Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

1i8 DE IMMORTAL ANIMAE

ne quod operatur est; at in motu locali corpora,quae mouetur motu recto Esunt quantitatis restae: quae vero circulari motu moventur, sunt circularis quantitatis. Nam figura,quae est qualitas,in quantitate proportionatur motui naturali locali:qui est per se in stubiecto qu nto. Cum ergo operari pr supponat esse, illa quorum operatio est per modum motus recti ; esse quoque habent per modum lineae rectae: quae ab uno puncto incipit,& ad aliud tendit. Sic in his esse incipit a forma rei tanquam a principio, & desinit incompositum, non autem in formam; nam compositum est illud, quod est. forma vero non est illud quod est, sed est principium essendi. in illis vero, quoru operatio est per modum motus circularis,esse quoque debet esse permodii circuli, ita quod in illud desinat,a quo incipit. talia vero sunt formae F per se subsistetes & immateriales. Virtus ergo,quq est reflexiva supra se,non potest esse organica. postea id quod se cognoscit persecte; oportet ut secundum se totu sit intelligibile; & secta udu se totu sit intelligs; materia vero cusit a cognitione & cognoscibilitate aliena, nequit esse intrinseca & mixta ei, quod se cognoscit. At in virtute organica cu is quod operatur & cognoscit, sit id quod est: copositum ex potetia de organo cognoscit,quia cum intrinsecam habeat materia se perfecte cognoscere non poterit. quod vero subdit excelletia tua quod sensus sentit suam operatione: dato quod hoc esset veru dica tame paulo insta de hoc no tamen propterea est virtus reflexiva supra se, de mediate organo suam operatione cognoscit,daio quod ea cognoscat: mediatque semper organum inter id quod sensus cognoscit,&iplum sen- G sum. quod probatur ratione primum,deinde auctoritate philosophi. primo ergo, cum sensius sensit suam operationem,uel utitur organo vel non. si non utitur,ergo essentialiter non est virtus organi caullud enim, quod separabile est ab aliquo,essentiale no est. Si utitur,cum de ratione organi hoc Or,quod scilicet sit illud quo agens operatur, de necessitate sequitur organu esse m dium inter virtutem sentientem & ipsam sensationem. postea illud quod i trinsecum est esse alicuius, magis illi est propinquum, quam eius accidens. sed in sensu organum est principium intrinsecum sui esse ; est enim materia, sensatio vero est accidens. ergo magis propinquum est organum virtuti semtienti; quam ipsa sensatio medium ergo est organum inter virtutem sentientem Se ipsam sensationem. Ex qua ratione apparet secundum rationem co- FItingere oppositum eius quod dicis. inquis enim, virtus non affixa organo habet hoc quod organum est medium inter ipsam virtute, de id,circa quod operatur. at in virtute assxa haec propositio est falsa, ex ratione vero, quam

acidu ximus, apparet; quod ex hoc quod est assxa organo, & non per se est, sequitur de necessitate,quod organum sit illi magis proximum, N per comsequens medium inter ipsam,& id circa quod operatur. Philosophus etiam dicit in libello de lomno & vigilia,& in libris de anima saepius,quod sentire

est motus animae per corpus, ac si corpus sit medium . nunc reuertamur ad

id, quod supra dimisimus, an scilicet sensus sentiat suam operationem,licet beatus Thomas in aliquibus locis id dicat: tamen in secundo de anima vult

262쪽

LIBER SECUNDUS

A ex eoque quod per sensium percipimus nos sentire, hoc aute non possit sensus exterior, uod detur sensus comunis,sed quicquid sit de opinione Th mae,certe philosophus in libello de somno& vigilia adducit hanc rationem

ad probandum dari sensum communem, dicitque ea ad verbum quae sub do. est autem quaedam & communis potentia, quae sequitur omnes sicilicet quinque sensus,quia & quod videt M audit sentit,non enim visu videt quonia videt & iudicat,itaque potest discernere alba a dulcibus,&c. ecce quamesare dicat philosophus sensu communi, non autem visu nos iudicare quoniam videmus . Verum quicquid sit de hac re, cum non multum faciat ad

