Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ante esse impossibile his rationibus esse osteditur. quorum enim principio- Erum actio est corporalis, haec sine corpore in ege non posse certum est, verbi gratia,ambulare sine pedibus: itaque ea extrinsecus venire impossibile est. nec enim ipsa per se accedere possunt cum inseparabilia sint:neque eum

corpore: semen enim excrementum alimenti mutati est. Restat igitur vemens sola extrinsecus accedat, eaque sola diuina est; nihil enim cum eius actione communicat actio corporalis.quid clarius dici potuisset;quam hiemetis immaterialitas 3Sed dicet aliquis,nῖc videtur Aristoteles dicere, quod mens praecedit in esse corpus c5positum,& quod venit in corpus cum ante suerit.in duodecimo vero Metaphysicae in textu decimo septimo; & est i cus quem sit perius adduximus;videtur dicere,quod simul incipiat esse cum Fcorpore, sed remaneat post corpus. Ad hoc respodeo;quod de illo,ad quod ratio naturalis ex operatione intellectus pertingit, scilicet quod intellectus sit immaterialis,& ex consequenti immortalis simpliciter, Aristoteles non dubitauit. de his vero,ad quς ratio naturalis no pertingit per certitudinem. Aristoteles ambiguus filii:& iccirco uno in loco videtur dicere, quod antima simul cum corpore incipiat esse,in alio vero quod extrinsecus veniat; in omnibus tamen sibi ipsi consenti quod sit immixta materiae,& quod actio sua sit incorporalis; & quod per se sit, neque in suo esse indigeat corpore. qua de causa neque de scelicitate post mortem locutus est. quia ad eam nopertingit ratio naturalis,nisi per coniecturas: in Primo vero Ethicorum i

quitur de Delicitate hominis compositi: & praecipue de scelicitate politica, Gut patet diligenter consideranti ea quae dicit. Hac etiam de causa in duod cimo Metaphysicae,ubi loquitur non de animabus hominum, sed de intelligentiis,dixit,tot esse, quot sunt motus coelestes, ad plures vero ratio naturalis non pertingit per certitudinem. Nec tamen propterea asseuera dum est non esse Hures: quia hanc negativam non demonstrat ratio natur lis : quamobrem in eo loco dicit rationabile est tot esse: necessarium vero

fortioribus relinquatur. Quamuis autem praeter hos alij etiam loci adducili ossent ex Aristotele,lios tamen puto satis esse: Ex quibus meo iudicio coibigitur Aristotelem de immortalitate animae dubium non fuisse. Verum de

eius operatione post mortem: an antecedat corpus nec ne: cum ratio nat

ratis ad haec per certitudinem non pertingat; puto eum fuisse ambiguum, Hproptereaque parum aut nihil de rebus illis locutum fuisse: non enim fuit Aristoteles tam insipiens; quemadmodum multi ex his, qui nunc philosophantur; ut putaret quicquid nesciret ipse non esse, ita ut metiretur esse rorum sua cognitione ac scientia. imo nec naturali hominis cognitione moliendum,esse rerum dicit ipse in locis plurimis:nullus ergo miretur si de si tu animarum post mortem locutus non est: quamuis putarit animas postmlartem remanere: quod si putasset, eas post mortem non remanere, nulli dubium cum omnes fere oppositu crederent temporibus Aristotelis quod in eum retorqueri posset ratio; quam adducit ipse insecudo Physicorum contra antiquos, qui de casu dc fortuna mentionem non secerunt, inquit

enim.

