장음표시 사용
222쪽
DHIBUI excellentissime vir sere ab ineunte aetate, te praeceptore atque duce Philosophiae studiis . Operam,quamussique parum,vel potius nihil in eis profecisse me sentiam, mihi tamen ipse non defui,s quin ea uterer diligentia, quam Vires nostrae prinstare poterant. Verum cum in plerisque omnibus' philosephiae quaestionibus id fere praei literim,nul-
la tamen in re tam diu moratus stim, tantamque ' diligentiam adhibui, quatam in quaellione de ani mi humani immortalitate milii ipsi explicanda. Ea namque milii quaes io huiusinodi visa est, ut ab eius explicatione totius humanae inae ratio sumi debeat. Maxime namque diuersam putabam vivendi rationem sore, si mortalis anima statuatur,ab ea,quae immortali naturae debetur. Quo effectum est, ut multis annis quotidie fere mecum ipse hanc quaestionem tractarim , diutiusque in eius rei consideratione moratus sim. Caeterum cum Pataui j essem,quo in gymnasio totius Italiae celeberrimo Averrois commentatoris nome, atque auctoritas plurimum poterat,omncoque eius autoris positionibus assentiebantur, easque velut oracula quaedam cernui excipiebat. Plurimum,ut nosti celebris erat apud QMnes eius de Unitate intellectus positio, ideo ut qui aliter sentirent, neque peripatetici neque philosophi nomine digni putarentur. Ego verb ingenue fatebor quaquam aliis omnibus magni nominis philosophis palam cotradicere verebar, nunquam tamen mihi persuadere potui, id Averrois commentum verum esse, atque rationi consentaneum, Aristotelisque sententiae conueniens illis quoque, qui arbitrantur animos immortales esse ac multos, minime assentiendum putabam. Cum propter multas rationes,quae positionem eam mihi r fellere videbantur, tum etiam quod nulla mihi videbatur ratio essicax esse ad effciendam de animi immortalitate scientiam. Quare Alexandri Aphrodissei sententiam omnibus aliis praeserendam existimabam, licet multis Aristotelis dictis non plane consentiente. Interim tamen animum meum laceLsebat quam plurimoru m excellentis limorum auctoritas, quos friuolis quu
223쪽
busdam argumentationibus manus dedisse, ac tam leuiter tantam rem asse- tuerasse,incredibile certe sano homini videri potestan hac dubitatione comstitutus coepi animo mecum virorumque rationes perpendere, penitusque eas perscrutari. Non ullas rationes perspicieba eorum,qui immortalem animum affirmant, quas non satis intelligebam. Econtra, eorum, qui asserunt animum mortalem, maximam omnium rationem existimaba, quod cum nulla adferri possiet demonstratio ad immortalitatem comprobandam,nullique assentiendum sit viro philosopho,quod neque per se iit notum,neque
efficaci ratione comprobatum, cocludendum apud philosophos videretur
animum non esse immortalem,sed mortalem.Tum ego mecum,cur no fieri potest,inquam, cum hi negent animum esse immortalem, quia nullam ad Fhoc comprobandum argumentatione injiciant efficacem: econtra illi asserant esse animum immortalem, idque certis rationibus comprobari asseu rent,ut priores illos licet excellentes viros rationes istorii aufugerint easque non recte perceperint; quo factum sit, ut negarint animae immortalitatem. Posterioribus vero istis,cum asserant se id inspicere certis rationibus,cur nopotius adhibenda sit fides. Pari namque ratione iudicandi uteremur,si duo perspicacis admodum visus, um in longinquum locum aliquem aciem imiendissent; alter vero asserere eo in loco hominem esse,se namque eum videre : alter vero neFaret ibi hominem esse,quoniam nihil a se eo in loco videreturi magis certe adhibemus fide illi qui asserit,quam illi qui negati fieri namque facilius posse iudicaremus, ut posterior hic, cum imbecillioris sit cvisus, non attingat ad illud inspiciendum, quam quod sanae mentis vir per- spicacisque visius non videat id,quod se videre Uirmat. Hac ego rat ne duoctus mecum saepius repetebam argumentationes eas, quibus excellentes illi philosophi demonstrasse se putabant animi immortalitatem; cumque id sedulo facerem, tota re diligentius perspecta, in eam tandem deueni sententiam , quam paulo post pluribus explicabimus. A