. colores igitur huius ordiunis esse apparent, cum tamen non sint; pendentque ex lumine extrinsecus

influente in diaphanum illud, & variam speciem praebent propinqui, re- Hmotisve oblique de recte spectantibus. Ea de causa coelum videtur caeru-l leum, itemque colles&montes, si distent multum a nobis, prae se ferunt colorem caeruleum, interdumque cyaneum .disiciente enim visu ob sp cium longinquum aer opacior videtur; itόmque terminum quendam os fert, in quo sagitur visus, admixti ὁque illa luminis cum opaco colorem caeruleum reseri, seu cyaneum, si maior opacitas inesse apparebit. Hoc e go coloris genus secundum apparentiam, de phantasiam quandam est,non secundum existentiam. Id enim, quod existit, lumen est, non color: Auditur tamen ob eas visus, quas diximus, causas, do colorem putat se vid

re . Nam species luminis deficiens colorem resere. Qu*ndoque etiam videtur

127쪽

LIBER QVINTVS

detur diaphanum infici alieno colore; cum scilicet illustratur lumine,quod

restangitur a re quapiam illustri colore colorata. Sic quandoque cubiculum apparet viride aut tubeum ,si Vitrea fenestra fuerit viridis caeruleive coloris ; per quam intra thalamum radi j transi nittuntur. Sic a nobis res citrinae videntur , si oculus infectus fuerit colore citrino. Aliud coloris est genus secundum existentiam; quoniam scilicet reuera plurima corpora

sui natura sunt astecta colore quopiam. Nam, cum componantur ex rebus

lumen habentibus, quo tota afficiuntur, proculdubio diaphana fiunt, id est susceptiua luminis: sed cum sint impervia visui, terminata item sunt,

non autem interminata. Sunt ergo suapteratura diaphana terminata;ide que sua etiam natura eorum corporum diaphanum terminum habebit.

Sed, ut supra definiuimus colorem , nihil aliud est color, nisi terminus

seu extremum diaphani terminati. Erunt ergo natura & secundum existentiam huiusmoὸi res coloratae. Species vero coloris innumerae sunt: attamen ad septem quasdam illustriores rediguntur referunturque omnes:

Album scilicet Flavumque, Caeruleum, Viride, Purpureum, Puniceum,

Croceum Luteumve, Nigrum Fuscumque. Horum colorum extremae

species contrariaeque sunt album & nigrum, quibus assines sunt fuscum Mflauum: Flauum scilicet albo, & fuscum nigro . Album in colorum g nere se habet ut habitus; nigrum ut priuatio . ideo cum lumen sit forma coloris, a quo scilicet coloris natura per deyenerationem quandam d scedat, in albo est plurimum luminis, pertinetque album ad luna emin nigro exiguum luminis est, plurimumque opaci; pertinetque nigrum ad tenebras. Qua de re tenebrae ubicunque fuerint, nigricare viditur. Non tamen propterea putandum est nigri coloris naturam esse priuationem omnem luminis, tenebrasque ipsas . Nam nullus Visu percipit neque quam magnae sint tenebrae, neque quali figura praeditae sint. At niger color &quam magnus sit, percipitur, & cuius sit figurae,quotusque numero etiam sit. Ideo ergo visu percipiuntur tenebrae, quia visum non mouent, non autem quoniam sui specie visum afficiant. Sic silentium auditu, & insipidum gustu percipitur. At nigrum sui specie visum mouet; ideo nigrarum rerum & figura α numerus percipitur visu. Niger tamen color, quia pertinet ad priuationem, fit veluti per luminis extinctionem quandam in op co. contra color albus fit per praesentiam luminis & illustrationem opaci. Nigri vero speciem referunt & tenebrae, quoniam visium non mouent, &percipiuntur ut priuatio, & res opaca , in quibus lumen offuscatu est, &tenebricosum effectum ob opacitatem; ac propterea extrinsecum lumen, ab eo ad visum non reflectitur. Ea etiam, in quibus parum est luminis, eiusque exiguum reflectitur ad visum, nigri re videntur, ut umbrae Omnes & umbrosa loca.in his etenim lume est, sed ei xguum& opacitate obrutum refrangitur ad visium. Fuscae item res eiusdem ordinis esse videntur. Duo haec extrema sunt, & contraria colorum genera; quae lata amplaque