252쪽

Α enim.Si non putarunt casum & fortunam aliquid esse;hoc eis declarandum fuit. cum omnes contrariam habeat existimationem, putentque casum &fortunam aliquid esse.Sic nos quoque diceremus in Aristotelem,si non putat animam post mortem remanere; cum omnes existiment eam esse immortalem;aperiendus fuit hic error viro philosopho. praesertim cum Plato quem in omnibus reprehendere conatu diam clara voce tot & tanta de anumabus dica cur non aliquo in loco figmenta Platonis ab Aristotele non reprehenduntur : Mirum reuera hoc esset'; si rutasset Aristoteles illa fuisse penitus figmenta. At dicet aliquis veritus est leges. Respondemus:quod Epicurei ac Cirenaici non verebantur leges;dicebantque sine periculo' ani B naana elle mortalem: at in aliis Aristoteles veritus est ne leges 3in secundo Metaphysticae, ubi inquit, quantum valeat consiuetudo leges ostendunt; in quibus fabularia & puerilia magis credutur,quam per se manifesta. in duodecimo, ubi deridet facientes Deos humana forma;veritus ne est leges 3 minime.Non ergo etiam in hac re versius fuisset leges. Multa adhuc indiscussa supersunt ab excellentia tua dicta an scilicet homo naturaliter appetat immortalitatem tan hos ita anima mortali aliquis debeat mortem eligere: an miracula possint fieri a corporibus coelestibus:an impossibile sit liomines ad proprium finem dirigere absque mendacio. Verum satis superque cem seo abusiam me fuisse humanitate tua: cum tam longis nugis te detinum rim ac fatigarim: in quibus noui ego multa esse quae castigatione indige-C ant: quo famam est,ut tibi tanquam medico cuidam animorum excellentistimo hostrique amantisimo , quicquid carcinomatis aut viceris intus geram; palam fateri non erubuerim;quo enim pacto medelam quaerat; qui medico ulcus tegitZTu vero pro ea,qua me semper beneuolentia prosecutus es, benigno animo & s reno vultu;quicquid id totu est accipe: bona tamquam tua cognoscas: mala vero tanquam mea castiges ac corrigas. V norandissime.

253쪽

E G I excellentissime praeceptor magna animi ara tione diuinam apologiam tuam, in qua mortalitatem humani intellectus rationibus astruere, simul- Fque ea refellere conaris, quae immortalem esse animam videntur asserere. Visium sane mihi est opus adeo praeclarum & insigne ivt cum in caeteris opertibus tuis, quae aedita sunt,recentiores omnes script

res longe luperes; in hoc te ipsu plane superasse vis

dearis. Nam tam magna rationum copia, aculeisq; tam acutis undequaque aduersarios urges, ac OD

primis: ut nec respirandi quidem facultas praesto illis esse queat. ingenue fatebor ego . cui persiuasissimum est immortalem esse animam, inter legendum saepenumero adeo me rationibus obrutum sentiebam; ut certis limares in dubium mihi reuocari videretur . plurimis vero in locis mirabar Gin nostro tractatu ea fuisse: quae rationibus validissimis refelli videbam. Verum cum mente,animumque a lectione reuocassem, coepissemque mecum putare hinc inde rationes, dicam ingenue, non enim nostru ni est opinari ac

assentiri cui voluerimus multa inueniebam in quibus nondum mihi ipse satisfacere poteram; quod ex tarditate ingenij mei miles contingere facile

poste exillimo. quo eflectum est,ut diutius mecum ipse ambigerem an scriptis mandanda,libsque mittenda a nobis essent quaecunque dubitamus; an potius silentio transeunda, ne toties abuterer humanitate tua, ineptisque disputationibus nostris obtunderem purgatillimas aures tuas; caeterum me animi dubium ad scribendum plurima compulere , in quibus non minima

nec postrema ratio fuit; quod in fine primi libri luculentissimae apologiae Hhumanissimis verbis me ad scribendum inuitas ; Si quid adhuc superfuerit, quod dubitem;deinde quoniam csim non ambitionis sed indagandae verit, iis gratia huius mihi quaestionis disputatio sit instituta, cuilibet licere sine ,

arrogantiae nota censendum est quid sentiat profiteri; quemadmodum in Senatoribus ciuibus qui de republica considunt, nam utrobique de communi agitur bono pariterque licere cuique,nulla personarum habita rati ne, veritatem a quocuque in luce edita fuerit, amplecti ac venerari. Vnicus namque eius in lucem prodendae auctor Deus, qui hominibus interdum imsipientibus veluti quibusdam instrumentis utitur in ostendenda veritate, quamobrem nullus ex hac re gloriam sibi deberi existimet, sed optimo maximo