qua excellentissime praeceptor clim pustherrima,luculentis limaque illa tua de animi immortalitate disputatio, quam mihi pro tua humanitate proximis hisce diebus miseras, nonnullis in loci si strepet;rem mihi maxime utilem facturum me arbitratus sium,si quid mihi de animi immortalitate sentiedum esse videretur, quibusque in locis libelli tui dubitarem,tibi per literas significarem. Hac enim Hratione rem tibi gratis limam simulque mihi non inutilem facturum putaui. Nam pro ea qua me semper beneuolentia prosecutus es, si quid rectὸ a nobis dicetur, id tu tanquam tuum agnosces: quicquid enim illud erit,tibi
acceptum teserimus. Si qua vero in te errauero,noui te humanissime ac dilia gentissime discipuli tui errores castigaturum. Quo fit, ut omnem hanc nostram lucubrationem tibi in voluptatem non mediocrem,mihi vero in maximam utilitatem concessuram putem. Nec est quod in nostro hoc libello ullum dicendi nitorem requiras,cum in eam rem contulerim ingetem op Iam i quam maxime me accommodarem hio huic Parisiensi,quo viaeo 7 Latinos omnes Peripateticos uses esse:rem itaque aggrediar.
224쪽
A DA animi humani immortalitate scientiam censeo ego ratione naturali haberi posse,atque ex Aristotelis dictis colligi: Verum multa,quae ad animi
immortalitatem consequuntur, illique sunt annexa, naturali ratione pers
cte hercipi non posse existimo, licet nonnullis coniecturis naturalibus uti possimus in illis explicandis, quae fidem potius faciunt, quam veram sicientiam pariant. Exempli cause, Si anima immortalis sit, quaenam sit eius dio
positio post morte,& an ante corpus illud fuerit cuius est anima, necne puto ego rationem naturalem minime sufficere, ad horum inuestigationem, licet nonnullis coniecturis uti possimus ad huius emodi quaestiones explicandas. Quo fit,ut sano homini credendum puto, cum in re tam necessaria B desectum humanae rationis agnouerit, diuinitus aliqua fuisse hominibus reuelata,ex quibus ea cognoscere possnt, in quibus cognoscendis naturale intellectus lumen deficiebat. Duo vero,quemadmodum puto ego,de intellectu humano naturali, essicacissime ostendit. Horum alterum est,quod imtellectus humanus unicus in omnibus hominibus esse non potest, ut put uit Auenoes. Alterum vero,quod anima hominis simpliciter sit immort lis,licet deficiat ab intelligentiarum immortalitate.Neque arbitror in duobus his Aristotelem dubitasse ullo pacto: In aliis vero , ad quae diximus rationem naturalem non pertingere nisi per coniecturas, censeo Aristotelem valde ambiguum Disse. Verum quoniam scientia non ex auctoritate, sed ex demonstratione procedit. Nam si quis Aristotelis vel alicuius alterius C auctoritati innixus, alicui quantumcunque verae conclusioni consenserit,' veram eum opinionem habere, scientiam vero minime dicimus.) Idcirco ab auctoritatibus nunc nobis abstinendum duco, sed solis rationibus, quibus tamen Philosophi veteres usi suerunt, insistendum. Postmodum vero,
quidnain de duabus coclusionibus illis, quas ratione naturali probari posse censemus, Aristoteles senserit,ex eius viri dictis hinc inde colligimus, Prima conclusio, quod intellectus scilicet non sit unicus, suemadmodum existimauit Averro ,ea ratione quam tangit etiam excellentia tua, essicacissimὸl robari puto. Nam intellectus ille unicus,vel est sema dans esse substantiae singulis hominibus, vel non. Si dicatur quod non, cum intellectio sit
actio immanens in intellectu , sicuti visio est actio immanens in oculo: i D tellectus vero non sit in nobis,utique neque intellectio, neque operationes illae quae sequuntur intellectionem,ut voluntas & electio, ullo pacto pertiunebunt ad nos: neque possumus recurrere ad phantasmata existentia in nobis, quia in phantasmatibus non est intellectio,sed phantasmata mouent intellectum ad intellectionem sicut color mouet visum ad visionem. Si vero
dicatur, quod intellectus ille unicus sit forma dans esse homini, quemadmodum sanus quisque dicit, tunc sequitur , quod omnium hominum sit Vnum esse secundum numerum, imo quod Socrates sit ille, qui est Plato, quod omni impossibili impossibilius est. Consequentia probatur,quia cum
