Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

PRIMAE PHILOSOPHIAE

delicet intelligibilitatis, ut se dicam, ac hoc pacto degenerat ab esse quo est Ein se ipso. idcirco intellectus, quamuis diuinitatis sit particeps, quoniam est undique plenus Deo, attamen longe excellentiori modo, immo in immensiam excelsori est Deus in se ipsis,quam sit in intellectu, in quo lain incipit esse secundum modum intelligibilem. ac propterea a primo esse res omnes primo in intellectum e Ruxerunt iecundum esst intelligibile; quod est longe perfectius quam esse id quo res in sui natura subsistiit; utpote quod proximum sit esse sui, quo sunt in primo rerum omnium principio. Primus emgo intellectus ipse quoque est omnia, scuti primum ens , sed modo vide- clarauimus deficienti: ac quemadmodum intellectus descit ab ipso esse, quoniam in naturam certam degenerat; ita etiam deficit ab ipso uno ac de- Fgenerat in multitudinem: nam in eo primum incipit apparere multitudυ quoniam rerum species in eo multae sunt. atque has Plato,ut arbitror,ideas fecit: ac propterea in hoc intellectu posuit causam exemplare uniuersi sensi bilis,quod asseruit animatum esse, ut ex Timaeo liquido quiuis intueri potest:qua de causa is intellectus a Platonicis appellari solet mundus intelligibilis, tanquam in quo res uniuersae sint secundum esse intelligibile. nominatur etiam a nonnullis unum multa;utpote quod in se unum sit ac delinatiirinultitudinem rerum intelligibilium : ita tamen ut unitas superet multitudinem,ac multitudo in eo colligatur in unum, tanquam in verticem. ac proinde is intellectus totum quoddam est,ac primum totum, quod tamen si ante partes neque dependeat a partibus, aut ab eis costituatur,ut tota hcc Gmaterialia in quibus versiamur: quam rem annotauimus supra, cum de uno verba faceremus. Dixerunt ergo intellectum unum multa, animam vero

quae inferiorem sortita est, gradum,perhibent esse unum & multa,tanquam utriusque natur participem, ac magis propinquam multitudini quam ii tellectus sit:an vero haec mens suprema intelligat singularia sensibilia: & si intelligit, an praesentia tantum intelligat, an etiam futura omnia, puto ex vimentis humanae nobis incompertum esse. ideo quamuis de hac re maximae sint inter philosophus altercationes; nos colenti humanis limitibus omnes eas omittemus,

ac perspicacioribus hominibus hanc operam concedemus.Post intellectum sunt animae corporum coelestium,de quibus proximo volumine a nobis

dicetur.

LIBER

202쪽

LIBER SEXTUS

Doneus primae philosophiae auditor is iure existimari debet, qui naturali scientiae non tantum operam dederit, verum etiam in ea excelluerit: innata nanque nobis via doctrinae est a notioribus nobis. Huiusmodi aute sunt sensibilia entia: omnis enim nostra cognitio ortum habet a sensu . Repetamus

ergo a Physicis, indeque id quod stupere it ordiamur. Omne quod mouetur,ab alio mouetur. ita quod motor alius est a re mobili, praeterea ea,quae moueri videntur, quaedam ab alio extrinsicco vid delicet motore mouentur; nonnulla ex se. huiusmodi autem siunt animata. Cum ergo in illis, quae ab extrinseco mouentur, non possit res in infinitum protrahi,tandem ad motu ex se perducet utamota vero ex se, generabilia &C corruptioni obnoxia utique neq; cdsistere possent neq; eoru generatio infinito tepore perdurare;inisi a moto ex se aeterno continerentur,cuius semeto semper eget. id quod suprafaepius sumpsimus Hoc vero motu ex se aeternit sensu coprehedimus esse corpus coeleste,quod ex motu circulari sempite no couincimus coponi ex duabus naturis,quaru altera est forma,altera muteria: forma vero anima est immaterialis,indiuisibilis atque immobilis; quae post intellectum, de quo iam tractatum est, proximum primo erati locum tenet inter entia, ac in ea maior quaedam species multitudinis iam sese nobis offerre incipit. Nam cum forma omnis actus sit materiae quaedam con- .gruentia seu consormitas formae cum materia sit oportet. Quamobre cum diuisibilis sit & extensa non dico oportere formam esse diuisibilem, atque D extensam: hoc etenim non nisi formae materiali conuenit, quae in esse a maria dependet: sed necesse est,ut natura formae quamuis immaterialis sit, no

