Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i,8 PRIMAE PHILOSOPHIAE

bit. Nasi bonum esset participatione quada bonitatis, non esset omnino, Eatqueabsolute perfectu. Ite cu omnis bonitas pertineat ad aliquod esse, id quod est ipsu eue est etia ipsu bonu : pari ratione qua superius usi sumus de uno. Praeterea cum multitudo imperfectionis sit,unitas vero perfectionis ac bonitatis; proculdubio illud quod est ipsum unum,est etiam ipsum bonum. liod argumentum latius ac luculentius tractatum est a Boetio in eodemello de Philosophica conuolatione. Est etiam primum principium maxime intelligens ac maxime viuens, maximeque potens, ac propterea in xime infinitum, ac iterum maxime omnium fanitum. Sed antequam ad huiusmodi magis explicanda veniamus, id nobis probandum est, primum principium entium esse unum tantum: minime vero omnium fieri posse, Fut prima principia entium sint plura, id quod superius in hunc locum distulimus: sic enim persecte colligi poterit primum principium esse ipsum unum; caeteraque prima principia in suo quaeque genere, de quibus Physici perhibent, ab hoc suprcino omnium pendete atque essivere. Neque dissicile arduumque erit hanc rem certissimis euidentissim Isque rationibus adstruere. Nam si plura sunt prima principia, verbi gratia, duo, quorum neutrum ab altero pendeat, nimirum Vtrumque erit ipsum esse,&necesse esse. hoc enim conuenire praecipue omnium primo principio iam superius ostensium est. Quod si pervicax quispiam dixerit, eorum alterum esse ipsum esse, seti necesse ex se esse; alterum vero minime; seu neutrum esse ipsium esse, fateatur is quoque opus est, eorum alterum tantum esse Gprimum principium, illud inquam , quod es ipsum esse: alterum vero, in quo esse inest participatione quadam, pendcre a primo principio, nequaquam vero esse primum principium. Quod si neutrum fuerit ipsum esse,

confestim sequitur neutrum etiam esse primum entium principium; sed eorum utrumque dependere a tertio quodam virisque priori. quibus argumentis coactus si concesserit eorum utrumque esse ipsum esse, & ex se necesse esse, utique cum disserant inter se, duo namque sunt, proculdubio quopiam alio different, quam ipso esse, quod ex aequo utrisque conuenire concessum est. non enim plura esse ac distingui co poterunt quo conueniunt. Ea itaque, quibus vicissim distinguuntur , vel proprietates quaedam erunt, quae ab ipso esse essivunt, vel ab extrinseco aliquo inctister si fluunt ab esse ipso, cum conueniant haec prima principia in natura ipsius esse, fieri non potest ut differant a proprietatibus quae ab eadem natura fluxerint : sin vero per accidens ab extrinseco inflictae fuerint, necesse est eorum utrumque si extiturum sit, indigere tertio, ac a tertio quodam dependere. sicque res in casdem angustias redibit. Nam neutrum primum principium erit, cum a priori pendeant Amplius in eorum utroque esset compositio & potentia, si proprietates aliae ab utriusque natura inessent virique: itaque prima esse non possent: Iam enim compositionem atque potentiam exclu simus a natura primi. Colligamus igitur certissimo argumemto, cum ipsum esse per illud idem sit individuum,& hoc per quod est esse

182쪽

LIBER QUARTUS

A esse, seri minime posse, ut ipsum esse in plura una distrahatur, pluribuoque uno conueniat. Praeterea sicuti inquit Aristoteles ex sententia Homeri, qui peritissimus omnium ab antiquitate habitus est, multitudo principium mala: multi namque nisi conueniant,& quodam modo fiant unum, distrahunt & corrumpunt ea quibus praesiunt: quod ergo nati hi bene praesideant non iis per se conuenit, sed per accidens; quatenus scilicet hi multi principes quodam modo fiunt unum: per se igitur multitudo principum malae st. id vero quod per accidens est, fieri nequit ut sit primum principium. Ideo cum entium uniuersitas neque sit, neque esse queat maledisposita , unus tantum erit princeps non multi. Amplius ratio Parin

