장음표시 사용
241쪽
indiget corpore pro sua operatione,ut diximus; conuenientissime unitus est Εcorpori. Ad nonam,de esse compositi, respondeo quod in composito non est aliud esse, quam esse quod insequitur formam, quod, quando serma per se non est in actu, insequitur formam tanquam principium tantum; est i
men in composito veluti in primo subiecto, M per illud esse compositum
actu est.quado vero forma est in actu, illud esse non tantum insequitur sormam tanquam principium, sed est in forma tanquam in subiecto:communicaturque composito. quo fit ut per illud idem esse, per quod sorma est,ex communicatione formae compositum etiam sit . quo fit, ut post corruptionem compositi,esse compositi non pereat: sed sit in forma in qua etiam priamo erat. Neque in comtosito est aliud esse praeter hoc. Et haec est sententia Fdiui Thomae in quarto sententiarum,ubi tractat de resurrectione. Ad decumam dicendum,quod quamuis anima humana per se sit sine corpore, cum tamen unumquodque uius est aliquid opus; sit propter suum opus,ut diciatur a philosopho in secundo de coelo; illud quoὸ per se operari non potest,
connumeratur inter ea,quae per se non habent esse completum: talis autem
est anima humana; quae, ut diximus, propter infirmitatem luminis intelligibilis indiget prius,ut exerceatur in rebus istis sensibilibus, in eliqste prius sit- periora illa intueatur: postmodum per has res disposita superioribus illis
perficiatur. hoc autem facere non potest sine corpore: quare inter eas sommas connumeranda est, quae omnino per se non habent esse completum; sicque cum proportionata materiae esse debeat, poterit multiplicari per ma- Gteriam: quod in formis penitus & omnino abstractis dici no potest. Ad v decimam dicendum,quod si probabiliter teneamus reunitionem illam, ratio non procedit,ut est manifestum . quod si illam non teneamus: mundumque putemus esse aeternum:non putauit in conueniens Algmel vir excelle tulimus, quod in rebus incorporeis, quae sunt indivisibiles & transcendunt tempus & locum neque ordinatae sint essentialiter sit actu infinitum. quo fit,ut videamus Aristotelem in tertio Physicorum in tractatu de infinito δε- cludere a perscrutatione sua entia abstracta, & immaterialia: quod si quis
etiam interius consideret,ac teneat mundum aeternum,teneatque ut necesse
est fateri asserenti Deum esse penitus immutabilem; aeternitatem comprehendere, & continere totum tempus quatumcunque infinitum , necesse est, Hut hic fateatur, quod licet ea, quae a finito quoda tempore contineantur,sintactu finita, neque possint esse actu infinita in indivisibili tamen aeternitate il- la necesse est,uelit novi, ut fateatur actu contineri infinita, si actu simulq uetotum tempus infinitum & omnia, quae siunt in tempore in aeternitatis illa abysso ad quam intellectus noster nequaquam attingit,continetur.quid erso prohibebit animas quae sunt supra tempus de locum, esse infinitas 3 verum hoc argumentum quaerit illud,de quo humana ratione certi esse non possimus: ut saepe superius diximus quamobrem sani hominis est censere, huic naturalis luminis defectui supernaturali quodam adminiculo prouissem ecse a Deo: cui etiam, secundum philosophos, est de omnibus prouidentia.
242쪽
A quare si quis teneat id, quod fides Christiana ponit, nullum inconueniens sequetur. Ad duodecimam dicendum, quod, si quis recte consideret, haec animae creatio nequaquam philosephiae repugnat. Nam priores philosephi adeo putauerunt hanc propositionem sex nihilo nihil fit.) esse veram,
ut dicerent generationem nihil aliud esse, quam extractionem quandam rerum latitantium , & actu existentium; veriti, ne si concessissent res generatas prius actu non fuisse; cogerentur negare principium illud, ex nihilo nihil sit : paulo posteriores melius considerantes viderunt principium illud id tantum innuere, quod nihil fit ex nihilo: quia factio, quae mutatio quaedam est, non potest elle sine subiecto; verum, cum putassent subiectum s esse se bitantiam quandam in esse completam: putarunt quod mutatio es set in accidentibus: & quod accidentia ferent cum prius non latitarent sed
cum prius actu non essent. ecce quomodo recesserunt a crasio intellectu eorum, qui concedebant latitationem rerum; ne negarent ex nihilo fieri.