nullam reserat diuisibilitatem; id est ut quodammodo assinis sit extensioni diuisonive: idcirco descendendo a primo principio, quod unum omnino est ad intellectum in quo est unitas contracta ad naturam intelligibilem, ac

propterea etiam ad quandam multitudinem, ab eo deinceps descendimus . ad animam,in qua maior est multitudinis species, propter assinitate ad corpora. Cum ergo nobis constiterit eme coelestium corporum animam,ac superficie tenus qualisnam naturae ea sit; nunc dicendum est a nobis, an camiam essicientem habeat,& quaenam ea sit. Avicenna praestantissimus philosophus opinatus est, quoniam ab uno non est nisi unum, a primo principio

203쪽

16o PRIMAE PHILOSOPHIAE

entium esse tantum primum intellectum,tanquam a causa effectrice: a pii Emo deinde intellectu, in quo est quaedam compositio ex actu & potentia, seu ex perfecto & imperfecto: inquantum intelligit primum principium

emanare atque essivere secundum intollectum: inquantum vero intelligit eam,quam obtinet,persectionem ,essivere animam primi coeliis ac quatenus intelligit imperfectionem adiunctam sibi ,emuere substantiam primi orbis, sicque deinceps a secundo intellectu emanare tertiam mentem,ac animam secundi orbis orbemque suum,item a tertio quartum,quousque deuentum sit ad mentem praesidentem hisce inferioribus generationi corruptionique obnoxiis;a qua perhibet tum omnes formas este generabilium rerum, tum etiam intelligibiles species. Hanc Auincennae positionem diuus Thomas Fexcellentissimus vir ac nunquam fatis laudatus satis essicaci ratione reprehendit : inquit enim, si generatio uniuersi ita constaret & hoc pacto proc

deret, utique ordo uniuersi esset a casu, non autem ab aliquo per se intentus:verum oportet fateri accidisse uniuersum ita constitutum esse ex diue sis multorum agentium intentionibus; quae tamen a nullo excitata sint, aut mota ad hunc ordinem conficiendum. ac propterea inquit Thomas omnem factionem cuiusque rei, quae non sit per transmutationem motumve

aliquem: sed per sinplicem emanationem totius eius quod sit quodque per se existat,esse a primo principio,no au te ab aliqua causa secuda,arpumctoq; nititur fatis valido: nam sicuti agens per arte praesupponit in sui factione rea natura constituta ac natura costante quonia is ages posterior est agete na- Gturali; ita quaelibet secunda causa praesupponit in effectu, quem agit, aliquid iam inchoatum a prima causa, quod ipsa perficiat: At in emanatione totius entis per se existentis nihil supponitur; si quid enim supponeretur, iam non totum emanaret ab ea causamon ergo a secunda causa quapiam haec emanatio esse potest. Neque etiam confugere ad illud possumus, effectum eum scilicet esse a causa secunda, veluti ab instrumeto primaemam causa omnis, quae vicem instrumenti habet, licet ex se non attingat productionem es eius,cuius factionis dicitur instrumentum esse, tame actione quadam,quae ipsius formae naturaeve conuenit, a superiori agente directa ad effectus sui productionem peruenit;cuius effectionis instrumentum nominatur: sic se ra,quae organum est fabri lignarij ad factionem scamni seu lectuli,quamuis FIvi propria no attingat ad inductionem effectionemve formae scamni illius seu lectuli,attamen secando ac incidendo, quae actiones formae serrae conueniunt, a fabro artifice directa pertingit ad ericiendam formam scamni, quae proculdubio emanat a mente artificis . eadem ratione calor naturalis . animalis calcfaciendo,quod suae vis est,carnem procreat ossaque, ac membra denique ; quorum forma est ab anima. Ex inductione hac colligitur necesse esse causam instrumentariam quamcunque actione suς naturae pro- ria,directa tamen a causa superiori,pertingere productionem effectus siti. ed in emanatione totius entis per se existentis, cum nullum subiectum sit eius effectionis,nulla etiam actione ne fingi quidem, nedum esse potest cu

iuspiam

204쪽

LIBER SEXTUS.

