장음표시 사용
211쪽
causasque infinitas ac indeterminatas, quae sunt per accidens causae, redu- ducuntur. Nam ex infinitate & diuesitate non entis, quae summopere vi get in hoc mundo inseriori multa praeter intentionem agentium partices rium, & praeter intentionem coelestium corporum nonnulla hunt: nam cum id quod est per accidens non sit unum nisi secundum quid, ab agente naturali, quod unum intendit, non potest effectus per accidens intentus esse: ludit ergo in rebus hisce fortuna ac temeritas ex indeterminatione Minequalitate non entis: non tamen propterea dissilendum est a superior bus causis praesertim a prima omnium causa etiam effectus fortuitos contineri, a qua abyssus quoque non entis continetur, eique perspicua est. Quamobrem ea, quae inordinata sunt suapte natura atque inaequalia; tandem a summo bono, cuius limites transgredi nequeunt, in unum concentum atque in unum bonum pulchritudinemque uniuers nectuntur, ut hisce, quae non ad partem aliquam, sed totum ordinem uniuersi perspicere queunt, compertissimum est: cuius paries reli quas paucis infra percurremus
212쪽
v L L A in rebus hisce, quae insta lunam agitantur, substantia simplex est, sed omnis ex duabus partibus constat; quarum alteram dicimus sormam,alteram vero materiam: forma actus, persectio , ac
propria uniuscuiusque rei natura est; per qua substantia costituitur, ac per se existit,unde etia actus substantialis appellari cosiueuit. Materia est veluti inchoatio quaedam substantiae per se existentis, de qua tractabitur infra posteaquam tractatui de sub- stantiis completis, ac per se exilientibus snem im-fosuerimus. Duplici vero de causa substantia quaecunque inferior lunae ore composita est,ac nulla simplex existit;primo quidem quoniam propinqua non enti cum sit,tendit etiam suapte natura ad non est e. in nihilum vero substatiam quampiam redigi,atque sunditus interire bonitas primi principh, a quo omnia fiunt,non permittit. Idcirco hisce substantiis costitu tum est Lundamentum, in quo omnia haec inferiora inchoationem quandam
habent,atque cum his interitus contingit,in id resoluuntur, nullumque redigitur ad nihilum quamuis intereat,neque ex omni parte perit. Altera etiaratio est,cur constant ex materia omnia ea, uae sunt infla lunam.Nam cum ista omnia non immediate,statimque fiant a primo principio, sed a corporibus coelestibus, eorumque mentibus medio motu; necesse fuit,aliquod subiectum praeexistere in quo superiorum corporum agentium impresso, ac motus reciperetur. Constant ideo omnes hae substantiae ex forma & materia:ac propterea cum natura essentiaq; uniuscuiusque rei sit actus, & forma, natura nulla in his inferioribus per se eli sed unaquaeque contracta est ad indiuiduas singularesque siubstantias; quae tum certo loco, tum definito
tempore continentur: omnesque eiusdem sunt generis;quoniam in eadem materia coueniunt,a qua genus sumitur,vicissimque omnes mutantur tandem in omnes,ac sic interitu alterius alter instauratur omnIsiq; hic demum tumultus generationis,corruptionis,alterationis ab optimo opifice, in uniuersi pulcherrimum ordinem temperatur. Paulatim vero ac sensim natura
a superiori genere ad inserius descendit, ac media quaedam semper statuit, quae utriusque quodammodo partem habet. ideo, inter substantias inserio. res homo supremum locum obtinet,qui suprema sui parte etiam coelestes mentes quadam ratione attingit.huic omnia inferiora deseruiunt, ac ut ita