254쪽

LIBER SECUNDUS

A ximo Deo tantum gratias agat, quas potest; veritatemque a quouis editam tanquam a Deo prodierit, veneretur ac amplectatur. postremo si in qua uis recte instituta Republica lege sancitum est,ne reus quis ia habeatur, nisi prius suam ipse aliusve eius causam egerit; quod si quandoque contingat ob inopiam, reum oratorem ad suam causam tuendam conducere non posse , tunc publico salario oratores ad huiusmodi munus a Republica conducti, inopum reorum coram iudicibus vel in nephandissimis sceleribus causas tuentur: certe grauissimorum virorum sententiam hanc de animae mortalitate, absque defensore ream agi nullo pacto a vibris philosophis permittendum est. Quamobrem praeceptor ac pater nun-s quam sine honoris praefatione appellande , quicquid id erit quod leges,

aequi bonique consules, inscitiamque meam castiges ac corrigas; nulloque pacto in animum inducas tuum, me ambitione motum ad haec scribenda. Nam ut sileam de impietate, insanus proculdubio furiisque agitatus haberi possem, si certandi animo haec a me prouincia suscepta esset: quid enim, ut Lucretius inquit, facere tremulis artubus ludi consimiliti cursu possunt de fortis equi vis. Verum ne te multis detineam, ad rem deueniam , de quia infinita fere adducta sunt ab excellentia tua; multaque saepius, repetita; quae omnia si discutienda essent, de longissimum volumem exposcerent, de ociosis limum hominem, nec modicum tempus: qu C cum ego praestare nec velim, nec per occupationes familiares pos lim: C iccirco ea tantum breui oratione perstringam, quae maxime ad rem facere videbuntur, omistis interim caeteris, quae fere omnia in libello nostio de animi immortalitate continentur, verum strictim adeo, ut nisi a

solerti lectore colligi nequeant; de quo libello id vere dicam, nequaquam

a nobis conscriptum eo animo fuisse, ut in lucem prodiret, sed ea tantum ratione, ut abs te legeretur & castigaretur. qua de re maxima in eo componendo negligentia usus sum, paucisque diebus,vel paucis potius horiscondatum, ita ut erat Primo calamo scriptus, transcribendum tradidi; nec recognitum ad te misi, quo effectum est ut multis in locis multa desint ascriptore omissa;nomaullaque perperam posita. Verum nunquam mihi per sualerim tam negligentem fuisse qui scripserit, tamque ignarum: ut is quem D impressum video tibi legendum missiis sit, in quo plures certe errores conspicio,quam verba,ut omittam quae desunt,nam aliquibus in locis tres quatuorve lineae desiderantur. Sed de hoc satis. Ad re acceda, ne te amplius m

rer. eoque utar ordine,qui accommodatior mihi videtur. Non incipiam ab argumentis tuis,cum argumenta ac solutiones pendeant ex rationibus nostris ad astruendi animet immortalitate.ideo a suppositis ac rationibus nostris ordiar,deinde an argumeta excelletiς tu ς procedit pauca dici, postmodu non illa de philosophi dictis postremo de tertia illa coclusione,quae cellulia tua erronei & ridiculosam appellat,vtarq; quam maxima breuitate. Primu suppositu quod dicit excellentia tua nos fecisse est,quod omnis somma materialis est ex teia ad extusione subiecti. Hoc vero dicis esse falsissimu,

255쪽

DE IMMORTAL ANIMAE

imo formς materiales qu da sui indivisibiles sicuti vox est inuisibilis: quod a

probat multorii praeclarissimoru viroru auctoritatibus, deinde rationibus. Na vegetatiua & sensitiva in homine cu ideptificetur, secundu positionem nostra intellectitiae sunt indivisibiles, & tame sunt formae materis es,ut m,nifestu est. postea sicuti forma immaterialis,dat esse extensu, cur e cotta sesema materialis no poterit esse inextesaὶ deinde subdis gradus quosda formarum materialium , dic Isque quasdam esse extensas secundum essentiam