h iuspiam instrumentariae causis, qua pertingat ad effectionem totius entis

per se existentis,quae est a prima causa rerum omnium: ut nulli unquam pro dubio fuit. Idcirco emanatio entium omnium per se existentium non est ab ulla causa secunda, sed tantum a primo principio entium, a quo etiam sunt animae corporum coelestium: ideoque Plato in Timaeo posuit uniue sum totum esse a primo principio tanquam a causa effciente, quam etiam patrem omnium appellat: inquitque patrem hunc supremum animam ex

essentia diuisibili indivisibilique conflasse. Uerum quoniam superiora quo.

que pro suae nuturae captu effciendis inferioribus operam suam praestant, ut summi boni bonitatem aemulentur,idcirco posuit intellectum seu mun-s dum intelligibilem esse causam exemplarem uniuersi. Itaque statuit primurerum omnium autorem, iuxta illud exemplar, mundum perfectum esscisse. Erit ergo, iuxta sententiam Platonis:in lectus rerum causa non esR- ciens , a qua sint entia in prima rerum emanatione, quae in siuo quaeque esse subsistunt, sed causa exemplaris , per quam primum animo,deinde totum uniuersit in effecta sint. necnon etiam illud Platonem mouit,quod supra tetigimus, quoniam exemplar habet rationem intelligibilis; ideo in eo, quod superat omnem naturam cum sensibilem tum intelligibile nos non posse. mus satis percipere rationem exemplaris: qua de re non in prima causa sed

in prima natura, intelligibili inquam hoc genus causae Plato constituit. Ex qua positione ratio Auicenae facile selui potest. Nam ab uno,id est a primo C principio immediate non est nisi virum, intellectus videlicet ac mundus intelligibilis. Verum post intelligibilem hunc mundum, quem dicimus primum rerum principium non ut unum sed ut multa, iuxta multitudine, quae est in exemplati, multa constituit, ac in unu uniuersum cossauit. No tamen propterea censuerim ego Platone arbitratum fuisse Deum supremum indi, gentem fuisse,ut scilicet exemplari alio a se indiguerit in rerum productione,ciun in eo supereminenter sit exemplar cuiuscumque exemplaris, & in quo uno est multitudo omnis eminentem immo etia quodammodo abyDsus ille no entis, sicuti priuatio est in habitu: sed ea ratione arbitror causam eam exemplarem in secundo ente posivisse; quoniam primum principium a nobis capi non potest,cum superet intellectum. Exemplaris vero ratio ac D definitio in hoc est ut intelligibile sit:quare ratio Auincennae alio quoque modo commode solui potest, quod scilicet ab uno inquantum unum non est nisi unum: sed ab uno in quo eminenter est omnis multitudo & in quo natura non distinguitur ab intellectu & voluntate; ac propterea per intellectum ac voluntatem agit quemadmodum per naturam ut supra diximus, nullum inconueniens est si multitudo essiuat, in unum tamen ordinem redacta. Haec de causa effectrice animarum coelestiti. nunc melius diligentiuΩque inuestigemus,qualesham sint & cuiusmodi sit earu operatio. Animos coelorum esse abstractos a materia, iam superius constitit. Quoniam vero

forma abstracta est intellectus ac intelligibilis, ut ex iis, quae de anima dicta sunt in phy sicis plane constat: Animae ergo corporum coelestium sunt actu

