Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ug PRlMAE PHILOSOPHIAE

ne priuatio ad contrariu descendit. scuti ergo priuatiue opposita deficiunt ii

ab oppositis contradictorie quia priuatio accedit ad ens; ita contraria deficiunt a priuatiue oppositis;cum necesse sit cotrariorum utrumque ens esse. Ae licet quaevis dillantia in eadem potentia seu natura generis contrariet tem aliquam faciat; vera tamen contrarietas existit in maxima dillantia. Vnde licet nobis diffinire contraria ea esse,quae sunt opposita maxima inter se distantia. Ex qua dissinitione colligitur huiusmodi vera cotrarietate unutantum esse uni contrarium, quia unius distantiae duo tantum extrema esse post uni. ea vero, quae maxime distant,extrema sunt; reliquom nullum alteri collatum maxime ab eo dillare dici potest. Ideo cuiuis copertum esse hac ratione debet unum tantum uni contrarium esse; reliqua vero inter illa duo sextrema posita, quavis oppositione inter se contrariam habeant, contraria tamen inuicem non sunt;nisi sicuti medium medio aut extremo itidem medium. Ex his palam est illud essici, omnia contraria esse in eodem genere, ac differre secundum formam seu secundum speciem: genus namque potentiam dicit, quam eiusdem naturae esse oportet in his, quae sunt eius. dem generis: ac quoniam potentia sumitur a materia, necessse est ea quae sunt eiusdem generis conuenire in materia .genus ergo quamquam significat compositum ex materia & forma; unde praedicatur in recto de specie; id compositum tamen exponit secundum indeterminationem quandam,quς pertinet ad potentiam & determinatur pol moduac dissini turret differentias, quas indeterminatio illa , ut ita dica, ac potentia ad distini- atas species contrahitur. nec eiusde speciei est genus contractu ad una speciecu ipsomet genere ad alia specie determinato: non enim animal in homine eiusde est speciei cu animali,quod est in boue,quia indeterminatu genus,ut puta animal nullius per se est speciei determinatae, sed cotrahitur differetiis ad speciem determinata. Quamobre manifestum est quam falsa sit eorum positio, qui voluerunt genus dicere formam quandam propriam re distinctam a forma speciei. Nam hi fateantur etiam oportet, sipeciem non dicere eandem naturam cum genere,sed naturam quandam super additam, nec disterentias contrahentes esse per se illius generis, sed extraneas ac per accidens: sicuti si quantu diuideretur per albu & nigru. Una ergo eandόmque naturam fateamur significari a genere & a specie sed a specie determina priam de in actu, I genere indeterminatam & in potentia. Verum de his satis. Revertamur ad contraria, quae proprie sumpta sunt eiusdem gen

ris , differuntque secundum formam & speciem. Hisce illud addendum est, quamuis genus semper diuidatur per differentias contrarias, quae scilicet se habent per modum habitus & priuationis, licet priuatio illa distat tiam quanda dicat ab habitu ac propterea significet politiuum quodpiam;

non tamen semper species differentiis contrariis constitutas inuicem contrarias esse. Na differetiae coparantur generibus per modii sormae cotrahemtis . sicuti ergo qualitates contrariς ide si biectu informat ac cottaliut,altera

ut habitus,altera ut priuatio;ita videtur disterentiae habere se adgenus quapropter

162쪽

A LIBER SECUNDVS.

propter in eis est semper cotrarietas. at species constitui et multoties non sic vicissim habet. ua de causa dicimus substatiae nihil esse cotrarium, necnon quatitati. proprie cotraria suntligriquς descripsimus.Nonulla vero cotraria etia dicuntur, quae tame pertinent ad eande specie,aliqua vero citam genere differunt. Prioris modi sunt masculus & foemina, quae eiusdem sunt speciei neque serma differunt,sed tantum his,quae pertinent ad materiam mam aliquibus partibus corporis distrepant quae ad materiam pertinent. Corruptibile vero & incorruptibile dicuntur contrari aestamen differunt genere

ruta differunt in potentia, quae ad genus pertinetmam corruptibile id est Micitur quod potentiam habeat ad corruptionem, & haec a materia est. Ins corruptibile vero dicitur,quia huiusmodi potentiam non habet, quare nec