213쪽
dicam, obtemperant. Eius forma, intellectus inquam, immaterialis est ae Eimmortalis, ut opusculis duobus quibus respondimus excellentissimo huius aetatis philosopho Petro Pomponatio praeceptori nostro, ostendimus. Sed quoniam humanus intellectus supremi illius luminis statim capax non est ob imbecillitate intelligibilis luminis,quod natura sortitus est,nisi prius,
veluti solent caecutientes oculi in rerum sensibilium opacitate fuerit exercitatus .idcirco corpori,in quo vires sensitiuae praeexcellentes aedificatae essent, coniunctus fuit,a quibus cognitionem sensibilium rerum nansciceretur,perquam ascenderet ad capiendas immateriales abstractasque formas. sic ergo intellectus humanus imitatur ipsum bonum; in quo sunt omnia, sed eminenti modo ac supra cognoscibilitatem. intellectus autem & mentes bono F proximae, sunt & ipsae omnia,verum secundum determinatam naturam, Msecundum quandam multitudinem, ut superius exposuinius, id est secundum naturam intelligibilem corpus coeleste, quia habet esse ab anima, in qua sunt omnium sorinae, & quoniam in ipso est lux, calorque ille non et mentaris,sed aethereus, in quo virtute sunt formae omni u inferiorum,ipsum quoque quodammodo est omnia;intellectus vero humanus est,& ipse omnia non actu sed potentia, quia scilicet capax est omnium. Ob excellentiam
ac perfectionem hoc habent quaedam sermae, ut non tantum sint id, quod
sunt, secundum esse naturale; veru metiam ut possint aliarum naturam &formam induere,ea ratione quod capaces formarum caeterorum entium sociandum esse spirituale. Intellectus igitur humanus inter hasce formas, quae Gaetu non sunt id tantum quod sunt secundum esse naturale fiunt, sed potentiam habent,ut fiant etia alia secundum esse sipirituale,primum praecipuumque locum obtinet,quia omnia fieri potest. Post intelleistum est anima sensibilis,quae etiam non contenta finibus essendi, quod a natura sortita est, in alia se trafformat: verum non in omnia,sed sensibilium tantum formarum, atqlie accidentalium capax est,multasque differentias, ac species huius animae comperias; quarum quaedam perfectiores existunt, ac quadam ratione ad hominem accedunt;quaedam imperfectiores ; adeoque imperfectae aliae,
ut plantis quam proximae sint . quemadmodum ex historiis animalium cuiulibet potest exploratum esse. Animae subiectum,corpus est; quod quantum feri potest, temperiem aequalitatemque coelestis corporis imitatur. idcirco se
elementa ad maximam aequalitatem in eo constituendo sunt mixta; ac praeterea in eo calorem esse oportet,qui adeo sit temperatus,vi caloris illius,seu
teporis coelestis aptissimum subiectum esse queat ; a quo perpetuo in membra terrestria, ac crassiora dis ositio quaedam huiusce coelestis qualitatis quodam modo permanet & influat; quae maxime propinqua est animae naturae,ac quae item nisi perpetuo foueatur a calore illo, confestim evanescit, animaeque aptum subiectum corpus illud amplius minime esse potest. vi ergo corpus, quod est subiectum animae, sit maxime unum, id est, capax unius illius coelistis qualitatis,propterea etiam maxime mixtum est. Post Mnimalia in hac uniuersi scena sunt plantae, in quibus vestigium quoddam Mnimae.