205쪽

intellectae & intellectus .ac cum unumquodque ideo intelligatur, quoniam Eforma eius coniuncta est cum intellectu, ac unum cum eo effecta, sibi ipsi autem actu coniunctae, idemque sunt animae corporum coelestium; idcirco seipsis per suam essentiam intelligunt. Reliqua vero, quae item am teria abstracta sunt, ut intellectus ac superiores animas, ea ratione intellia sunt inferiores,quoniam superiorum formas,ut persectiones quasdam sui in seipsis recipiunt. Quamobrem superiores quoque intelligunt per essentiam superiorum, qua sermantur: nam superiores formae cum sint actii intellectae & perfectiores inferioribus, nimirum se are inseriores pos sunt, ac eo pacto per suas ipsarum essentias ab eis intelligi. Econtra vero minime commeat ratio, ut scilicet superiores intelligant inferiores,eo quod F earum essentiis insermentur: nam forma semper, ac in quacunque re se sectio quaedam est rei formatae: sic etiam animae corporum coelestium non intelligunt inferiora haec entia corruptibilia, eo quod ab ipsis recipiant ii pressionem ulla,quonia semper agens est nobilius patiente, ac principium materia,formaque subiecto.Nec tamen dicendum proeterea est quod haec inferiora ignoret quoru sunt causae ac moderatrices cosilio quod a ac intellectu,immo persectiori modo intelligunt, eoque persectius,quo superiores atque excelletiores fuerint.Na sicuti in supremo esse suntomnia modo nobis ignoto, ita in intellectu omnia sunt secundu moduintelligibilem ae perfectiori modo in intellectibus persectioribus,deterius vero in inferioribus: Obiectum nanq; intellectus est ens. Amplius sit humanus intellectus,qui est Gomniti infimus,quodammodo intelligit omnia, & quodammodo est omnia, multo magis asseverandum est hoc de supremis illis intellectibus. Quamobrem superiores animae inferiores intelligunt, ac omnia etiam imsma entia generationi corruptionsque obnoxia per formas ab intellectuerimo in eas influentes, ac vicissim a superioribus traditas, inferioribusque excellentiori modo ac ratione magis una sunt in his quae superiores sunt:

in inferioribus vero magis multae ac magis diuisae: neque enim earum c

laces essent, nisi ipsis magis dearticulate fuerint, tanquam imbecillioruus , & quae magis recedant a persectione unius, atque ad multitudinem accedant: sic inter homines accidere videmus, ut ea quae praestantes ingenio statim ac uno. nutu admoniti percipiunt, imbecilliores ac magis tardi capere nequeant,nisi eadem eis fuerint distincta & dearticulata. non dissimili omnino ratione se habent mentes illae supremae, huius vero non aeque

perceptionis ratio in promptu est, nam receptum omne est in recipientes cundum recipientis modum: quanto ergo recipiens magis accesserit, ad multitudinem, ab unoque recesserit, tanto etiam oportet receptas species in eo magis esse multiplices inferiorisque notae. Sic ergo omnis coelestium

corporum anima omnia intelligit, se ipsam per sei essentiam, superiora e tia per eorum essentias, quas in levi perfectiones intelligibiles recipit: i seriora vero per species ab intellectu supremo, in eam animam emanantes; ordine tamen certo progressuque seruato, ut scilicet species eae prius proximiusque

206쪽

ximiusque defluant in animas superiores, quae intellectui propinquae sunt

magis,ac per eas derivent in animas inseriores. Ac virique prςter hunc modum alius quoque non incommodus adferri potest, quod videlicet superiores animae inferiores intelligant per sui essentiam, quae inferiorum forma est intelligibilis:nam cum forma, & persectio quaelibet subiectam sibi