post hos Aristoteles dissoluit substantiam completam in esse, in duo principia, materiam scilicet & serniam, putaruntque formam substantialein e D se, postquam prius actu non erat absque latitatione illa; neque necessa rium esse dixit sebiectum factionis illius esse substantiam completam: sed materiam primam. postmodum interius res considerantes; videntesque Omnia praeter primum, esse per participationem ipsius esse: solum autem
primum, esse per essentiam: concluserunt omnia entia, ut totum entis ge-C nus materiamque primam caeteraque omnia esse a primo, tanquam a causa cffciente, non quidem per generationem, sed per simplicem emanationem. ecce quomodo paulatim deuenerunt ad hanc factionem, quae est stane aliquo subiecto. Uerum cum ab agente aeterno apud ipsos non postit peruenire noua actio: nisi alia quaedam nouitas praecesserit, putarunt hanc
simplicem emanationem totius entis a primo, esse aeternam non nouam.
Ecce ergo quod apud philosophos non est incoueniens, quod aliquod ensemanet a Deo,non per generationem, sed quod hoc sat nulla nouitate princedente, hoc putant ipsi inconueniens. modo nos in ipsa anima humana dicimus, quod est a Deo per creationem vel per simplicem emanationem
idem namque haec sunt mutationibus praecedetibus, & hae sunt dispositio
D nes materiae factae a sole & ab homine. quo fit. vi quoquo pacto concedere possemus, quod ad esse animae cocurrat sol & homo,veluti instrumeta quodam Valde remota tame. Hocq; modo animς productio media est inter veram puramq; creatione;& generationem licet enim fiat anima in se: fit tameetia simul in materia, quod pertinet ad generatione; sine qua materia anima in suo primo ortu secundu natur ut diximus, esse no potest. 'uare quoquo pacto actio hominis de solis pertingit ad esse animae cu per alterationes factas a sole & ab homine sit anima in materia illa: sina qua secundu naturam fieri no poterat. Ecce ergo,quod hoc,quod ponitur de factione animς,nullo pacto, si quis recte cosideret Irepugnat rationi naturali. sed si quis teneret rem nitione illam,argumentum nulla haberet vim. Ad decimatertiam dicendu, s
243쪽
quod impossibile est aliqua ad inuicem comparari nisi conueniant in eo, in
quo comparantur: quare cum in primo de coelo Aristoteles comparet ea, quae semper sunt,ad ea quae quandoque siunt & quandoque non sunt,neces.se est ergo ut conueniant in mensura durationis, in qua comparantur. Cum autem mensura durationis eorum, quae quandoque sunt α quandoque
non sunt, sit tempus, ut manifestum est; necesse est ergo, ut philosisphus accipiat ea quae semper sunt, & sunt in tempore; non quod infinitum pocsit tempore mensurari: quia nec motus infinitus mensuratur tempore, ut
dicitur in quarto Physicorum: sed quia extenditur secundum extensionem temporis duratio illa. Sed cum eo modo debeant accipi termini iuconclusione, quo accipiuntur in propositionibus: ratio philosophi hanc taconclusionem concludet, quod ea, quae quandoque sunt de quandoque
non sunt , siue per generationem non esse praecesserit eorum esse: siue per corruptionem non esse sequatur esse: non possunt semper esse, id est, e Ium duratio extendi non potest per tempus infinitum. Non autem sequitur, quod illud quod semper eu, cuius duratio non menseratur, neque extenditur tempore, sed tota est simul, licet deficiat ab aeternitate primi entis : non potuerit, cum prius fuerit in tempore, incipere esse & desinere esse in tempore: postea vero esse extra tempus in aeternitate . nos ergo de anima humana dicimus,quod si incepisset eise in tempore,cum prius non fuisset; postea vero nunquam desineret esse in tempore; sed eius duratio e tenderetur per tempus infinitum: hoc posset videri inconueniens. Sed hoc nos non dicimus; imo concedimus, quod sicuti incipit esse in tempore: ita desinit esse in tempore. post vero semper est aequi uoce: quia non subest tempori; quod de motu, & ordinatione mundi per motum, Plato dicere
non poterat; quia motus est sub tempore,& extenditur ad extensione tem poris . Si vero teneamus reunitionem illam,argumetum nullam vimhabet.