esse insequatur formam substantialem, unam formam numero insequitur unum ess e:quo effcitur, ut omnium hominum sit unu esse numero: deinde
225쪽
cum compositum quodque maxime sit principalis compositi pars, de prae- Ecipue cum ab ea omnes aliae in esse dependent, sequitur quod Socrates m xime sit intellectus,qui est eius forma, ad quam sequitur esse in toto Socrate, & praesertim cum sit forma per se subsistens apud Auerroem, Socrates
ergo maxime est intellectus ille unicus. Idem dicemus de Platone ac Cicerone. Sequitur ergo omnes homines esse eundem hominem, quo quid stolidius concedi possit non video. Sunt praeter hanc etiam aliae rationes: sed hanc puto ego omnium validissimam, & eam quae nullo pacto ea ratione, quae est interius,cuius interest cognoscere,ac assentiri principiis demonstra tionis,sicut dicit Aristoteles,instingi possit . Secundam vero conclusionem, in qua non penitus idem sentio cum excellentia tua, ostendemus , si prius Fnonnulla,ex quibus huiusce rei probatio omnis pendet, perstringemus. Em
quod neque per accidens est,neque veritatem propositionis significa a pliblosophis diuisum est in substantiam & accidens. Differt vero ab accidente substantia quὁd substantia per se subsistit,& per se est. Accidentis vero esse est in alio esse. Deinde cum ad considerationem substantiae conuersi phil sephi fuissent:multasque substantias viderent generationi atque corrupti ni obnoxias esse; ratione coacti dissoluerunt substantiam per se stubsiste
tem in duas naturas, quarum alteram appellarunt formam: alteram vero materiam. Illarum deinde diuersitatem inter se contemplati sunt, ac mat
riam, quia subiectum generationis est, diuersasque sormas substantiales recipit , appellarunt potentiam in genere substantiae scilicet inchoationem Gquandam per se incompletam illius substantiae quae per se existit: formam vero dixerunt esse actum seu complementum substantiae per se stubsistentis;& cum pro tanto unumquodque vere sit, pro quato est in actu, pronunciarunt quod formam substantialem insequitur esse substantiale. Uerum cum omnium fere substantiarum generabilium operationes contemplati essent materiam non transcendere;formas seu actus huiusmodi substantiarum aD
ellarunt formas materiales,tanquam eas quae non sint per se in actu,neque abeant esse per se completum. Ex quibus concluserunt, quod esse susta tiale, quod facit per se esse,licet sequatur formam veluti principium quoddam,non tamen est in forma tanquam in subiecto primo,quia forma per se non est sed existit in coposito ex materia & forma. Hoc enim per se existit H& per se est. Cum vero operari prcssipponat esse illud,vere operabitur quod vere est. Sed cum formaehuiusmodi non sint, ut diximus, sed compositum sit,illud, quod per se est dixerunt nullo pacto formam operari, aut agere,
siue moueri,aut corrumpi aut generari. Sed composito deberi haec omnia& compositum esse illud quod ageret,noueretur ac corrumperetur. Cum veto compositum constitutum sit ex materia & forma, existimarunt quod in operatione ea, quae est propria speciei alicuius quam compositum op ratur, cocurrant & materia & forma, ex quibus compositum constitutum
est. Verum diuersimode: nam formam dixerunt esse principium actionis illius, materiam vero esse veluti organum quoddam operationis; ex quibus
226쪽
A concluserunt formam materialem esse virtutem organicam large extendendo nomen organici proprie namque loquendo organicum corpus est,
quod habet diuersitatem in partibus,quale est corpus, quod est subiectum animae) deinde de huiusmodi forma materiali dixerunt, quod cum per se non sit, sed indigeat materia, tanquam sustentaculo quodam in quo sit,
quod materia est causa in essendo talis formae. Sustentat namque ipsam. cum autem Hectiones causae in essendo, illius inquam causae, quae & ipsa non per se est,pertingant ad illud, cuius est causa: affectiones utique materiae pertingent ad ipsam formam: quarum cum materia secundum se sit diuisibilis talis etiam forma erit diuisibilis, & extensa ad extensionem subies cti;& cum materia sit limitata ad certum locum,& tempus, talis etiam so