eandem materiam. Ecce ergo qua ratione genere differunt; nam a materia sumitur genio,& hanc eiusdem rationis oportet esse in omnibus, quae sunt eiusdem generis: differant ergo senere necesse est corruptibile & incorruptibile. Nec contrarietas proprie huiusmodi attribu itur, nisi secundu rationem 3, quia ratio accipit illud,in quo conueniunt: ut unum,licet re non sit Unum, verbi gratia ut dicamus corpus seu natura corruptibilis ac incorruptibilis, similiter in masculo & tamina accipit sexum,ut ita dicam,taquam gentis,quod contrahatur differentiis maris & taminae, tanquam serinis diuersis. Quamobrem unum & multa non dissimili ratione contraria dicere possumus:quia videlicet ratio nostra accipit ens ut unum quodpiam,quod C contrariis quasi differentiis diuidatur. Hactenus de cotrariis dicta sussciat. Accedamus ad relative opposita, de quibus pauca quaedam perstringenda sunt. Cum entia, quae a primo principio eHuxere; multa diuersaque sint: quaedam ita se inuicem habent ut mutuum quendam ordinem mutuamq; habitudinem prae se ferant. nonnulla vero quamuis ordinem quendam a Jue habitudinem habeant ad alia;non tamen contra vicissim haec ad illa ODinem ullum habitudinemve ullam obtinent. Inter quidam demum secum dum naturam neque mutuus est ordo, neque altera ex parte tantum; nisi siquando ab intellectu nostro concipiantur, veluti ordinem inter se habentia. hinc ortum ducit omnis relatio, omniaq; opposita ad aliquid dicta sunt ex hoc sente. Inter ea, quibus vicissim secundum natura habitudo est, etiam D relatio existit secundu rem . huiusmodi vero habitudo vel est ratione acti nis & passionis;vel nititur unitate ac multitudine. Relatio ea, cuius fundamentum est actio & passio vel nititur actione & passione, veluti quae adsit&praesens fit, vel tanquam quae praeterierit, aut demum potentia ac facultate istiusmodi actionis passionuve. Exemptu primi modi est ut calefaciens& calefactu,amans atq; amatu, caeteraq; eiusmodi, quae actione & passio-nc dic ut . secudi ordinis relatione exemplu,ut pater & filius: Pater nanq; dbcitur non qui ageneret, sed quonia generauit filui filius vero quod gener rus sit. terxij modi exemptu, ut dominus ac seruus:dicitur etenim dominus propter facultate agedi in seruu,seruus vero quia pati potest a domino. Hqc

prima est species seu modus eor quae sunt ad aliquid.secunda, ut diximus,

163쪽

PRIMAE PHILOs OPHIAE

nititur unitate multitudineve : res j enim multae ac diuersae, quae unitatem i, quandam inter se habeant,seu in siibstantia seu in. quantitate seu iri qualit te sit haec unitas, inter se habent habitudinςm unitatis. Huius generis sunt similia,aequalia, eadem sue genere siue specie seu ob materiam ac subiectu eadem fuerint. Motra quorumdam habitudo est secundum multitudinem ac diuisionem quandam, ut inaequalia , dissimilia, differentia seu diuersa

Tertius relativorum modus ille est atque inter ea, in quibus ex una tantum parte est habitudo secundum rem, ex altera vero parte habitudo non est, neque ordo ullus respondet nisi secundum rationem nostram nostrumque intelligendi modum. huiusmodi vero relativa dicuntur se habere ut men sura de mensuraturinnam mensuratum inquantum huiusmodi habitudine Fac ordinem habet ad mensuram sui: econtra vero mensium ad mensuram renulla est habitudo sed si fuerit aliqua,est secudum rationem nostram. huius rei exempla frequentia nobis occurrunt quotidie in hac ciuili vita,ut o mi tam interim rerum naturam. Si quis enim Regem comitatur, is equidem comes est Regis,atque habitudo ipsius ad Regem est secundum rem: ecorutra vero si dicamus Regem priuati comitem esse, qui ossici j gratia Regem domo deducit, haec utique habitudo seu relatio Regis ad priuatum comitem no est nisi secundum rationem. hoc pacto caeterae res omnes se habent ad Deum optimum; quoniam relatio rerum ad primam causam est secundum rem: At relatio vicistim primae cauta ad res alias non est nisi secum dum rationem . nec tamen propterea concedendum est Deum esse cau- Gsam rerum aut dominum no re sed ratione nostra. Nam re quidem est causa ac dominus; quia re terminus quidam est habitudinis ac relationis aliarum rerum ad ipsum: sicuti enim caetera re habent ad Deum habitudinem; ita etiam re non ratione Deus est illius habitudinis terminus, ac propterea re dominus est & causa omnium. Quod si histe nominibus velimus significare habitudinem Dei ad res alias, quam nos concipimus & quam more alioru relativoru adaptamus primo principio; utique haec non erit secundurem,sed ratione nostra apposita. quomodo etiam dicere possemus Regem