Ad decimam quarta dicendum, quod est signum demonstrativum conci dens quod intellectus intelligit sine phalasmate:Nam si ex eo,quod intellectio non est in organo corporeo, demostratur intellectum per se esse de per se subsisteret post separationem a corpore erit; quare & operabitur suam propriam actionem,quae est intelligere; neque cum phantasmate: quia co Oriunitus non est. ecce quomodo ratio hoc conuincit. Sed dicet aliquis uoc sensu non comprehenditur aut experimento ; respondeo, quod stultum est velle ea experiri sensita, quorum non est sensus; sicuti stultum esset, si quis vellet vocem oculis intueri. neque hoc est principium; sed conclusio, ad quam necesse est peruenire ratione: quae conclusiones non videt in
seipsis, sed in suis principiis, & per sua principiat quemadmodum est in hac
re. haec enim est conclusio scita per comprehensionem naturae intellectus; naturam vero intellectus comprehendimus per operationem, quam agit
dum est in corpore. Est ergo philosopho concedendum, quod intellectus sine phantasmate intelligit. Ad decimam quintam dicimus, quod licet humanus animus non sit intellectus, nisi per participationem, est tamen rationalis
244쪽
Α nalis per essentiam: ratio vero est operatio, ad quam forma materialis non pertingit, ut ostendimus I licet ratio sit intellectus obumbratus. Est enim,
vi recte inquit excellentia tua, humanus animus medius inter formas mat
riales di immateriales puras. quare particeps est proprietatum uti iusque generis, neque est ita abstractus sicuti intelligentia; quia in principio ad su .im operationem indiget corpore; suaque operatio deficit a persectione intellectus. neque est ita immortalis & aeternus, sicuti est intelligentia,quia qua-doque est in corpore dc quandoque non est: simulque esse incipit cum corpore. Est tamen absolute connumerandus inter formas immateriales; sicuti conspicimus in his mediis, per quae natura ab uno genere in aliud descendits sensim: ea namque omnia media videmus simpliciter pertinere ad geniis superius; licet impersectissimum obtineat gradum in eo genere, media illa de quibus dicit Aristoteles, quod dubitamus an sint radices an metalla; ab late sunt in genere vegetabilium: licet operationes animae vegetatiuae in eis sindvalde obscurae,& imperfectae: sic Σoothyta, quae sunt inter animalia& plantas,ut spongiae atque urticae, absolute sunt in genere animalium,non plantarumquamuis operationes animae senstius sint in illis valde obscurae. quare de intellectus humanus medius inter formas materiales de immateriales absolute ponendus est in genere immaterialium : licet operationes intellectuales sint in eo valde obscurae de imperfectae. Huiusque rei ratio in promptu est: quia in serius genus nullo pacto potest pertingere ad operatio-C nes generis superioris. Sic ergo concludamus,quod intellectum humanum esse absolute immortalem; multiplicatumque secundum hominum multicationem,sciri potest rationibus naturalibus. Ea vero, quae ad immortalitatem intellectus consequuntur, scilicet quid & quomodo post mortem operetur,an fuerit ante corpus necne, nequaquam ratio naturalis attingit; n,
si quibusdam persuasionibus probabilibus. quamobrem existimo maxime esse sani hominis; cum in his rebus; quarum cognitio praecipue facit ad s-nem suum hominibus attingendum, ratio naturalis deficiat, credere quod Deus optimus, cuius interest omnibus prouidere: hoc autem est, omnia ad snes suos conuenietibus mediis dirigere,aliam quandam homini cognitionem dederit harum rerum ex supernaturali reuelatione, superque naturali D lumine fidei; a quo,ut reor,nemo nisi aut non intelliges,aut valde arrogans, ob sdque non parum perspiciens,dissentire potest Nunc postquam rem hac explicuimus rationi naturali tantu innixi,nullius vero auctoritati, videamus quidnam de hac re Aristotele sensisse ex eius dictis colligere possimus.Cum vero in omnibus sere locis Aristotelis dicta de hac re non sint parui facieda: Omniu tame maxime ea sunt animaduertedaequae dicit in tertio de Anima, in eo loco; in quo investigat definitione & natura intellectus. ibi ergo,cum declarasset, quod intellectus est virtus susceptiua speciei, in quo cu sensu co- uenit, tanquam in genere quoda, quia intelligere est sicut sentire: statim inuestigat propria disserentia intellectus; per qua differt a sensu;dicitq; , nece Dse est immixtu esse,sicuti dicit Anaxagoras,ut imperet aoc est,ut cognoscat,
245쪽