M potentias, quasdam vero inextensas secundum essentiam, extensas V ro secundum omnes potentias , ut brutarum animae. quasdam vero imextensas secundum essentiam & aliquas potentias, ut anima intellectiva. illae vero formae , quae secundum essentiam & omnes potentias sunt Finextensae, sunt immateriales simplicitet; huiusimodi vero sunt intellis gentiae. Haec fere quantum colligere potui, dicta sunt circa hoc suppositum. in quibus magna mihi dubitatio est . Nam nec rationes excellen. tiae tuae cogere, nec rationes probantes hoc suppositum facile solui posse videntur. qua in re valde miror, cum hoc suppositum apud excellentiam tuam, dum philosophiam profiteretur in gymnasio Patauinio, compertissimum esset; nec centies sed decies milies ego id ab ea audierim tanquam axioma quoddam afferri; quid in causa fuerit,quod nunc sententiam mutauerit. Verum quicquid sit de hoc , accedamus ad rem hanc diccutiendam . quantum ad auctoritates pertinet; quia mihi ocium non est

tot auctores voluere licet viderim diuum Thomam in prima parte M in Glibro contra gentiles j qui mihi loqui videtur de anima intellectiva de qua tractat, & per animalia perfecta videtur mihi intelligere animalia habentia animam perfectam, non partem animae: huiusimodi vero sunt homines non bruta , quae habent partem animae non persectam animam. deinde si standum est auctoritatibus eorum , quos adducit excellentia tua, cum dixerint omnes illi animam esse immortalem: idem quoque prinfiteamur nos ; nec etiam pauciores adducerem ego auctoritates ex A-

uerroe excellentissimo viro oppositum dicente expressissime , ut nouit excellentia tua. verum quoniam non est viri Philosophi auctoritatibus inniti; sed rationibus : iccirco abstinebo ab auctoritatibus . solssique rationibus contendam . Prima ergo ratio adducta meo iudicio non Pr I

cedit . quia per vegetatiuam, & sensitivam quae sunt in homine, vel imtelligis potentias de facultates humani animi, vel sentiam ipsus animi humani, qui forma substantialis quaedam est. Si potentias, falsum est quod assumitur , illas scilicet esse indivisibiles; imo sunt potentiae quindam de secunda specie qualitatis, affixae organis corporeis; & extensae ad extensionem subiecti ; quae etiam corrumpuntur per corruptionem compositi: si vero intelligis essentiam, a qua fluunt illae potentiae, sic salsum est illam esse formam materiale imb forma immaterialis est,& icci co immortalis. Ad secundum dico, quod esse extensum non est in materia ab ipsa forma,sed exiesio est de accidentibus propriss materiae,ipsamque

256쪽

LIBER SECUNDVS.

A in sequentibus . nec pertingit ad sorinam, nisi ea suerit mixta cum materia, licet extensionis limitatio & terminatio, quae ex diuisibilitate forma: pr cedit; & veluti indivisibilitas quaedam est extensionem compescens, sit a forma. Verum quia non suscit soluere aduersantes rationes: Sed ad astruendam postionem aliquam non per se notam, oportet praeterea adducere in medium rationes eam probantes : iccirco, ut puto firmissima adducemus argumenta probantia suppositum nostrum . primo igitur nulla forma, quae habet esse non in se,sed mixtum cum materia; est indivisibilis vivox inuisibilist sed forma materialis habet esse non in se , sed mixtum cum materia ; ut manifestum est ex quid nominis solim mates italis: ergo nulla forma materialis est eo modo indivisibilis. maior probatur ex ratione mixti,a qua sampta trassatione dixerunt formam aliquam mixtam cum materia,&aliquam immixtam . quomodo enim intelligibule est aliquod alteri esse mixtum , nisi qualitas & dispositio eius cui miscetur, ad ipsum pertigerit 3 nec hoc dissimile est ab eo, si diceremus