s nidis efficacisine meo tuaicio hoc probat. Nam quicquid est praeter

ipsum ens, id est praeter ipsum esse, quod solum vere est eris, est non ens: ac huiusimodi non ens nihil est: qui nanque fieri potest ut quidpiam sit praeter ipsam esse λ etenim reliqua quae sunt, non sunt praeter ipsum esse, quin imo sunt participatione ipsius esse, ab eoque continentur . ens igitur, id est ipsum per se ens, & per se esse, est unum tantum: nam si plura essent, aliquid id ergo existeret, deesset praeter ipsum esse. Hoc vero adeo falsum est, ut intellectu capi non queat. Hoc igitur modo, atque huiusmodi interpretatione, sententia ratioque Parmenidis est adeo certa atque essicax, ut nihil euidentius esse queat. Nihil enim est propter unum esse, nam caetera omnia, quae participatione essendi sunt, utique non existunt, seu sunt C praeter ipsem esse; cuius participatione existunt, fouentur, ac conseruantur. Nunc reuertamur ad eas primi principis proprietates a quibus recensendis confirmandisque superius digressa oratio est. Primum entium principium esse maxime intelligens eo argumento constat. Nam quemadmodum formae actusve contractio, definitioque per materiam, intelligentiam omnium impedit; sic econtra abstractio a materia intelligentiam rerum earum profert ac promouet: quapropter vis sensitiva quoniam coniuncta materiae est, atque in sui actione utitur corporeo instrumento, nequaquam intelligentiae est capax. Formae etiam materiales, quia

sunt in materia, non se ut actu intelligibiles. Intellectus vero eo quod abstractus est a materia intelligit: sermae quoque materiales, cum vi inteli D eius agentis abstractae fuerint, eadem vi esticiuntur actu intelligibiles. At intellectus intelligit suapte vii quanto ergo quidpiam magis fuerit a materia abstractum, tanto etiam magis intellectus intellectionis lue erit capax. Sed primum principium maxime omnium est abstractum; et ergo maxime omnium conuenit esse intelliges. Est praeterea maxime potens,na agere propriu est actus,ac unumquodque agit, quatenus in actu est: potentia ergo

agedi couenit actui. illud ergo est maxime potens agedi, quod maxime est in actu. Sed primu principiti entiu prae omnibus est in actu, quia potius est purissimus actus nullius prorsus admixtione potetiae insectus. Igitur primu principiti est maxime potes agendi;passiua vero potentia cu ad imperfectionem pertineat,& ad inchoatione quanda perfectionis, omnino aliena est a

183쪽

primo principio. Ex his sequitur liquido hoc primum principium esse mata Lxime viuens Sc maxime infinitum. vivens maxime propterea, quoniam illud est vivens, in quo fuerint vitae operationes: praecipuet Vero vitae oper tionum sunt, intelligere ac velle; quas supra ostendimus praecipuas esse in primo principio. primum ergo principium maxime est vivens . Am plius vivens a non vivente in hoc distinguitur, quod vivens ex se ipsio, se

que nixu mouetur; non vivens vero alieno: Vnde ea etiam viventia nominare consuevimus, in quibus conspicimus esse huiusmodi principium m tus intrinsecum, non aliunde accersitum. Deus vero seu primum entium, neque etiam fingi potest alieno impulsu mouere atque aFere; sed quaecunque operatur, ex se maxime omnium agit. igitur summe ac prae omnibus Fuiuens est . alia namque viuentia etsi habent principium intrinsecum, quo se ipsi mouent, non tamen quicquam agere queunt, nisi praeterea ab e trinseco principio moueantur, ac dirigantur: nam &a fine mouentur tanquam ab appetibili;& diuersi varisque voluntatis motus sensivumve a primcipio extrinsece immobili omnino diriguntur ac continentur, proserunturque, ut in Ethicis ad Eudemum Aristoteles praeclarissimus philosophus

testatur. Amplius effectus nullus perfectione antecellere potest causae suae: ille namque excessus ex nihilo esset: in mundo vero multa viuentia conspicimus, necnon inteli igentia pleraque. Primum igitur horum omnium cinterorumque entium principium, nisi illa ex nihilo extiterint, prae omnibus vivit atque intelligit. Ratio haec Socratis latius explicatur a Xeno- Gphonte grati mo discipulo in erimo libro Dictorum factorumque Socratis memoria dignorum. Ins nitum Vero propterea est primum principium; non ea in Anitudine inquam, quae pertinet ad materia ad impersectionem atque ad multitudinem ; immo, ut infra dicturi sumus . ab ea infinitate penitus alienum est, ac ob eam causim maxime finitum; sed infinitate ea, quae persectionis est & ad sermam pertinere potest: mat ria namque& forma sese inuicem contrahunt, ac utraque utriusque ins-nitudinem compescit. forma infinitudinem, materiae, qua materia admultu tudinem, non entisque infinitatem tendit, cohibet, ad certamque naturam contrahit: materia econtra formam, quae neque loco ulli aut tempo-