comitem esse cuiuspia priuati. Ecce ergo quonam pacto in hoc tertio mo-d6 relativorum non est relatio secundum rem, praeterquam ex una tantum parte, ex altera vero vicisti m non respondet relatio nisi rationis. Eis vero, in raquibus non est quispiam ordo neque aliqua habitudo secundum rem,si reationes assingantur,rationis opus erit. similiter si quis eandem rem conceperit duobus modis, ac eo pacto videatur eiusdem ad se relationem esse; certe non erit nisi secundum rationem nostram: quia habitudo, quae re sit, requirit ea,inter quae sit habitudo, esse etiam re distincta. Illam vero quin stionem , an scilicet relatio in re, quae relative dicitur,aliquid addat praeter fundamentum relationis:&si non addat, quona pacto relatio ab aliis praedicamentis distinguatur, nunc omittendum reotainfra sertasse nonnulla.

164쪽

, RACΤΑΤ Vide uno atque ente ea speculatio pro-. xima esse iure videri potest, quae fuerit de vero aci bono: nam omnes res, quae quoquo pacto sunt, utriusque eorum sunt etia participes . etenim Ari-

stoteles in secundo libro Primae philosophiae in- 'quit, Vnumquodque ita se habere ad veritatem,' sicuti se habet ad esse. & in primo Ethicorum iis' dem dicit, bonum dici aequaliter enti. idcirco nobis, quibus institutum est tractare de omnibus en- tibus, ac de eorum principiis, quatenus sunt entia, nequaquam sunt omittenda illa, quae cuique enti conueniunt: praesertim quoniam, ut diximus superius, cum nequeamus unico conceptu attingere id,quod in primo ente est simplex atque unimina, pluribus,quorum quisque C deficiens est, id assequi conamur. Verum autem ac bonum primo videntur deducta ad entia ex facultatibus animae, intellectu inquam & voluntate; quarum neutra est determinati cuiusdam generis, sed omnia entia pertingit. ac intellectus ea ratione videtur attingere respicereq ue ens, qua scilicet verum est . voluntas vero in omne ens sertur, quatenus boni rationem ha bet . hinc utriusque conceptus atque appellatio emanauit ad entia omnia. inde postmodum euenit . ut propria etiam ratione utrumque conspexerimus esse in entibus; longe priori illa, qua inesse entibus utrumque eorum diximus ex facultatibus anime sumpta. Cςterum,quoniam intellectus prior est voluntate, videtur etiam tractatio de vero eam pra cedere debere, quae est de bono. At econtra, quoniam res non intelliguntur nisi secudum quod

D sunt in intellectu; voluntas vero sertur in bonum secundum quod est extra voluntatem & in rebus ipsis extat squod ita esse asserit Aristoteles in sexto libro Primae philosophiae: inquit enim, verum & falsum sunt in intellectu, bonum de malum sunt in rebus res vero omnes prius in se ipsis sunt, quam in intellectu: idcirco alicui videri posset, tractatus de bono ei praeserri debere,qui est de vero. sed quoniam nos de utroque eorum nobis agendum duximus, eo praecipue modo quo conueniunt entibus , qui alius est ab eo quo e facultatibus animae utrumque eorum deductum est,ad entia: ac ratio veri hoc pacto sumpta ut videbimus infra, maxime coniuncta sit rationi unius: idcirco putamus de vero prius agendum est e, postmodum accedemus adtractationem de bono. Verum igitur primo apparuit in intellectu, nec ta-