mel mixtum esse aceto, non tam acutum illum aceti soporem inficere

mellis dulcedinem . Postea omnis forma materialis est sic , id est, est comprehensa a certo loco, & veluti digito demonstrari potest; nulla se ma indivisibilis eo pacto est comprehensa a certo loco, nec digito ostendi potest; ergo nulla forma materialis potest esse eo modo in diuisibilis: prima propositio est nata ex conditionibus formae materialis; nam C sorma, quae non est hic, est forma abstracta. Altera propositio probatur . Nam omne quod comprehenditur a certo loco , & quod digito ostendi potest , determinatam positionem habet, ut notum est : nam huius oppositum est intelligibi se: omne vero quod determinatam positionem habet, est affectiim quantitate: quale non est in diuisibile ut vox est inuisibilis. Postea omne accidens, quod est non per abstractionem intellectus, sed per realem existentiam in ea forma, quae non est per se in actu, sed est tantum actus, assicit materiam quae illius formae estsQ-biectum , & ab illo materia denominationem sumit. Non enim Oppo situm est intelligibile, sed forma materialis est tantum actus per se existens; ergo eius accidens assiciet materiam ut subiectum, & ab eo ma- D teria denominabitur. Si ergo aliqua forma materialis secundum realem existentiam sit indivisibilis ut vox inuisibilis,etiam materia ea indivisibilit te assicietur terit ergo & materia ipse sic indivisibilis. at ex altera parte est extensa propter quantitatem inhaerentem. Simul ergo erit extensa & indivisibilis, quod implicat contradictionem.Postea cum unum & ens eamdem dicant naturam ex quarto Metaphy sicae,illa quorum unitates sunt impermixta, nec etiam sint mixta secundum esse, sed unitas rei secundum realem existentiam indivisibilis ut vox est inuisibilis, nequit esse permixta

cum Vnitate rei existentis continue,qualis est materia,ut manifestum est Mnotissimum: ergo talis forma non poterit habere esse mixtum cum mat

ria. postea, secundum ea, quae dicit excellentia tua, potentia & facultas

257쪽

DE IMMORTAL. ANIMAE

formae alicuius , quae facultas est indivisibilis ut vox inuisibilis, est im- Ematerialis: cur ergo forma substantialis, quae eo modo est indivisibilis,

non erit immaterialis 3 certe nulla ratio adferri potest. Amplius circa gradus illos Armarum adductos, demonstratio octaui physicorum per se sumpta erit insessiciens ad probandum abstracta esse, nili fulciatur per locos topirucos a minori,ut eam fulsit excellentia tua,qui etiam sunt in tussicientes. nam quis scit an aliqua potentia alia nobis non nota sit intelligentia mouens co tum aExa materiae quum adhuc sumus dubi j an secundum et sentiam imtelligentia sit abstracta. Quamobrem certissimum est apud me nullam sommam materialem posse esse indidissibilem ut vox est inuisibilis. Haec de priumo supposito. Postmodum inquit excellentia tua nos supposuisse intelli- Fgentiam esse formam corporis coelestis, quod falsum est, primo quia tunc coelum esset in pura potentia: quorum subiectum motus esse non posset, cum ex quinto Physicorum generatio ideo non sit motus, quia mate ia, quae est subiectum generationis,est in pura potetia. Postea sequetetur quod intelligentia effet pars essentialis coeli:& ita di finiretur per orbem . Postea intellectus qua intellectus,non est actus alicuius corpori sontelligentia vero non habet de viribus animae,nili vim intellectivam & appetitum insequentem intellectum. postea motum ex se diuiditur in partem per se mouentem α partem per se motam;coelum est motum ex sie:ergo pars mota per se est: quare non potest habere esse a mouente parte tanquam a formali causa. amplius forma & materia ex secudo Physicorum, sunt sibi inuicem causae: GSi ergo intelligentia est serma coeli, dependeret a materia tanquam a causa. Sunt deinde plures loci Averrois hoc dicentis, quod coelum est medium inter ens simpliciter & puram potentiam: quare verius dicetur subi etiam quam materia . quapropter dicit excellentia tua falsissimum esse intelligentiam esse formam dantem esse corpori coelesti, ut praeclare ostendit beatus Thomas rationibus adductis. Non possum etiam hoc in Ioco sarissime praeceptor non mirari, quod etiam hac in re mutaueris eam sententiam , quam clarissima voce profitebaris in Gymnasio