materiam penetret, ut ita dixerim, superioresque mentes inseriores insomment,ac in eis recipiantur qua via fieri diximus,ut inferiores mentes superiores intelligant per superiorum essentias ipsas formantium) neutiquam absurdum esset,si superiores quae unum fiunt cum inferioribus eas formando, per summet essentiam inferiores intelligerent. Si enim intellectus hus manus, ut Aristoteles testatur, se ipsum intelligit per formas alias intelligibiles, per quas actu sit intellectus, qui conueniens esset3 si quis assereret, supposito eas formas intelligibiles esse formas, quae per se subsisterent, atque esse actu intellectus, per se ipsas eas quoq; intelligere intellectum humanum per suam ipsarum essentiam. quandoquidem intellectus humanus se intelligit per eas formas intelligibiles. Primum vero entium omnes pro captu suo attingunt, quod se cuiusque capacitati accommodet:ac ea ratione id quod in se incomprehensibile est in praedictis intellectu es le incipit secundum modum intelligibilem: excellentius quidem in excellentioribus, deterius in inferioribus. sicque omnes eae mentes diuinae sunt, quoniam capaces sunt diuinitatis, ac unum facta cum Deo, qui in eis omnibus est. C Praeterea in eis summus quidam est amor,quo sese inuicem mirifice connectunt.Nam intellectum quemcumque sequitur intellectualis appetitus,qui in ratione est,& a philosophis voluntas nominatur. appetitus vero huius primus motus ac praecipuus est amori cuius obiectum est bonum . ubi ergo excellentissimi sunt intellectus,ac summum bonum intellectum, ibi maximum oportet amorem esse: inferiores ergo mentes superiores intellectus. ut potiora bona, sibsque benefica, siummum vero bonum tantum amant, quantum nec excogitari potest , superiores vero vicissim amant inferiores ex suae bonitatis ratione ac natura,non ex indigentia,ipsisque bonitatem,ac erfectionem suam communicant, seque eis insinuant pro earum captu. ic nanque perfectissmus est amoris modus, ut supra ostendimus, fitque D hoc pacto mitus quidam, inexplicabilisque supernarum mentium conteX-tus. His hactenus expositis nunc illud reliquum est, ut disseramus quonam scilicet modo superiores hae mentes causae sunt rerum inseriorum. In eis est species boni,a quo sunt: boni vero ea est natura, ut persectione sua impe tiat ea omnia quς capacia fuerint: non enim est boni inuidere,ac intra se bona sua cotinere,sed effundere ac effluere. Cum ergo in supremis hisce metibus sit lucida forma summi boni,no offuscata tenebris no entis,nec dissim, litudinis labyrinthis inuoluta,nimiru valde cupiui ςmulari pro viribus summum boli ac rebus aliis bonitate sua elargiri, ad idem a summo etia bono pGutu quod intra res omnes est,ac interius in eis operatur. Etenim omnia operatur quatenus sunt, ac ut supra ostendimus, nec momento esse possent

207쪽

quaecunque sunt,nisi a primo esse continue eorum essendi vigor emanaret: squi motus rebus intrinsecus a primo bono essiuens, a Platone in Thimeo significari videtur: cum inquit, patrem omnium ad minores Deos conuersum eis praecepisse, Ut in factione inferiorum rerum, quam eis dema dauerat, se imitarentur. Cupiunt ergo hae supremae mentes e largiri aliis petiactionem suam: verum ad eum modum effectionis,quo primum agi si

quoque res omnes a principio rerum omnium emanant secundum se t tu, ac consistunt, attingere non queunt ; idcirco conantur deteriori nota eum tamen essici centiae modum aemulari, ac per motum corporum coelestium formas essingunt in hac inferiori materia, quas ab intellectia acceperunt veluti quidam naturae artifices : quamobrem in effectione rerum in- pseriores omnes concurrunt quaedam perfectius , imperfectius aliae . Intellectus supremus, a quo in animas coelorum essivunt omnes formae, patris vicem gerit , animae ipsae vicem matris, ac inseriora haec entia sunt veluti scelus, quos in lucem edunt coeli motu & lumine medio, tanquam instru- metis quibusdam suorum foetuum pariendorum; sic ergo per motum localem ac lumen coelorum materia haec inseriorum formatur his formis, quas animae ab intellectu conceperat. Et haec ut reor, est sententia Platonis in Thimaeo. hoc ide sensus quoque nobis ostendit & ratio persuadet,ut ex

