장음표시 사용
141쪽
tiam dici profitemur:&qua imbutus non certa quapiam disciplina sapiens Z sed absolute ac nullo addito, sapiens haberi debet. Diuinae etiam silentiae, seu theologiae appellationem merito sortita est. Prima namque philosophia . praecipue de Deo agit.Non inficias eo, physicen, quae de natura speculatur Deum ac primum principium quodam modo attingere; cum ostendit difformes hosce rerum natura constantium motus ad uniformem coelestium corporum circularem motum referri, atque ab eo contineri; eum vero nequaquam eodem semper tenore circunduci posse,nisi a principio penderet, quod omnino immobile sit,nullique mutationi obnoxium;quae proprietas Deo optimo maximo praecipue conuenit, quamuis etiam supremae mentes in diuini numinis vestio ulo costitutae immunes sint cuiustunque mutatio- Fnis. Compertum satis ex his esse potest, physicen veluti per somnium attin- fere primum rerum principium; cum nihil de eo tradat nisi quod immobie sit ac materiae expers. Hoc vero si premis etiam intelligentiis,imo anim bus coelestium corporum conuenit. Sed eam principi j excellentiam, qua omnibus Entibus , mobilibus inquam ac mutationis expertibus antecellit, ac qua omnium Entium cuiusque modi suprema est causa, is, qui certi cuiuspiam generis pei itus fuerit,minime attingere potes hverum s ad tam exi. miam lucem oculos verterit,caecutit ac exigua quaedam persentit totius e cellentiae ignarus: nec dis smili ratione uti videtur, ac si quis rusticus, qui nunquam rure discessisset, ex his, quae ruri aguntur, atque ex ratione,mo dove totius illius rectionis, regium culmen contemplari velit. Modica cer- G te sunt sensibilia omnia, si amplitudini totius Entis conseratur. Theologia ergo proprie scientia haec, de qua agimus, dici debet; cum praecipuum eius opus sit Deum contemplari,& ad supremam entium omnium causam eu hi: quae cum in latibulo arcanoque suo lateat, ac se pra intellectum sit,ut infra docebimus, ipsit severe nouit atque comprehendit , caeteris omnibus ignorata. Idcirco huiusnodi ratione hac praeterea Theologia nuncupabitur, quasi scientiam dixeris;quae vere Deo conueniat: aliis Vero mentibus, quae participes Dei esse queut,inferiori quadam nota. Nobilissima quoque ac maxime certa omnium aliarum distiplinarum atque artium merito exibstimanda est. Nulli namque dubium aut incompertum esse potest, quin co- templativae distiplinae factivis artibus atque activis sint praeserendae r cum Hliae alterius gratia institutae sint, finem que opus quodpiam habeat aut actionem; a qua perfectionem suam quaeque nanciscitur: contemplativae vero disciplinae sui ipsius gratia expetuntur,nulli praeterea seruiunt. Harum cum nonnullae aliis antecellant, quae scilicet circa nobilius genus vel santur, his, quae ignobilioribus student Aae proculdubio nobilissimae omnium sunt l, bendae, quae de rebus maxime eximiis tractant. Quid vero tantopere Ur gium , ut cum primis entium causis conserri possit 3 Quamobrem compertis limum cuilibet esse debet, primam philosephiam caeteris omnibus distuplinas longe praestare;cuius qui compos fuerit,ad diuinam,quantum homini licet, sublimitatem tendit; tantoque magis eam adsequitur,quanto in
142쪽
gis pronio uerit atque profecerit in hac diuina scientia. Quae suapte natura
est etiam caeterarum certissima. Nam rei mutationi obnoxiae certa notitia
minime esse potest. Quo enim pacto id certo unquam sciueris, quod in dies aut in horas mutatur,aliudque fit ξ Hoc vero in rebus omnibus licet intueri, quae natura constant, de quibus differunt phy sici. Mathematicae autem diu sciplinae, quamuis circa immobilia versantur, quia magnitudines ac numeros cogitatione a motu mobilitateque separanti nihilominus re mobilis est