ri silapte natura obnoxia est , contrahit ad certum finitumque locum, tempusve . Huius rei similitudinem perspicue licet intueri in numeris: inruolibet etenim numero unitas multitudinem compescit, ne defluat ad imeterminabilem infinitate econtra multitudo unitatem definit ac cohibet ad certam definitamque naturam numeri .in septenario etenim seu denario numero unitas ac natura, qua ille septenarius est,& hic denarius na vi benedicit Avicenna, septe sunt solummodo septem,no autem duo & quinque, aut quatuor ac tria) copescit multitudine certamq; ei naturam tribui quae suopte ingenio indefinita est vicissim multitudo cohibet unitate,ut scilicet eis ciatur propria denario septenariόve istis vero numeris minime coueniat.

Eade ferme ratio est in materia & forma: na forma infinitu illud ac indeterminatum

184쪽

A minatum materiei compestit, certamque ei naturam ac speciem tribuit; econtra materia formam ipsam , quae alioqui per se esset in determinata,

certo loco adscribit infraque certum tempus coercet es que eandem adiicit. Vt autem reuertamur unde diuertimus, primum principium entium est maxime infinitum, quia in eo nulla omnino est definitio coarctatioque: neque enim certo tempori locove adiicitur ex materia. supra nanque liquido constitit primum entium neque esse corpus compositum ex materia &forma, neque formam materialem seu corpoream esse posse . neque etiam

in eo est ulla contractio ipsius esse ad quampiam definitam naturam csentiamve . Nam sita perius ostensum est essicacissimis rationibus, argumens lisque euidentissimis persuasum, primum entium principium esse ipsum csse per se subsistens , ad nullam naturam contractum: este insita per ipsum

unum, non autem alicuius multitudinis unitatem. pari modo esse ipsum bonum, non autem bonum, siue perfectum alicuius naturae & essentiae. Ecce ergo quam luculenter ostensum est, primum principium esse maxime omnium infinitum, eorum etiam, quae infinitam virtutem habere possent in quapiam natura, ut si ignis infinitus esset, virtus quoque calefaciendi esset infinita; non autem limpliciter absoluteque infinita esset, sed in ea natura calefaciendi, scilicet esset infinita: sic in infinita aqua vis inesset frigefaciendi infinita: primum vero principium est absolute infinitum, non autem in aliqua certa determinataque natura. ideoque est prae C omnibus infinitum. Econtra maxime omnium est etiam finitum, quoniam prae omnibus alienum est ab infinitate materiei ac multitudinis : in eo nanque nullum est materi ei multitudinisve vestigium, immo ut stupra ostendimus, est ipsum unum: ut scilicet non propterea sit unum, quia unitatis est particeps, sed quoniam eius essentia est ipsa unitas. Cum ergo quanto in numeris magis ad unitatem accesserimus, tanto etiam finitudini magis propinqui essicimur, illud, quod ita accedit ad unitatem, ut sit ipsa essentia unitatis, erit proculdubio maxime omnium finitum. Hactenus multa videmur in medium attulisse, quae conueniant primo principio entium. Atqui obiiciet quispiam, Qui fieri potest, si tot tantaque conueniant primo entium, nisi synonima quaedam vocabula congessimus, ut in pri- D mo principio non sit aliqua multiplicitas 3 verum lais respondendum est, conceptus hoste omnes esse eiusdem simplicissimae rei, sed deficere ad unum omnes ab eius perfectione, excellentiaque: idcirco intellectum nostrum eniti ut multiplicitate ac difformitate sua attingat, hisce concepti bus pluribus deficientibus tamen & mancis eam simplicitatem unicam &prima,ebque pacto veluti diuidere id quod in semetipse unum est, suaeque

naturae multiplici, multis quoq; coceptibus acc5modare illud quod unum ac simplicissimu sit: idcirco veluti a principio repetentes retexentesque asserimus nihil eoru, quae attulimus, couenire primo principio,nis per eminentia quandi Arcanu quippe illud diuini quod est maxime simplex at'; uniculturimis conceptibus deficietibus a rebus sumptis,inter quas versamur,