214쪽
A nimae est,augmenti inquam ac nutritionis motus. Mouere namque corpus in quo est secundum circularem motum, proprium est animae quae circulos illos intelligibiles potissimum imitatur. Hoc vero praecipue adsequitur comporum coelestium anima; animalia caetera ipsa quoque suo tamen modo
circulari motu moventur,quoniam non versu S Vnam tantum partem,ut inanimata corpora grauia inquam & leuia moueantur, verum ad omnem loci differentiam ut dextrorsum & sinistrorsum, sursum deorsum, anterius de retro; plante autem non queunt locali motu ex se moueri,sed motu augme-ti ac nutritionis in omnem loci differentiam sese explicat, superius inquam& inferius,& undique in latus. Plantarum anima est tantum id quod est se-B cundum esse naturale, neque est capax aliarum formarum secundum spirituale esse; corpus vero crastius habent quam animalia in quo plurimum sit terrenae faecis,calorem tamen etiam ipsis obtinent, qui instrumentum est animae cuiusque. in plantis magna est latitudo ac diuersitas adeo ut quaedam videantur accedere proxime ad naturam animalium . nonnullae autem sunt in quibus ambigas an sint radices an metalla. Post plantas inferiorem adhuc in entibus locum tenet mixta inanimata,vi metallorum genere, in quibus quidam putauerunt nullam aliam esse sormam nisi complexionem tantum ex mixtione elementorti consectam. Ego tamen verius esse existima uerim in metallis, praeter qualitatem illam siccundam, complexionem eam videlicet,quae resultat ex mixtione qualitatum primarum,esse etiam stubsta- C tialem formam conssatam quodammodo ex formis elementorum diuersae namque operationes metallorum disparesque vires ostendunt sermam etiam,ac naturam eorum diuersiam esse; parum tamen in eis forma elucet, elementa vero mixta fiunt in eorum qui Cusdam secunda ac tertia mixtione: in nonnullis vero prima quasi mixtionemam argentum vitium statim videtur ex aqua & terra compactis & commixtis tepore coelesti conflatum esse in quo parum sit tum aeris tum ignis. Sulphur autem quaedam terrae speciescensetur esse, duo autem haec videntur postmodum materia esse, ex quibus constent caetera metalla: quamuis sulphur, ut te rhibent Physici, gerat vincem patris atque agentis, argentum vivum vero sit laquam materia ac mater . haec in nonnullis metallit,ut in auro maxima ac perfectissima mixtione D conflata in unum sunt: etenim in eo metallo preciosissimo omnium sc partes terreae continent aqueas, & aqueae perfundunt terreas, ut nulla vi ignis tum aqueae evanescere seu in vaporem diffundi nequeant, tum terreae ab aqueis destitutae a re fieri. in aliis metallis mixtura est solutior. Eande formae rationem comperias in lapidibus & lapillis, quamuis eorum principia non sint argentum vivum ac sulphur; magis namque terream naturam prx se serunt: c contra metalla aqueam. Infra huiusmodi mixta inanimata, quae tame persecta mixtione sunt mixta,ea inquam quae unum medium ex mixtis elementis tandem referat sunt imperfecta quaedam mixta, in quibus printer complexionem quandam nulla est natura seu forma alia praeterquam clementorum, grandines huiusinodi sunt pluuiae venti ac fulmina. Tandem
215쪽
in substantiis prestremum ac infimum gradum tenent elementa, in quibus ignis persectillimus est adeo,ut ipse se habeat ad alia elementa, sicuti agens
ad materiam, in eoque plurimum formae, & minimum materiae appareat; terra maxime omnium crassa est ac seculenta,& quae maximὸ videatur mixtorum omnium materia. Aer ad modum ignis accedit. Aqua vero terrae proxima est, his simplicibus corporibus locus quoque a natura tributus est, prout persectio naturae cuiusque eorum exigebat; infimum locum te ra obtinuit,supremum ignis. Terra vero maxime commoda visa est, in qua omnia mixta tam animata quam inanimata essent ac generarentur, tum ob eam causa in quod in omnibus mixtis terrae plus est quam aliorum elementorum ; tum quoniam radii stellarum ex omni parte coueniunt in centrum, in quo uniuntur, ac propterea esticaciores sunt ad agendum. Plura tradere
de harum rerum natura est phy lices disciplinae non autem diuinae scientiae,
quae de entibus omnibus ea duntaxat ratione tracta quatenus entia sunt, id