intus namque apparens alienum prohibebit & obstruet. De nulla vero AN Ema mortali siue materiali iidem namque sunt ut clamat Averrois, hoc dici potest; quod scilicet sit immixta ; neque ulla forma materialis habet eam comparationem ad materialia & corporea: quam habet intellectus liud Anaxagoram. Ex quibus cum postmodum conclusisset, quod nul am habet naturam: nisi quod possibilis vocatus est,& caetera, subdit,quocirca neque cum corpore mixtum esse rationi consentaneum est; Nam so
mae sensibiles pertinerent ad illum ;&sic non esset tantum possibilis: n rue habet aliquod instrumentum: sed est locus specierum. Paulo inferius einde inquit, quod sensius ex vehementer sensibili fit imbecillior: intellectus vero ex valde intelligibili aliquo fit validior ad intelligenda minora, Finferioraque. cuius rationem subdens inquit. sensitiuum enim non sine codipore; at intellectus ab eodem separabilis est . quis per Deum non exca desceret 3 quemadmodum Averrois Alexandro: qui positionem suam ad aptare Aristotelis dictis volebat inserius deinde declarans quomodo intellectus seipsum intelligat: intelligendo alia, inquit, In his enim quae sunt sine materia intelligens & id quod intelligitur est idem. ac si dicat, cum ii tellectus sit sine materia; si res intellecta: quamobrem intelligendo rem itilam , seipsum intelligit. Et hoc reuera ita se habet; nam nullus recte iudicium facere potest de intellectu: nisi qui multa intellexerit; valdeque periatus sit; & in diuinis exercitatus; ac purae mentis fuerit. hic certe conspicit diuinitatem intellectus in rebus illis, quas contemplatur. qui vero impura Gmente est, ac circa corporea tantum intendens; iudicat intellectum et se siusdem naturae cum rebus; in quibus semper versatur: ac quibus veheme ter est affectus. Ex quo fit, ut tam diuersae sint sententiae de animi natura: eam namque unusquisque talem iudicat, qualem cernit: cernit autem eam in rebus: quas contemplatur; quare ex diuersitate rerum diuersum etiam
de animi natura iudicium fit. Sed de his satis . reuertamur ad Aristotelem in secundo de Anima, in textu vigesimo primo ita inquit. de intellectu Mlia ratio est: sed videtur hoc genus animae esse diuersium ridque solum perinde atque perpetuum ex eo quod accidit seiungi separarsque potest. Et nequis diceret Aristotelem locutum de intellectu intelligentiarum: subdit. caeteras autem partes separabiles quidem non esse, ut quidam dixerunt, ex Hliis patet; ratione vero differre non obscurum videtur; namque sensitivi r tio diuersa est a ratione principi j opinandi, siquidem sentire λ& opinari sunt diuersa ecce quam clare dicat quod intellectus,que dixit separari a corpore,& esse perpetuit,sit principium opinandi; differatq; ratione a partibus sensiti uis,quae non sint separabiles. Sed quid moror in re tam clara λ innumeros certe adducere possem Aristotelis locos hoc explicantes: ab quibus abstinere volo. Nunc respondeamus ad duos tresve locos, quos adducit excellentia tua. primus locus est in tertio de Anim ubi dicit quod intellectus Mgens solum est immortalis vere ac separatus; & quod non recordamur post
mortem, quia intellectus passibilis corruptibilis est: α sine hoc nihil intel
246쪽
A ligit anima. Alius locus est ex primo de Anima, quod si intelligere phantasia fuerit, aut non sine phantasia, non contingit ipsium separari. Tertius vero locus est in tertio de Anima in trigesimo tertio textu,ubi inquit. visum autem ipsum no separatum a magnitudine intelligat aliquid abstractorum, insetius est perscrutandum,ex quo videtur colligi, quod intellectus non se paretur a magnitudine. Ad primum dicendum, quod ea verba adeo sunt obscura, ut variis modis commode exponi possint: nulla tamen expossitio sit adeo clara,vt aliis repudiatis,possimus dicere Aristotelem id tantum sensisse . quomodocunque tamen exponatur, non colligitur ex eo loco antimam esse mortalem: imo potius oppositum. Nam ea verba, hoc solum est
B immortale & perpetuum, possunt referri ad intellectum agentem vel ad postibilem. Si referantur ad possibilem, sunt pro nobis, ut clarum est. Si vero referantur ad agentem intellectum; de intellectus agens sit pars animae humanae, ut clarissimi ex Peripateticis dixerunt, faciunt etiam nobiscum. Si vero reserantur ad intellectum agentem: dicamusque intellectum agentem esse vel Deum vel aliquam ex intelligentiis ; recte intellecta verba illa non faciunt contra nos. inquit enim, separatus vero,id est solum quod est.