L iiij

165쪽

I 22

men promiscue in quavis eius operatione, sed in ea,quae compositio ac diu Euisio dici consueuit, in qua etia est a sermatio & negatio. na ut Aristoteles in pluribus locis testatur, ac luculenter Plato in Cratylo, conceptu simplici neque dicitur verum neque falsium: ut puta si quis dicat hominem aut pecudem, siue marmor, aesi plurium rerum imagines depictas habeas, ac earum quamuis depromas,certe nec veritas nec falsitas ibi conspicitur in sim plici ea prolatione imaginum. At si coeperis imagines adaptare rebus,atque cum exemplaribus componere,& bouis imaginem adaptaueris equo, alter vero bovi,confestim prodit veritas ac falsitas;tuamque compositionem,seu adaptationem malueris,dicemus falsam: alterius vero qui bovis imaginem coniunxerit bovi,ut exemplari,afferemus veram fuisse: non dissimili ratio- Fne si bovem aut equum hominemve conceperis mente,utique in ea conceptione nec falsitas nec veritas ulla apparet . at si mente incipias alteram est ri componere, vel secundum assirmationem, aut secundum negationem,

iam incipiet tibi elucere veritas falsitasque. Sed postmodum cum primae operationis intellectus simplex conceptus ab aliqua re sit deductus, & c iusdam entis imago sit; dicimus quidem simplicium intellectum verum eΩse; quia eo attingimus rem illam, cuius conceptum habemus: non tamen

propterea confitendum est in simplici conceptu veritatem ullam esse. Multum namque haec differunt, quoniam simplici illa intelligentia non exprimimus,quod attingamus rei cuius conceptum gerimus; seu quod non a tingamus. non est ergo in conceptu simplici veritas ulla,licet coceptus sim- Gplex sit verus quemadmodum in tertio libro de Anima Aristoteles dicit asi everans intellectum ipsius quod quid est semper esse verum. Hic tame aduertendum, quod veritati huiusmodi simplicis intelligentiae non oppontitur falsitas, sed ignorantia: quemadmodum item Aristoteles testatur in nono Primae philosophiae: nisi simplex is conceptus compositionem aliquam in se habeat; ratione cuius dici posset falsus: ut si quis existimaret di finiti nem alicuius rei eme animal insensibile. huiusmodi ergo est veritas inteli diras,quae primum nobis illuxit: inde deducta est veritas ad res ipsas; ex habitudine tamen q uarti habent ad intellectum prius, deinde postea diuersa etiam quadem ratione, quam exponemus paulo inserius. Ad intellectum vero res duobus modis reserri possunt, aut sicuti effectus illius intellectus, Had quem reseruntur;seu sicuti causae intellectionis ac scientiae. Res omnes, quae natura constant intellectui nostro collatae se habent uti causae intellectionis ac scientiae: nam cognitio nostra gignitur a rebus a quibus intellectionem haurimus. At res artificio confectae intellectui artificis collatae se habent ut effectus ad causam: nam secundum ideam seu formam domus mente artificis conceptam domus constituitur: simili ratione statua omni

que huiusmodi constant. Ab intellectu igitur ad res ipsas deducta est vertitas,ut quaedam verae dicantur res,quaedam falsae. ad illas res, quae natura co-

stant, ac sunt causa intellectionis nostrae, veritas ac falsitas quodammodo per accidens ac remote attribuuntur; quoniam res non per se habent habitudinem

166쪽

LIBER TERTI V S.