naturali philosophia cuique perspicuum esse liquido potest. Satis iam dis

putatum est de incorporeis entibus pro huiusce opusculi modo, ac prout humanae rationis imbecillitas attingere valet ea, quae suapte natura manife- cstissima sunt, atque in maxima luce constituta. Paulatim in entium ordineres a primo principio degenerant, sensim dilabuntur. ideo post naturam animae, quae suo modo prae se fert diuisibilitatem quandam est natura comporis quod ab anima formatur. Hoc vero primu est corpus, id est coelum, quod & diuisibile est, licet maxime inter coaepora ad unitatem accedat: nisi enim diuisibile esset & exlesum lique corpus no esset,ac propterea etia est mobile, na omne corpus mobile est,no enim corp' vltu inhnitu eme potest, attamen ingenerabile & incorruptibile est,nec diminutionem,aut augmen tum ullum recipit, penitusque cuiusuis alterationis est expers; ut naturales philosophi demonstrant: quare ex generibus motuum solum localem m tum admittit. est praeterea simplex ac purissimum corpus: magis nanctite ad Aunitatem accedit simplex compositio. figuram habet maxime simplicem, sphaericam inquam , quae una tantum superficie continetur e mouetur

motu locali maxime simplici, circulari inquam. agit simplici qualitate, qua est praeditum , lumine videlicet, quod caliditatem quandam annexam habet, quae se habet ad caeteras qualitates sensibiles ut lumen ad colores

omnes.Itaque calor is coelestis omnes alias qualitates sensibiles virtute sua uel ac continet; licet cum a puritate sua degenerat, confestim decidat

in calorem clementarem, qui calori c esti magis propinquus est, a que magis attinet,quam ulla alia qualitas simplicium corporum; sic lumen cum a primo degenerat, in albedinem migrat. hinc est quod interdum pro

materiae

208쪽

LIBER SEXTUS

A materiae captu calor coelestis vrat, at ue perniciem adserat, cum tamen sui natura vitam prestet omnibus, omniaque foueat ac conseruet.verum cum pro materiae captu degenerarit, in calorem Mementarem migrat, cuius capropria munera sunt. Hunc calorem asseclam luminis c estis, alium a calore clementari,vel ob eam rationem cen suerim ego statuediim esse. committam nunc interim alia, prςteriboque complura dicta philosophorum praestantium in hac sententiam quod si secus esset,utique satis intelligi non potest quonam pacto calor elemetorum, qui intra viscera terrae, & in seminibus est conclusus, constitui posset esse iustrumentum ccclestium corporii, ab eisque moueri somnium etenim mixtorum generationes coseruationis B causa est calor naturalis, ut Aristotcles inquit in quarto Meteororii libro Jnisi ab ipsis itidem tangeretur. mouens nanque proximum & motu simul sunt: quod luculenter Aristotcles testificatur in septimo phy sicorum volumine.Tangi autem qui potest 3 cum latopere distent, nisi qualitate quadam,

ac Virtute a ccesis emanante ac omnia permeante. Lumen vero tantum di

phani est actus, opaca non penetrat, ideo assecla luminis alia est virtus omnia penetrans, ac omnia formas. Hunc nos calorem coelestem dicimus aliuab elemetari. Platonici dixere corpus hoc esse aethereum vehiculum animae mundi caeterarumque animarum omnium. caeterum quoniam corpus nullum caetera corpora penetrare potest, qualitatem quadam esse hac oportet, quam ponimus,ut artificem motricemque aliarum qualitatum omnium,ac C ut vehiculum quoddam virtutis animae. Haec vero omnia quae inesse corpori coelesti diximus,ac perspicimus,ab anima ei proculdubio in simi. Na materiam conuenire formae opus est. Ast animae cogorum maxime sunt aete nitatis capaces, nullsq; obnoxiae mutationi; idcirco corpora etia sortitae sunt

