Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Q8 DE IMMORTAL ANIMAE

positionem tuam: sed significat impossibile seu non possibile. ex quo collia agitur, quod supra acceperat, contingit, pro possibile est,ut nos exposuimus. Alius locus est in quinquagesimo sexto textu tertii de Anima, ubi dicis nos dixisse,quod an separata anima a magnitudine intelligat abstracta, philosophus omisit,tanquam rem manifestam . hic dicis nos nobis cotradicere, ubi diximus quod de operatione animae separatae sciri non potest qualis sit. hic nos dicimus reuera nos accepisse manifestum, pro minus dubio. deinde star,

quemadmodum puto, quod sit manifestuli,quod intelligat abstracta, t men quo pacto hoc fiat, & qualis sit haec intellectio, non esse compertum

nobis. quare nulla secundum rei veritatem est in dictis nostris contradictio; licet qui in malum sensum omnia trahit, inuenire possit .nodum in scirpo,ut pdicitur in prouerbio. de eo vero loco in primo Ethicorum,ubi dicis,nos nobis contradicere,non possum satis mirari; quamin sinistrum senium dictum nostrum acceperis,nec totum sed partem recites diximus,quemadmodum

reuera est, philosophum dixisse, quod infortunia nepotum de amicorum non faciunt scelices & inscelices defunctos,si ad eos pertingunt. Hoc enim subditur in textu & a nobis; quam conditionem diximus apposuisse phil sophum; quia in tertio de Anima in textu vigesimo, declarauit quod non pertingunt, quia intellectus passibilis corruptibilis est. Estne haec contradi ctio ξ repugnant ne haec dicta dicenti quod non reminiscuntur mortui sit gularium sensibilium Z Reuera si alius nostra dicta ita perperam interpretatus esset, ac legenda in publicum tradidisset; non postem eum non arguere Gmalignitatis & impietatis. Verum de me potius quam de te hoc suspicarer, quem noui mei amantissimum esse.de illo autem loco, quod quidditatem animae separatae diximus pertinere ad primum philosophum, cum tamen in

alio loco dixerimus, sola fide hoc sciri posse, neque luitien naturale ad id ν pertingere, dicimus nos, quod cum prima philosophia, sicut dicit philos phus in primo Metaphysicae, sit scientia de Deo,& quam maxime Deus h

bet ; multa pertinent ad primam philosophiam secundum se consideratam, quae tamen a nobis lumine naturali capi non possunt, neque tradi queunt in philosophia prima participata ab homine: nam cum sit scientia de Deo,&quam maxime Deus habet: praecipue ad ipsam pertinet tradere quid sit Deus; tamen a nobis pertingi non potest quid sit Deus, ut etiam tu in mul- Illis locis dicis. quare non mireris si noc spectat ad primam philosophiam s cudum se, ut etiam videtur dicere Themistius in prologo Physicorum, non tamen a nobis pertingi possit. de opinione vero Solonis, quam Aristoteles taxat in primo Ethicorum, & ex quo loco vult excellentia tua non filisse a philosopho reprehendendum Solonem, si anima est immortalis, quia secundum hanc positionem dictum Solonis est verum, quod scilicet ultima semper expectanda dies homini; dicique beatus ante obitum nemo supre inaque funera debet. Nihil meo iudicio est clarius quam huiusce rei solutio. Nolebat Solon aliquem in obitu esse scelicem, quia post obitum ei co' tingeret talicitas, neque de alia sci licitate locutus est, quam de stelicitate

polit,

272쪽

LIBER SECUNDUS.

politica, verum tunc eum dicebat sta icem propter exactas operationes &fortunas, a quibus in obitu amplius non poterat decidere in infortuni a. de hoc reprehendit Aristoteles, & contra nunc sensum procedunt rationes

ipsius. inquit enim, quomodo in obitu vere dici potest qui fuit scelix; cum

nunquam antea de praesenti vere dici potuerit eum esse scilice,&c. Dςo eo vero,quod dicis extasim esse infirmitate cerebri, quia a praeclarissimis viris disputatum abunde est, quod intellit inter aegritudinem cerebri & diuinum afflatum illum, quem praeter Paulum & Moysem,quos ob reueret iam fidei excellentia tua excipit, plurimis excellentissimis viris contigisse memoriae

proditii est, inter quos Plotino sumo philosopho de praeclarissimi nominis

viro:nunc a nobis nihil dicendii duco. quod vero inquis conatu beati Thomae fuisse ut faceret Aristotelem Christianum;mirum quod in octauo Physicorum hoc non fuerit conatus; imb reprehendat eos qui dicunt Aristotelem adduxisse rationes eas ad probandum motum esse aeternum, non tanquam necessarias, sed tanquam probabiles: mirum etiam, quod Theophrastus eius distipulus,quique vivam eius vocem complures annos audiuit, de retustus successor in Academia fuerit, Themistius innumerique alij conati fuerint Aristotelem Christianum facere. quod autem dicas dictum nostrii, quod scilicet anima esse immortalis probari potest ratione naturali,sit contra fidem; quia ex hoc probari posset resiurrectio. Ergo δc beatus Thomas, Augustinus, omne'; fere Christiani, qui hoc censuerunt, contra fidem sunt locuti. Milum certe; imb dicimus hoc maxime esse secundum fidem, quae profitetur lumen supernaturale no esse contrarium lumini naturali, sed esse perfectionem quadam defectus luminis naturalis. Maxime ergo secundum fidem est; ut id quod inchoauit lume naturale,neque perficere potuit,lumine supernaturali fidei perficiatur. Cum ergo lumen naturale probet anima esse immortalei de statu vero animarum post mortem fluctuet, nihilque certi afferre possit;maxime congruum est, ut id lumine supernaturali perficiatur neque hoc quod perfectum est, discon fenit ei quoil lumine naturali

inchoatum est. Ecce quam pulchre dc commode conueniant omnia secundum nostram positionem: at secudum positionem oppositam, quae vult lumen naturale perfectum esse iihilque inchoare quin perficiat, valde periculosum est ne lumen supernaturale ponatur,non persectionem, sed destructionem naturalis luminis. itaque cum nobis sint comperta ea, quae lumine naturali scimus,periculum est ne putemus fabulas esse ea,quae dicuntur sciri lumine supernaturali: hocque lumen figmentum quoddam censeamus. quod vero subdis Platonem sensisse animae mortalitatem, a quodamque Graeco te id audiuisse, qui Platone ac Platonicos viderit, iudicet. Ego ex hoc minus miror quod etiam Aristoteli qui pressius est locutus,attribuatur ii csententia. In postrema parte nequeo satis obstupescere quod dixeris nos postremis verbis nostri tractatus arguisse te insufficientiae . Mirum cerie.dix ram ego quod multa mihi supererant, quae saeta fuerant in tuo tractatu:in quibus dubitationes esse possent. Verum nolle me abuti humanitate tuar

273쪽

,3o DE IMMORTAL. ANIMAE

cum supra multa secissem verba.certe mirandum quod in tam malum siem Esum omnia nostra amice ad te missa ut castigarentur, interpretatus sis, notumque postmodum omnibus esse volueris. Nunc superest ut de tertia illa conclusione ridiculosa de erronea paucissimὸ dicam.Primum ridiculosa est ratio probans conclusionis primam partem,quod scilicet non possit sciri status animarum post mortem. Nam dicebamus quod ratio ducens ad hoc essent animae operationes,scire scilicet & velle; quae cum non sint sensibiles ex illis sciri no poterit. Quare inquit excelletia tua: haec ratio contra auctore retorquetur. nam cum nulla sit via ad sciendii immortalitate animae,nisi ex intelligere de velle,& Flac non sint sensita. ergo frustra nitimur ea intelligere,& velle probare animam esse immortalem. Erronea ergo & ridiculosa Fratio per Deum, nisi fortasse contradicendi desiderio haec sint abs te dicta; . fateor me esse ebri cui nil ridiculosum lila videatur, admodumque debilis restexio & ratio loge dispar videatur:intelligere& velle, ex quibus insertur animet immortalitas, est illud intelligere & velle,qui in nobis experimur dii

vivimus,& qu licet non sint sensita,ex sensatis cognoscuntur.at intelligore & velle ex quibus possumus esse certi de statu animarum post obitum,

est velle & intelligere ipsarum; ad quae diximus pertingi a nobis non posse,

quia nec sunt sensata ,nec connexionem habent cum sensatis,quis non vid

rit tam disparem rationem. Alterum quoque ridiculum est quod diximus, quod sani hominis est credere aliqua fuisse diuinitus reuelata, quibus sumus certi de re dubia, quae scitu tamen necessaria est. Nos autem diximus Ghoc esse necessario consequens ad dicta nostra, & esse verum secundum se, & esse necessarium secundum dicta excellentiae tuae . diximus nos, quod animam esse immortalem scitur ratione naturali: status animarum post mortem sciri non potest attamen statibus his quae diximus,cum scelic, tas nostra maxime sit potest obitum; cognitio vero scelicitatis tanquam ultimi finis omnium operationum maxime sit homini necessaria. Deus autem, cui de omnibus est pro unientia etiam secundum philosophos; non deficiat in necessariis: cur ergo non est sani credere Bisse aliqua diuinitus reuelata: putet qui velit hoc non esse sani hominis, ego puto. itaque profiteor putare me,sanissimi hominis,hoc esse . Amplius hoc est verum secundum se lumine naturali,intellectus se cognoscit & suum lumen, at ex suo lumine Hsecundum rei veritatem inchoatio quaedam est cosnitionis, quod perficitur lumine fidei: ergo intellectus comprehendit se inchoare cognitionem qu dam,quam perficere non potest,& ad quam naturalem inclinationem in se sentit. cum autem nihil sit mancum in natura, aliquo alio lumine sibi opus esse noscit.quod autem dicis ad lumen fidei ac ad gratiam nullam deberi in homine praeparationem icimus nos quod quamuis nullam operationem homo operari queat sine inquentia primae cauis; tame ad habitualem gratia acquirendam requiritur traeparatio in anima secundum Theologos, licet&nuius praeparationis sicuti cuius ibet rectae actionis, primus auctor est Deus. quare Dicit dominus per Prophetam,conuertimini ad me,& ego co-.

uertar

274쪽

LIBER SECUNDVS.

A uertar ad vos. & de hoc videas beatu Thoma in fine primae secudae hoc pulcherrime declarate. Postrembex dictis tuis i tractatu de imortalitate anime, capite ultimo, non e hoc expresse sequitur Θinquis enim,quod anima esse immortale aut mortale, stiri no potest ratione naturali. subdis postea, quod alestatu edus snis,si anima mortalis,ali' vero si immortalis. Ex his dictis sequitur quod homo ex lumine naturali de suo fine est incertus; at si est incertus de fine qui est mesura omni u actionii; erit etia de aliis actionibus incertus; at cu diuina prouidelia secundu Philosophos unicuiq; speciei no desit in necessariis,sicut dicit Philosiophus;ergo fecitdu tua sentetia scimus nobis opus esse aliquo alio lumine a naturali; none hoc sequitur ex dictis excelleti et tu et B quin potius hoc quasi expresse dicit: hoc non appono,verba tua qui legerit, iudicet. Fine hic facia, & breuiter colliga in duobus nos inuice discrepare.