ma limitata erit, &comprehensa a certo loco ac tempore: non enim aliter
fieri potest,cum huiusmodi sotina no sit in actu, neque per se sit, sed sit tantum actus quo compositum est, indigeatque in essendo materia sibi intrinseca,a qua dependet velut a suste taculo in suo esse. Ex his ergo breuiter colligamus , quod formae materialis conditiones, quia non est in actu, sed est tantum actus,siunt he non esse illud quod operatur, sed esse principium ope rationis organo indigens, atque esse sormam limitatam & extensam ad linmitationem & extensionem siubiecti,a quo dependet tanquam ab intrins co quodam sustentaculo in essendo. His hactenus declaratis praeterea addamus Phili sophos ratione sumpta non a genera ione & corruptione, sed C a motu & operatione, cuius principium est sorma; deuenisse ad cognitio nem sormarum alterius cuiusdam generis. Nam cum vidissent substantias naturales moueri;has quide viderut moueri ab alio,veluti a principio; Illas
verbuideriit moueri ex se.Mouetur ab alio omnia quaeviolcter mouetur,&omnia quae inanimata sunt: nam in motu eorum naturali de potentia accidentali mouentura remouente prohibens: de potentia vero essentiali mouentur a generante: quare cum non sit in infinitum procedere in mouentibus & motis, ab his,quae ab alio mouetur, necesse est peruenire ad motum aliquid ex se: Huiusinodi vero sunt animata, ut manifestum est. Haec autem mota ex se,quae animata sunt,simplicia esse no possunt na nihil se ipsu promouet. Ide namque esset in potetia & in actu respectu eiusdem quod coim D tradictionem claudit. Sed diuiduntur in duo princitia ex quibus componuntur,per quorum alterum mouent, per alterii verbmouentur.Versim cumota ex se,quae hic infra orbem lunae videmus, generentur & corrumpantur,sicque in infinitum procedant Inullum ipsorum singulatim, neque omnia simul possunt esse causa continuae huius successionis &infinitae; quia in omni clientiali causarum ordine, ubi primum non agunt, neque media agere possunt;at in infinito non est primui quamobrem necesse est ut ona. nia haec mota ex se generabilia contineantur ab aliquo moto ex se aeterno, siue unum sit,sive plura. Hoc vero motum ex se aeternum distinguetur etiaipsum,sicuti alia mota ex se,in duo principia, quorum alterum est mouens& alterum motum. Verum mouens principium per tempus infinitum non
227쪽
potest esse virtus materialis, quia omnis virtus huiusinodi per intrinsecam, Ia qua in essendo dependet,est terminata, ut superius diximus, quare sequutur,quod non est virtus,aut Arma in materia, sed ut virtus abstracta, per se existens in actu,neque in suo esse indigens materia, a qua substentetur. Ex quibus omnibus colligitur quod per viam motus philosophi devenerunt
in cognitionem alicuius generis formarum,quae perficiunt & actuant, ut ita idica1n,materiam & sunt actus: cum hoc tamen quod a materia in esse non
dependent,& sunt in actu per se ita quod esse,per quod ipta subsistui, communicant materiae actuando & perficiendo ipsam, in qua re disserunt a sormis materialibus, quia ipsae non sunt per esse, quod eas insequitur; Sed sunt principium,per quod compositum est. Huiusmodi vero immateriales Finae cum hoc quod sunt principium, per quod materia est actuando ipsam, ipsae etiam per se sunt. Neque affectiones materiae pertingunt ad tales se
mas, quia in essendo non dependent a materia, sicuti formae materiales dependen quo fit ut tales sermae non sint diuisibiles aut extenta ad extensi nem materiae, neque limitentur ad certum locum & tempus, a quo comprehendantur , imo sunt supra locum & tempus, in suisque operationibus intrinsecis non indigent organo corporeo : quia cum oteratio ins equatur esse. Istae vero sormae per se sint,absque materia in seo esse intrinseca: idcirco per se etiam absque organo intrinsecas Operationes exercent, haeque mmae sunt simpliciter immortales,ut paulo post declarabimus; lateriales vero formae sunt mortales,ut certis argumentis probabimus. Nunc