praesens negotium,omittatur. De secunda vero consequentia,quod non se-

si quitur si non sit organica quod sit immaterialis, & quod intellectione, qua intellectus se intelligit,non est persectus circulus. primo, dicimus de secundo. quamuis intellectus intelligat se, intelligendo alia, facit tame perfectum circulum; quia perfecte se inquirit & cognoscit. & hoc est de ratione circuli, quod ab uno puncto incipiat a quo primo disiungetur, postmodum vero

ad illud idem perfecte reuertatur; ex quo conuincitur intellectionem, qua intellectus se intelligit esse maxime similem circulo. intelligentiae vero,quae se primo intelligunt,habent potius modum unitatis, quam circuli: cum a se non exeant ut ad se reuertantur:sed in seipsis maneant. De consequentia voro quod scilicet si non est virtus organica est materialis;dicam ingenue, meo iudicio oppositum intelligi non potest. Nam cum res eo modo operetur

c quo est; si qua forma per se non sit,sed si actus latum quo compositum est; neque per se sine materia in qua est operari poterit. illa ergo virtus,quae per se sine ullo corpore seu organo corporeo operatur, mihi videtur quod etiaper se sit; quare quod etiam sit immaterialis; intelligant abj oppositum. Ω- teur, apud me non esse illud intelligibile. id vero quod postmodum veluti intrascursu & obiter quaerit excellentia tua, cur scilicet apud tenetes anima immortalem,scuti anima asscitur passionibus concupiscibilis & irascibilis, quae sunt materiales;non ita possit affici quatitate & qualitate. ad quod dico quod longe est diuersa ratio in utrisque. Nam irascibilis & concupiscibilis

radicantur in anima, cuius sunt potentiae: & iccirco earum affectiones pertingunt ad animam, licet inducere contra imperium rationis eam non poΩsint. quantitas vero & qualitates sunt di ositiones materiae,a cma anima secundum esse non dependet. post haec pergit excellentia tua ad soluendas rationes nostras sumptas ab operatione voluntatis. primo eam soluit,quae sumitur ab appetitu vitimi finis, in qua nihil mihi amplius dicendum, conferant qui legerint, esque adhaereant,cui libitum erit. Unum tamen siubdit excellentia tua ex beato Thoma, de pueris qui sunt in limbo, in quibus nulla est poena sensus, quamuis priuati sint ultimo fine; quia scilicet inquit Thomas is finis secundum naturam non sibi debebatur; sed est finis, qui improportionatus est humanae naturae. Ad hoc dico quod finis ultimus intellectus ratione suae receptionis, seu, ut clarius loquar, ratione potentiae receptiuae,

qui sibi naturaliter debetur, non solum apud philosoplaos, sed etiam apud

263쪽

DE IMMORTAL. ANIMAE

Christianos,est Deus gloriosus. in quo est omne bonum. nonne,inquit Au- ygustinus in libro confessonum, Domine creasti nos ad te, de inquietum est cor nostrii donec quiescat in te. dc in psalmo, satiabor cum apparuerit gloria tua. Verum quo ad principium activum, quod est lumen naturale, finis hic secundum philosophos est etiam naturae intellectus proportionatus, ut patet ex Avicenna de Algaret. licet Avicenna posuerit quod in Colcotea illi copuletur noster intellectus. idem etia patet ex Averroe:qui voluit quod post perfectionem intellectus speculativi cursi naturae deueniat homo ad eam copulationem. At nostri Theologi voluerunt, quod ratione nostri luminis finis hic sit naturae nostrae improportionatus; requiraturque ad eum attingendum gratia & gloriae lumen. quare etiam dicunt in limbo pueros Fpropter defectum habilitatis ad gratiam capescendam carere poena sensius, licet habeant poenam damni. De ibi utione argumenti nostri sumpta ab el ctione id tantum dicam. Si intellectus de voluntas, quatenus materialis est,