185쪽

ΡRIMAE PHILOSOPHIAE

quam ipsum causa est: proindeque nonnulla gerunt auctoris similitudine, Eintellectus nostri acies infirma quoquo pacto in se effingere nititur: ipsum

tamen in se super omnia ea est, quaecunque nostra aut etiam quaevis alia 'mens concipere potest. ipsum tamen quicquid est, minime ab ullius intellectu comprehenditur. Cuius rei illa ratio est; nam quicquid intelligimus, definita quadam ac certa specie, quae intellectus nostri forma est, intelligimus: quamobrem illud, quod supra quancumque definitam n turam est, immo supra quamuis definitionem, minime potest ab intellectu attingi, nisi deficienti notione: quicquid ergo de ipso dicimus, nouumus ac concipimus,infra ipsum est. Amplius alia etiam ratione escaester probatur primum principium entium esse supra ipsum esse,supra unum. Fsupra verum, ac supra bonum, ac item supra vitam, stupra potentiam, ac intelligentiam omnem, atque haec omnia excellere: adeo ut magis proprie ab eo remoueantur, quam de ipso asserantur: ea remotione inquam, non quae priuationem dicat, sed que eminentiam significet. Nam quicumque causa cuiuspia natum, qua alterii impertiat, ii contineat hanc naturam , quam alteri impartitur vel imperfecte vel persecte etiam, sed secundum eandem rationem, qua illa natura effectui illius causae conuenit, ea equidem causa, ut superius diximus atque ostendimus, indiget superiori causa, a qua foueatur, neque simpliciter constitui potest causa esse illius natura, quam suo effectui impartita est; sed tantum causa est, ut in eo effectu generetur & insit. sic homo qui hominem generat, & ignis qui Gignem, ac planta que item plantam gignit, indigent corporibus coelestibus, in quibus omnes eae naturae secundum eminentiam continentur. V

rissima ergo est ea propositio, quam sumpsimus, eam videlicet causam non esse primam, in qua natura effectui tributa insit secundum eam rationem, qua existit in estectu. huic alteram addamus, esse,unum, Verum,bonum , omnibus conuenire, quae quouis modo sunt, vitam persectioribus, intelligentiam persectissimis. Ea igitur entium causa, cui haec omnia conuenirent secundum proportionem, nullo pacto esse posset prima causa,sed egeret priore a qua foueretur , ut ita dixerim. Ecce quonam pacto, ut reor, luculententer ostensium est omnia haec conuenire primo principio entium, non secundum proprietatem sed secundum eminentiam: quam- Hobre verius ab eo remoueri,quam de eo asseri. De primo igitur ente,quod item omnium entium principium est, hactenus dicta sint satis tarcanum nanque ipsius, cum verba ac cogitationes deficiant, sacro silentio est vendirandum: qua de re diuinus Plato&in epistolis& in Sophiste pluribusque aliis locis se de primo principio nihil dicere posse asseuerat:acie nanq, intel- lectus ta magna luce offusam hebescere arq; hallucinari.A quo fortasse a cepit Dionysius,qui in libro de Mystica theologia inquit, Quito magis de primo principio loquimur per ea,quae multii ab eo distat,tato etia pluribus

nosverbis uti,immo verba nulla satis esse: & ecotra,quato magis ad ipsu m

te accesserimus, lato pauciora quoq; verba nobis suppetiere. quod ii ad im

186쪽

LIBER QUARTUS

A sum, ut in se est, accedamus, tunc silentio penitus utendum esse. Nam &verba de conceptus nulli sunt, quibus suffciamus id effngere aut referre. Nunc consentaneum est, quando hanc abyssiim entis supremi, quo v luimus pacto enarrauimus, ut abyssiam aliam pertentemus, non entis imquam : non eius, quod aliquo pacto est, cum tamen alio non sit, sed cius quod penitus atq-bmnino non sit. huiusmodi non ens quadam pro pomtione opposita tamen respondet primo entium . nam quemadmodum primum entium non est cuiuspiam naturae seu essentiae definiae, sed cuicunque naturae antecellit; ita etiam huiusmodi non ens nullus est definitae naturae, seu certae essentiae; quoniam aquauis natura, & si imperfectissima, s deficit, ac insta est. Item quemadmodum ipsum ens non est contractum