illud do G declaremus ex sententia Aristotelis quod an verum sit Theologis iudican. dum relinquimus)quod formae dantes esse corporibus coelestibus sint hu- .iusmodi;id est sunt immateriales Armae . Hoc quidem ex his quae supra dixi satis perspicuum esse potest, quia corpus coeleste est illu d primum motum ex se, ad quod deueniendum: motum vero ex se est illud,in quo principium activum motus est intrinsecum mobili: quo fit ut principiu activum motus coelestis sit intrinsecum corpori coelesti; quod fieri non potest, nisi det ei corpori esse: Omnis enim serma substatialis intrinsieea alicui materiet esse non potest, nisi illi tribuat esse. Praeterea si coelum moueretur ab intri seco,vel ergo pulsu,vel tractu,vel vertigine moueretur, quod esse no potest:
quia omnes hi motus sent violenti: tum etiam quia vertigo,quae motus ccesti maxime accommodari posset, est motus compositus, coelum vero mo
uetur motu simplici. Amplius si coetu sit per se subsistens absq. intelligetia,
cum omne quod est actu,vel sit actus,ves habeat actum; Coelum vero non possit esse actus,ut manifestum est,ergo habebit actum, id est formam se stantialem eraeter intelligentiain: cum vero natura, id est forma corporis simplicis, sit principium activum motus simplicis, haec utique serma erit principium activum motus simplicis;non recti, ergo circularis. Is vero motus est infinitus; & virtus materialis non potest mouere tempore infinito. Quare sequitur talem virtutem esse immaterialem de intelligentiam. Concludamus ergo quoniam motus cosi est motus simplex naturalis illi co pori,
228쪽
pori, principiti illius motus est forma sub statialis,que est natura illiu S corporis: at quoniam est infinitus, sequitur eam formam esse immaterialem & per se subsistentem. Adducerem nunc multos Aristotelis locos,ex quibus hoc manifeste colligitur. Quin etiam beatus Augustinus in libris de ciuitate Dei ab hac positione non est alienus, quod videlicet angeli sint animae corporum coelestium. Verum nolo ab instituto discedere, atque alicuius auctoritati inniti, praesertim cum tu id fatearis. Quorsiam haec lata Z ad hoc inquam, ne alicui videatur impossibile aliquem esse actum seu formam perficientem aliquam materiam, quae sit hoc aliquid, & quae sit per se subsistens. Nam quiuis forma huiusmodi sit in actu & per se perfecta est tamen actus. Qua-obrem perficere,& ut crassius loquar,in re dissicili, actuare potest. Auel Thoma vero, qui aliter semit hoc non negatur, quia repugnet actui per se subsistenti actuare. Sed quia materia ordinatur ad formam,& ad utilitatem se mς referri debet, quod non est in intelligentiis apud ipsum. Verum si in alicuius sermae per se subsistentis utilitatem cedere posset aliqua materia, per se subsistere nullum impedimentum adferret,quin ea forma actus esset materiae illius. His autem positis reuertamur ad probandum id,quod superius
non probatum dimisimus. Hoc autem est,quod formae materiales sint mota tales. Formς vero immateriales sunt immortales & incorruptibiles:hoc vero sic ostenditur. Omne quod corrumpitur, per se corrumpitur,vel per accidens: per se corrupitu r id,quod per se est, quando amittit ac perdit actum, per quem est. Per accidens vero corrumpitur actus ille,qui est in ente per se,
non tame ipsie est per se impossibile namque est aliquod esse, quin vel per se
sit,uel sit in aliquo per sit ente. Omne autem compositum ex materia &
ma materiali, cum forma ea non sit in materia illa nisi disposita qualitatibus habentibus contrarium;corruptis dispositionibus illis a cistrario,actum sium amittere potest, quia & esse quod insequitur actum; ex quo sequitur, quod corruptibile sit. Forma vero illa seu actus,cum amplius non sit in ente per se, ipse vero per se non sit, desinit etiam ipse esse; sicque mortalis est. Quamobrem dicit Aristoteles de se is, quae sunt & non sunt absque generatione & corruptione ipsarum. Ex his ergo manifestum est,quod omnis forma materialis est mortalis. Probemus modo,quod forma immaterialis,