ac si dicat, cum intellectus possibilis quandoque intelligat & quandoquenon: & intellectus esticiatur res intellecta, non est Plum id quod est: imo varias formas suseipit. hic vero intellectus agens separatus , quia est intellectus in actu & non in potentia; est id solum quod est: quare subdit, atque
C id solum est immateriale ac perpetuum: quia mutatio secundum varias fommas est quaedam veluti corruptio intellectus speculativi, seu intellectus in actu. idcirco vere ac proprie intellectus agens est immortalis & perpetuus; quia senaper eodem modo est intellectus in actu meque de potet ia ad actu tri Venit,aut ab actu in potentiam;quod contigit possibili intellectui; quo fit ut incipiat esse cum corpore. ex quibus manifeste colligitur quantum deficiata Vera immortalitate intellectus agetis. Sic ergo,ut diximus, hoc selit,id est, intellectus agens est vere immortale & perpetuit: non autem ex hoc vult intellectu possibilem corrumpi per corruptione hominis . quod manifeste Maperte verba,quae sequuntur,ostendunt. dubitat namque cur est quod post
morte nullus recordatur amicorum aut filiorum vel inimicoru . Haec certe
D qu stio, si conclusiim esset superius,quod intellectus possibilis est mortalis; nullo pacto fuisset inducta ab Aristotele. manifestu namque esset ex se : cur hoc contingeret. sed quaestio contingit: quia oppositum dictum est statim ab exordio tertij usque ad eum locum. sed quid moror amplius ex seluti
ne quςstionis patet haec res. inquit enim, idcirco non recordamur post mo tem amicorum,& caetera, quia intellectus passivus corruptibilis est: & sine hoc anima nihil intelligit. quantum autem disserant non tantum in significato sed etia in appellatione intellectus possibilis ab intellectu passivo ; manifestum ac notum est cuiuis vel mediocriter in Graecis literis erudito. Non ergo recordamur non ob eam causam: quod intellectus possibilis est corru- .ptibilis; sed quia corruptibilis est intellectus passivus, id est,uis interior sien- l
247쪽
sititia, in qua sunt animae perturbationes. Et per conuersionem ad quam in- Etellectiis per serinam in telligibilem intelligit singulare . Sine hoc ergo pacsivo intellectu neque restat amor aut odium: neque etiam singularium cognitio . Et hoc consonat illi,quod dicitur in primo Ethicorum, quod inferius tangemus. Ecce quomodo ex hac auctoritate expresse colligitur, quod intellectus possibilis remaneat post mortem dicet deficiat ab immortalitate intellectus agentis . nam & ego consentio excellentiae tuae in hoc: quod dicis intellecti, m agentem,de quo hoc in loco meminit Aristoteles,non esse animae partem, sed superiorem quendam intellectum. Ad secundam possemus dicere, quod ibi,cum non sit locus, in quo tractetur ex proposito ab Aristotele de intellectu;non est facienda magna vis. Haec enim est cosuetudo Ari- Fstotelis,ut non loquatur exacte de naturis rerii, nisi in propriis locis.vetu licca nobis solutio absit. Dicendu ergo quod operationes seu passiones animae
possit ni ipsi Qti attribui duobus modis, vel secundum esse quod significat essentiam,vel secundum esse quod significat existentiam,verbi gratia, sicuti
dicimus formam esse acturn ut actuare materiam, & dicimus rmam vel generari,vel corrumpi,vel mouere.aut aliquid agere. priora praedicata,quae attribuuntur sormae, coniunguntur formae per esse, quod significat essentiam,& idcirco attribuuntur sormae; non autem composito; nam serina est
actus,non autem compositum est actus; & forma actuat, non autem compositum actuat. non tamen propterea conuincunt sermam esse separatam;
quia licet sorma sola sit actus & actuet, non tamen actuat aut est actus nisi Gexistendo in composito, non autem existendo per se: si autem attribuamus
posteriora praedicata formae per sie, quod scilicet ipsa sit id quod mouet aut