A tudinem ad intellectionem nostram, sed sicuti mensura ad mensuratum,de quomodo habitudinum supra diximus. Verae ergo res dicuntur, quae aptae natae sunt gignere in nobis cognitione veram. at falsae, quae in se aliquid habent, unde facile decipi possumus: sic dicimus verum hominem:pictum vero , dicimus falsium hominem. Eadem ratione verum aurum, & aurum pigmentum dicimus aurum falsum. falsum etiam hominem appellamus natadacem & fictum ratione non disti mili. Hoc ergo pacto ab intellectu nostro ad res natura constantes deducta est veritas ac falsitas. At ea quae arte consecta sunt,cum sint essectus mentis artificis arte praediti, ac ab arte pendeant, magis proprie atque intimius vera falsave dici queunt ex intellectione nostra .dicimus namque veram domum,quae respondet ideae domus co-ceptae ; falsam vero domum, quae deficit ab idea illa. a quo modo paulatim latius serpit veritas ac falsitas. Nam cum unusquisque effectus similitudinem gerat sui principij,is effectus, qui principio suo accedit,verus appellari potest: at ille qui deficit,falsus; ac quanto magis effectus accesserit ad causam,tanto plus etiam veritatis obtinebit: quanto vero defecerit, tanto quoque magis obtinebit falsitatis. Caeterum quoniam omnia entia dependent a

primo elite,taquam a causa efficiente bl infra lucidissime efficacillimisque rationibus probabimusὶ ac quandam cntis primi similitudinem adsequantur. idcirco Veritas adaequata est entitati,ut unumquodque ens etiam verum dicaturiatque ea ratione,qua ens unumquodque deficit ab ente primo, tan-

C to etiam minus compos sit veritatis: atque ad falsitatem accedat, sicuti a cedit ad non esse. Hinc apparet illud,quod paulo ante dicebamus, verum it de propinquum esse viai. Nanque quanto effectus magis est unus cum causa, tanto etiam ma is obtinebit veritatis. inde fit, ut quoniam primum

principium est, maxime sibi ipsi unum, neque ad aliud, sed ad seipsum reser

tur ; sicuti est maxime ens, ac maxime unum, ita etiam sit maxime ac praeci pue Verum; utpote quod sit omnibus aliis causa entitatis, unitatis ac verita

tis: ipsium vero sibiipsi,& a seipso sit ens,unum ac verum. Quapropter Aristoteles in secudo libro Primae philosephiae inquit eandem et se in unoquO-que dispositionem entitatis ac veritatis, quem locum supra adduximus. Qu mobrem prima quaeque principia entium quia sunt maxime entia, na D Ximc quoque vera esse. Ergo ex hisce compertum cuilibet esse potest, verum dici aequaliterenti. de quo quoniam satis dictum videri potest, Iro modo huiusce compendis, paucis a nobis agendum est de falso, quod opponitur vero. Falsum, sicuti etiam verum, primo deprehendimus in intellectu , ac in secunda operatione intellectus, quae siue fiat compositione sue diuisione ac negatione; si non respondet rei, quam significat, filia est α nuncupatur. prima vero & simplex mentis intelligentia licet dicatur u ra,falsa tamen merito dici non potest, nisi per accidens, ratione alicuius co- positionis in ea existentis, ut supra diximus. Quamobrem in nono Primae

philosephiae libro Aristoteles dicit, huiusmodi veritati primorum intellectum non opponi falsitatem,sed ignorantiam. Ad res postmodum deducta

167쪽

PRIMAE PHILOSO pHIAE

est fallitas . Ac primum fatis quaedam dicuntur, eo quod natae sunt deceptionem parere ac falsitatem,ut falsium aurum auri pigmentum, & fel, falsum mei: inde falsitas etiam transferri potest ad effectus illos, qui deficiunt

a causa sua, ut sicuti quatenus causam adsequuntur, dici pollunt veri; ita etiam, quatenus a causia deficiunt, falsi nuncupantur ac veluti spurij. de huiusmodi falsitate tractare pertinet ad primum philosophum, quemadmodum etiam tractatio de vero, quod falso huic opponitur, est philosophiae

primae. Hoc igitur falsum ad multitudinem pertinet, de ad non esse . nam sicuti verum dicit indiuisionem dc unitatem effectus cum causa; ita contra falsum diuisionem significat,quae multitudinis est 5c non entis: dc quemadmodum ea ratione, qua unumquodque assequitur aliquam similitudinementis,dicitur ens,ac econtra, qua ratione deficit a persecta ratione entis,dici potest non ens: ita etiam quatenus unumquodque attingit ad ens, dicitur de concipitur ut verum: quia tamen quod uis a perfecta ratione entis deficit;