quae per se est,est simpliciter immortalis. Nullum Ens in actu,quod amittere non possit actum, per quem est,deduci potest ad non esse; quoniam esse, actum insequitur. Sed huiusmodi formae, quae sunt per se in actu, non possunt amittere actum, per quem sunt; ergo sunt simpliciter incorruptibiles &immortales. Maior est manifesta, ut dixi, nihil enim potest perdere esse, quod non perdit actum, per quem est; Minor probatur,quia istae formae sibi ipsis sunt actust nihil autem se ipsum perdere potest; quare sequitur abs que dubio, quod formae immateriales, quia sunt in actu, & sunt actus sibi ' ipsis,simpliciter incorruptibiles sint, sibi itaque ipsis sunt vigor essendi.Omnibus his certissimis,ut puto, rationibus comprobatis,acce)amus modo ad lPropositam animi immortalitatem inuestigandam. Principium huius per-
229쪽
scrutationis certum ac fimum esse hoc existimo cuius causa omnia supe- Eriora strictim tetigimus. Palam est intellectum esse substantiam, & esse no minis forma;non repugnat aute formae,quae est actus, esse in actu,ut proba.uimus. Innata vero nobis est via ex notioribus nobis. Notiores vero nobissent operationes,quam essentiae. Idcirco ab operationibus intellectus procedamus , consideremusque an ex operationibus eius probari possi istum esse formam per se stantem & actu es Lentem:an potius econtra ex illis concludatur, intellectum non esse per se stantem neque per se actu, sed tantum actum corporis. Nam si prius concludetur: sequitur proculdubio intellectum este immortalem simpliciter. Si vero secundum,intellectus proculdubio erit simpliciter mortalis, quae est sententia tua. Verum quoniam vana Fomnis esset perscrutatio nostra,Si animam esse immortalem esset articulus fidei quod dicit excellentia tua. Nam lumen naturale hominis non perti git ad articulos fidei ostendendos; verum ex supernaturali tantum lumine cognoscuntur. Dicimus igitur,quod fides aliquorum per se est, aliquorum vero per accidens. Fides per se illorum est, atque nullo pacto ratio naturalis attingit, verbi gratia, Deum esse trinum & unum: per accidens vero fides multorum est, quae licet a sapientibus per demostrationem sciantur; hominibus tamen crassioris ingeni j,& qui philosophi ς non vacarunt,proponum tur credenda ex fide: verbi gratia, Deum esse unum est probatum demonstratione naturali; proponitur tamen credendum statim in principio symboli cum dicitur, Credo in unum deum; Sic dicimus,quod credere resurre- Getionem corpora, est articulus fidei,qui ratione naturali probari no potest. Illud vero quod est suppositum ab hoc articulo scilicet animam esse immortalem , pertinet per accidens, non per se ad fidem; sicuti etiam unum Deum esse. Quamobrem non vana erit inquisitio nostra, si inuestigabimus, an hoc ratione naturali probari queat. His ergo declaratis quae necessaria erant bene intelligere ad rationes,quas subdemus,percipiendas: quo essectu est, ut aliquandiu immorati sinus in eis explicandis:accedamus ad probandam conclusionem nostram, scilicet quod intellectus humanus simplicitet sit immortalis,ita quod remaneat post corruptionem compositi. Duae sunt operationes propriae animae intellectivae, quatenus intellectitia ess,ham ab tera est intelligere,alteravero quς pertinet ad appetitu sequete intellectu est Hvelle atque eligere. Dico ego,quod ex utraq; ostenditur intellectu esse simpliciter immortalem. Primo ergo procedamus ab intellectione, utamur- velle atq; ratione Aristotelis, nolo tame ut auctoritas Aristotelis nos aliquo pacto moueat; sed tantum consideremus rationis vim . Forma illa, quae omnia intelligit , est per se stans atque non mixta materiae. Sed intellectus omnia intelligit; ergo intellectus est forma per se stans, & non mixta materiae. Maior probatur tripliciter seu quadruplici rer . Primo sic: Fo
ma quae omnia intelligit, uniuetialia intelligit, & quicquid est eorum i telligit . Omnis autem huiusmodi est per se stans & immaterialis, ergo forma omnia intelligens est per se stans & immaterialis. Huius rationis
230쪽
ppositum praedicati inseri oppositum subiecti. Ia-
is cognitio vel est idem praecise cum forma existen .