quatum ad modii abstractionis intellectus a materia, in o mnibus, ut video, conuenimus. ponimus unu intellectu secundum essentiam esse indivisibile, ponimusque unum non esse comprehensum a certo loco & tempore. item

ponimus quod intellectio sit in intellectu tantum tanquam in subiecto, no' tamen in corpore tanquam in subiecto .at apud me qui concedit ista de intellectu,de necessitate debet concedere ipsam esse forma, quae non sit actus tantum;sed sit actus,qui per se est,& est in actu;quod consequens, ut credo, euitari no potest.at omnis talis forma de necessitate est incorruptibilis. Excellentia vero tua nescio quonam pacto quamuis eam abstractionem con-c cedat in intellectu,ponit cum esse mortalem. Hoc Vero ego capere nequeo. In altero deinde disserimus,quod non putamus inconueniens, lumine naturali nos peruenite ad scientiam alicuius antecedentis; cum tamen de conse-

. quctibus, code lumine certificari non possimus;de qua re superius longum sermone fecim'. Hocque putamus esse vere philosophari;hancque philosophiam,quq suum noscit defectum,persectionem animi esse censemus. illam vero quae putat lumen naturale sibi debere in omnibus suis cere, negatque scietiam eius inchoata,quia nequit pertingere ad persecti putamus nos esse

philosophiam admodum periculosam,& quae instillare animo possit pestiurerum & noxium infidelitatis impietatisque venenum. & quamuis se cadidam dicat,atque sub legibus uiuetem,veremur nos ne inflata sit ac tumida. D Haec sere summa est eo rii, in quibus vicissim dissentimus. Qua in re me adam odu hinc mouet auctoritas tua, que philosephorii nostrae aetatis principe puto, grauissimque iudich virit inde vero me rationes cogit quas comodei olui posse non video quaobre clim me ipse colligo, cu assentior tuae auctoritati,opinione vera habere me arbitror:& ex altera parte cu me couerto ad

rationes ignoratia mihi dispositionis adesse puto. quo fit ut omnibus cosula tuae potius auctoritati assentiri quam nostris ineptiis; quas,excellentissime Vir, putato tanqua praeludiu quodda fuisse verae pugnae ac certaminis: quod tibi futuru coiicio ex his quae dicis in luculetissima hac apologia,cu clarissimo philosopho Augustino Suest ano,cu quo veram pugnam ineas oportet.

Nos satis se perque praelusimus: tu benigno vultu, quicquid id est, perlege ac castiga. Vale praeceptor mi honorandissime.

276쪽

NON DARI QUARTAM FIGURAM SYLLOGISMORUM

SECUNDUM OPINIONEM

Galeni, e G Oddum de oddis. T s I ut probe nosti sum publicis adeo occupationibus implicatus , ut vix respirandi spatium ha

beam , non potui tamen manum continere, quin pauca haec conscriberem, quae memoria repetere

potui,ex antiquis studiis meis longo iam diuturnoque temporis spatio intermissis; nam euoluedi codicem aliquem tempus ullum non habeo. Vidi quς accurate sane docteque abs te scripta siunt, ut sententiam haberi probares de quarta syllogismorum figura. ego c contra pauca quaedam conscribam sumptae media Aristotelis disciplina, in quibus facile cuiuis copertum esse poterit,eam terminorum complexionem, quam adinvenit Galenus,neque secundum naturam esse posse, neque etiam ex ea complexione,seu syllogis mo illam conclusionem sequi secundum materiam, quam existimauit Galenus: paucis rem agam, cum parum habeam ocij. Nullus ignorat omnem artem,omnemque disciplinam primo versari circa ea, quae sunt per se, de si cundum naturam;ea vero quae liunt per accidens, non nisi ex sequela quadam,quatenus scilicet ordinem quendam habent ad ea, quae sent per se, de secundum naturam a scientiis disciplinisque omnibus cos derari: Huic addas id quod dicit Philo Ephus in primo posterioris,ubi probat,quod in terminis non possiimus in infinitum procedere,quod etiam tangit in septimo libro Metaphisices: praedicationes. feas , in quibus prςdicatum formam dicit, de subtemina materiam, esse per se id est,secundum naturam; illas vero esse per accidens, in quibus aut subiectum de accidente praedicatur, aut accidens de accidente alio. homo est musicus,si quis dicat,pr dirationem per se,& naturalem adfert,e cotra si dixerit,album esse hominem. aut musicum esse album,per accidens praedicationes in medium prosert,non enim mus cus est homo,quia homo insit musico sed quoniam is cui accidit musicum esse,est homo. sic item albus est inu sicus, quia is,cui accidit esse album, est

277쪽

DE QUARTA

musicus. pari ratione quoniam uniuersalia habent rationem sormae, minus Suniuersalia materia ideo secundum naturam,& per se superiora in eadem coordinatione de inferioribus praedicantur; inferiora vero de superioribus minime,ut inquit Porphyrius. quamobrem in directae praedicationes dice dae sunt,nisi secundum quid ; absolute vero pronuntiandum est speciem degenere n- posse praedicari neque inserius aliquod de superiori. His addatur tertium in definitione syllogi simi, cum dicitur syllogi sinum orationem esse in qua quibusdam positis necesse est aliud euenire,& cet. illud aliud, quod euenit quibusdam positis nihil aliud est,nis ea conclusio, quae per se primo sequitur ex premissis illis. quod si qua ex consequenti sequatur,ac Veluti per primum, non est dicendum sequi ex propositionibus illis per se,& secun- Fdum naturam,sed artificio quodam,neque de ea aliquam considerationem esse debere, cum figurae constituuntur, sed tantum de prima conclusione, quae primo sequitur quibusdam positis,&c. hcc omnia sunt veluti principia quaedam logices disciplinae uae nullus qui Peripateticus dici velit, ignor, re debet: quibus constitutis facile quicunque intelligere poterit,quartam figuram secundum naturam esse non posse, duabus de causis: nam neque ea complexione terminis secundum naturam,& vera praedicatione dispositis, ullo pacto accommodari potest; neque etiam si accomodaretur, ex ea complexione terminorum primo,& secundum naturam deduci potest ea comclusio,quam putat Galenus sed alia in prima figura. primum euidentissima ratione probatur,nam si A. de C. vera praedicatione, re secundum naturam Gpr dicatur: impossibile est,quod illud,quod est cosequens ad A.id est quod

de. A. secundum naturam praedicetur, sit antecedes secundu natura ad C. ita Juod . C. secundum naturam de eo praedicetur: nam quidquid praedicature praedicato,praedicatur etiam de subiecto, ut dicit Aristoteles in praedic mentis.& si praedicatur.B.de A. praedicabitur etiam de Cnon ergo. C. de eo poterit secundum naturam praedicari; nihil namque est prius, &posterius seipso. ecce ergo quam euidenti ratione demonstratum est, eam termin rum compositionem nullo pacto posse accommodari terminis secundum naturam δispositis; & iccirco eam figuram naturalem esse no posse,& ideo ab Aristotele omissam . non enim fuit philosophorum omniti princeps tam tardi, ac hebetis ingenij,ut facile intueri no potuerit, praeter tres complexim Hnes terminorum,de quibus mentionem fecit, hanc quartam reliquam esse; nam ut dicit ipse in primo priorum,ubi tractat de inuentione medij; si consequens maiorem extremitatem repugnabit minori, vel conseques minore repugnabit,ac oppositum erit maiori, fit syllogismus in fecuda figura negativus. haec ergo complexio est naturalis. vel medius terminus utrique extremitati subiicitur,& haec compositio est tertiae figurae, & est naturalis; nam antecedens imaiorem est idem cum antecedete minorem,& est syllogismus particularis in tertia figura, dc utraque figura est syllogismorum impers ctorum, qui scilicet aliquibus egent, ut videatur necessarh. neque statim euudentes sunt per dictum de omni, & dictum de nullo; naturales tamen,quia

278쪽

A illae complexiones terminorum accommodari possit ni terminis secundum naturam dispositis alia complexio terminorum est,si medius terminus prς- dicetur de minori, S: subiiciatur maiori vereque sit medium inter extremitates positus, de complexio est primae figurae omnium Perfectissimae, cuius syllogismi nullo egent, ut videantur necessa ij; sed confestim euidentes sunt perdiistum de omni,& dictum de nullo.nec refert, si quando irae sgurae accommodctur terminis etiam praepostere,& contra naturam dispositis, ut si

dicam,omne animal homo, omne corpus animal, ergo omne corpus homo: hoc. n simile est,ut si re quapiam naturali uteretur aliqua ars, canaque usui suo accommodaret:nec tamen propterea dicendum esset, eam rem no D constare natura.quamuis arti accommodata esset. quartam complexionem reliquam esse ex vi terminorum trium, nulli vel tardioris ita gem; non compertu esse potest,ut scilicet medius terminus subiiciat ut minori,& praedic tur de maiori . hanc Aristoteles reliquit, arripuit Galenus. Omisit liam mus philosophus,quoniam illa complexio terminis secundum naturam dispositis, te quibus primo,& per se agit logicus, nequit ullo pacto accommodari: arripuit Galenus, ut videretur in medium attulisse rem nouam quae Aristotelem latuisset; danda venia tanto viro, nam plerique omnes,& excelle tes homines studiosi gloriae esse solet etiam plus iusto. Hactenus probatum est eam terminorum complexionem non esse naturalem, quia terminis secundu natura disposuis nullo modo accomodari potest. nunc perspicuo oC stenda, ex ea coplexione terminoruno fieri syllogismum,ex quo primo, de per se sequatur illa coclusio,qua putat Galenus sequi in quarta figura: veruvi totum hoc melius intelligatur, paucis repetam ea,quae dicit philosophus in secundo priorum statim in vestibulo eius libri,ubi agit de potentia syllogismorum. inquit ibi,quosdam esse syllogismos,ex quibus plures conclusiones sequuntur, quosdam vero, ex quibus una tantum conclusio sequitur. omnes syllogismi,quibus concluditur conclusio uniuersalis assirmativa, seu uniuersalis negatiua,seu particularis affirmativa, plures coclusiones effcere possunt,quae secundae sunt,&per primam sequuntur,conuersae scilicet conclusionis primae, Jc subalternae uniuersaltu conclusion u. at syllogi sinus,quo cocluditur particularis negatiua,in una tantum conclusione potest, na pa D ticularis negativa no conuertitur. Haec Aristoteles nuc ad rem deueniam, si

quis syllogi sinu huc costituat,omne. C. est.B.omne. B. est. A. dicit Galen quod sequitur in quarta fgura secudum natura,& per se, quod aliquod. A. est. C. Nos vero dicimus,quod cuiuis etiam conluctibus oculis intuenti perspicuum est,quod per se, de primo non sequitur quod aliquod. A.est. C. Sed quod omne. Cest. A. de coclusionis sequela euidens est per dictum de omni. per hanc conclusionem sequitur, & eius conuersa, scilicet quod aliquod A est . C. non per quartam figuram, sed per primam; cuius potentia est, ut

primus eius modus ad plures conclusiones se extendat, quarum Vna tam tum per se primo sequitur ex ea terminorum complexione , aliae ve- Io per accidens,id est ,per primam conclusionem. hoc adeo clarum est ut

279쪽

nulla egeat probatione . quis enim ambigere potest vir sanae mentis in re stam perspicua Z non igitur haec quarta figura naturalis est , tum quia ea

complexio accommodari non potest terminis secundum naturam dis positis; tum quoniam ea conclusio, quam putat Galenus, non sequitur

secundum naturam, id est, per se, de primo, sed alia in prima figura, de hoc per accidens; non in quarta, sed in prima figura, ut ex his quae ducit Aristoteles in secundo priorum quiuis intueri potest. Reliquum est, ut pertingam ea, quae obiicis de quibusdam syllogismorum modis ; quos

quia inutiles sunt in tribus figuris, vis tu reducere ad figuram quartam. nam si dicam nullum C. est B. Omne B. est A. proculdubio in prima figura nil sequitur, sequitur tamen in quarta, quod aliquod . A. non est C.laudo v hementer ingenium tuum, singularemque obseruantiam, qua Galenum medicorum excellentissimum merito quodam iure prosequeris ; vellem tamen ut rationem haberes summi philosophi, quem omnis antiquitas semper est admirata, eumque sibi praecipuum magistrum asciuerit. non latuit Syllogismorum modus ille Aristotelem; nam in primo priorum inquit;si altera propositionum fuerit uniuersalis negativa, de altera assirmativa, siue posterior haec uniuersalis sit, seu particularis, fieri syllogismum vel per se, oc secundum naturam maioris extremitatis ad minorem in m dis utilibus; vel minoris ad maiorem in modis inptilibus; nam conuersis propositionibus, vel eorum altera, & transpos itis, si opus fuerit, omnes modi illi reducuntur ad primam figuram, ad modum. c. quo maior est cvniuersialis negativa, de minor particularis assirmativa: haec fere Aristoteles . Ad rationem nunc deuenio: si dicam nullum . C. est B. Omne B. est A. ergo, de . C. dico hunc modum, & hanc complexionem esse non quartς, sed primae figurae, de esse inutilem; quia mutatis terminis sequitur conclusio uniuersalis negativa, de uniuersalis assirmativa, arte tamen quadam essicitur utilis si fiat syllogismus minoris extremitatis ad maiorem; visi colligam aliquod . A. non est. C. quamuis ergo in concusione. A. sit subici stum, de C.praedicatum , non tamen in ea complexione terminorum. A. est minor extremitas , dc C. maior, sed econtra, quia secundum naturam minor extremitas non potest medium continere,quod praedicetur de maiori.

sit ergo syllogismus in prima figura inutilis,si quaeramus conclusionem naturalem, in qua maior de minori praedicetur; sed utilis, si fiat praepostera praedicatio, minoris .f de maiore neque propterea dicemus hunc modum esse in alia figura, quam in prima; quia est inutilis ad conclusionem per se,& ideo applicandum esse figurae non primae, nam pari ratione si dicam, aliquod B.est. A.nullum.C.est. Α. ergo de .C. utique modus hic inutilis est in secunda figura; quia maior propositio est particularis, neque potest colligi .

coclusio,necessarib sequens maioris ad minorem extremitatem; fit tamen conclusio minoris extremitatis ad maiorem ex regula a philosopho habi- taaec qua superius memini. an propterea dicemus hunc modum,quoniam artificio quodam essicitur utilis, non esse in secunda figura Z minime omnium

280쪽

FIGURA SYLLOG

nium dinam non possumus modum hunc accommodare quartae figurae, ut lierspicuum est; erit ergo in secunda figura per se inutilis, per accidens ktLis. pari modo si dicam omne. C.est. A. nullum . C. est . B. ergo, & C. utique modus hic syllogismi inutilis est in tertia figura, quia minorem habet negatiuam,&nullaeonclusio deduci potest maioris extremitatis ad titin rem,utilis tamen est in coclusione pr postera, minoris scilicet ad maiorem. erit ne modus hic in quarta figura, quia inutilis est in tertia figura 3 minimὸ omnium,sed erit modus tertiae figi uete per se incommodus, commodus per accidens. pari ergo ratione modus ille primus, si dicam, nullum. C. est. B.omne B. est. A.est modus primae figurae inutilis per se, ad conclusionem praeposteram utilis.No ergo propterea conci dendum est, ergo dari figuram quartam syllogita rum naturalem. Haec sunt quae memoria repetere potui ex studiis,quae per xxv. annos intermisi.doctiores,deminus occupati quam ego plura praestare poterunt, vix pauca haecis ego calamo praecipue construbere potui.

. GH Vale.

. in r

in di

SEARCH

MENU NAVIGATION