idcirco in unoquoque est falsitas,praeterquam in primo principio omnium. de sicuti non ens non existit nisi in quopiam ente, de multitudo non constat nisi in quapiam unitate; ita etiam falsum minime conflat praeterquam in quopiam vero, ut exploratum cuilibet facile esse potest . illud autem quod penitus falsum est, neque in ulla parte nititur vero,utique neque dici neque intelligi potest; verum pertinet ad abyssum illam multitudinis,a qua omnis unitas sit remota, de ad densistimas tenebras non entis, nequaquam ab acie mentis penetrabiles. de vero de falso hactenus . postremo nunc loco de bono nobis agendum est. Boni conceptus,quoad modum supra diximus,pri cipio deductus est ab appetitu quod superius annotauimus;ut id scilicet diceretur bonum, in quod appetitus fertur: quamobrem Aristoteles in principio Ethicorum dixit, bonum esse quod omnia appetunt. Sed quoniam appetitus tendit in res prout in se sunt, non autem iecundum quod sunt in appetitia; ideo bonum magis attinet ad res ipsas, quam verum: quoniam intellectus rem quampiam non intellegit, nisi prout res est in intellectu

intelligente. Bonum igitur significat id quod appetibile est. Uer imposta modum cum ad ulteriora intellectus processi, inspexitque nihil esse arpetibile praeterquam persectum , dc inquantum persectionem quandam habet, post primum illum conceptum boni de post rationem appetibilis, ad inuenit atque applicuit conceptum boni perfecto, rei cuicunque, quM

persectionis esset compos. Et cum omne ens, quatenus est particeps entis, sit etiam perfectionis esse cuiuspiam particeps, omne ens concepit Vibonum quodpiam: sicque bonum enti aequum factum suit; quamuis Mi iam rationem dicat ens, aliam vero bonum: id namque, quod supra dis istum est, pluries quoque est repetendum, eo quod intellectus nostri conceptus deficiunt a simplici illo, cui haec omnia primo conueniunt: idcirco ad id quod simplici intelligentia adsequi non potuimus, multis conceptibus peruenire conamur. Bonum ergo idem est cum ente de uno:

sed ratio boni alia quaedam est ab utriusque eorum ratione . nam bonum peris

168쪽

LIBER TER PIVS iri

A persectum quoddam dicit: hoc vero neque ens, neque unum primo significat licet,ut saepe diximus, in uniuscuiusque eorum ratione appareat ratio aliorum. Cum igitur ita se habeat ratio boni ad entis rationem : hinc est ut quamuis bonum aequaliter enti dicatur, nihilominus ens simpliciter, de bonum simpliciter disteranimam per eum acuim, quo unumquodque existit, id est per actum & formam substantialem res est simpliciter: Per actum secundum & vltimam perfectionem res est secundum quid, non simpliciterris namque actus posterior accidens cst. econtra vero per ultimam persectionem de actum secundum res est bona simpliciter: peractum vero substantialem est secundum quid bona: quoniam ratio entis sumitur ab eo,id-s que primo significat, quo aliquid existit. at ratio boni sumitur ab eo, quo

quodpiam perfectum sit de consummatum. idcirco cum actu sibilantiali res existandactu vero secundo,qui accidens est, minime; sunt quoque entia simplicitet&absolute ab actu substantiali, non ab actu secundo. At quo niam unaquaeque res consummata de perfecta est sua operatione actiique secundo non autem fornia si abstantiali dractu primo; ideo unumquodque est simpliciter bonum per actum secundum, qui posterior est, non autemper priorem substantialem scilicet. Quoniam ergo ratio boni in persectione consistit,persectum vero quatenus est persectum, de est appetibile, de persectionem suam communicat eis quae capacia illius sunt: ita namque Aristoteles dicit in secudo ac tertio libro de Anima quod animatum cium ad per c sectionem peruenerit, gignitiuum est sui similis: idcirco bonu meo iudicio praeter rationem finis,quam dici est enim appetibile, fignificat praeterea rationem causae escientis: quoniam,vt diximus, perfecti est sitam perfectio