Patauino . imo cum memoria repeto acerrimas disputationes tuas cum

Antonio Trachanciano de hac re; qui tenebat intelligentiam non esse se mam dantem esse corpori coelesti: nequeo non obstupescere , quod Hsententiam mutaueris. Caeterum quicquid huiusce rei causa fuerit, ad rem accedamus. & quia satis superque rationem ad haec probandum adduximus in nostro tractatu , illae sint satis. Soluam tantummodo rati nes quaa adducis . Ad primam ergo dicendum , quod recedendo a non gradu entis, magis distat ab eo corpus coeleste, quam materia prima . quare cum recessus a non ente sit per actum quendam : corpus

coeleste non est in pura potentia , sicuti materia prima: Sed est in actu si comparetur materiae. Non tamen habet esse completum, ita quod per se existat, sed ab intelligentia hoc sortitur. quamobrem habet esse ab intelligentia ; habet tamen tantum actus, quod suffcere possit ad hoc,ut sit subiectum

258쪽

LIBER SECUNDUS

A tectum motus. Ad secundu dicendum,quod cum esse partis sit esse deficies,

intelligentia verδ habeat esse omnino completum,non habet rationem par. iis licet det & communicet suum esse alteri, nam communicare esse non

est perfici sed perficere, quare etiam non sequitur, quod dissiniretur per O bem. Ad tertiam dicendum, quod cum dicimus intellectum, qua intellectus, non esse actum corporis, noluimus dicere formam stibilantialem, quae est intellectitia; non esse actum corporis, id est, perficientem corpus: Sed quod virtus intellectiva non est affixa corpori, aut eius parti; tanquam ab ea in esse & in operari dependens. quare hoc non tollit, intelligentiam posse insormare coreus coeleste. Ad quartam dicendum, quod ea ratio est B adducta pro nostra suppositione. nam non est imaginabile aliquid posse dici motu ex se,nisi pars mouens & mota sint coprehensa sub uno esse: neque oportet quod pars moues per se sit tanqua suppositum quod da,& pars mota per se sit tanquam alterian quodda suppositum. Hac enim ratione nullum animal posset dici motum ex se, nisi costaret ex duobus suppositis, quae nequeu esse unum,Sed sensus est quod in moto ex se aliqua eli pars mota per se, id est distincta a movete,& aliqua est pars moues distincta a mobili; quae

ex propria inclinatione no inseque te natura sed cognitione mouet. oportet eas utras'; partes sub uno esse coprehedi,aliter motu esse dici no posset. Ad quinta dicimus, quod ibi Philosiophus inquit no esse in coueniens, cum plura sint gen era causia rhi,causas sibi inuice est e causas. no autu dicit quod C sit necesse,quod clarii est: na & de materia de forma loquitur, quae sunt inuice cauis & de efficiete & fine. Modo non est necesse causa finale actionis depedere ab agete tanqua a cau sia efficiete,ut patet de sine operationii totius uniuersi, cuius causa elsciens no est aliquid agens in uniuerso: cuius tamen

ipse cst finis. Verii non inconuenit aliquado efficiens & fine sibi esse inuice causis in diuersis generibus. illud,quod addebat excellentia tua, quod forma & efficiens non coincidunt in idem numero: quamuis solui Posset, quod

intelligitur de forma terminante generationei quia tamen in solutione a gumenti de creatione,dicis aeterna non habere causaria efficientem,sed conseruantem, non procedit etiam secundum sententiam tuam. Auctoritates Vero Auerrois mirum quam faciant pro nostra sententia. Nam verum est,