est secundum habitudinem quam habent ad primum ens & secundum gradum quem sortita sunt in entibus. Postquam disseruimus de substantiis cu- ita scunque modi ac generis, restu ut pauca quaedam dicamus de entibus illis, quae non per se sunt, ac propterea substantiae dici nequeunt. huiusmodi
sunt accidentia ac materia Prima. Caeterum quoniam materia potentia est,
accidentia actus,licet non simpliciter, sed secundum quid sint actus, de a cidentibus pauca prius, posterius de materia ea perstringemus, quae huiusce negoti j fuerint. Accidens neque est, neque dicitur ens: quoniam ipsum sit, sed quoniam alicuius entis est: quamobrem egregie dicit Aristoteles in septimo primae philosophiae, melius ac verius dici album, seu magnum esse
quam albedinem esse, aut magnitudinem: incompletum namque ens accidens est, de idcirco per se esse non potest, nec etiam per se perfecte intelligiquit, sed in eius ratione necesse est subiectum apparere: accidentium vero nonnulla magis attinent ad formam, nonnulla magis ad materiam. assinis materiae est quantitas, qualitas vero sermae; ideόque instrumenta quaedam actionis sunt qualitates, quantitas autem activum principium minime est, quoniam formae est agere, materiae vero pati. hac etiam de causa quantitas ex sui natura indeterminata est,habet autem terminum a serma;atque ut ii fra docebimus, materia per quantitatem fit apta ad recipiendum impressi nem agentis; qualitas vero ad formam pertinet: qua de re est,ut modo dixi, principi u in activum,formae namque est agere. Infima qualitatis species est ea, quae longe abest a principio agendi, ac maxime accecit ad quantitatem:
huius imodi est forma ac figura, quam solent plutosophi appellare qualit
tem circa quantitatem; licet enim in motu locali figura reddat subiectum in quo est, magis minusue aptum ad motum. non tamen propterea est primcipium activum localis motus, quod in quarto libro de coelo pulcherrime Aristoteles ostendit. Est praeter nanc qualitatis speciem naturalis potentia, quae agendi seu patiendi principium est, pastionem, nunc eam dico quae ad persectionem pertineat,nam potentia ad perpetiendum id quod corruptio
216쪽
A nem adserat,impotentia naturalis non potentia cesenda est.habitus vero seu dispositio est potentiae naturalis, perfectio autem impotentiae naturalis a cidens , si prauus fuerit habitus ac potentiae naturalis deprauatio; passibiles autem qualitates non tantum actionis, sed etiam alterationis principium sunt; quae peculiari quadam ratione solet actio nominari,ac secundum eam
passio propria est. Verum de his magis est phy sice disciplinae tractare,quam primae philosophiae. Reliqua accidentium genera ab hisce re nequaquam distincta sint,sed ratione ac modo nostro intelligendi: eadem namque res, quae est albedo est item similitudo prout est alteri albedini, una cum specie tum gradu ; item eadem dissimilitudo est prout a nigredine diuersa est; ea B dem quoque quatenus sit atque est ab agente actio est; ac prout recipitur in quopiam patiente, passionis rationem habet; sic ubi nihil aliud est quam
superficies, prout locatum continet ac denominat . sic tempus est,quando, ut ea quae in tempore sunt,ambit ac denominat. de situ atque habitu eadem ferme est ratio.hisce autem generibus omnibus imperfectio annexa est,co ruptibilibus verbinsuper priuatio. Quamobrem tria quoque horum accidentium principia esse ab Aristotele dicuntur,subiectum scilicet in quo existunt ac fiunt, forma quae sunt, ac priuatio semper sermae annexa. materia prima reliqua est, quae ultimum in entibus locum sortita est, ac iuxta nonens collocata,adeo ut multi in quibus Platonici eam no ens esse dixerint, ut superius a nobis expositu est. Haec nullum habet entitatis & substantiae mo-c dum, nisi potentiae . Est namque potentia substantiae ac si dixeris inchoatio quaeda substantiae hoc tamen quod est in potentia actu obtinet; sicuti enim
non est aliqua multitudo,quae omnino careat unitate neque contingens Vllum, in quo non sit necessitas aliqua, ita nulla potentia ne dum esse, sed neque intelligi potest ; quae omnem rationem actus excludat. est ergo materia actu in potentia, hanc nonnulli pronunciauere eandem esse quantitati,ita ut materia nihil aliud sit quam qualitas sensibilibus qualitatibus priuata. eiusmodi antiqui posuere esse vacuum. Caeterum aliter mihi videtur senti edum esse: nam quantitas est per se sensibilis, materia vero quoniam pars substantiae est, non potest esse per se sensibilis. Amplius quoniam potentia distinguitur per actus ac perfectiones proprias.actus vero materiae.est forma sub- D stantialis, figura vero siue terminus est actus quantitatis: Esscitur ex his materiam non esse quantitatem. idem etiam videtur sentire Aristoteles, qui in septimo Metaphysices inquit, materiam primam non esse, neque quid,n que quale,neque quantum, sed omnia haec in potentia. Ex his tamen ambigere quispiam possit, si materia non sit quantitas, ac omne quod in certo loco constitui tur, sit quantum: neque enim indivisibili loco aliquo constitui potest, quod non sit quantum, in indiuisiti vero situ id quod est puncti
instar habet. Punctum autem omne terminus est quantitatis continuae. Ecce ergo effectum materiam primam si non sit quantitas per se non esse incerto loco; omne vero huiusmodi videtur abstractiam esse, atque existere supra locum & tempus. Effecimus ergo materiam primam secundum sui
217쪽
naturam abstractam a materia. soluenda est adducta quaestio,ac dicendum Emateriam primam secundum naturam suam non esse in certo loco; hoc naiaque habet a quantitate, ut ratio ostendit; neque tamen propterea concedimus materiam esse supra locum, ut abstracta esse queat; sed dicimus mat riam suapte natura esse infra locum M tempus, utpote quae sit prope nonem; quod superius ostendimus eiusmodi esse, ut infra locum & tempus sit. Primoque materia eleuatur a quantitate, per quam certum locum adipiscitur, in quo constituta impressionem ab agente recipere potest. Non enim agens ad eam demitti valeret, nisi prius erecta esset a quantitate ad certum locum. Hactenus de materia ne fines huius scientiae egredi videamur. Itaque perfectus est uniuersi,ac totius entis ordo; in quo nihil relictum videri Fpotest a primo entium usque ad extremam non entis abyssum. Verum quoniam omnis substantia secundum id quod est, emanat a primo ente,ac versus non ens tedit; nimirum necesse est si unumquodque pro suo captu per fectum futurum sit, ut etiam unicuique a natura inditae sint vires, quibus
rursus conuertatur ad cns a quo est. Hac namque ratione essicitur circulus
solidus atque persectus. Nam processus cuiusque rei ab ente est,ueluti linea quaedam recta, quae impersecta existit sui natura; ideoque si persecta futura sit,necesse est,ut in circulum flectatur. Unumquodque igitur vires quas dam proprias habet, quibus operationem pro sui natura promit, qua maxume Deum aemulatur atque attingit. Nonnullae vero persectius hoc adsi quuntur, ac interiorem quodam circulum peragunt valde propinquum em Glis centro immobili: quaedam vero exteriorem, ac longius a centro distantem circulum. Imperfectissima vero reflexam quandam lineam aemulantur quae ad persectionem circuli minime peruenit. ac idcirco sententia Diony-1ij in libro de coelesti Hierarchia no temere a philosopho est reiicienda, ubi
inquit in natura coelestium mentium esse substantiam, virtutem dc operationem . Nam cunisubstantia a primo ente procedat,non videtur commode reflexio fieri posse nisi in substantia sit virtus, per quam promatur oper
tio ; operatione autem, quae est postremus actus, attingat unumquodqueentium primum omnium trincipium a quo est, prout est uniuscuiusque earum captus, inseriora vero entia ob imperfectionem multam adiunctam eorum naturae,saepenumero deficiunt ab operatione ac functione ea,quae a- -- lioqui sibi natura deberetur, constant enim ex materia, ac propterea dege Derant ad superiora in quibus plus est unitatis: e contra multitudinis,diuer- statis atque imperfectionis minus: nequaquam deficiunt ab operatione ea quae conueniat corum naturae. Satis hactenus disseruimus de entibus quae natura constat quatenus entia sunt: reliquum est ut pauca quaedam perstringamus,de quod quid est esse rerum caeterisque uniuersialibus, quae de pluribus dicuntur,ac praeterea de entibus rationis figmentisque animi. Platonici. existimasse videntur, eo modo res existere, quo ab intellectu concipiuntur;
quamobrem cum intellectus concipiat species a singularibus abstractas, sic etiam censuere ideas substantias quasdam esse abstractas ab indiuiduis omnibus
218쪽
A nibus, quae singularium horum, quae sensu percipiuntur, species sint, ac de
eis praedicantur. Hanc Platonis sententiam Aristoteles pluribus in locis reprel endit,sed praecipue in septimo libro prim h philosophi multasque adfert rationes quarum non ignarus videtur suisse Plato, cum earum complures recitet in Parmenide. Sed proculdubio fieri non posse iure quicumque arbitrabitur, ut unaquaedam substantia per se existens praedicetur de pluri- . bus substantiis distinctis numero, ea praedicatione, qua noc dicitur esse hoc, sicuti Socrates homo, ac item Plato homo. Idcirco existimauerim ego Platonem posuisse Idaeas esse rationes rerum inferiorum,quae sunt in primo intellectu,quem etiam appellat mundum intelligibilem, ac causam exemplas rem constituit, quemadmodum supra pluribus ostendi,ac intellectum nostrum a sensu ac phantasmatibus inferiorum sensibilium excitari, ut ad rationes rerum couertatur,quae sunt in superioribus intellectibus. Quam sententiam Avicena secutus est,uerum Aristoteles censuit intellectionem uniueis alium,ac ipsus quicquid est fieri per abstractionem a sensibilibus virtute intellectus agentis. Sed iam quasi a protosito digress videmur. Quod
quid est ergo ac species rerum inferiorum singularium non habent esse e tra intellectum eo modo, quo ab intellectu concipiuntur, sed praeter mentem singularia sunt, non abstracta a singularibus uniuersalia, nec tamen ob id figmenta quaedam fiunt, aut entia rationis,quoniam mentis coceptus huiusinodi originem habet ab ipsa re. Unaquaeque enim substantia materialis C composita est ex forma atque materia. forma omnis siuapte natura non est determinata ad certum locum de tempus; sed forma hanc disinitionem loci & temporis habet a materia, a qua in esse dependet propter impersectionem suam. Si quis ergo conceperit mente compositum secundum modum sermae abstrahendo a materia,id est non concipiendo modum,quem ex natura materiae compositum ac serina habet, concipiet utique speciem unia uersalem ab indiuiduis abstractam: nec ideo mendacium ullum est, quoniam hoc fit simplici operatione intellectus,non compositione aut diuisitone, neque enim mentitur visus si in lacte concipiat albedinem non concipiendo dulcedinem. Forma ergo est principium uniuersalis, sicut materia
singularium: sic ergo in quod quid est ac in uniuersali id quod intelligitur,
D est in re ut homo,equus,asinus: modus vero est ab intellectu,qui tamen originem ducit a re,id est a natura formae. Post conceptiones rerum istiusmodi ab intellectu nobis sese offerunt entia rationis, de quibus est negotium t gicum;Genus inquam, species,differentia,praedicatum,subiectum ac huiu modi alia,quae sunt habitudines quaedam rerum inter se non secundum esse naturale in quo existunt, sed secundum esse intelligibile, quo a mente concipiuntur. Postremii locum habent ea quae intellectus per se cosngit ex sp ciebus ac intellectibus natura constantium rerum, quarum quaedam artificio exprimit, ac promit in exteriorem materiam,vt nauis sormam, aut domus, aliorumque huiusnodi quae ab arte essiciuntur: quaedam vero pura figmenta sunt, quae neque natura esse queunt, neque ulla arte essici, ut Cen-
219쪽
tauri ac Chimerae species. Nobis haec delibasse sussciat ex fontibus primae philosophiae, ac de toto entis genere, ac de non ente quaedam dixisse, quae fortasse & Pythagorici & aliorum priscorum plerique sensisse videtur,priterquam quod naturam quandam posuerunt non entis, quae nulla est ac secuti ipsi quoque videntur intellectum nostrum, qui non ens, caeteraque illi proxima apprehendit modo altiori, quam is sit quo re vera sunt. Alij doctiores ac minus occupati ciuilibus negociis rem perficiant:Nostrum namque institutum fuit, ut potius aliis praescriberemus quonam pacto disciplinarum omnium facile princeps philosephia,scilicet haec prima,seu sibpientiam appellare malueris,tractari debeat quam ut nostro labore id fieret cui impares nos esse sentimus,maiusque ociuposcit,quam nobis inter tot bellorum procellas,atque publicas occupationes, hinc indeque occur- . santes in hoc l egationis munere,quo λ-gimur, praestari possit. FINIS.