corrumpitur; cum hae actiones prae ipponant existere illius quod agit aut patitur. statim sequitur quod sorma per se sit actu; & separabilis a composito. modo eo in loco,ut palam esse potest recte intuenti; Aristoteles loquitur de passionibus seu operationibus prout attribuuntur animae secundum esse quod significat essentiam; non autem secundum esse quod significat ex ille-tiam. Deinde adiungit id quod pertinet ad existentiam quod clarissimum est contextum ipsus consideranti. inquit enim,non sellim oportet considerare quid est anima, sed etiam accidentia & passiones animae: quae reuera in conclusione scientifica secundum essentiam attribuuntur subiecto; sed ex Hpassionibus & operationibus animae quaedam animae soli attribui non poLstat;vt irasci,laetari,& caetera. sed sunt corpori animaeque communes: quaedam vero videntur attribui soli animae, ut intelligere: modo inquit ipse, si hoc intelligere,quod attribuimus soli animae sit pliantasia; aut non sine ph tasia, id est, quod licet attribuatur tantum intellectui non tamen ipsi attribuatur nisi ut est phantasiae coniunctus; non potest separari: ac si diceremus forma esse actum & materiam actuare, licet attribuatur seli formae, & non composito: Si autem alicui formae non attribuitur siue composito, id est nisi inquantum coniuncta est composito, quamuis Qti sermae attribuatur,
non contingit talem Armam separari. Non ergo voluit philosophus quod si im
248쪽
si intelligere non sit sine phantasia non contingat intellectum separari,id est quod si non sit sine phantasmate tanquam mouente intellectus non possit separari. Hoc enim, ut ostedimus superius separationem intellectus non prohibet. Sed si intelligere, quod attribuitur soli intellectui, non attribuitur ipsi sine phalasia,id est in quantum est coni unci us phantas ς attribuitur sic enim intellectus esset virtus materialis) non poterit intellectus separati. quod autem ita intellexerit, ex sequentibus patere poterit; statim namque1ubdit. Namque si aliqua animae operationum propria est,contingit ipsam separari. Hic qucro ego an id verbum, sit,dicat essentiam vel existentiam: si dicat existentiam, ita quod iste sit sensus. si aliqua operatio propria sit animae, ita quod anima per se absque corpore eam operetur, dico quod falso dixisset quod contingit eam separari: imo necesse est eam separari: quod si id verbum sit, dicat essentiam: tuc revera dici potest,quod possibile est eam
separari,non autem necesse est . quia secundum existentiam anima cuius est propria operatio,si erit per se, erit separata; si coniuncta & dependens a corpore non poterit separari: si vero nulla operatio tantum animae attribui potest, impostibile est ipsam separari: quod si anima non sit separata, eae passiones quae latum ipsi videntur competere,erunt sicuti in recto: cui in quantum rectum & per se, quod est secundum essentia competunt multa, verbi gratia, tangere sphaeram in puncto; secundum tamen existentiam nun- 'uam tanget separatum a materia sensibili. Si ergo in proposito intelligere secudum essentiam attribuatur tantum intellectui, non tamen secundum
existentiam existenti sine phantasia; utique separari non poterit intellectus. Ecce quam clare hoc exemplum,quod adducit Aristoteles de recto, nobis indicat quonam pacto locutus fuerit superius de intelligere, quod scilicet non sit sine phantasia. in tertio vero declarat, ut ostendimus,quod intelligere attribuitur intellectui existenti sine phantasia,id est, per se existenti,& immixto materiae nulloque uterui organo; quare erit separatus.possumus etiadicere quod Philosophus dixit, intelligere non esse sine phantasia; si non