nem capacibus eius impartiri. atque ex hac boni ratione deductum est ut dicatur bonum esse φommunicabile, boni non esse inuidere boni esse amare. Huiusmodi omnia,ut ego censeo,non ita videntur couenire bono,prout

est appetibile, de prout dicit rationem finis; quemadmodum conueniunt bono,quatenus perfectum est: persecti namque est perficere,ac suam perfectionem aliis impertiri. Omnia vero haec praecipue inueniuntur in primo de summo bono, in caeteris vero bonis, prout sunt bona, pro cuiusque captu. Hisce hactenus demonstratis compertum iam culciaque esse potest, quam D uis Unumquodque quod est quatenus particeps est entitatis, esse etiam pamticeps bonitatis: non tamen propterea vere dc proprie posse dici bonum nisi perfectionem eam adeptum fuerit, quae ipsi natura debeatur . ea vero, quae deficiunt a perfectione natura sibi conueniente, nequaquam posse dici pro prie bona: ideo ex huiusmodi priuatione malum originem habet ut inferius ostendemus. Bonum igitur,quoniam appetibile est, de quia ex perfectionis redundantia impertii i his, quae capacia sunt, bonitatem suam quaerit; ideo ex bono originem trahit amor, quem iuxta duplicem eam boni rationem duplicem quoque non iniuria ponemus: nam quoniam bonum appetiabile est, idcirco unumquodque appetit amatque bonum suum . hic au- . tem amor non omnino plenus est, sed natus, ut inquit Plato in Conui-

169쪽

PRIMAE PHILOs OPHIAE

uto,ex abundantia & penuria. Etenim quoniam amans persectionis & bs Enitatis capax est, ideo hac in parte videtur abundans esse: nam quoddam bonum est quaedamque persectio esse boni capax) quatenus vero eo caret quod assequi cupit,videtur esse indigens . quando vero bonu m quod appetebat,nerit quodpiam consecutum, atque in eo quiescat, cessat prior ille amor, qui desiderium quoddam est illius potiundi, & voluptas consequiutur, quae est quaedam quies in bono concupito prius, cuius compos sit fictum. Alter vero amor radicem habet in bono, non quatenus appetibile est,sed ratione qua perfectum est. Huic amori in amante nulla est cognatio cum indigentia, immo totus est in persectione de redundantia perfectionis constitutus: sed si locus fuerit in digentiae, erit in re amata, modo prorsus Friori amoris speciei opposito. nam in amante indigentia erat, in amato Mundantia. Hic econtra est,ac quidem longe persectior est posterior hic Dinoris modus. ille namque qui amat priori eo amoris genere, bonum quod appetit, sibi,non amato cupit. At illud,quod persectum in se est amatque ut impertiatur bonum quod possidet, Vere ac proprie non se amat, neque sibi bonum cupit, sied alteri. huiusmodi vero amor naturam boni consequitur, sicuti risibilitas naturam hominis . Qua in re mihi videtur Avicenna valde

laborare, neque satis attigisse huius amoris naturam. ac propterea neque s iis perspexisse quaenam sit boni,ac persectione redundantis natura.In m n,

que loco ubi tractat quomodo res a primo principio productae fuerint, videtur non posse satis intelligere,quonam pacto agens quodpiam ex propo- Gsito in agendo sibi ipsi bonum non quaerat: multumque in hoc nodo verti

tur tanquam amor omnis significet in amante indigentiam quandam,cuius perficiendae gratia amet. At nos dicimus perfectu ac redui Mans bonum amare, atque ex amore agere, non ut sibi bonum cupiat aut quaerat,verum

ut his impertiat, quae capacia sunt. Quinimmo hic amor in bono existens excitat secundum amorem in indigente; facitque ut indigens ac persectibi