unaquaeque magnitudo. praeterea omnis ea cognitio non maxime nititur vi
intelligendi: cuius propria perfectio est scientia,verum quam maxime ima ginatione, quam semper sibi comitem adsciscit. Hac qui valet, is profecto in eiusnodi disciplinis excellit . At prima philosophia primum ea contemplatur, quae penitus immobilia sunt, & ab omni sensu imaginationeque remotissima: quorum notitiam qui voluerit aliqua in parte attingere,et certe
opus esti ut quam maximam opera det,ne imaginatione nitatur;verum ut,
quantum fieri potest, ab imaginatione sensuque omni recedat . a quibus nicauerit, quam logista me a rerum intelligibiliti cognitione retrahetur. Quocirca Timaeus apud Platonem naturalem philosophiam ac mathematicas disciplinas nomine atque appellatione scientiae non dignatur, sed appellat
disciplinas, quae opinionem fidemve pariant, non autem certam scientiam. Res enim, quae natura constant, sensibiles sunt atque mutabiles. Caeterum
quia ab immutabili principio pendent, aliqua in parte, secundum formam inquam,immutabilitatis participes sunt,atque unitatis: quam intellectus vi intelligibilis luminis in rebus hisce deprehendens, licet sordibus materiae
obru iam,multit udine inquam, mutatione, atque contractione: eruit tame,
atque interna vi rerum sensibilium concipit intelligibiles notiones ; sicque scientiam earum constituit. in qua tame aliquid semper remanet,quod materiam atque mutabilitatem sapit. At mathematicae quantitates,quia magis a materia sunt abstractae, ad immobilitatem magis accedunt, qua de causii sunt etiam certiores. Ideo Plato in libris de Repub.appellauit mathematica exempla quaedam ac imagines idearum; quae eius pnilosophi sententia per se intelligibiles sunt: plurimumque hortatur eos, qui in diuinis excellere Voluerint, ut sese exerceant in mathematicis disciplinis, a quibus asserit facilem ascensum eme ad diuina. Suapte ergo natura prima pbilosophia certiutudine longe caeteris disciplinis antecellit: atque adeo nobilis excellensque est, ut eius potissmum adeptione homines adspirent ad diuinam quandam similitudine mi quam adepti in Deum quodammodo transeant, ac diuina scolicitate sint ipsi quoque talices. Non tamen quivis eius supremae scie-tiae erit auditor idoneus, neque mentis aciem poterit figere in tam immensa lucet nisi prius caeteris scientiis fuerit imbutus atque prauis purgatus affectibus. Nam impuro purum impre non licet, ut inquit Plato. Qua enim machinatione animus addictus studio pecuniae, aut ventosς gloriae,aut obscoenis voluptatibus seruiens capax erit altissimarum causarum; quae non tantum a materia mortalibiisque rebus. longis lime distant; veru metiam
143쪽
quamuis purgati animi aciem effugiunt Is ergo non in cassum tam ma- sgnae prouinci ς se accinget,qui spretis affectibus atque animi perturbationbbus luperatis maxime omnium honestatem affectat,eiusque prccipuo am re detinetur . nec non etiam physicae scientiae peritus sit,quae proculdubio hominum generi,quorum cognitio a sensu pendet, semitam ostendit, qua ad intelligibilia entia mutationisque cuiuscunque expertia peruenitur. Mathematicae etiam disciplinae mirum in modum faciunt ad hanc, de qua agitimus,primam philosophiam. Nam cum in eis imago quaedam sit rerum p nitus immobilium, his mens assuefacta, ut inquit Plato, facilius ad prima principia Entium adscendere poterit. Opus autem est,ut is auditor, quem