immortalia, ac immutabilia mutatione quae pertineat ad intrinseca. Hς prς-terea animae simplicissimae sunt,siuaq; operatione spirituale quenda circularem motu exprimul referuntve. Circuli nanq; spirituales quida sunt nexus illi superioru mentiti: quia & mutuo se intelligisit, ac mutuo se ardet nedum amat, ideo corpora quoq; habet simplicia,circularisq; figurae,circulari quoque motu agitata. insuper hoc lumen, cui calor coitinctus est, no semctaris sed c estis,essi ux' quida est in coelestia corpora ab animaru intelligibili lu-D Nine,atq; ab amore illo, quo ardet:id enim est lume in corpore, quod intelligetia in anima id est calor hic omnia generas ac co seruans, quod in anima amor. sunt crgo haec omnia imagines quςdam coryoreae proprietatu animae iminaterialium;quod, ut puto,Boetius vir doctissimus sentit, cum inquit de CCeli anima, mentemque profundam circuit,ac simili co uertit imagine coelum. Inter coelos autem supremum obtinet locum supremamque dignitate Octaua sphqra,quc innumeris fulgoribus est illustrata,ac motu velocissimo maximeque uniformi mouetur: diurno inquam ab oricte in occidens. qu uis nonine lateat astologos Platone de Aristotele iuniores comentos fuisse primo nona, scinde decima quoq; sphaeram, cui diurnum motum attribucirent alium item tardissimum: octauae vero sphaerae attribuunt monstruo-

209쪽

pRIMAE PHILOSOPHIAE

sum quendam motum titubationis seu accessiis & recessus. Verum & in aliis & in planetarum circulis commenta, seu potius figmenta Astrolog rum a nobis omittantur, ac sequamur potiores philosophos, Aristotelem videlicet & Platonem. Hunc diurnum motum Plato in Timam vocat motum similitudinis seu uniformitatis: & Aristoteles in secundo libro de

coelo, a dextro in sinistrum permeantem motum eum esse dicit, utpote qui perfectus sit,& ad unitatem accedat, quem motum caeteri quoque planetae sequuntur, vel ex natura propria motoris a quo mouentur, vel quatenus motores planetarum sormati a prima anima octauae sphaerae motrice, motum illius proprium, persectissimum tamen omnium in suis sph ris effingunt. Hic vero diurnus motus causa est, quod generatio corru- Fptioque illorum inseriorum sempiterno tempore conseruetur ac perduret.

Post octauam sphaeram planetae sunt, orbesque eis accommodati, in quibus quoniam ad multitudinem atque ad diis militudinem magis accedunt praeter motum diurnum, qui est similitudinis, alius quoque inest motus, qui dissimilitudinis a Platone appellatur ,& ab Aristotele perhibetur esse veluti a sinistro in dextrum: dextrum nanque, a quo est motus ille, sinistrum est uniuersi: deficit ergo ab eo quod est secundum naturam in uniuerso, cum praepostere procedat .hic vero planetarum motus obliquus sub

zodiaco, causa est ut generatio ac corruptio euariet: quod vero generatio inferiorum quamuis varians , semper eundem tenorem seruet , a motu

diurno est . Inter planetas vero nobiliores sunt, si antiquis pbilosophis aς cisentiamur, illi qui sint superiores elatioresque: inferiores autem ac depres

siores econtra impersectiore, .cuius rationem adserunt, quoniam contunens est nobilius contento: contentumque ad continens se habet tanquam

materia ad formam, & persectibile ad persectionem .verumtamen si ab ef fectu ad causam intelligendam nobis est via, difficile mihi persuaderi potest planetas caeteros sueeriores esse praestantiores sole, quem potissmum

inspicimus causam esse harum inferiorum rerum,ab eoq; variari anni tempora, cineraque,quae hic inferius aguntur. Caeteri vero planetae vel nihil vel

insensibile quod pia videtur adserre. Praeterea si lux est qualitas,qua coelum agit, ac defluxus quidam a lumine intelligibili in ipsum corpus coeleste, id

corpus, in quo praestantior lux est, excellentius existimari debet caeteris Fiquae non adeo luce decora sunt neque adeo luce pollent. At solis lux quam tum lucem aliorum planetarum precellat. omnibus praeterquam caecis compertum est. Praecipuus ergo sol erit meo iudicio, cui sententiae etiam astrologi adstipulari videntur; qui inquiunt planetas caeteros dirigi ac temperari a sole ac quas cooperarios solis esse: qua de causa Venerem Me curiumque non recedere a sele nisi parum, siue antecesserint silue ponὸ Κ rint . Lunam verbagere prout a te illustratur : trium preterea superiorum motum planetarum rationem habere ad motum Alis. Antiquoru vero philosophorum argumentu no difficile est Bluerema recipimus cotinens per fectius esse colento, si caetera paria fuerint: at si caetera praeualeat praeponderantque