Ie perfectionem ac bonum suum cupiat,quaerat,ac tandem adiniscatur. L ge melius Plato in Timaeo, Causam etenim productionis rerum cum a ferret, inquit,conditor optimus erat: ac optimi non est inuidere: nam inui- .dia procul abest a natura persecti & a natura potioris illius amoris, quo bin unum aliis quaeritur: sed cum eo amore, qui indigentis est, fatis conuenire inuidia potest: qui si expellere voluerit inuidentiae virus, necesse est ut pro viribus priorem illum amorem aemuletur; ut scilicet qui amat bonum cupiat capacibus boni, siue id iam adepta sint, siue desiderio in id ferantur, quod ab ipso tribui illis queat,vel ab alio quopiam.Caeterum de modo productionis rerum a prima causa, ac de amore plura processu operis a nobis dicentur. Negotio de quo in praesentia agimus,haec lint satis,si illud tantum

adiunxerimus utrumque amorem extasim amantis secere. Nam in posteriore amoris genere, quo aliquid cupitur ut bonum & appetibile, amatumst forma amantis,qua ratione nescio quonam pacto amans in amatu transformMur,ac extra se fit. No dissimili modo in priori quoque amoris genere, quo

170쪽

LIBER TERTIUS

A quo bonum amat ea quae sent persectionis capacia suamque eis bonitatem, impertit,extra se si bonum: ac nescio quonam modo incipit esse in ali cro, eo scilicet cui se impertiit. Consequens tractatui de bono est, ut nonnulla de malo disieramus, quod bono opponitur, ceu falsum vero, & viai multum . Nonnulli existimauere,in quibus Pythagorici sui se videntur, malum esse naturam quandam bono oppositam. At cum ea, quae sunt effectus , ad primas causas, primaque Principia quaedam reducantur, inuencre principia prima malorum diuersa, quin potius opposita principiis bonorum. At quoniam Pythagorici magni faciebant numeros, atque inter caeteros denurium ; ideo constituere decem malorum principia; de quibus Aristoteles s meminit in primo libro Metaphysices: sed Themistius latius in tertio Physicorum . Ab hisce nonnulli dissensere. Ac quoniam multitudo omnis ad unitatem reduci, ad eamque tendere videbatur, unum quoque dixerunt principium malorum opsositum primo bonorum principio. Hanc positionem longius refellere si vellem,acta,ut dici solet, agerem: cum a luminis viris, magnis pulcherrimisque operibus sint huiusimodi positiones confutatae. Nobis tantum id sufficiat dixisse,Omnem naturam,quatenus esse habet, bonam esse; neque omnino ab appetitu boni recedere posse: quamuis somtasse a potiori bono ad inserius retrocedat; seri tamen nequit, ut omnino ab appetitu bono destituatur, neue ipsa quodpiam bonum non sit. Sed di cet quispiam, Si malum natura nulla est, quo modo ergo erit malum in re-C bus, quae tamen plurima est equilibet cxploratum haset huic respondemus, malum non esse in rebus veluti naturam, sed tanquam priuationem quandam,ratione cuius subiectum,in quo est, atque natura cui adiunctii est huiusmodi carentia, mala dici consueuere. sicuti ergo non ens non existit, nisi coniunctum alicui enti; quomodo namque non ens per se existat λ ita malum esse nequit praeterquam bonum coniunctum. Nam cum ab ip

bono recedimus, iam in particulatibus bonis incipit apparere perfecti boni desectus ac priuatio; quoddam videlicet vestigium mali. quod si adhuc in-

Da tetenderimus,inueniemus in bonis contractioribus non tantum defectu

summi absolutique boni veru metiam desectum boni; quod alioqui nat urς

illi deberetur. ac tunc primum tum videri, tum esse malum incipit. Pro-

D prie namque id malum dicere solemus, cui deest quodpiam bonum, quod illi natura debetur: ut id scilicet sit malum, quod a natura sua degenerat.

Praeterea bona haec contracta ob imperfectionem & contractionem sui,simul esse non possunt sed unius adeptionem cosequutionemque sequitur abolitio corruptioq; alterius: immo inuice incipiunt esse inimica, aduersantia atq; cotraria: inde fit ut alterum alteri corruptione atque interitu moliatur.

Hinc turba illa maloru prodit: quae tamen omnia licet vicissim sibi sint mala ac perniciosa, attamen absolute mala non sunt, sed contracta bona. Ex desectu ergo & priuatione malum, neque habet per se causam essicientem, sed, ut probe inquit Augustinus, malum causam habet deficientem, nisi somttae per accidens: quoniam causa generationis cuiuspiam rei, item causa est

SEARCH

MENU NAVIGATION