128쪽

DE ELEMENTIS

sunt pro diuerὶ gradu opacitatis luminisque illius veluti extincti in nigro svel etiam copia & quantitate luminosi corporis existentis in albo corpore. nanque opacitatis intensio remissi ove, eiusdemque amplitudo aut exiguitas coloris nigri modos euariant. contra in colore albo copia vel imtensio vigentis luminis, aut contra paucitas remissi ove, seu copia pauci

tasque opaci lumine illo illustrati, varios longeque diuersos faciunt albedinis modos. Aristoteles in opusculo de coloribus ,quod eius nomini i

scriptum ad nos peruenit, attribuit colorem album aeri,aquae,itemque te rae: ignem vero & solem flauum facit. Nigrum vero colorem attribuit aqui aut aqueo vapori, cum siccescit, vel vi ignis , vel etiam sensim vi sicci alterantis de exicantis. Unde inmutatione quadam aquae adsiccitatem - storem nigrum consistere dicit. hinc feri praedicat, quod in puteis parietes,

qui sub aqua fiunt, nigredinem contrahunt. Hinc fumus lignorum numido. ru ater est; carbonesq; atri sunt fumo scilicet illo crassiori de aqueo intincti. Qui,si exurantur cosumpto vapore eo nigro resoluti in cinere,redeut ad aubedinem; quamuis cinis aliquid adhuc retineat illius tincturae, ac propte ea sit pallidus. Quae si omnino vi ignis consumpta fuerit, ut in calce, tunc conjicitur purus nitor & candor. Hanc summi philosophi sententiam si improbare auderem, iure haberi possem audaci stimus. Adferam tamen dubitationes eas, quae me aliquanto acrius urgent; easque , quas potero, siluam, alias vero peritioribus soluendas relinquam. Id, quod primum Aristoteles dicit, aerem scilicet & aquam esse coloris candidi sui natura; Gnon videtur admodum exploratum esse. Nam si aer & aqua sui natura sunt alba corpora; ergo etiam sui natura luminosa sunt corpora: qui namque

fieri potest, ut sit color quispiam, ac praesertim albus sine lumine, λδ sine

copia luminis 3 Quod si duo ea elementa ingenitum lumen haberent, nimirum non essent diaphana in potentia alterius scilicet indiga luminis , sed sui natura essent actu diaphana. lumen enim est actus diaphani, cui tamen rei sensius contradicit. Quilibet enim facile experitur amotis luminibus caeterisque rebus lucentibus, aerem silmmopere fieri tenebricosum: nec minus aquam, nullo prorsus apparente luminis vestigio. Contra vero adstruere Aristotelis. sententiam videtur id, quod experientia nos docet; a rem scilicet aut aquam seu vaporem aqueum, si densiora facta fuerint i com i itinuo referre colorem candidum, ut perspicuum est in niue & pruina. Quis enim diceret niuis pruinaeque candorem esse a corpore igneo incluse cum nix dc pruina coganrur per expressionem corpori a calidi, in eisque summa sentiatur esse frigiditas Iccirco quantum pertinet ad hanc quaestionem, fortasse non inepte dicere possemus in aere & aqua quoddam lumen esse inchoatum: potiusque in aere quam in aqua, utpote qui magis accedat ad persectionem ignis quam aqua: non tamen adeo magnum est, ut persectum it lumen, actusque diaphani esse queati sed haec natura in aqua Maere inchoationem tantum luminis facit, id est, diaphaneitatem, ut ita di

cam,

129쪽

LIBER QUINTVS 8

A cam i quae inchoatio quaedam est persecti luminis. Etenim actus & poten-

. tia pertinet ad idem genus. Cum ergo aer & aqua diaphana sint corpora; natura sui quandam habent luminis inchoationem: qua caret terra. Haec vero perspicuitas illorum corporum ab extrinseca luce perscitur. Sicuti ergo ignis ob sui raritatem non lucet, densatus autem de coactus in unum lucere incipit, de lumen emittere: ita acr aqueusque vapor, cum habeanti inchoationem quadam naturae luminis,non autem persectionem aliquam, ut ignis ; cum rara sunt, neque lucem emittunt, neque colori peruia sunt: in quo desciunt ab igne, qui sui natura actu diaphanus est. At cum virumque eorum corporum, aer inquam & aqua, Gensatum suerit; non equi-B dem lucet, aut lumen emittit, quod facit ignis: sed ob perspicuitatem, id

est, naturam luminis inchoatam efficiuntur colorata eo colore, qui ad n turam luminis maximh accedit, candore inquam & albedine. Haec non incommode mihi videntur dici posse super hac quaestione. Altera vero mihi longe dissicilior videtur esse in eo, quod Aristoteles statuit terram sui natura estie candidam, de colorem nigrum fieri mutatione aquae, seu vaporis aquei in siccitatem . dam si color stultimum diaphani terminati; terrae vero natura maxime remota sit a perspicuitate ob sivi opacitatem de densitatem; quonam pacto poterit terrae naturae attribui coloris, qui in se omnium maxime lumen contineat, albedo scilicet & candor 3 Item sub- oritur alia quaestio, qua ratione fieri possit, ut aqua siccescens efficiatur C tra. Nam si terrae natura candida est; ignis item riuus,vel lucidus,& splendens; in illa mutatione, qua aqua tendit ad naturam terrae, siue mutetur vira, siue vi sicci alterantis aquam, cum agens omne faciat passum sibie; nescio ego perspicere a quonam fiat nigredo illa, cum & terra n tura sit candida, de ignis plusquam candidus ; splendet enim . equidem ingenue fateor quaestiones nas mihi dissici limas videri, adeo ut in dubium mihi reuocent non iudicium Aristotelis, sed auctorem operis illius: nescioque an falso nomen Aristotelis adscriptum fuerit. Quare peritiores mesoluent has quaestiones. Ego vero potius sentirem si libera mihi daretur