transcenderet genus imaginabilium phantasia: sic enim non esset separatus. Possumus etiam dilucidius eam obiectionein soluere, nullus est qui ignoret Aristotelem gloriae Platonis aemulum,ingenij vires in eam rem semper intendisse, ut ea,quae Plato dixerat, refelleret, praesertim si qua in re non recte sensisse Platonem animaduertisset. Plato de anima non sensit eam esse formam 5c actum corporis, sed a corpore separatam,non inquam immaterialem tantum de immortalem ac propterea separatam: verum etiam separatam, id est corpori non inharentem, neque dantem esse,sed se habςntem ad corpus ea ratione,quae nauta ad nauem se habet. Hoc ergo Platonis placitum seu dogma hoc in loco Aristoteles vult reprehedere inquitque, cum Vnumquodque operetur eo modo quo est Si anima esset a corpore separata, non ut immaterialem sermam dicimus separabilem, sed ut tu Plato asseris animam separatam, id est minime corpori inhaerentem, atque aliquam comprehenderemus animae operationem,in qua corpus partem nullam ha
249쪽
beret. Uerum si singula opera animae strutatus fueris, nullam eiusmodi im irueneris . quin intelligere, quod maxime alienum a corpore videtur, non est sine phantasia, ut experimur in nobis ipsis; non ergo erit anima separata eo modo quo Plato sensit, ut scilicet se habeat ad corpus ut nauta aa navem. Nam fieri nequit omnino,ut operatio alicuius potentiae ei immanens adiuuet operationem alterius potentiae etiam immanentem in ea: nisi utraque
operatio pertineat ad eandem formam & in ea sit veluti in radice quadam. Cum ergo phantasia sit operatio potentiae,quae est actus corporis,ut perspiacuum est: utique non posset opem ferre,ut ita dicam, neque adiuuare intellectionem,quae est in intellectu: Nisi etiam intellectus esset a forma: quae est actus corporis. Manifestum ergo est intellectum non posse esse separatum Fa corpore, ut Plato posuit, id est,ut sit extrinsecus, non autem sit actus corporis sed ita se habens ad corpus ut nauta ad nauem, per aequi uocationem, ergo peccant hi qui eo loco Aristotelis nituntur. Nam ibi non accipit formam & actum separatum a materia, id est, immaterialem, & per se existentem: sed accipit separatum actum a corpore, pro eo actu: quia non sit actus corporis animati: sed se habeat ad corpus ut nauta ad navem. Et haec
proculdubio sententia Aristotelis in hoc loco. Ad tertiam dicendum,quod ex eo loco Terth de anima potius conuincitur intellectum esse separabilem a corpore: quam quod sit inseparabilis. Na si esset inseparabilis; Aristoteles absolute quaestionem illam proposuisset, dixissetque:an vero intellectus intelligat aliquid abstractorum conliderandum est nullo addito: Nunc vero G
cum dicat:virum aute cotingat intellectum non separatum a magnitudine
intelligere aliquid abstractorum: innuit duos modos essendi intellectus: in quoi ii altero no cotingat quςstio; in altero vero cotingat. Na quado intellectus separatus est a magnitudine;no est dubiu;an intelligat abstracta; imo manifestu esse potest,quod intelligat. Sed dubitatio est,an intellectus,du est . coiunctus corpori, peruenit ad tanta persectione,ut aliquod abstractum intelligat. Hanc enim quaestionem proponunt etiam nostri Theologi: apud quos non est dubium de separatione animae. Ex hoc ergo non colligitur Aristotelem voluisse intellectum non esse separabilem, imo potius colligi tur Aristotelem oppositum sensisse. Hanc vero quaestionem puto ego ab Aristotele fuisse solutam in duodecimo Metaphysicae in textu trigesimo Hnono de quadrages imo.ubi inquit, dispos tio qualis optima nobis quidem paruo tempore,&caetera. Hic enim existimo Aristotelem illud innuisse, quod dicit Algazel in sua Metaphysica Pquod aliquando sapientum bono-nimque virorum intellectus adeo eleuatur; ut pertingat ad fulgorem diuinorum quendam capiendum: esque diuina appareant, sed tanquam sulgur quod cito pertranseat. sic quoque nos cito decidimus ab intellectione illorum. Nam ut inquit Augustinus in Octauo de Trinitate, statim nobis se
obiiciunt imagines & nubila phantasmatum sicque ab optima illa dispositione decidimus in Nono vero Metaphysicae fortasse eam quaestionem soluit,ubi inquit, quod ignorantia illa quae opponitur veritati simplici, quae est in intelle-
250쪽
Α in intellectione abstractorum,non est in nobis ut coelitus, & caetera .Locus vero ille in duodecimo Metaphysicae in textu decimo septimo est adeo per.
spicuus ut ei, qui textum extorquere non vult; nihil possit esse clarius: nam ibi loquitur de mente,quae est anima: & de anima,quae est forma simul incupens esse cum facto,id est composito.talem autem mentem inquit ipse ni-il prohibet separari. Ecce quod apud Aristotelem nil obstat,quod sit actus
corporis : quin possit separari, neque etiam quia simul incipit esse cum compore, propterea separari non poterit. in Primo vero Ethicorum,ubi dubitat an Relicitates ac infortunia amicorum pertineant ad defunctos; quid clarius dicere potuisset inquid enim concludendo. Videntur autem tams prosperitates quam aduersitates amicorum aliquid defunctis adferre; tale autem ac tantum ut neque scelices inscelices;nec quicquam aliud huiusmodi faciat. Sed aliquis dicet, paulo superius sub dubitatione locutus est. inquit enim Si aliquis ex his ad illos perueniat; exile autem esse bonum aut contrarium. Respondeo,quod si quis recte animaduertat, dictum illud sub dubitatione positum est propter illud quod dixit in primo de anima; quod
nullus post mortem reminiscitur amicorum; quia amor odiumque ac si
gularium cognitio est in intellectu per conuersionem ad intellectum possibilem;qui intellectus passivus corruptibilis est:&post mortem non est. Et idcirco dixit,si peruenit ad illos non quia non sint: sed quia non int sensui coniuncti: per quam haurit intellectus cognitionem horum singularium. C quamobrem usus est hoc modo loquendi : ut diceret,Si peruenit ad illos: tanquam qui disiuncti sint a rebus istis sensibilibus in secundo vero Physicorum in textu vigesimo sexto,postquam dixit, quod consideratio naturalis stat ad formas,quae specie sunt separatae;sed existunt in materia, quia sol& homo generant hominem, id est, ad animas intellectivas hominum, ut etiam exponit excellentia tua;subdit quomodo se habeat hcc separabilis, de quid sit, primae philosophiae est opus determinare . Et hoc consonat ei quod dicit in primo de partibus atlimalium, capite primo, quod agere de
intellectu secundum omnem modum no est naturali sunterque alias rationes hanc adiungit,quia intellectus non est natura, quae sit principium m tus, principium enim vegetandi est anima vepetatiua; principium alteratio- D nis,quae est secundum sensum, est anima sensitiva. Principium delationis est aliud ab intellectu,nam delatio est in caeteris animalibus; intellectus vero non est;cum dicit intellectum non esse in caeteris animalibus, in quibus est delatio secludit certe hominem, in quo vult esse intellectum; qui non est
considerationis naturalissecundum omnem eius operationem: de quo etiadicit statim postea quod est abstractus: naturalis autem non considerat deformis abstractis. quomodo autem intellectus sit considerationis Physicae, alterius est negotij perscrutari. In secundo vero de generatione animalium
in capite tertio,vbi dubitant,an omnes animae veniant in conceptum. qui est in potentia ad illas;cum ante fuerint ;an nullae veniant,cum ante fuerint. an aliquae aut fuerint, de aliquae non. Respondet his verbis. terum omnes