D Vt diximus,coelum esse medium inter puram potentiam de ens in actu simpliciter.& secundum positionem tuam esset ens in actii simpliciter, quia per se existeret seclusa intelligentia. Verum ab auctoritatibus nobis abstinenduducimus in hoc opere,ut diximus in praefatione. nam quilibet textum vides melius iudiciu afferre potest,quam ex alicuius scriptis. Caeterum hoc,quod dicitur de beato Thoma; scio beatum Thomam non assentiri huic sententiae: non tamen apud ipsum inconuenit actum per se existentem, qui habet esse desciens posse dare esse materiae, quare si eius auctoritati est standum nil curo de hoc supposito an sit verum necne,dummodo alterum concedamus , quod ipse habet pro compertis sino. hcc fatis de his suppositis: illud vero Vbi tota vis est, omnisque de hac re perscrutatio inniti debet scilicet

Titi

259쪽

quod considerandum est, an anima intellectiva sit actus tantum, an actus Equi est in actu;ad quod etiam omnes nostrae rationes tendunt. miror omiusium fuisse ab excellentia tua, ibi enim est cardo totius huiusce quaestionis. Haec de sippositis. Nunc accedamus ad solutiones argumentorum pro

bantium animam esse immortalem. Primum accedis ad soluendam rati nem, qua adduximus ex Averroe in tertio de Anima,quod scilicet intellectus non est forma materialis, quia recipit omnes formas materiales. soluit hanc rationem excellentia tua. sicetque multa dicat, in summa tamen vid ris mihi dicere, quod materialitas citra gradum vegetatiuum impedit cognitionem. Vltra vero non impedit cognitionem,adeo ut secundum auctorem huius rationis,quam nos adducimus, Averro em inquam,in virtutibus Fsensitivis materialibus deueniatur ad virtutem cogitatiuam humanam, quae comprehendit indiuidua omnium generum ; substantiamque cognoscit absque sensibili; comuni & proprio . ex quo etiam videtur quod intelligat uniuersale. quare valde miraris quod Averroes,cum haec dixisset in secundo de Anima;postmodum in tertio adduxerit eam rationem ad probandum intellectum esse virtutem abstractam. Ego vero excellentissime praeceptor ingenue loquor) quanquam etiam miratus sum; adeo ut sui oblitum M. ebrium existimarem Averroe. veru cotra incredibile mihi videbatur, quod excelletissim' philosophu s omniumq, iudicio prς clarus in eode opere adeo se ipso dissentiret; tanquam futilem rationem adduxisset in tanta re: quam ipse adeo compertam nabuerit: ut non sit veritus fateri intellectum hum, Gnum esse unicum in omnibus hominibvsme fateretur eum esse materialem. quamobrem interius re projecta mihi proculdubio videtur eam rationem esse validissima: si quis eam recte consideret.dicimus ergo,quod cum virtus receptiua comparetur ad suum obiectum proprium, ut potentia ad actum:

de ratione vero potentiae est, Vt secundum natura & essentiam suam careat

actu,quem respicit: iccirco virtus receptiua obiecti proprij, quod respicit per se; debet sectaum naturam &essentiam non esse in genere sui obiecti

an vero secundum existentiam quoque oporteat ut obiecti natura careat,

in praesens quando breuitati studemus,differatur.) His addamus,quod proprium obiectum intellectus nostri est, quod quid est rei materialis, quod sententia Aristotelis in tertio de Anima, ita se habet ad intellectum, sicut pisensibile proprium ad particularem sensum: quo fit ut sicuti sensus semper sit verus circa proprium sensibile, ita intellectus circa quod quid sem

per sit verus. id autem experimento comprehendimus . nam percepta re

quapiam sentimus impulsum intellectus quaerentis quid sit res illa. Verum quoniam quod quid est rei; ac proprie est forma rei quae est vere natura rei: quare & Pnilosophus semper fere appellat causam formale quod quid erat

esse. iccircὁ ex his sequitur, quod intellectus respiciat formas materiales t

qua propriu obiectu; quc ita se habeat ad intellectu sicuti sensibile propria

se habet ad sensu particulare. Ex quibus sequitur meo iudicio essicacissime, quod intellectus secundu natura & essentia non sit in genere formarsi m terialium