optioὶ terram sui natura esse maxime tenebrosam de carentem lumine; a propterea nobis reserre colorem maxime atrum; qui potius ob lumen ex- D trinsecum refractum a superficie terrae rationem habet coloris, quam ex natura terrae. Ea nanque potius dicenda esset tenebricosa quam nigra. V

rum ob id quod lumen diaphani, in quo terra videtur, pertingit & qu dammodo admiscetur opacae illi superficiei:ideo colorem atrum facit. Nec me moueret ratio de calce & cinere adducta. Nam reor in utraque pluriamum esse vis igneae, ac propterea luminis; quam ob causam calx eandida est, cinis subalbid iis, in quo minus sit ignis quam in calce. His constitu tis accedamus ad colores alios, eorumque naturam explicandam. Nige rimus ergo est color terrae: aqua etiam aqueusque vapor, si siccescat propinquiorque fiat naturae terrae, nigrescit. Eo quod siccitate opacior fiat

130쪽

g. DE ELEMENTIS

aqua:ea tamen nigredo minor est, quam nigredo terrea,quia inibi minor Equoque opacitas est. Albedo vero propinqua est lumint,licet latissime pateat , multosque sub se modos contineat. quod si maiori suerit lumine illustrata, sere splendet; sed proculdubio flavescit. Vt igitur ordiamur, col

rum mediorum primus caeruleus est. Fit hic color ab opaco admodum raro& diaphano a remissiori quodam lumine illustrato. Hinc est quod &cc

lum videtur caeruleum de mare. Nam opacum id, ex quo fit caeruleum pro-

ἔ-uum est illi nigro, quod diximus esse in umbra; minus tamen&re-uς. Quod si opacum fuerit densius priore, magisque nigrescat, quemadmodum aqua cum siccessit fit nigra, admixtumque fuerit nigro opacove illi aqueo lumen mediocre, fit color viridis; cuius plurimi sunt modi. Ob Fhane causam omnes plantae sunt coloris viridis; quoniam nutriuntur humore aqueo radiis solis exiccato illisque admixto. Quod si caeruleus c lor fiat magis opacus, aut in quopiam mixto corpore sit maior opacitas quam in caeruleo, lumenque iniensius quam in caeruleo & viridi,magisque densum fuerit: esscitur color purpureus. Quod si opaco densiori & terrestri mixta fuerit magna copia luminis intensio isque gradus, fit color puniceus: indicio sunt carbones, qui nigerrimi sunt; accensi tamen eisciuntur coloris punicei. Viridis color si siccescat vertitur in luteum: inde vi. C demus frumenta, paleas, frondesque cum arescunt flauescere,ac fieri col rix lutei Ilicet nonnulla, in quibus maior est humoris copia, antequam x fiant coloris lutei, rubeant. haec in summa est horum colorum natura, quo. Grum quilibet amplissimus est: multosque sub se modos continet pro temperatura opaci & luminis; quorum singulos enumerare neque est instituti nostri, neque fere possibile. Tum sciat si quis intuebitur colores plantarum

virides omnes, innumeros tamen. colores florum fere infinitos. Modos

etiam temperamenti in singulis, solius dei est nosse & facere. Praeclare Plato in Timaeo; qui haec inquitὶ facere quaerit, ignorat quid intersit inter

deum & hominem. Ille nanque&nouit mensuras omnium & temperat:

rursusque facile dissoluit: homo neque praestare hoc potest opere ipso; neque nosse. Huiusmodi est colorum natura. Uerum non semper sipecies cuiusque coloris oculis nostris offertur talis, qualis sua natura est, sed lumen diaphani,quo medio videntur colores & il lustrantur, plurimum secit Had cuiusque coloris apparentiam: hinc fit quod multa, quae interdiu apparent viridia, noctu caerulei seu purpurei coloris esse videntur. Item lumen ipsium sepenu mero assicitur colore diaphani i per quod peruenit ad colore qui videtur, sicque color dupliciter inficitur. Na x qualitate luminis, quo illustraturofficituri & aduentitio illo colore,quo lumen affectum est . hinc fit quod raro tales nobis appareant colores, quales reuera sunt. Euenit illud

etiam quadoque,ut in re quapiam multi propinquique sint pori qui aliquo

colore tincti infectique sunt: ideoque tota ea res videatur esse illius coloris, quo tincti sunt pori, cum tame ea res interius natura sui altu colore habeati

hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION