Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

PRIMAE PHILOSOPHIAE

aequalem enti posuerint, verumetiam ente superiorem. Nam & materiam sprimam , & primum omnium principium unum esse consessi sunt i neutrutamen eorum cocessere esse ens .Nos hac quaestione interim omissa, rei verbiate, quantum adsequi potuimus,exponemus. Vnu ergo licet multipliciter dicatur quemadmodu ens: nam & unum genere quaedam esse dicimus;n nulla unum esse specie;quaeda unum numero,aliqua proportione unum; ac multi praeterea modi eorum sunt,quae dictitur una numero; nec non etiam eoru; quae alia ratione sunt una. Multa etiam sunt vilia,causi vel loco vel tepore . quamuis ergo tot modi unius sint; siquis tamen recte animaduertar, sicut inquit Aristoteles, horum quique unum videntur esse,& dici ea rati ne, qua in diuisitonem prae se ferunt ac tignificant .& idcirco satis explora- stum esse videtur, quod unum nihil aliud significet, quam ens indiuisum. ac ita videtur unum licet secundum rem nihil addat ad ens ipsum i ad ere tamen secundum rationem intellectuum , seu conceptum indiuisionis. Nec perturbare nos debet, chim unum prius sit, & multitudine omni & diuitione; ac indiuisio priuationem diuisionis significet, priuatio vero sit polle ior habitu, S: pugnare sibi inuicem existimetur haec,quae de uno diximus. Nam eo modo tignificamus ea,quae concipimus, non quo sunt, sed quo a nobis intelliguntur. Et quoniam sensibilia, in quibus est multitudo ac diuisio, prius intelligimus, quam abstracta a sensibus; in quibus clarior est unitasae indiviso t idcirco etiam haec, quae nobis familiaria sunt, magis nomine habitus significamus ac ita concipimus. Remota vero a nobis enunciamus G priuationis nomine , ac sub priuationis ratione concipimus . Re autem unum ut habitus quidam censeri debet, diuisio vero ac multitudo ut priuatio : nam, ut in principio huius opusculi diximus, natura intellectus, in quo

intellecta recipiuntur, plerumque nobis occasionem erroris adfert. Ut e go reuertatur oratio unde digressa est; dicimus unum eandem cum ente naturam significare verum addere secundum rationem conceptum indivistinnismeque secundum rem aliud est esse & aliud esse indiuilans: sed id, quod

re est,idem non assequimur totum, neque perfecte unico conceptu mentis,

verum pluribus nitamur conceptibus opus est; si eo,quo valemus modo, id assequi velimus, quod secundimi rein simplicissimum atque idem est . itaque interdum concipimus ipsum ut unum i modo ut ens ; nonnunquam ut PI perfectum seu bonum; modo ut verum. Si quis tamen contulerit conceptionis hosce modos inuicem; proculdubio intueri poterit conceptum ei tis simpliciorem esse conceptu unius: quia unum troculdubio addit supra naturam entis, indiuisionis rationem. Platonici vero,cian non dissentirent a

Parmenide hac in parte, posuerunt ipsi quoque ens dici secudum unam rationem de entibus. quamobrem ea, quae illius rationis expertia sunt,asseruerunt esse non entia i quibus tamen competat esse unum. verum entis ratio

censebatur ab eis eiusmodi esse; ut ens id diceretur, quod haberet esse: Et quia prima materia secundum se cosiderata, cum careat forma, caret etiam esse: idcirco materiam absolute fassi sunt esse non ens, neque distinxerunt

inter

152쪽

L inter materiam di priuationem, ut colligitur ex primo libro Physicorum

Aristotelis. no tamen propterea dixerunt materiam osse nihili immo & esse aliquid, & esse unum confitebantur . nam nihil susceptiuiun actus esse non poterat,quod tarnen de materia dissileri nequibant. Pari ratione cum primum principiti sina plicissimum sit:id vero quod habet esse, videatur esse

compositu ex essς scilicet quod habetur,& ex eo,in quo est ipsum esse deo etiam negauenit primum principiti esse ens ; sed quia simplicissilia una existit,arbitrati sunt unius rationem & nomen ei maxime conuenire. A mplius quoniam primunt principium est causa equivoca rerum omnium, sicuti sol plantarum & animalium , essicit autem ei se rerum aliarum i ideo dicebants non conuenire primae causae ipsum esse; cuius ea esset causa aequi uoca: sed primo principio conuenire unumi sicque posuerunt & communius ente Mente superius. Nobis verbno dissicile est reiicere in auctores ipsos haec otia nia eorum argumenta. Primo nanque qui fieri potest, cum unum indiuisonem dicat, ut quodpiam indiuisum sit,nisi sit etiam ξ deinde materia prima scuti est susceptiua actus,quem sequitur esse, ita etiam susceptiua est actus, quem sequitur sua indiuisio sicuti ergo secluso actu non habet esse: ita non habet in diuisionem: non ergo poterit dici unum, sicuti eorum sentctia non Potest dici ens. Quod si dixerint propter indiuisione, quae sequitur actum, habere ipsam suam propriam indiuisionem, qua dici unum poterit . ita etianos dicimus, propter esse,quod sequitur actu, habere materiam suum esse C proprium: quis scilicet potentia est. quod esse quamuis sit diminutum a

vero esse actus:est tamen aliquod esse; sicuti unum, quod est secundum eos in materia per se 1 ampla, quamuis sit diminutum ab unitate formae; est tamen aliquod unum ac tandem compellentur fateri ens non dici secundum Vnam rationem. De primo vero rerum omnium principio dicimus, quod quemadmodum est unum, non tanquam habens unitatem sic enim sua ipsorum ratione in eo ellet compositio) sed sicuti simplicissima unitas lon- gQ superexcellens unitates,quas nos intelligimus:ita etiam non est ens qua si habens esse,sic ut esse in ipsb sit contractum ad aliquam naturam:quemadmodum in caeteris rebus,quoniam est ipsium esse per se subsistens, eminenter ens dictum, mod6que excepto ab omnibus aliis, quae sunt atque dicun-

D tur entia. Veru longe melius atque enucleatius omnia haec discutietur processu operis. Nunc redeamus eo unde diuertimus. Afferimus igitur virum eandem non aliam naturam dicere quam ens: addere vero secundum rationem intellectum indiuitionis: vi uniuscilicet nobis explicet ens indiuisum: ac quatenus indiuisum est quodpiam,eatenus etiam dicitur esse unum, sed praeter hoc unum,quod cum ente conuertitur,est unum principium numeri,ex quo multiplicato fit numerus, ipssimque est numeri pars. hoc post rius unum addit supra prius unum ac supra ens, rationem mensur*, in qua includitur ratio quantitatis. Est ergo hoc unum quantum, quoddam indi-ussium,ac ad numerum se habet sicuti mensura, quae aliquoties repetita to-xum metitur,atque hac ratione fit pars numeri. Alio praeterea modo se ha-

Κ iiij

153쪽

bet ad multitudinem oppositam sibi unum,de quo priu1 egimus. adilue hoc Eunum, quod est principium numeri ad sibi comparem multitudinem: ilia

lud ut priuatio vel ut contrarium, vicissimque. multitudo ea ut contraria,

vel ut priuatiue opposita uni illi. Ad hoc unum posterius, principiti inquam

numeri,secundum propriam rationem,qua pertinet ad quatilitatem opponitur suae multitudini, numero inquam secti dum opposὶtionem relativam; quae estierti j modii qua mensura de inen iuratum vicissim relative opponuntur quemadmodum latius de hoc relativorum modo Aristoteles diste

rit in quinto Primae pbilosophiae , atque in desimo eiusdem operis de

hoc uno dc numero tractans.ima tamen propterea difflendum est prius unum,quod cum ente conuertituran primo eorum,cui couenit tum unum, Etum ens, scilicet in prima entium causti, non habere rationem mensurae respectu caeterorum omnium, quae sicuti deficiat ab entitate ac admixta sunt potentiae, dc non emtata etiam de iaciunt a vera unitate & ad multitudinem accedunt. alio tamen modo hoc unum primum terorum mensura est, Munum pars numeri est mensura numeri. nam unum posterius, est mensura numeri tanquam unius existens generis cum numero, atque ut aliquoties repetitum metiatur quemcunque numerum, sitque, Ut ducimus, pars numeri. At primum illud unum, quod primum itiam Ens est,mensura cetiero. rum est entium,tanquam exceptum ab cntibus aliis , dc a caeteris, quae fiunt

una: ad quod quanto magis quidpiam accellerit, tanto magis erit unum &ens eadem prope ratione, qua sol cinus druere scopum, ad quem sagittaru Garcus dirigunt, esse mensuram ictuum sagittarum non enim scopus mensi

ra est,ut scilicet repetitus aliquoties iactus sagittarum metiatu sed quoniaquanto magis sagitta iacta fuerit propc scopum,tanto perfectior sit iactus; imperfectior vero si remotius. Ex quo etiam liquere illud potest, intensionem ac remissionem cuiusque formae non debere censeri, ut quidam pelahibent, per recessiim a non gradu, sed per accessum ad summum gradum,dcrecessum ab eo .na non ens mesura statui no potest; ut pote quod suapte natura infinitum sit, incertum atque ignoratum ac fluctuans. ccontra perfectissimum in quoque genere,est etiam maxime certum de maxime finitum ac maxime unum,sicuti scopus sagittam iaculanti. Qualis vero sit hic accessius ad sium inum de recelsus, alterius perscrutationis est: ideoque a nobis mittetur. Est ergo primum ens ac primum unum cultusque caeteroru mensura eo modo, quem diximus; qui longe diuersus est ab ea ratione, qua unuest mensura numeri. Postquam de uno hactenus dictum est, de numero ac multitudine pauca quaedam sunt perstringenda: demti in nonulla de nam dis, seu speciebus tum unius,tum multitudinis. Multitudo sicuti supra dixi. mus, quamuis secundum nostrum modum intelligendi videatur in sui ratione includere habitum, liuisionem inquam, seu diuisibilitatem, ut ita dicam: unum vero priuationem, indiuisionem videlicet: attamen secundum rem ipsani unum perfectionis est, multitudo vero imperfectionis ac priuationis. Vnde ab eo,quod vere unum est, per delicientem quendam modum

reruin

154쪽

LIBER SECUNDUS

A rerum multitudo eHuxit; que tamen congruentia & ordine unum sunt, a que earum quaelibet per se sumpta, quamuis sit una;non tamen est absque multitudine una;vt infra latius exponetur.quo fit,ut quemadmodum unum attinet enti,ita multitudo attineat non enti:& sicuti non ens, quod esse aut etiam intelligi possit,semper existit in aliquo ente atque alicui enti coniunctum est, cuius ratione existat,ac intelligatur, pari modo multitudo neque esse neque concipi potest,nisi coniuncta suerit uni; ratione cuius existat ac intelligatur. ea namque multitudo, quae ab unitate penitus de secundum sedc secundum partes tuas destituta fuerit, utique neque esse neque intellegi potest verum abyssum quandam obscurissimam impermeabilenique cui-B que prae se scri eodem prope modo, quo etiam a nobis supra expositum est

de non ente quod penitus a quocunque esse distinctum sit. Etenim cum primum cui,entis,unitatis,ueri,ac boni ratio conuenit, & ex cuius deficienti similitudine reliqua omnia entia Vna,vera,& bona sunt, ac dicuntur, ab

intellectu nostro perfecte attingi nequeat;idcirco id, quod in se simpliciss-mum est, pluribus conceptibus conatur mens effingere; qui tamen ordine quendam inter se habeat,ac ita,ut in uno reliqui eluceant,vicissimque alius ex alio pateat. Quo fit,ut demonstrationes entis pleraeque sumantur ab uno& unius vicissim ab ente. idemque de vero & bono censendum est; ut infra docebimus. Horum quoque priuationes, seu contraria malueris dicere pari pacto inuicem habent,quemadmodum & habitus inter se.Nunc ad mul- C titudinem redeamus . Multitudo aliquibus conuenit plurali numero ; hoc modo dicimus multos homines in foro esse, ac multas animantes in pratis,

multasque res nunciatas esse. Nonnullis conuenit multitudo numero singulari, sic dicere consuevimus multum acrem,multam aquam, ac multum ignem. Aliis vero conuenit multitudo,quamuis non in recto aut secundumodum praedicathoblique tamen; ut Socrates unus tantum est, non multi, nec multus,ei vero conuenit multitudo ratione partium, ex quibus consti tuitur;ac etiam ratione accidentium,atque essectuum; necnon etiam ratione Operationi runihilque tadem existit in rerum natura, praeter prima Omnium causam, in quo no sit aliquo pacto multitudo. Verum omnes hi multitudinis modi ab unitate continentur; quae persectiori modo existit in re-r, bus persectioribus,utpote quae etiam a multitudine magis distant impersectiora vero, quanto minus unitatis habuerint,magis participant multitudinis. Illa igitur, ut a primis ordiamur,quibus conuenit multitudo plurali numero , unu sunt unitate praedicati uniuersalis; ut multi homines unum sunt in homine de ipsis praedicato;& multa animalia unum in animalii & multae

res unum in re. Sunt praeterea haec omnia unum propter determinationem,

ac finitionem multitudinis sui. nulla nanque multitudo actu est finita: fini-rio vero in multitudine est ab unitate non tamen ab ea unitate,quae principium est numeri. in praesentia etenim neque de multitudine loquimur, prout est numerus,neque de unitate illa, quae est principium numeri) sed ab Urit tς, de qua nunc loquimur, quae cum ente conuertitur. nam per hanc

155쪽

unitatem septem sunt tantum septe,& decem tantum decem, non bis qui, Eque aut quatuor dc sex,ut recte dicit Avicenna, i. quod ab hac unitate qumlibet multitudo ad certam naturam diffinitamque contrahitur, ne infiniatum & indeterminatum defluat. ac contra unitas ipsa, quae absi luta est, Meminenter continet omnem multitudinem,contrahitur & determinatur ad certas & demnitas naturas multitudinum. Quamobrem diuinus Plato multa de naturis rerum ab Arithmetica mutuatus est. nam quamuis numerus Scunitas,de quibus tractat Arithmeticus,diuersum quodpiam sit ab hac multitudine & unitate, de quibus nunc a nobis agitur; nihilominus & harum proprietates in numeris dc unitate per iciuntur. Hinc etiam Pythagorici posuere numeros esse substantiam rerum. Alias latius de hisce dicetur. Ea Figitur,quibus multitudo couenit numero plurali duobus lais modis de quiabus meminimus supra, sunt Vnum: ac praeterea eorum unumquodque per

se sumptum est unummeque ullo pacto consistere multitudo posse nisi ex hisce constaret quorum quodlibet per se sumptum esset unum. Illa vero, quibus multum conuenit singulari numero, sicut dicitur multus aer, multa aqua,ac multus ignis,& cmera huiusimodi, sunt magis una, quam superius dicta. Nam praeterquam quod conueniunt in uniuersali praedicato,sunt etiaunum numero.verum quoniam facile diuidi queunt in plura numero eiu Ddem speciei ac natur , idcirco multum sinῖulari numero eis conuenit. ut eo pacto significetur unitatem illam numeralem propinquam esse multitudianti & quamuis actu indiuisum sit eorum unumquodque, tamen potentia Gdiuisibile est in plura eiusde naturae. quo fit, ut commodc dicere queamus,

magnam aquam,magnumque acrem,simulque utrunque eorum multum. maxime omnium autem unitas illis conuenit, de quibus multitudo neque

plurali neque singulari numero praedicatur, ut unus homo Socrates ac Pl to , caeteraque eiusdem modi: quamuis in his quoque insit pluribus modis multitudo. Nam & ex multis partibus constituta sunt, plurimisque affectibbus prςdita,ac demum in operationes functionesque varias distributa: ac in ea diuisione entis,qua in unum & multa diuiditur, harum rerum unitas ac cipitur,ut opposita multitudini. At illud unum, quod enti aequale est,conuenit quibuscunque multis;neque ulla multitudo ab ea unitate penitus dis iuncta esse potest. Econtra hoc unum, quod competit tantum rebus illis, sequae & actu indiuisae sunt, necnon potentia diuidi non queunt in plura eius dem natur id est quod capitur ut pars entis, atque multitudini opponitur; quae & plurali & singulari numero praedicatur de nonnullis entibus, ut superius diximus. ea vero, quibus econtra unitatem multitudini oppositam conuenire asseruimus, longe inter se differunt in modo unitatis mam pler que omnia, in quibus scilicet inest aliquo pacto multitudo,totius rationem habent,dummodo perfecta sintsec tota sunt quaedam. id vero,quod ab omni est multitudine exceptum, totum dici minime potest , cum partes nullo modo habeat. id vero tantum conuenit primo pincipio. Caeterum ea, qui bus conuenit ratio totius,quaedam sunt ante partes suas, ac sese in parte e

plicant,

156쪽

LIBER SECUNDUS.

A plicant;quas intra suam colligui unitatem,qualem Platonici perhibent esse

intellectum, qui sese in ideas reru omnium explicat,quas etiam intra se col- ligit continetque. Nonnulla vero tota, quamuis sint ante partes suas, non tamen omnino eas intra se colligunt, immo sese in aliena fundunt. HuiuLmodi sunt animae caelestium corporum,quae corporibus illis actum, ac esse praestant: sub has rationales hominu animi, qui non tantum sunt actus corporum humanorum; verumetiam multas virium suarum explicant in cors ora,ut sensiti uas potentias omnes ac vegetati uas vires. Hunc modii aemu-antur brutorum quoque animalium animae, quae persectiora sunt: quod Aristoteles in priori libro de Generatione, cum de augmentatione tractas ret,annotauit. Infra haec sunt tota,quae sunt post partes suas; in quorum numero absolute constituendae sunt etiam brutorum animae: haec conflantur ex suis partibus, ac item unaquaeque partium ex suis quaeque particulis. in hisce infinitas materiae apparet. Huius generis sunt omnes formae maiori les,quae ea de causia sunt fatigabiles ac finitae, tandemque corruptibiles : aquarum ordine Aristoteles in octauo Physicorum vult eximere primum

motorem eiusque argumentationis vim qua hoc adstruit, si quis haec quae ,

diximus, non animaduerterit,proculdubio non attinget . necnon etiam ea,

quae in Parmenide Plato ludit, cum cotraria elicere videatur,ac sequi ostemcat,si unum sit,si haec oscitans quispiam legerit, minimὸ explicare poterit. Sed reuertamur ad multitudinem,a qua diuertimus. Est praeterea alius -- C dus multitudinis quae scilicet non multitudini, sed paucitati opponitur relatiuWac id est multum, de dicitur,quod habet multitudinem excedentem id,quod satis esse videatur. Ecotra paucum illud appellatur, quod deficientem ab ea mensura, quae satis est, multitudinem habet. Horumque propc ea ratio est,quae magno & paruo inesse conspicitur. Accedamus demum ad eam multitudinem,qus est numerus; ut commodius postea de modis unius ac de modis multitudinis, quos nunc interim pr terimus, separato quasi tractatu agere queamus. Numerus quaedam multitudo est, quam unitates

metiuntur. quamobrem nonnulla conueniunt numero ratione multitudinis,quae veluti quoddam genus est numeri :quςdam vero ratione sui ipsius,

quatenus scilicet est numerus. numero ratione multitudinis diuisio conue-

D ni nec ullus numerus esse potest,qui sit in diuisibilis. Et quoniam multitudo existere nequi ut supra diximus, nisi ab unitate cotineatur; idcirco qui, libet numerus suam habet unitatem, qua multitudo numeri compescitur ac diffinitur; eaque quilibet numerus ab aliis numeris differt, vicissimque

ipsa unitas contrahitur ad certam naturam unitatis,ut in septenario est untitas septenarij & no quinari j aut denari j numeri. Praeterea quaelibet pars numeri a sua unitate continetur. Illud enim, cuius diuisio non sistit in aliquid actu indiuisum, neque ex illis constare partibus potest, neque ipsum actu

consistere.Haec igitur coueniunt numero, quatenus est mulitudo quaedam in rerum natura existens. At secundum propriam ipsius numeri rationem ei conuenit, quod unitas aliquoties repetita eum ut mensura metiatur. id-

157쪽

u PRIMAE PHILOSOPHIAE

circo & numerus & unitas, quae mensura est numeri, pertinet ad quantit tem: illud enim,quod in unaquaque re per se subiacet mensurae, est quantiatas;quam csim metiatur, item aliquod sui generis,necesse est unitatem eam, quae mensura est numeri,ad quantitatem pertinere. Mensura etenim omnis, unigenea est mensurato. hac de re essectum est, ut nonnulli ex priscis phil sophis non infimi ordinis viri non distinguentes inter numerum & multitudinem , necnon inter eam unitatem quae est principium numeri; & eam quae cum ente conuertitur, posuerint substantiam rerum esse numeros; ac potis limum philosophati sint de naturis rerum ex numeris. Nos vero,sicuti non dis stemur a numeris & ab unitate, quatenus multitudines sunt quidam,& quatenus unum eandem enti naturam dicit, multa sumi posse am spumenta, quae naturis rerum conueniant. Haec enim ascendentia omnia, ut

' saepe diximus, eandem naturam significant, quam eorum quodlibet non persecte sua significatione explicat. Verum in unoquoque horum alia relucent. idcircὁque commodissimae demostrationes de uno ab aliis sumuntur, ac vicistim alioru ab uno: quomodo nos quoque processit operis utemur.

sicuti haec inquam minime dissitemur, ita censemus erroneum esse, numeros a Terere rerum substantia cum numeri,Vt diximus,secundum propria rationem pertineat ad certum genus, quantitatis inquam. Numerus vero, quidam est numeratus numerus, quidam numerus numerans. Numerans numerus est discreta quantitas abstracta secundum rationem a quavis in teria, ut unii, duo,tria, & caetera eiusmodi:numerus vero numeratus est e, Gdem quantitas certae materiae applicata, ut decem homines,decem dolia,d cem domus, aliaque huiusimodi: in quorum serie est tempus. Caeterum dehisce omnibus latius ab Aristotele in quarto Physicorum tractatur. Acc damus nunc ad modos unius,itemque ad modos multitudinis, quos supra omiseram,atque ad hunc locum distuleram. Idem, aequale,ac simile perti nent ad unitatem: dissimile,in quale,differes ac diuersum multitudini coim ueniunt. Simile unum significat in qualitate: ea nanque similia esse dicimus, quae eadem sunt praedicta qualitate . aequale item unum in quantitate dicit. econtra dissimilia sunt ea,quae multa sunt in qualitate,ut si unum album sir, alterum nigrum. inaequalia vero ea,quae multa sunt in qualitate, ut si unum maius,alterum minus fuerit. Eadem vero sunt illa, quae sunt unum substan- FItia. Horum multi sunt modi: Nam quaedam eadem fiunt, siue ou substantia ratione Praedicati; quia scilicet idem habeat praedicatum, quod pertineat ad eorum substantiam' Contra nonnulla sunt unum substantia, siue eadem ratione subiecti,in quo sunt aut de quo dicuntur hinc fit,ut quςdam eadem sint genere,non nulla eade specie, alia eadem proportione,item aliqua causa atque origine, postremis nonnulla eadem numero sunt. Illa quae sub uno

genere continentur, eadem sunt genere: at eadem specie sunt illa, quae una vltima specie continetur.haec in forma conueniunt ac unu sunt sorina: nam a forma rei species sumitur. Eadem vero proportione, quae conueniunt in

praedicato uno secundum proportionem de eis dicto, sicuti os de spina sunt proportione

158쪽

LIBER SECUNDVS

A proportione eadem quoniam ea proportionem, quam habet os ad animal, habet spina ad pisce. Illa aute dicuntur numero eadem , quae conueniunt in materia seu in subiecto. Atque huiusmodi quandoque magis unite signi

cantur, interdum remotius. Vnite,cum Vtrumque eorum,quae dicimus esse

eadem numero, pertinet ad substantiam eandem, ut Socrate. 5: si lius Cori sei; hie homo de hoc animal rationale . magis remote, cum alterum pertinet ad substantiam, alterum ad accidens. quod si accidens id fuerit proprium, magis unite dicentur eadem, quam si accidens fuerit accidens per accides. Exemptu prioris, ut hic homo & hoc risibile: Posterioris, ut hic homo, albus hic seu magnus hic. Remotissime vero dicuntur ea dcm nu- g mero ea, quorum utrumque significat accidens , ut magnus & albus eadem sunt, si Socrates unus Vtraque fuerit praeditus qualitate . id quod opponitur eidem est aliud seu diuersum, atque ad multitudinem pertinet. Et quoniam quot modis dicitur unum oppositorum, totidem dicitur alterum; tot sunt modi diuersitatis quot sunt identitatis: quorum explicatio satis comperta esse potest ex his, quae diximus de modis eiusdem. Verum est illud animaduertendu, quod quaedam tantum sunt alia ac diuersa; quaedam vero cum hoc quod sunt diuersa, dicuntur etiam differentia. Diuersa

tantum ac no differentia ea diculur,quae non coueniunt in aliquo uno praedicato, quod scilicet sit ad essentiam eorum pertinens; neque sit unum ut ad eandem coordinationem se ectet: ut si dixero substantiam esse diue C sun a qualitate, probe dixero: sin autem dicam substantiam a qualitate dis. ferentem , non probe ; nisi aliquid addidero, ratione cuius licet non ita proprie, usitate tamen possimus proseae substantiam a qualitate differre, aut lineam ab albedine; ut scilicet si adidero, quod differunt genere: nam Vtrique conuenit esse in genere, seu esse genus quoddam . aliud tamen genus est substantia, aliud quantitas. sic coordinatione praedicamenti di fi runt ; quoniam tum substantia, tum quantitas pertinet ad coordinationem praedicamenti, quavis melius diceretur, quod diuersa sint genere seu coo dinatione ; quam quod disserant: tamen de ille modus loquendi receptus est in usum. sed s absolute nullo addito protuleris, minime dices substa tiam differre a qualitate aut lineam ab albedine, seὸ diuersam esse. Dist D rentia igitur significat unum quodpiam esse, quod utrunque rerum dissorentiam spectet, in quo tamen differant. quare si absolute nulloque addito disserre quaepiam dicantur; necesse es ut sint in eadem coordinatione , in qua tamen differentiam habeant. quod si eiusdem coordinationis non fuerint,aliquid addatur necesse est;quod unum utrique eoru conueniat, in quo deinde disserentiam habeant. Contingit aute in rebus tum diuersitas tum disserentia ratione imperfectionis;secundum quam accedunt ad multitudinem,ac ab uno recedunt deficiuntque:in eo namque omnia unu sunt,a quocum recesserint,iam incipit apparere diuersias de oppositio in rebus;secum

dum qua dicitur de quaque re quod est ipsa dc quod non est ipsa;verbi gra-xi , te homine quod sit homo de quod no sit no homo,id est quod no sit res

159쪽

6 PRIMAE PHILOSOPHIAE

quaepiam alia ab homine, de qua non homo praedicari queat. nam in ipse uno, homo est non homo,id est res quae est homo est illud met ac unum cum rebus quς non sunt homo: Etenim omnia in ipso sunt unu ut insta pluribus docturi stimus. Ecce ergo quona pacto oppositio, quae in rebus apparet, originem traxit: quae primo conspicitur secundum modum contradictionis;deinde paulatim accedit ad habitum ac priuationem, praeterea ad contrarietatem,demum ad relative opposita. de quibus operaepreci uin erit si pauca quaedam dillesamus, quando de multitudine loquimur, quae oppisitionii origo est. Oppositio contradictionis, quae omnium maxima est; de qua alij nituntur oppositionum modi,apparet inter ens & non ens.& quoniam non ens purum nihil est in rebus, sed tantum conceptione intellectus; Fidcirco huiuscemodi contradictionis opositio primo ab intellectu ortu habuit ; deinde cum ab uno atque ab ente accedimus ad multitudinem, & ad res alias,de quibus non ens dici potest ob imperfectionem eis admixtam; intellectus rebus etiam huiuscemodi oppositionem adaptauit secundum affirmationem & negationem. ut scilicet quemadmodum ens primum est ipsum mel ens,non est autem non ens; ita unaquaeque res si tantum ipsamet, non autem aliquid aliorum,quae non sunt ipsa, siue entia siue non entia su rin quibus conuenit negatio illiusmet rei; ut sicuti verum est homine esse hominem, ita falsum sit hominem non esse hominem, cum iamcn non esse hominem caeteris omnibus conueniat praeter hominem. Haec igitur oppositio contradictionis perfecte no est in rebus: sed licet a re originem habeat, Gperficitur tamen ab intellectu, ac praecipue in secuda sui operatione,ad qua pertinet affirmatio dc negatio. Ideo mallam rem inuenias cotradictorie os positam alteri, quamuis de rebus illirio tradictoria vere dici possunt;quam intellectus primo inuenit in ente & non ente puro; deinde transtulit ad c teras quoque res. Incipit ergo statim cu intellectu seu conceptu diuisionis, quam mens concepit,efle inter ens de non ens: deinde adaptata est rebus,in quibus diuiso erat, ac multitudo. huius nodi prima oppositio, contradictionis inqua, rebus applicata diuersitatem reruin fecit, easque inter se diuersas constituit. Substatia namque ea ratione diuersia est a qualitate; quia de

substantia verum est dicere quod sit substantia:ac de qualitate, hoc falsume verum autem quod non sit substantia. vicissim de qualitate verum est Hdicere quod sit qualitas , quod tamen falsum est de substantia, sed vera n

gatio huius est, substantiam scilicet non esse qualitatem . Ecce ergo quamuis res diuersae non opponantur contradictorie: id tamen, quod inuenitur

in rebus praeter intellectum huius nodi oppositionis, est rerum diuersitas. Cotradictio igitur statim orta in intellectu post conceptum diuisionis quae

est inter ens de non ens, quae etiam tantum secundum rationem est,secundum rem minime; quoniam non ens in re este nequit, sed tantum ratione concipitur,veluti quoddam ens,enti vero oppositiina, cocomitatur veram diuisionem, ac multitudinem rerum;quam nos non probe concipimus,nbsi contradictione innixam. Hactenus satis sint ea quae ad contradictionam

pertinent.

160쪽

LIBER SECUNDVS.

A pertinent . Post contradictionis oppositionem sequitur oppositio quae est inter habitum & priuationem; in qua quamuis priuatio sit non ens oppositum habitui, nihilominus in intellectu priuationis connotatur subiectum capax illius habitus; cui opposita fuerit priuatio. Habitus ergo & priuatio cum in subiecto conueniant, quod a priuatione significatur; minus inter se discrepant, quam contradictorie opposita: qu quatenus sic opposita intelliguntur, in nullo conueniunt, sicuti non ens in sui ratione nihil dicit, quod enti conueniens sit. At caecum notat oculum, qui scuti caecitatis , ita visus subiectum sit; sic surdum dicit aurem, eademque ratio est de Omnibus priuationibus. Quamobrem desciunt priuatiue opposita abs oppositione contradictoriorum . priuationes vero in duplici sunt di L ferentia, ut Dicit Aristoteles: nam quaedam primo respiciunt sormam &signiscant in subiecto eo proprio corruptionem quandam seu deprauationem formae; quae natura subiecto illi debetur, ordinemque ad sermam habet: nonnullae vero priuationes primo respiciunt subiectum, ad quod o dinem primum habenimeque in eo subiecto oportet praeextitisse sormam,

deinde corruptam esse aut saltem in generatione deprauatam. sic tenebrae se habent ad lumen,& immuscum ad musicum,inalbumque,ut ita dicam,

ad album . huiusmodi vero priuationes posteriores illae sunt, ex quibus generatios c quae ab Aristotele in primo Physicorum dicuntur, Tertium principiti esse rerii generabilium & corruptibilium, licet per accidens principiuC sint. ex prioribus vero priuationibus habitus proprij generatio nunqua su rit, immo a priuatione ad habitu non est regressus,queadmodu in Praedic mentorii ii Sello Aristoteles dicit, nisi prius resolutio fiat ad materia priore:

Verbi gratia, ex caeco secundu naturam nullus potest fieri vides,aut ex mo tuo Vitium. Qua in re fatis mirari non possum Platonem in Phaedone hanc rationem adduxisse ad animae immortalitatem adstruendam: ac si sicuti mortuum fit ex vivo,ita & viuum ex mortuo fieret; cum generationes sinteX Oppositis. nimirum ea ratio praeterquain quod in aliis assumptionibus, quas assumit,non satis certa est,in hoc tamen loge videtur nos fallere, quod accipiat generationem habitus esse ex illis priuationibus, ex quibus secundum naturam, ut dixi, non est regressus ad habitum. Privativa haec opposi- D tio se adhuc magis recesserit a non ente,atque ad ens accesserit, parit Opp sitionem contrariorum: nam cum sermae seu perfectionis cuiuspiam priuatio non tantum nobis significauerit atque inuenerit commune quoddam subiectiim cum habitu , seu communem quandam naturam, seu praeterea

distantiam quampiam ab habitu seu ab sorma opposita; iam incipit subori

ii ac apparere contrarietas secundum qua alterum contrariorum se habet

Ut forma atque ut habitus; alterum vero ut priuatio illius habitus in ea n tura , non tamen ut quaevis priuatio, sed ut priuatio, quae ab habitu distet:

distantia vero esse non potest nisi priuatione illa aliquid positiuum signi Scetur:nam inter ens & non ens nulla est distantia nisi secundu ratione. at diustitia ea quet secundu re fit, necesse est ut existat inter entia Hac igitur rati

SEARCH

MENU NAVIGATION