ad certum locum aut tempus, quia non est aliquod corporeum, materiaeve ulli obnoxium; ita etiam hoc non ens nullius est certi loci seu temporis et quoniam etiam natura materiae primae, quae omnium est insima ab eo excluditur,ac infra ipsam est hoc no ens. verum ut primum ens excedit, ac constitutum est supra locum & tempus; ita primum hoc non ens deficit a loco & a tempore, atque infra locum omnem tempusque est . Printerea, ut superius ostendimus, primum ens est maxime infinitum infinitate ea, quae est unitatis ac perfectionis: ac maxime finitum, quia summopere alienum est ab infinitate multitudinis & im persectionis. Nondis. simili ratione primum non ens est maxime infinitum, ac maxime finitum, C opposito tamen modo: nam infinitate ea, quae multitudinis est atque impersectionis, summe infinitum est; quin imo est ipsa infinitudo, imperfectioque ac multitudinis abyssus; quippe quod non tantum non adsurgit

ad naturam aut essentiam quampiam verum etiam deficit a potentia & ab inchoatione naturae cuiuscunque. Sic ergo maxime indeterminatum est ac

praecipue infinitum. est etiam econtra summe finitum, id est coarctatum& contractum: ut pote quod non solum sit infra ea, quae superant locum ac tempus; verum etiam existat infra omnem locum & tempus, id est infra materialia corporeaque omnia , quae certo loco, certoque tempore

sunt definita; ac demum sit infra materiam primam, quae saltem potentia est in certo loco & tempore. Est etiam in primo hoc non ente natura fal- D sitatis ac malitiae, ut pote quod sit maxime alienum a vero& a bouo: abono inquam,quoniam omnino imperfectum est , ac penitus deficiens, minimeque appetibile; immo cui appetitus omnis aduersetur maxime: a Vero autem , quoniam penitus distorme est atque omnino diuersum. Demum quemadmodum primum entium proprie non est aliquid eorum, quae sunt de eo dicta, sed ea omnia superexcedit; ita etiam hoc nonens nihil eorum est, quae hactenus de ipse diximus; immo adhuc deficit ab omni eo quod de ipso dici excogitarsve potest: ac sicuti primum ens ab imtellectu comprehendi nequit; nec ullis verbis explicari; sic etiam primum hoc non ens nec ullis nominibus,nec ullo conceptu essingi potest,ut probe inquit Plato in Sophiste. Ratio utriusque consimilis est, quoniam omne

187쪽

144 PRIMAE PHILOSOPHIAE

quod intellectus attingit, determinata quadam intelligibili specie attin- agit. Primum vero ens, ut supra ostendimus, omnem superexceuit speciem, omnemque naturam anteit; idcirco ab intellectu pertingi nequaquam potest . sed deficienter mimisque intelligitur quam in se sit: hoc vero primum non ens, quia est insta quamcunque speciem .& quamlibet nati ram, immo etiam infra speciei cuiusuis inchoationen ; ideo ab intellectae nequit pertingi ut in se est, sed potius ut in se non est, neque ullis vocu. . bus effingi; sed est in intestigibile ac ineloqui bile, ut ita dica, inst que omne, quod intelligi potest, aut voce explicari. Compe tum igitur nobis esse potest intellectum nostrum nos si strati in harum rerum cognitione: nam quaedam Fconcipit infra id quod sunt; econtra nonnul

la alia supra id quod sunt,quod in pri-

molibro annotauimus.