260쪽

LIBER SECUNDUS '

A terialium. illud vero, quod adducitur ex Averroe de virtute cogitativa, est valde dissimile,ut puto. Nam virtus cogitativa, dato quod deueniat ad cognitione indiuidui substantiae ex accidentibus id cognoscit: licetque ipsum distinguat ab accidentibus; cognoscit tamen in quantum individuum est, quod esse non completur nisi per aliqua accidentia.verbi gratia,quantitate; neque de indiuiduo comprehendit, aut inquirit quid sit, neque secundum

rationem uniuersalem, neque secundum rationem indiuidualem, ut dicit commentator in secundo de Anima, commento sexagesimo quinto: & est locus quem adducit excellentia tua. iccirco non respicit formas materiales,

tanquam obiectum proprium, sicuti diximus de intellectu . Haec de prima B solutione. De alia vero ratione nostra,quod scilicet intellectus est immat rialis, quia intelligit uniuersalia,nihil illa dicam: cum satis dictum sit in nostro tractatu: conserant qui legerint argumentum solutioni,& ut cuique vi debitur,adhaereant.Illud tamen non omittendum reor; mirum mihi vj deri,

quod argumentum illud reflectatur ab excellentia tua: ac si idem sequatur ponentibus animam esse immortalem, scilicet quod intellectus sit in materiamam apud ponentes animam immortalem sima est actus qui per se est; neque habet esse mixtum cum materia: iccirco nil prohibet intellectionem esse in intellectu,non autem in corpore tanquam in subiecto. Neque anima est in materia, nisi tanquam perficiens materiam secundum esse substantiale:non autem secundum eas persectiones,quas habet in se. Sed apud ponen- C tes animam mortalem,anima est forma, quae non est in actu per se, sed est tantum actus. modo implicat contradictionem, neque intelligibile est, quod secundum realem existentiam aliquid sit in actu, qui est tantum actus,non autem per se est: tanquam in subiecto. & est ratio,cuius Alutionem saepius quaesiui ab excellentia tua; ob tarditatem tamen ingenij neque in apologia neque in priori tractatu tuo, eam deprehendere potui. Haec satis de hac solutione. Accedit postmodum excellentia tua aa soluenda simul duo argumenta nostra, quae reuera eandem habent vim: scilicet quod intellectus est reflexivus supra se suasque operationes,& se intelligit organice:ergo est vi tus non organica,& per consequens immaterialis. Hic dicit excellentia tua Vtramque consequentiam falsam esse, scilicet quod virtus organica non est D reflexiva supra se, imo sensus exterior percipit se sentire, ut dicunt plurimi clarissimi auctores, in quibus est beatus Thomas nunquam satis laudatus. neque vera est illa propositio, quod organum semper sit medium inter virtutem Vtentem organo,& obiectum illius virtutis. Sed hoc habet veritatem tantum in virtute non affixa organo & obiecto primo. altera etiam cons

quentia est falsia: non est virtus organica, ergo est immaterialis: quia apud excellentiam tuam intellectus non est virtus organica, tamen simpliciter est materialis. neque verus est circulus in intellectione, qua intellectus se intelligit : quia non primo, sed intelligit se, datelligendo alia. Nos vero dicimus

Vtramque consequentiam videri nobis necessariam. Primo namque prima necessaria est. sicut enim omne,quod localiter mouetur,est quilum,ita Om-

SEARCH

MENU NAVIGATION