effingimus,auctoribus non quibuscuque,sed quam lectissimis usus sit: qui, pbus nixus paulatim dialecticas rationes a demostrativis discernere sciat; a que acie mentis,ueritatem rerum etiam inter dialecticas rationes perspiciat; ac tandem id consequutus sit,ut ea, quibus prius assentiebatur ex auctorit
te egregi j cuiuspiam philo phi, iam per se intueri incipiat; ac acie mentis
roborata,non amplius multum nitatur aliorum sententiae, sed conetur sitis, non alienis oculis veritatem rerum perspicere. Caeterv modeste matureque
hoc, quod diximus, praestandum est. Nam si inualidis adhuc vitibus id quis
piam attentaverit, procul dubio longe deuius a veritate feretur; ac ignorantia pro scientia imbutus sibi tantii sapiens erit. Caveat etiam oportet ab im- tpedimentis; quae menti hominum obsistere solent, ne ad veritatem peruentat,quae suapte natura perspicua est . primum quidem cum intellectias no- cister in quacumque actione intelligendi indigeat phantasia ac in phantasina. tibus sensibilium rerum, cuiusque etiam altissimae causae,veritatem cote pictur saepenumero id euenire conlueuit,ut ea, quae sensibilium ac phantaLmatum sunt, mixta putemus intelli pibilibus entibus; eorumque naturam more sensibilium perscrutemur. inde fit, ut plurimi intelligere non queant aliqua entia esse, quae nusquam sunt; neque in aliquo temporis interuallo aut momento. Nam cum phantasmatibus immixtum sit tempus, ac locus
semper adiunctus, at in illis velu ti in speculis intueamur intelligibilia abstractaque entia, aegre disiungere valemus quod phantasmatu est,a rebus, quas in eis specula muriac siquis in speculo viridi seu rubeo homines,aedium dificia, animantes brutas, caeteraque id genus intueretur, facile decipi postset,
ac colorem speculi attribueret ni sce rebus,quas in speculo intueretur. Adnitatur ergo philosophus purae veritatis contempla r ea, quae phantasma- tum ac sensibilium sunt, secernere a natura rerum, quam in eis contemplatur . Non minus impedimentum mens sibi praestare solet in veritate perspicienda,quam phantasia. Nam clim receptum in recipiente sit secunciu modum recipientis: intellectus vero mediam quandam naturam sortitus sit inter intelligibilia sensibiliaque entia; is etenim superior est . intelligibilibus vero longe inferior: idcirco saepenumero in utroque intellectionis genere fallitur. Na sensibilia putat esse stupra id quod re vera sunt,intelligibilia vero
minora facit,ac longe inferiora censet,qnam eorum naturae coueniat. Hinc
144쪽
1 de Ideis sententia ortum duxit. Nam cum intellectus apprehedat sermam' rei; quae a materia contracta est, ac propterea sensibilis absque affectibii, materiae,quam facultatem habet tum ex vi interni luminis, intelligibilis inquam,tum ex natura set,est nanque separatus a materiamonnulli existima uere talem quoque formam esse,qualem eam intelellectus intelligit: Nee- non etiam asseruerunt re vera abstractas esse a materia sensibili;quia eo modo intellectus eas concipit. Videndum ergo atque diligenter in hisce sensibilibus rebus est perspiciendum rem, quae intelligitur, extra mentem existere,inodum tamen intellectionis pendere a natura intellectus; in quo res intellecta recipitur,qui supra materiam est,sivaque vi ea,quς re coluncta fiunt, s discernit,ac separat. nec tame propterea disiueta sunt re,quia intellectus separatim,ac ut disiuncta percipit. nec etia ob eam rem medacium aut falsitas ulla in ea est cognitione, quae simpicium rerum apprehensio est, qua neque ita esse neque non esse mens debet, sed rem tantum per se concipit: non diD simili ratione,immo multo ad fallaciam procliuiori erramus,cum speculamur abstracta entia, quae supra nos siunt, ac maxime si aciem animi conue terimus ad primam omnium causam contemplandam,ut infra docebimus.
Nam cum intellectus humanus sit illis longe inserior,semper minus de eis concipit, ac impersectius quam sit: deinde cum a sensibilibus cognitionem accipiat,in quibus etiam semper versatur, idem censet de intelis ibilibus tu. dicandum, quod in sensibilibus expertus estet hinc fit, ut concretum & a , C stractum; individuum,&natura in abstractis differre videantur: cum tamen minime differant. nec potest intelligetiam eorum atque appetitum discernere ab ea cognitione & desiderio,quod sentit in se ipse esse . quamobrem summopere cauendum est ei, qui legitime philosophari voluerit,ut ullo limiusi e generis offendiculo seu obice distineatur,ac propterea loge a veritate persipicienda distrahatur. Is igitur, qui decipulas hasce nouerit ac purgati animi fuerit,merito ad diuinam hanc philosophiam admitti poteriti atque idoneus eius auditor haberi.Nos Deo duce compendium tantae rei faciendum nobis duximus,ut inter tot negotia Reipublicae,quibus iam quadriennium occupatissimi fuimus, dum legatione hac sungimur apud Carolum quintum Caesarem, Hispaniarumque Regem, aliquando in parentis nostrae
philosophiae deliciis,dum liceat, re biremus.
145쪽
C I E N T I A M hanc uniuersalem atque omnia co-
plectentem, quam etiam sepientiae nomine hone-itamus,de ente agere ac inquirere prima principia, Fac primas entium causas,satis pro huius operis c. pendio a nobis superius expositum est. Primum ergo ossicium eius erit perscrutari quonam pacto ens se habeat ad ea, quae habent esse. Nam ea contemplatio,quae praeserri caeteris solet, huic negotio minime conuenit: ut scilicet dissinitio ac ratio Ei tis primo loco exponatur: Hoc etenim tentandum minime nobis est,ctim ens primu omnium percipiatur ab intellectu; neque aliud quicquam notius inueniri queat,quo ens innotescat, idcirco ea tractatione omisia; primum omnium inuestigabimus, quonam modo ens se habeat ad entia omnia. Quidam, ut licet intueri apud Platonem in Parmenide, Gac itidem in Sophiste; cum sibi persuasissent eo modo res esse atque exist re, quo ab intellectu cocipiuntur; putauerunt uniuersalia, praesertim species ipsas rerum, sub quibus multa, quin potius innumera individua continentur, per se existere in rerum uniuersiitate, earsimque participatione indiuindua in eis contineri, atque harum appellationem nancisci. quo effectum est, ut cum Ens de omnibus praedicetur; pari modo etiam de ente enunciauerint: Ens scilicet unum esse,quod de omnibus entibus dicitur; a cuius parti cipatione entia sunt,&appellationem entis habent.inde palani asseruerunt; quamuis entia sensui plura ac infinita fere videantur; unum tamen tantummodo Ens esse ab intellectu probe intelligi. Addebat praeterea ratione Parmenides eiusmodi: quicquid praeter id, quod vere ens esset, poneretur esse, Hproculdubio non esse; atque non ens nihil esse: ex quibus adsumptionibus cssici putabat,ens tantum unum esse . Nam si plura entia ement, iam aliquid
haberet esse,quod diuersium esset, atque alienum ab ente.quapropter emcacissime comprobatum esse dicebat Parmenides huiuscemodi argumento, entia non esse multa, sed unum tantum ens esse. Melissus eiusdem sententiae fuit. verum quoniam physico potius argumento nitebatur, quam rationiabus primς philosophic propriis;idcirco praetereundam duximus hac in pa
te eius viri sentetiam. Caeterum,Vt ad Parmenidem redeamus,praeterquam
quod sense perspicuum cuilibet e se potest multa entia esse, non unum tantum nihilominus agendum quoque ratione est. Exploratum est omnibus
146쪽
A unumquodquςin quantum est,operari: id enim quod ab esse descit, pariter descit ab oper tione ; Δ quatenus descit ab. esse, deficit etiam ab actione .s ergo omnium rerum es ira idem esse,quinmagis si omnia essent unumens; omnium ergo eadem esset operatio. quod manifeste falsum esse perspicitur. Adhaec, quis tam amens unquam fuerit, ut putaret contraria esse inuicem unum; .calidum inquam frigido, aut humidum sicco, albiimvenigro Praeterea ubi multitudo non est, neque ordo ullus, aut ornatus esse
potes nec fingi unquam poterit, ni multa sui lia esse quae pareant, alia quae imperent, alia quae agant de perficiant, alia quae patiantur dc perficiantur. Amplius , generatum esset ide m corruptor & cum corruptum reces dat ab esse, generatum vero accedat, dc esse acquirat, idem ergo ab uno esse recedet 5 accedet, perdet de acquiret .. quibus certe nihil magis absonum excogitari potest . Rationes vero Parmenidis soluere non admodum difficile est. nam neque uniuersalia, aut ideae per se subsistunt a singularibus abstracta quamuis eo modo a mente concipiantur. Haec nanque decipula ex eo est fonte erroris, quem plerumque intellectus nobis adfert; ut in priori libro iam exposuimus. Rationem etiam alteram diluere paruum negotium
est. Nam & aliquod esse potest, quod tamen est praeter aliquod; quod vere est propter diuersas rationes entis . Ac etiam liens uno modo dicereturde entibus; illud quod esset praeter aliquod singulare ens, posset ipsium quoque sub ente contineri, ac de eo vere dici quod sit ens, sicut in nomine de C carteris indiuiduis, quae sunt eiusdem speciei, intueri licet. Habitus est Parmenides quibusque sere temporibus in magna existimatione, ut ex Platonis monumentis colligitur. idcirco nonnulli, quamuis Ens,quod de omnibus praedicatur,eorum sententia non sit unum subsistens in omnibus; arbitrati tamen sunt praeter naturam, atque essentiam cuiusque rei,unaquanque rem existere per ipsum est ei quod secudum rem distinguitur,de a materia dea forma cuiusque copositi, ad quod totum copositum est in potetia, quemadmodum materia ad formam ridque dixerunt esse actum totius, per quem
totum existat. Et hoc tacto dixere unumquodque esse per participationem ipsius esse; quod per se exist it solum in primo rerum principio, ut infra docebimus. in caeteris verb, quae sunt entia per participationem,asserunt ipsum D esse sermam quandam, seu actum quendam totius, per quem totum existat. nec absque ratione in huiusmodi sententiam videntur deuenisse: nam de quacumque re possumus intelligere quidnam sit, de eius essentiam leunaturam comprehendere: Cum tamen incompertum sit nobis, fune res illa necne, hoc tamen impossibile videt i potest, si per formam a qua res flumuis naturam atque essentiam sortitur, etiam existat. Amplius, cum unumquodque perfecte naturam atque essentiam suam obtineat, si natura aut eusentia esset ipsum esse rei, unaquaeque res perfecte obtineret ipsum csse; dc
sic non existetet per participationem ipsius esse; sed haberet plenitudinem essendi. hoc vero penitus impossibile est alicui attribui, praeterquam primo Enti; ut infra dicemus. Ex hisce colligi putant, quod asserere oporteat,
147쪽
in unaquaque re esse ipsum secundum rem ab essentia distingui. Haec pos- stio quavis doetissimorum virorum fuerit, quibus me multum in bonis a tibus ae disciplinis debere fateor;nihilominias omni ex parte animum,memigmque meam non implet: Nam quaestiones omnes, quae de forma adseruntur, ne ipsa scilicet sit esse rei, cuiu, est forma seu natura, mihi probe adduci posse vidἡntur de ipso esse participatb. Nam quaero,an ipsum hoc esse
ex sit natura sit,an ipsum quoque actu alio indigeat, per quem sit. si ex natura sua est ; utique noti potest non esse; nec perit per conoptionem rei cuius est actus. Praeterea si ex natura sua est,continet omnem plenitudinem eo sendi. est ergo primum esse,& primum principium essendi: sicque paulatim decidemus in sententiam Parmenidis,a qua tamen a tuores huius positionis psunt maxime alieni. Amplius, quiuis potest sicuti naturam & essentiam rei cuiuspiam, ita etiam hoc ipsum esse participatum comprehendere: propter
quod,ut hi dicunt, res ea existit , nec tamen propterea compertum habebit, an res east,an non sit. Sin vero fateantur ipsum hoc esse participatum in diagere alio actu,per quem sit;redibit rursus quaestio ad actum illum ae scistio in infinitum procedet. Ea vero, quae dici possent de hoc esse participato, quod scilicet in re illa participatum sit, sed ii in natura se a consideretur, in qua per se existit ea omnia,quae adduximus, iure ei adseribi posse, quae t
men non conueniunt este prout est participatum, atque a natura sua desciens. nos probe dicemus de sorma. Nec minus me mouet,ut ab hac sententia dissentiam, natura sormaemam si cuiusque rei esse participatum est actus Gille totiui secundum rem a forma distinctus; quidnam dicemus de forma per se sumptaZeritne quaedam participatio primi esse,primi actus,ac summi
boni an omnia haec amovebuntur a forma amoueri certe non postant, ut cuique sanae mentis compertissimum est: cur ergo ad aliud esse participatum recurrimus praeter formam 3 Praeterea ista esse,ut sic dicam, in rebus diuersae speciei, eruntne eiusdem naturae vel disserentis si differentis, rei ergo natura non complebitur per formam sed hoc insuper actu indigemus. sit eiusdem; Ens dicetur de omnibus,quae sunt secundum unam rationem. Amplius,cum unumquodque operetur, inquantu est; & esse in omnibus steius de naturae: omnium ergo erit eade operatio. quo argumento iam usi sumus contra Parmenide. Quo autem modo soluantur rationes; quibus hi M FIlioqui excelletissimi philosophi nituntur, tunc dicemus,quado exponemus quona pacto censeamus ens se habere ad entia. Post hos,recentiores non ulli licet non existiment ens tantum unu esse,ut Parmenides; neque esse cuiuΩque rei secundu rem distingui ab eius rei natura, ut illi, de quibus supra m
minimus;credunt tame Ens de omnibus Entibus uni uoce dici: adeo ut non solum de substantia & accidete, verum etiam de prima rerum omnium causa, ac de caeteris entibus existiment Ens dici uni vocer multaque in medium adserunt, quibus hanc positionem suam conantur adstruere. nobis vero,
qui compendium facimus, ac potissimum breuitati studemus; pauca ta tum, quae potiora sunt, tetigisse satis fuerit. Inquiunt eigo primam philoso
148쪽
phlam hac, de qua agimus,unam quandam scientia esse omnes sateri:vnam vero scientiam unius esse generis, ut perhibet Aristoteles in posterioribus Analyticis. unitas namque scientiae sumitur a subiecto genere, de quo agit: Cum ergo prima philosophia circa ens versetur, quod commune est omnibus entibus, necesse est Ens secundum unam rationem atque uni uoce dicide entibus. Amplius comparationes in aequi uocis prςdicatis fieri nequeunt: cum ergo dicimns substantiam esse magis ens, quam accidens, ac D cum, quam caetera quaeque: manifestum ergo erit compertumque omnibus, Ensvni uoce dici de entibus. sed meo iudicio praeterquam quod haec positio aliena est ab Aristotelis sententia, ut pluribus locis eius auctoris liquidos colligi potest, veritati minime conuenire videtur. Nam id, quod virtuo ce dicitur, secundum eandem rationem dici non potest de Entibus: alia est enim ratio, secundum quam substantia est Ens, di alia ratione accidensens est. Nam unumquodque est per propriam naturam seu formam: quo fit, ut cum rerum naturae diuersae sint, diuersa sit quoque ratio, per quam sunt entia. neque simile est iudicium de ente, & de quouis alio genere; quia genus sumitur ab eo, quod est in potentia, in natum, quae genere conu niunt, de specie differunt: neque genus est actu, nisi per disserentias. Antimal namque non est actu,nisi aut rationale, aut irrationale: at unum quodque dicitur Ens per id, quo est actu, de diuersa ratione ab ea, qua genus c trahitur per differentias,est entis contractio: illa enim per actum, haec per C potentiam fit,& per imperfectionem,qua res ab esse deficiunt. Ex quo clare constat diuersam este rationem generis, quod uni uoce de rebus diis
rentibus specie praedicatur; & entis. unde sicuti si quodpiam praedicatum de homine diceretur secundum quod rationalis est, & de equo secundum quod est irrationalis, seu hinnitui habilis; impossibile esset illud praedicatum uni uoce praedicari de utroque. Ita etiam cum unumquodque dicatur Ens per propriam naturam atque formam, ac disserentium specie diuersis quoquc natum sint & formae, fieri nequit, ut ens uni uoce dicatur de elati bus ; non tamen omnino aequi uoce dicitur:Nam neque scientia ulla de ente esset, neque in ente comparatio fieret aliqua. Ex histe colligitur Ens de entiubus haud aliter, quam analogice praedicari posse. huiuscemodi aute praedia D cata,scuti dicit Aristot in quarto Metaphysices libro,quauis non dicantur secundum idem,ut uni uoca dicuntur tamen ad ide, id est, licet praedicentur non secundu eandem rationem, sed diuersam, ad eandem tamen ratione omnia dicatur,sicuti sanu quod dicitur de animali, de pharmaco, & de lotio, secundu diuersam ratione; quae tamen omnes rationes referuntur ad sanu: quod de animali dicitur; cuius sanitatis pharmacum factivum est at lotium eande sanitatem colore ac tenuitate teperata significat. No disti mili ratione Ens de entibus dicitur secundum diuersas rationes; quae tamen ita diuersiae sunt,ut ad unu ,idemque habeant habitudine,quod vere atque absolute Ensest caetera vero diculur entia,quatenus unumquodque suapte natura atque
forma illius vere entis particeps fuerit. Ex quo liquet facile solui posse argu-
149쪽
menta, quibus posteriores quidam decepti a maioribus desciuere; posue- irruntque Ens uni uoce dici de entibus. Neque videntur reuera distinxisse intater modum,quo ens dicitur de entibus, de eum quo genus dicitur de speciebus,quae sub eo continentur. Nam manifestum est illius, quod non uni uoce praedicatur, sed analogice,unam posse scientia esse: etenim quamuis id non dicatur secudum unam rationem,sed diuersis rationibus; nihilominus quoniam diuersae eae rationes ad idem dicuntur, quodam modo eaedem sunt. Quamobrem & genus scientiae illi subiectum unum erit, de unam habere rationem poterit,aqua scientia Unitatem capiet. quemadmodum de sano una est scientia, medicina inquam: quamuis ianum non dicatur secundum
unam rationem, ut liquido patet . pari ratione in huiusmodi analago poΩ Fsunt commodissime fieri comparationes; immo longe commodius quam in uni uoco illo, quod non fuerit specialissima, ut ita dicam, seu ultima species, illud enim in quo analogiam habentia comparantur, est vere unum,dcvnam vere rationem habet per accessum Sc recessiim, aqua analogata conferuntur inter se: idem enim est dicere, substantia est magis ens, ac si quis diceret, substantia nilura sua magis accedit ad id, quod Vere est , quam a cidens . In uni uoco vero,quod est genus, vel superius genere; quemadmodum est Ens apud eos; qui ponunt Ens esse univocum, non possunt commode comparationes vllae fieri, quemadmodum docet Aristoteles in septimo libro Physicae auscultationis. Dimissis igitur aliorum sententiis, fatendum nobis erit, Ens analogice seu secundum proportionem quadam se ii, Gbere ad Entia: ac de eis dici rationibus diuercs; quae tamen omnes ad pri- mum ens, quod vere est, & in quo est plenitudo essendi, habitudinem habeant. Huiusmodi vero primum ens, quamuis diiserius de ipso nonnulla dicere ac cssari tentabimus; attamen, ut inquit Plato & caeteri omnes, qui elati viribus mentis,alisque animi diuinorum periti habiti sunt, a nobis minime intelligi,nedii dici potest, quid, quale, quamlumve in se sit verum eo
modo neque nomen neque conceptus vllus illius est, sed sacro silentio tantummodo venerandum est, atque excolendum: Eius nanque sedes ob splendorem nimium nobis inaccessa est. Ideo non amplius de eo nunc Mgatur: at posterius pauca quaedam. Caeterum cum eadem sit contrariorum scientia, neque satis commode contrarium quodpiam intelligi pos Hsit altero comparique contrario ignorato, postquam hactenus de Ente tractatum est , subdemus pauca quaedam de non Ente. Non Ens ad c de qui bus dicitur, non dissimit i ratione se habet, qua Ens ad entia. Praetereamus nunc id eius signiscatum; quod tum falsa enunciatione, tum falsa mentis conceptione prolatum non ens dici let ; ut diametrum commensurabilem esse lateri quadrati. sicuti etiam Ens illud consueuit appellari, quod
vera enunciatione mentisque cogitatione profertur. Nam cum de vero& falso agetur, tunc etiam de ea re commodus locus tractationis erit.
Dicimus igitur unumquodque Ens praeter primum, iure posse appellari non Ens, quatenus scilicet descit ab essendi persectione: qua de causa exit stimo
150쪽
stinio dictum esse a doctissimis viris, omne ens, praeter primum, esse compositum quiuis plurimi aliter interpretentur, ij inquam qui posuerunt esse secundum rem distingui ab essentia cuiusque rei ut videlicet i riectio, qua
accedit ad ipsum vere Ens,sit veluti una eius pars: at imperfectio, qua rec
dit a vero ente, sit quodam modo altera pars. Hoc vero cum contingat cui
libet Enti, praeter primum, idcirco no absque ratione dictum existimari potest,unumquodque Entium, praeter primum, esse compositum . . Hoc igitur
modo non ens conuenit cuilibet rei praeter primam omnium causam; ne
non etiam alio modo quodlibet Entium,praeter primum, hire non ros dici potes' quia scilicet este, perfectionemque,qua ostinet, aseno babui, sed per B emanationem & influxum primi entis, a quo etiam omnia in sua natura ac persectione conseruantur. unde sibi ipsis si relinqueretur, in nihilum tenderent . quamobrem Omnia non entia dici queunt in sui natura sumpta. Amplius, non ens magis proprie conuenit illis, quae ea persectione priuata sunt, quae eis priuata sit, J ad qua natura tendiit, praesertiro si eo tempore ac loco uibus ea perfectio rebus illis debebatur, destituta sint. Praeterea adhuc magis magisque proprie non Ens dicetur,quod est ratum in potentia.& caret esse,seu actu, per quem existat. Alia quoque est signiscatio non entis. Ensetenim per accia es non ciis dicitur: Nam cum unum sequatur naturam entis ; id quod non es: unum nisi secundum quid neque etia Ens vere dici potest, sed est non Ens indeterminatum ac infinitum; quὁ sit,ut nulla scientia C tractet de Ente per accidens neque ad ullam naturalem causam essectus per accidens referri potest. Quapropter totum hoc de Eme ner accidens negotium derelictum est sophistae: tui inpenumero se atque alios decipit parato-gisino accidentis,qui ideo dictus est versari circa non Ens, quia plerumque
ea assumit ac colligit in suis argumentationibus, quae per accidens sunt. PΟ-stremo,non ens dicimus illud, quod neque actu neque potentia, nulloque tandem pacto esti pura inquam entis priuatio; quae certe, ut inquit Plato in Sophiste, neque verbis explicari,neque cogitatione attingi potest. id enim, quod eloquimur aut cogitamus, salte rationis Ens est,& habet esse in mente ipsa a qua intelligitur. is enim modus est intellectus nostri, ut ea, quae infra se sint altiori modo intelliga quam suo te natura existant. Ac etia cum D mentis obiectum sit ens nequaquam cogitatione attingere poterit id, luod omni ex parte entis est expers; nisi esticiat quo da modo etia eam priuationen entri ens quodpia. Pura vero emis priuatio prout in se est,attingi animo nequit,neque voce exponi, residetque in tenebris, ad quas non est meti adi- ius. Ideo primit hoc ac purum nota ens nescio qua ratione aemulatur prinM1 cns i Vt scilicet utrisque inexcogitabile sit: ill id, propter luco spledoremque nimium dioc propter tenebras longe densissimas,atque aciei mentis impe uias. Caeterum de utroque plura inferius; in praesentia haec de non ente dicta sint fatis. Consequens huic tractatui de ente est,ut agamus de uno,quod ita videtur annexum enti, ut longe dissicillimum sit eorum inter se differentiam intueri. Vnius autem naturam Platonici adeo extulere, ut non soluin Κ iij