210쪽

ε LIBER SEXTUS, i

A rantque , non semper continens absis lute persectius censendum est esse contento, sicut rin animali cor non est imperfectius membrum aliis a quibus continetur. At in sole canera longe praeualet,ut cuiuis exploratissimum est. Sol ergo praestantissimus est ac perfectissimus planetarum omnium, luna imperfectissima, quae a sole lumen mutuatur, ac veluti terra coelestis est, vi inquit Alexander Aphrodiseus. Reliquorum planetarum stellarumve numeros ac gradusPerfectiὶ dignoscere supra humanum captum est. Nam qui persecte cognoscit aliqua, etiam disserentias & gradus eorum sigillatim disnoscit. Nos vero Imperfecte cognosci inus superiora, ac a nobis remotissima entia: quamobrem etiam communia quaedam, generaliave non-s nulla ipsorum cognoscimus, non tamen valemus minuta quaeque atting re. Hactenus ergo de corporibus coelestibus dixi se lassiciat, nunc accedendii nobis est ad entia generationi ac corruptioni obnoxia, in quibus ia magna turbatio est,plurimusque tumultus;quonia ab unitate atque ab esse maxime recedunt, ac ad multitudinem & non esse accedunt quam proxime, multamque eorum partem habent. Hic vero tum entia vicissim contraria, tum contingentia, ac fortuna casusque apparent, seseque nobis osserunt quae omnino a superioribus sunt aliena: nam & in supremis mentibus, Min coelis nihil est contingens, nulla ibi contrarietas, sed summus omnium consensus, nihil fortuitu, versim omnia summa ac certa ratione procedunt.

Etenim propinqua sunt ea primo enitu, cuius similitudinem referunt; lo C gissime vero distant ab infinitate & contractione non entis; de quo supra

est facta a nobsi mentio. econtra in hisce que sunt infra coelum, contingentia est: nam propter contumaciam ac in equabilitatem, ut ita dicam, mat ris,quae non enti propinquissima est,ut dicetur infra, effectus non omnino

respondet impressioni ac efficientiς agentis; quamobrem quamuis coelorum influxus de impressio ad bonum & ad periectum sit; tamen quoniam

materia ob imperfectionem contumax, diuersa atque inaequalis est, effectusminime respondet impressioni agentis, inde contingentia est. Amplius quoniam praeter materiam, in qua effectus recipitur: concurrunt etiam particularia agenda praeter coelum , quae materialia sunt, & propterea eorum concursus inter se certam causam non habet, ideo multa contii D gunt, neque necessario omnia conueniunt. Ratio igitur contingentiae in inferioribus est ex imperfectione seu anonente, cui infima haec entia propinquiora sunt, quam superiora, eadem de causa vicissim quoque contraria sunt inferiora haec quae infra coetu esse cospicimus: nam ex contractione entis incipit primo diuersitas,deinde contrarietas,ut superius docuimus. Quonia ergo in hisce inferioribus ens & bonum valde cotracta coarctataq; sunt, idcirco alterum alteri incipiunt non tantum diuersia esse, vertim etiam vicissim contraria;ac ea,quae in uno ac in bono uniuersali coueniebant, iam inuicem pugnant;quoniam alterius priuatio alteri coluncta est. hinc corruptiones sunt ac mutuae generationes. ob eandem causam plurima fortuito,

atque casu eueniunt,quet nullam habeant causam per se,sed temere fiant, ad

SEARCH

MENU NAVIGATION