subditur corpori coelesti, caretque libero arbitrio. quatenus vero immat

rialis est liber, quod cum simpliciter si materialis de secudum quid inam

terialis, equitur quod simpliciter careat libero arbitrio, nequc lat dominus suorum actuum,quod,an sit verum,alij considerent. An vero solutio rationem nostram soluat,iudicent qui rationem de solutionem viderint, ac inuicem contulerint. Haec de solutionibus nostrarum rationum. Reliquum modo est ut breuiter ac strictim percurramus destructiones nostrarum responsionum ad argumenta tua. quo in loco praefatione mihi viedum duco, qua Getiam in nostro tractatu quodammodo sumus usi. Nos scilicet ad ea argumenta, quae directe probabant animam esse mortalem, certas etiam dedisse responsiones. ad ea vero,quae procedebant ex statu animae post mortem, aliisque quae circumstant immortalitatem, dedisse resposiones non certas,sed probabiles. huiusce rei ista alio est, quia meo iudicio animam esse immortalem sciri potest ratione naturali. ea vero, quae sunt huic annexa, de statu scilicet animae post mortem, de operatione eius an reuniatur corpori necne, non possunt sciri ratione naturali: dc iccirco non certae, sed dubiae quaedam solutiones dantur, quare quaedam ex omni parte non satistaciunt. Neque

propterea,quamuis ad plenum satisfieri non possit rationibus, quae sunt ci

ca consequimita ad animae immortalitatem, debemus dicere repugnare ra- Htioni naturali animam esse immortalem; quia naturale lumen in plerisque pertingit ad cognitionem alicuius antecedentis, licet de consequentibus,ex quibus particularior cognitio haberetur illius antecedentis, ex desecta cognitionis omnium accidentium illius rei, non sibi satisfacere undequaque possit. Quam rem nequis miretur,claris lima exempla adseram. Scitur ratione naturali corpora coelestia esse sphaerica, rationem non assero, cum nulluscam ignoret,quare sicitur corpus coelest in quo est sol, esse sphaericum.V rum cum de diffinitione sphaerae est quod habeat centrum, corpus ergo hoc solem deserens siphaericum habebit centrum. Vel ergo centrum huius comporis est centrum mundi vel aliquid aliud punctum. haec certe disiunctiva

necesso

264쪽

Α necessario sequitur ex eo antecedente quod orbis solem deferens sit sphaericus. quod si dicas hoc cetrum solis esse aliud punistum a centro mundi: hoc

certe est contra principia naturalia primo quia omnis motus simplex,uel est a medio mundi,vel ad medium, vel circa medium mundi: quare clim motus solis circularis sit motus simplex,erit ergo circa mudi medium,& sphira mouetur circa suum centrum:quod est penitus immobile; ergo centrum huius sipherae est centrum mundi; non ergo aliud punctum. postea si esset aliud puctum, vel oporteret esse vacuum vel dari penetrationem corporum, vel oporteret ponere corpora quaedam coelestia non vere sipaerica, sed veluti mostra quaedam ex una parte grossiora,& ex altera parte tenuiora. quein-B admodum ponit Ptolomaeus esse duo corpora deferentia augem solis, quae omnia ridicula sunt & repugnantia principiis naturalibus. ergo centrum huius corporis non est aliud punctum a centro mundi. At ex altera parte, obseruatum est certissimis obseruatiis,solem duos dies ni fallor amplius morari in motu qui est ab aequinoctio verno,scilicet a primo puncto arietis per aestatem & cancrum usque ad autumnale aequinoctium, id est, ad primum punctum librae; quam a primo puncto librae per hyemem dc capricornum Vsque ad vernum aequinoctium . quae tamen spacia sunt omnino aequalia in octaua sphaera. Vel ergo motus solis est irregularis, aliquando scilicet velo cior & aliquando tardior, quod est impossibile: vel maior pars sui orbis est

ab ariete aὸ libram per cancrum, minor vero a libra per capricornum ad a- C rietem. quamobrem sequitur quod orbis solis sit accentricus, aliudque centrum habet a centro mundi. Ex illo ergo antecedente, quod scimus scilicet quod sit sphaericus, sequitur quod sit excentricus & non concentricus, dc quod neque sit excentricus yeque concentricus, quod implicat contradictionem. quia ergo de consequenti veris cari non possiamus, negemus antecedens . dicamusque quod repugnat principiis naturalibus orbem solis esse sphaericum. certe haec res esset viri immoderanter philosophia & cognitione naturali utentis.at si quis dicat nos quidem lumine naturali scire antecedes, de disiunctiva vero illa consequente certos esse non posse, quia sicut dicit Aristoteles in secundo de coelo, pauca habemus accidentia coelestis corporis propter distantiam, iccirco particularis admodum scientia haberi a no-D bis non potest,uniuersalis tamen habetur. quo fit, ut de illo antecedente simus certi,de disiunctiva consequente incerti. Haec certe solutio videri meo

iudicio potest esse viri grauis & eruditi zdignoscentisque quid sciri potest ab eo quod sciri non potest ex defectu cognitionis accidentium rei, de qua est

quaestio. Similiter certu est ratione naturali astra no posse moueri, sed infixa

esse corpori,in quo mouentur. na per se neque in vacuo neque in pleno minueri queunt.Nunc rationem omittam quae notissima cst. Luna ergo mouetur infixa alteri corpori. Vel ergo hoc corpus, in quo infixa est luna, est epi- eicius, vel orbis ipsam deferens.aliud enim dari non potest. si dicas quod est epici clus,certe hoc repugnat principiis naturalibus. primo,quia esset aliqua sphqra mota motu simplici;quet circa mediu mundi non moueretur. deinde

265쪽

DE IMMORTAL. 'ANIMAE

quia corpora coelesti orbes inquam,essent perforata. postea quia cum ple nilunium contingat, ut etiam concedunt astrologi, luna existente quandoque in auge epici cli,quandoque in opposito augis, interdum vero in latitudinibus mediis,si luna moueretur in epici clo, facies in luna non semper eodem modo videretur se habere,sicuti videtur. non ergo infixa est epiciclo.at contra,luna quandoque est altioriquandoque depressior,quod manifestum per eclipses, nam in eodem puncto longitudinis & latitudinis existens, qua-doque magis subintrat umbram terrae, magisque eclipsiatur, quandoque minus: quod certissimis obseruationibus comprehenditur, ergo est infixa epiciclo. Aliae etiam ad hoc validissimae rationes adduci possunt, quas dimitto gratia breuitatis .ergo ex il lo antecedente, quod scilicet no per se mo- Fuetur luna, sequitur contradictio, quod scilicet sit infixa epici clo, & quod non sit infixa epiciclo, sed orbi ipsam deserenti. quare cum de consequenti certi esse non possimus: imo utraque pars consequentis disiunctivae habeat

contradictiones naturales,a quibus nescimus euadere. destruamus ergo antecedens , dicamusque lunam per se vagari, modo sublimiorem,modo depressiorem; certe hoc non esset sani ac grauis philosophi:imo quilibet sanus

diceret se de antecedente certum est e,de disiunctiva consequente incertum: quia habet cognitionem huiusce rei uniuersalem; particularem vero habere non potest,ex desectu accidentium propter distantiam coelestis corporis

lia huiusimodi exepta adduci possent, sed haec sint satis. J Si ergo haec solutio& responsio grauis sapientssique viri est in corpore coelesti, quod est corpus G

sensibile, cuius motum & lumen sensu consipicimus: qui ergo mirum videri debet si de humano intellectu dicimus;quod sciri potest ratione naturali ex

eius operatione,qua experimur dum vivimus,eum esse immortalem. de stitu vero eius post mortem an uniatur corpori necna, nos illud scire no posse ex desectu accidenti una; quia certissimum est omnibus, animo existenti immortali,quod eius separati nullum accidens a nobis perfingi potest . quo fit

ut certe euadere non possimus contradictiones naturales, quae adduci pos sunt ad ea,quae circunstant animae immortalitatem. Neque propterea debomus destruere antecedens, scilicet animum esse immortalem. Hoc meo iudicio est recte ac sobrie philosiophari: ille vero qui ex eo quod in particulari cognitionem habere non potest de re quapiam, destruit etiam cognitionem Hin uniuersali, facile destruere posset omnem philosophiam & omnem c

gnitionem naturale. Haec praefatus reuertor unde digressus sum. Solutiones ergo ad argumenta,quae directe impugnant animum esse immortalem, certae dantur nec dubiae meo iudicio. Solutiones vero,quae dantur ad argumeta, quae destruunt immortalitatem animi ex cosequentibus ad illud antece- dens, non sunt certae, sed probabiles & dubiae. cuius ratio est, quia cum rectum sit iudex sui & obliqui, de triori vero simus certi,certae etiam responsiones danturi de secundo vero cum simus incerti,non certae, sed probabiles& dubiae solutiones dari possunt. Accedamus ergo ad argumetationes tuas contra solutiones nostras, erimusque quam maxime breues. De prima ergo impu-

266쪽

LIBER SECUNDUS.

A impugnatione nil amplius dica, cum tota pendeat, an ex hoc solum, quod

intellectio non sit in corpore tanquam in subiecto, ostendi possit animam esse immortalem,necne. De secuda impugnatione solutionis dicimus opibme conuenire, id quod diximus de vegetatiuo & sensitiuo,materiali & im- materiali virtute. Nam sicuti vegetatiuum per se sumptum constituit pia ta , quae repugnat animali, quod constituitur per sensitiuum; tamen anima sensitiva continet virtute vegetatiuami neque esset intelligibile aliquid si pliciter esse in genere plantae,& habere potentiam sensitivam. ita sensitiuum per se sumptum constituit materiale, quod est mortale & repugnat, im- materiali ; tamen forma immaterialis, qualis est intellectus, continet vim h tutem materialem, quae qualitas quaedam est ab ipsa anima fluens, existens tamen in corpore tanquam in subiecto. Non est autem apud me intelligibile, quod forma simpliciter materialis habeat potentiam immaterialem. quia secundum modum essendi nunquam potentia est stupra essentiam, si- cu ti etiam non est intelligibile aliquid esse in genere plantae simpliciter, habere tamen potentiam sensititiam . quod vero dicis, quod potentia non potest separari ab essentia aqua fluit: quod tamen contingit in anima intellectitia secundum nos; nam potentiae sensitiuae &vegetatiuae corrumpum tur a remanente . dicimus nos quod potentia, quae est in essentia tanquam

in subiecto, non potest separari ab essentia; at illa, quae est ab essentia tanquam a principio, est tamen compositi ut subiecti, & est affixa corpori, po- C test separari ab essentia a qua fluit: quod etiam secundum positionem tuam

manifeste sequitur. Nam potentia visiva cum sit assixa oculo,corrumpitur per euulsionem oculi,tamen essentia animς inuisibilis illa remanet. Ecce emgo quod secundum positionem excellentiae tuae idem dici oportet caetera. quae dicuntur in limpugnatione,& an impugnatio procedat, alij consideret. De tertia oppugnatione nil dicam,quia stupponit idquod est in cotrouersia, an scilicet intellectio,quae non est in corpore tanquam in subiecto, conuincat animam esse immortalem: ideo ad eam rationem lector dimittatur. De quarta oppugnatione, hoc in loco applicadaest praefatio,quam fecimus .dicendum nos probabiliter, non certe resposeros . pro solutione vero adue

tendum est, quod pars & totum in hoc disserunt: quod pars habet de ratio- D ne sui esse deficies,totum vero habet esse perfectui quare dicitur in primo de coelo,quod omne, totum,& perfectum sunt idem secundum ideam, licet differant in subiectis. quandiu ergo aliquod habet esse deficiens,liabetratione partis: quandiu vero non habet esse deficies,habet ratione totius no autepartis. Hoc supposito dicimus probabiliter quod utraq; pars potest sustin

ri dicimus ergo quod dici potest,quod non reunietur.Clim autem argum raris, est pars, ergo reunietur. dicimus quod licet in principio habuerit esse deficiens,& ideo unita fuit corpori: quare tunc etiam habuit rationem partis ; postquam persecta est, amplius non habet rationem partis, sed totius: iccirco secundum naturam non appetit retinitionem: sicuti surculus arboris , cum est in arbore habet rationem partis, quia habet esse deficiens: at

267쪽

auulsiis ab arbore sulcoque traditus, ach is radicibus, quia per se sbi susscit, Enon habet am ius rationem partis, sed totius; neque appetit reuniri arbori . Ad id vero quod adducitur ex beato Thoma & reliquis Theologis dicentibus oppositu na, respondemus quod Theologi postquam per lumen

fidei intellexere resurrectionem futuram, cum verum vero consonare debeat ex omni parte,iccirco dixerunt, quemadmodum reuera est, quod anima separata habet rationem partis. tamen non posita resurrectione, quae innotuit lumine fidei, sic dixissent ut Agaret & Avicenna dixerunt. possemus probabiliter & alteram partem tueri, quod retinetur per nouam generationem, cum inceperit habere esse deficiens abolitis dispositionibus prius a

quisitis a materia, licet prior pars sit mihi magis probabilis in neque ista Ftransmigratio est motus localis, quia non sunt in loco animae separatae, O inque nouus homo quantum ad partem principalem idem homo, licet non

absolute sit idem propter variationem aliarum partium: circunstantiae v ro aliae, quae quaeruntur, sciri non possunt. dicimus tamen non esse inconueniens per aliquot tempus animam morari sine aliqua intellectione, & i circo non est inconueniens si non statim uniatur corpori. Ratio vero cur

potius isti quam illi uniatur, assignari non potest: sicuti etiam non potest assignari ratio, cur in determinata aliqua parte materiae prius suerit, a, indiuiduum bovis, verbi gratia, & b. individuum alterum suerit posterius; niti siquis ponat ordinem essentialem in generationibus indiuiduorum; sicut

videtur sequi ex dictis Marsi iij in quaestionibus Primi de generatione. & Ω- Gcundum hanc positionem licet anima separata sit immunis a motu coeli, &ab eo tempore: tamen & ipsa habet suas mutationes & mensiuram durationis quandam, quae descit ab aeternitate. Neque inconuenit quod te minet generationem factam a sole & ab homine, quamuis sit immaterialis,sicuti non incouenit apud Auerroem, quod intellectus ille unicus termitinet generationem factam a sole & ab homine. Quod vero ex beato Augustino contra Porphyrium obiicis, quod tali posita reunitione cum anima reparata sciat se non esse firmam & stabilem in ea scelicitate, in qua fruitur optimo,nunquam ergo erit vere scelix. dico quod hoc maximum mihi videtur argumentum,neque mihi satisfacio in solutione.quare altera partem,

ut saepe dixi puto probabiliorem. tamen dici potest quod cum anima sciat illud fieri post longa saecula, norsique etiam se non perpetuo priuandam ea

scelicitate, iccirco propterea insoelix tunc dici non potest, cum optimo fruitur; praesertim cum eius ordini tunc maxime obtemperare cupit. illud vero quod subdit excellentia tua miraculosum esse, animam separatam per se existere, sicut etiam est de accidentibus in sacramento altaris; fateor me nunquam id antehac nec apud Theologum aliquem vidisse, neque secum

dum Christianum dogma dici audiuisse. fortasse id vidisti tu, ego nunquam audiui nec vidi. Haec de hac quarta solutione satis sint, de qua re certa s lutio, ut puto, adferri non potest. De quinta solutione δ: impugnatione dicimus, quod utrumque tempus & separationis & vnitionis ad corpus est

268쪽

LIBER SECUNDVS.

A est animae naturale, sicuti naturalis est rei grauis, & motus ad centrum &quies in centro. Quod si quaeras, cur anima potius definitur per esse actum corporis, quam per esse senaratum quod habet. dicimus ad hoc, quod cum definitiones dentur ut res definita innotescat, anima vero secundum esse co- iunctiim si nobis nota, secundum esse separatum ignota; iccirco potius deficitur secundum esse coniunctum quam secundum esse separatum . illud vero , quod subdis, perfectionem rerum non consistere in quiete, sed in peratione. nos quoque dicimus verum id esse . neque nos per quietem intellexisse priuationem operationum, sed adimpletionem quandam appetibius per conuenientem 5: omnino sibi proportionatam operationem. De B sexta solutione impugnationeque nil mihi dicendum amplius iudico: con ferant qui legerint solutionem nostram impugnationi, adhaereantque cui libitum suerit. id vero, quod subditur, quod si intestigit sine phantasmate, tunc non erit rationalis, sed intellectus; possumus & negare consequentiam, & etiam concedere consequens. Nam cum ratio sit intellectus obumbratus , quid mirum si post rationem perfectam anima deueniat ad cognitionem , quae dici possit intellectus 3 imo fere hoc accidit in viris,qui exercitatissimi sunt in scientiis, ut dicit beatus Thomas in pluribus locis. Haec de sexta. Nunc dicendum de septilia a solutione impugnationeque: dicimus quod desunt quaedam vel ba in sblutione nostra, quod scilicet potentiae illae corrumpuntur , ut manifestum est. sunt enim assixae organis & materia- C les. quod vero dicis quod corrumpi nequeunt, quia essentia nequit separ ria potentia, diximus supra, quod ab illis potentiis, quae non sunt in ipsa tanquam in subiecto, sed in composito, & sunt assxae materiae, potest in sentia separari, quod sequitur etiam secundum positionem tuam. Nam licui eruantur oculi, potentia visiva corrumpitur, quae assxa erat illi organo, licet essentia animae remaneat. De eo vero quod dicis, quod quoniam po tentia ordinatur ad actum, esset frustra, si semper suo priuaretur actu. ducimus, ouod quando actus illius potentiae ad aliquid aliud ordinatur tanquam ad finem, cum potentia per suum actum comparauit ei, cuius potentia est, illud, ad quod ordinabatur eius actus, non dicitur esse frustra, licet postmodum careat actu; quia suum assecuta est finem, ut patet de a D gmentativa . De octaua solutione impugnationeque satis dictum in secundo supposito, quoniam intelligentia det esse orbi. iccirco non repeto. Id vero quod in fine dicis de beato Thoma, qui dirit intelligentiam esse formam coeli in secundo contra Gentiles, capite septuagesimo , in quo nihil dicit de hac re, ego non satis intelligo quid dicas, puto fuisse

impressoris vitium . De nona solutione, impugnationeque, quia illa solutio, quam impugnat excellentia tua, non est nostra solutio, ut manifestum est legenti, iccirco nil mihi dicendum est. de eo, quod subdis an homo vere corrumpatur, patet quod non ita vere corrumpitur sicuti caetera quorum formae desinunt esse. De solutione impugnationeque decima dicimus, quod quamuis Scotus excellentissimus vir tenuerit, indiuidua

269쪽

DE IMMORTAL ANIMAE

eiusdem speciei inuicem distingui per proprietates indiuiduales,non autem tper materiam, & nos eam solutionem retulerimus ad eam partem, quam putamus magis probabilem,quod scilicet reunitio non detur: tamen iustianendo, quod fiat illa reunitio,& etiam tenendo quod distinctio indiuiduorum,in eadem specie fiat per materiam hoc enim putamus magis Aristotelicum dicimus,quod cum per illud,per quod aliquid constituitur in specie, habet esse completum ; per illud idem est hoc aliquid, id est, individuum; quare cum idem nequeat esse causa ac principium indistinctionis seu idemptitatis & distinctionis,iccirco in una specie unicum latum est individuum. At quando per illud, per quod aliquid constituitur in specie, non habet eΩse omnino completum, sed habet esse deficiens; cum desectus ille com- ppletur per materiam, in qua recipitur,& secundum quam habet esse omniano completum, utique principium per quod est individuum, & per quod distinguitur ab aliis indiuiduis eiusdem deciei est materia; attamen ipse formae secundum se intrinsecὸ distinguuntur; licet prima radix, ori quo distinctionis, sicut & indiuiduationis sit ipsa materia, propter esse deficiens ipsius formae,quod vel habet actu,vel habet aptitudine, id est,non quod habitura est, sed quod habuit ex sua natura. Hoc stante dicimus, quod animae separatae distinguuntur secundum se; origo tamen illius distinctionis fuit materia, quam insormarunt: quod si fuerit eadem portio materiae primae nil refert. Nam cum non simul, sed diuersis temporibus, & diuersis dispositionibus affectam materiam informarint, neque materia sit causa distin- octionis in esse & in conseruari: nam , ut diximus, distinguuntur secundum se, separatae animae non inconuenit duas animas distinctas ab eadem materia sumpsisse distinctionem . si etiam teneamus reunitionem, idem dici mus quod animae quia sunt aptae natae habere esse deficiens, quod completur per materiam, sunt multiplicatae in eadem specie ,& prius secundum naturam, intellisitur anima unita corpori, quam separata, licet neutrum esse sit altero absolute prius tempore,posta mundi aeternitate: sicuti secundum naturam gallina est prior ovo, quia perfectum quoddam est, ouum imperfectum,tempore vero absolute neutrum altero prius est.nec inconue nit, quod eandem vel diuersam materiam insorment. Nam,ut dixi, disti guuntur secundum se licet origo illius distinctionis sit materiauamen prio- urem partem, quod scilicet non reuniatur, tenemus magis esse probabilem. Rationes, quas adducis contra tenentes materiam esse indiuiduationis principium, non est nostri negoti j soluere. De undecima solutione impugnationeque dicimus, quod ea ratio de infinito procedit directe circa annexa immortalitati. iccirco probabiliter respondemus, nam secundum veritatem fidei nulla est ambiguitas, dicimus ergo quod infinito esse aliquid maius ea parie qua finitum est, non inconuenit: nec etiam inconuenit duo esse infinita, quae secundum quid sint finita, sicuti est de praeterito tempore infinito, α futuro infinito; quorum ritumque in aeternitate est in

actu, licet induratione hae temporali sit in potentia. id vero quod postea subdit

270쪽

A subdit excellentia tua de infinitate Dei, & caetera: quia id nos non diximus,

neque eam assignauimus rationem, ut legens inspicere potest a nobis omi latur. De duodecima ver decimatertia,decimaquarta & decimaquinta solutionibus nostris oppugnationibusque tuis nil mihi dicendum superest,cinserant qui legerint,auhaereantque cui libuerit. Nunc accedendum nobis esset ad textus Aristotelis, in quibus vel de immortalitate vel de mortalitate loqui videtur. Sed quoniam ex lectione textus,& ex his quae antecedunt & consequuntur quilibet melius sibi fatisfacere potest;quam ex alicuius interpretationibus seorsum scriptissiccirco lectores ad textum mittatur, ipsique dijudicent uter sensus de mortalitate scilicet an de immortalitate magis ac-s commodari queat: nos vero tantum quosdam locos notabimus, qui sunt omnes sere extra textum.primum ergo quod dicas nos dixissse eo quod Aristoteles in secundo de anima dixerit opinatiuum esse alterum a sensitivo,

voluisse ex eo loco intellectum,quo opinamur, esse immotialem,reuera noest ita: sed ex superiori textu, ubi dicit de intellectu & perceptiua Potentia altera ratio est, dic. nos diximus hoc colligi. Sed quod ibi locutus sit de intellectu humano colligitur ex eo, quod immediate subdit de opinatiuo &sensitivo, quae ratione distinguuntur. Alter locus in quo me taxat excellentia tua, est in textu vigesimo terti j de anima, ubi dicitur quod hoc solum estimimortale. inquis si hoc selum reseratur ad intellectum possibilem, que admodum dicis in una tuarum expositionum, sequitur quod apens intelle-c ctus sit corruptibilis ; nos vero dicimus hoc non sequi. Nam cum supra di xerit agens esse nobilius patiente,& principium materia, particula ea solum licet reseratur ad possibilem,non habet relationem ad agentem;quem dixerat nobiliorem possibili; sed ad alias partes animae in eodem textu ubi nos diximus Aristotelem loqui de reminiscentia horum singularium,id est,seimsbilium. infinita sere dicit excelletia tua, cur scilicet anima separata per species hic acquisitas non intelligit singulare, sicut intelligit uniuersale; cuius rationem dimitto,quia omnibus est obuia. quod vero dicis quod se intellia si di Deum, quae singularia quaedam sunt, miror quod non disserentiam cias inter singularia abstracta & sensibilia, quorum est sensus, & quae intellectus non intelligit nisi per reflexionem ad sensum . quare etiam Theologi nostri inquiunt, quod anima separata intelligit haec singularia sensibialia,non per species acquisitas hic, sed per species infusas intelligunt, ut dicit diuus Thomas in prima parte, ubi etiam dicit pulcherrime de intellectione

abortorum ac infantium . quomodo vero expositio nostra quadret, unuς

quisque ex Themistio colligere poterit; a quo nos etiam sumpsimus eam expositionem. Alter etiam locus notandus,dicit excellentia tua,quod in priamo de Anima,ubi philosophus dicit, si anima habet operationem propria, contingit ipsam separari.quod accepit,contingi pro necesse est. Sed videat excellentia tua; quod hoc stare non potest cum inserius positis, ubi inquit, si non habet operationem propriam, non contingit ipsam separari .vbi, non contingit,non sgnificat,non necesse, quod tamen oporteret secundum e

SEARCH

MENU NAVIGATION