188쪽

E N V s humanum ita natura est institutum, ut mi, rari soleat ea, quae viderit, audiuerit,aut quouis lio sensu perceperit,cum cau lam ignorauerit: qua, admiratione,veluti stimulo quopiam, adactu tam diu scrutari ac secum putare rem eam no desinat,s donec vel certa ratione causam consequatur, vel saltem quapiam coiectura eliciat. Huiusmodi ad-l mirationem solum homini natura indidit, nullii praeterea cateroru animalium; eo quod solus h mo rationis ac scietiae capax est; caeterae vero brutae animantes sensibus tantum ac memoriis necnon existimatione quadamnaturali ea, quae profutura ipsis sunt, prosi quuntur: aliena vero, noxiaque Vitant; omniaque vel ad tuendum corpus, vel ad sensuum illecebras reserunt cognitionis cuiuscunque ac scientiae securae. sic homines post cataclysimum, re domestica,ac ciuili quoquomodo constitutis, continuo ex admiratione rerum natura constantium , ac totius huius uniuersitatis rerum ornatus contemplatione ij qui caeteris ingenio S: solertia antecellebant, totos se causarum speculationi tradiderunt: ac primum obuia confestim eis fuit causa materialis qua vel ammi ,vel infinitum chaos,vel clementorum quodpiam:aut ὀμsi'uνών prodiderunt; in eaque morati alia causarum genera aut penitus ignorarunt aut leuiter tetigerunt. quo effectum est ut axioma illud,

Ex nihilo scilicet nihil fieri, videlicet nihil fieri absque causa hoc namque pacto intellectum axioma vere est & per se notum retulerint ad genus causae materialis,ut scilicet nihil existere post et vel in lucem prodire absque materia ex qua fieret. Post materiam maxime ac primam causarum omnium enituit estectrix causa. Hanc Empedocles amicitiam & litem: Anaxagoras intellectum esse perhibuerunt. Deinde veritate ipse ac rerum natura viam pandente,formam primo tenuiter attigerunt : postmodum perspicacius inspexerunt. postrema omnium cognita est ratio boni,ac finis, quam tamen potissimam ac praecipuam causarum esse constat. Nam materia a forma speciem sumit: at agens formam in materia essiciti nullum vero est agens, quod propter finem non agat. prima ergo causarum omnium atque penitus indopendens,atque immobilis est ipsum bonum. Ratio namque sinis constituta est in appetibili: id autem quod omnia appetunt est bonum. Itaque hac

189쪽

semita atque hoc progressu philosophia paulatim incrementa suscepit. Nos in hoc opere rerum naturam imitati,no autem humanum ingenium quippe qui non rudibus physices disciplinae scribamus in continuo coepimus ab ipso bono,eaque paucis perstrinximus, quae maxime conuenire primae philo Ephiae videbantur. Namque agendum nobis sumpsimus de ente ipse:

hoc vero iam ostendimus non conuenire his quae sunt eadem ratione, neque etiam ratione penitus diuersa sed diuersis lationibus ad idem relatis:sicuti sanum de lotio,de pharmaco,atque de animali dici solet. Quamobrem cum caeterorum omnium quae sunt,ratio deducatur a primo entium, ad s&que referatur,utique minime fieri poterat, ut ignorato primo entium, de aliis quae sunt,cognitio aliqua haberetur; quatenus inquam entia sunt. idemque chim hactenus satis tractatum sit de primo entium, ad caetera nobis est accedendum: primumque communi quadam ratione, postmodum magis propria utemur. Omnia entia pendere quodam modo a primo, nulli promuis, qui philosophiae sacris suerit initiatus,cotrouersum cum aliis fuit. Nam neque entia constitui poterant inconnexa & plura prima principia habere:& ratio Parmenidis vrgebat: Quo namque pacto unquam fieri poterit, ut quidpiam sit, quod tamen existat praeter ipsum esse λ sed hoc proculdubio contingeret,si aliquod ens a primo non penderet,quod iam satis insuperiori libro de monitratum fuit esse ipsum esse per se subsiliens: illud namque quod nullo pacto dependeret a primo, esset utique praeter ipsum esse. Hisce rationibus nulli unquam dubium fuit omnia quae sunt aliquo pacto pende