te in potentia cognoscit tua secundum esse spirituale: vel est actio immanens cuius principium est serma illa: vel cst comprehenso ac veluti quadam continentia illius formae a potentia cognoscente: quodcunque horum statuatur, modus cognitionis necessario sequitur esse formae cognoscibilis in virtute cognoscente. Nam si cognitio sit ipsamet forma, manifestum est id quod diximus. Si vero fuerit actio, cuius principium est γina illa, manifestum etiam est, quod sequetur modum atque esse formae, quae ipsius est principium. Si vero sit comprehensio formae illius, manis festum etiam est, quod forma eo modo comprehendetur a potentia, quo habet esse in potentia illa. idem hoc etiam experimento comprobati potest, quia oculus citrinus iudicat omnia esse coloris citrini,quia secundum illud esse forma visibilis est in oculo: oculus etiam eius qui mouetur iudicat res stantes moueri, quia secundum illud esse serma visibilis est in oculo eius qui mouetur. His declaratis accedamus ad probationem maioris. in virtute seu forma cognoscente uniuersale S: ipsium quod quid est necesse est formam rei intellectae esse secundum esse abstractum ab hic & nunc: aliter per eam uniuersale aut quod quid est intelligi non posset ut demon. strauimus. Sed forma secundum esse abstractum impossibile est ut sit in
corpore aut ulla parte corporis: quia omne corpus limitatum est: rece- C ptum vero est in recipiente secundum modum recipientis, ut est per se notum. Ergo haec forma erit in intellectu tantum, non autem in corpore : quod si est, de necessitate sequitur, quod intellectus sit per se stans. Si
enim non per se esset, sed haberet intrinsecam materiam aqua dependeret inessendo, penitus impossibile esset, aliquid esse in intellectu oc non esse in corpore seu materia . Nam sorma & materia , ut diximus superius, non sunt partes integrantes; ita quod una possit esse extra aliam. Sed sicuti forma actuas materiam est in quacunque parte materiae,& totam mat Iiam penetrat ut ita dixerim, ita quod nihil est materiae, quin illud actuetur a forma. Ita etiam forma, quae est tantum actus & non est in actu, sed dependet in esse a materia , necesse est, ut secundum totam pene- D tretur , ut ita dixerim , a materia , ita quod nihil sit inuenire formae illius, in quo intrinsece non sit materia. Nam si aliquid formae inue Diamus , in quo non intreseca esset materia , illud certe per se staret neque in esse dependeret a materia. Sicuti etiam aliquid materiae si inu niremus, quod non actuaretur a forma , necesse esset dicere , quod illud per se stat absque forma ; quod accidere in materia , quae est tantum potentia , implicat contradictionem , ut manifestum est. Reucri, mur ergo ad probationem nostram , oc dicamus quod cum forma intellisibilis,quae est principi u intellectionis uniuersalis seu ipsius quod quid
est, sit in virtute,sic cognoscente secudum esse abstractum, ut probauimus,
necesse est ut talis forma nullo pacto sit in corpore; sed tantum sit in virtute