re a primo entium. Verum nonnulli,immo complures cum ratione natura

li illis constitisset plurima entia neque generationi neque corruptioni ulli obnoxia eme, hanc rerum omnium a primo dependentiam habitudinemve veluti a fine esse prodiderunt. Omnia namque agere perhibent propter illud bonum amatum & desideratum ab omnibus,ut sitiis actionibus munissique, pro naturae siuae captu,quaecunque id attingant,aliquamque eius similitudinem adsequantur. Nam necessaria aeternaque entia quonam pacto causam efficientem habere possent,minime intelligebant.hae vero duae tantum causae extrinsecae sunt. Sed horum,etsi praestantissimi fuerint, sententiae neminὸ assentiendum esse reor. Etenim cum omnia, praeter primum, habeant effeparticipatione quadam,necesse est ut id ab eo sortita sint,quod per se & petessentiam sit iplum eme: sic omnia ignita ab igne ignita sint, omnia item, quae illuminata sunt, ab eo utique lumen acceperunt,quod suapte natura est luminosum. Amplius unumquodque operatur secundum quod est:s ergo cuiuspiam esse omnino est independens, & a se est,neque ab alio quopiam; quonam pacto fieri aut intelligi potest, ut finem quempiam alium a se op ratione sua adfectet Quamobrem recte Averrois inquit in libello de Substantia orbis finem signiscare agentem significatione necessaria. impossibile namque est,ut quippiam operetur propter finem alium a se, quou secundum est e silium a nullo prorsus dependeat. Eorum vero, qui secus sentiunt, rationem soluere non admodum dis scile est. nam aeterna quamuis causam habere

190쪽

LIBER QVINTVS.

A habere nequeant,quae ea effecerit motu seu mutatione aliqua haec namque sine nouitate effectae rei non queunt esse θ attamen effcientem causam habeant per emanationem quandam simplicem & essuxum quendam, nihil absurdum est. Necessaria etiam duplicia sunt: quaedam namque sunt neceD satia a se, quae scilicet nullam habeant causam necessitatis suae: quaedam vero,quamuis sint necessaria,sunt tamen necessaria ab alio, & causam necessitatis suae habent'. huiusce rei exemplum aptissimum adsert Aristoteles in quinto Metaphysices: conclusiones namque demonstrationum necessariae sunt, itemque prima demonstrationum principia sunt necessaria; verumtamen principia prima a se sunt. neque causam habent suae necessitatis vllam. h At conclusones demonstrationum sunt ab alio necessiariae, quoniam a primis principiis dependent, eaque habent necessitatis suae causam: nihil ergo prohibet necessaria causam habere, a qua sint. Colligamus igitur ex dictis hactenus, omnia entia praeter primum dependere a primo, tum in genere causae finalis,tum in genere causae essicietis. De sinali causa,quamuis omnes in ea consienserint,adferamus tamen ratior . Omnia quaecunque quidpia agunt,propter finem aliquem operantur. finis vero habet rationem appetibilis,& ex consequenti rationem boni. omnia igitur agunt propter bonum. Sed iam superius declaratum est ipsium esse, ac primum principium entium esse etiam ipsum bonum:omnia vero alia bona participatione quadam existere ipsius boni. Necesse ergo est ut omnia quae agunt,actione sua adsectet

c quandam similitudinem ipsius boni: sicque caui a finalis omnium est priamum principium entium. quod autem sit causa effciens paulo ante probauimus. Verum illud restat explicandum quonam pacto sit causa effciens, Mquonammodo essiciat reliqua entia: ac praeterea id quod stupra omisimus exponendum nobis est, quonam scilicet pacto entia omnia praeter primum se habeant ad ipsum esse. Et ut soluamus rationes quas in secudo attulimus, ac quibus nonnulli retur essicaciter probatum esse,in quo uis entium praeter primum esse secundum rem distingui ab essentia cuiusque. Primum principium ut rem iam ordiamurὶ eminentiori quadam ratione, atque excellen- tiori modo,causa est effciens, quam causae hae,quas nos effcientes esse dici- 'Ps: etenim effcientes hae causae nobis familiares non fiunt ex omni parte, D neque omnium suorum effectuum causae: non enim essiciunt nisi per m tum,irasmutando materia atque effectus ipse, id scilicet,quod est factum

secundum se totum, non est ab agente causa. materiam namque ex qua effectus consta agens causia praesupponit, non autem emcit: deinde serma, quae iure videbatur posse sibi id assumere,ac vendicare ut scilicet esset a causa es sciente,sustentatur ac pendet a materia,cum qua simul est. Praeterea plerinque essicientes causae lauiusmodi sunt, ut postquam ab eis effectus productus in lucem suerit, non amplius indigeat ulla opera causae, a qua effectus cst.Sic mortuo patre vivit superstes filius: & aedificatore vita functo, rem net aedificium. At primum principium entium,a quo est omne esse,non es ficit motu mutationeue aliqua, quae videntur moram adferre agenti; & id-

SEARCH

MENU NAVIGATION