Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

DE VENETORUM

peram etiam adhibuere, eamque mixtionem omnium statuu,qui recti sunt, sui haec una Lesipublica, & regium principatum & optimatium gubernationem , & ciuile item regimen reserat: adeo ut omnium formas pari quodam libramento commiscuisse videantur, quod clare ex operis processu liquebit. Verum ut tandem Reipublicae Venetae institutionem aggrediamur, summa totius ciuitatis auctoritas de ex cuius decretis de legibus, tum S natus,tum magistratus Omnes ius potestatemque habent, penes illud consilium est, in quod nobiles omnes ciues conueniunt, qui annum XX v exces.sere, nam plerique ali) qui nondum id aetatis habent, ubi tamen annum X X peregerini,hoc ius sortis beneficio adipiscunturi de cuius rei uniuersa ratione inferius dicemus. Nunc a nobis illud primum omnium statuatur, probe pa maioribus nostris cautum fuisse ne plebs admitteretur ad conuentum huc ciuium,in quo est summa reipublicae potestas. Deinde non minore prudentia factam fuiste ciuium hanc definitionem generis nobilitate potius quam facultatum censu,quemadmodum fieri cosueuerat in priscis rebus p. ac plerique veteres philosophi praecipiunt esse faciendum. Civitas nanque ciuium societas est: nec tamen omnes hi homines,quibus indiget ciuitas, aut qui in- tra moenia urbis habitant, sunt habedi pro ciuibus,neque iure in ciuium numero sunt collocandi.Opificibus enim cuiuis ciuitati est opus, aliisque permultis qui mercede opera suam locat, ac priuatis demit seruis. at nullus h rum ciuis vere dici potest nam ciuis liber est homo: hi vero omnes seruitutem seruiunt,vel priuatam,vel publicam. Mercenari j naque & opifices om- cnes veluti serui publici haberi debent. Etenim non dissimili modo a natura constitutum fuisse animal putandum est,ac ciuitatem ab hominibus constitui oportere. In animante vero multae sunt partes,quae animatae non sunt,illis tamen indiget animal ut vivat: sic in ciuium coetu multis hominibus est opus, qui tamen minime partes ciuitatis aut esse aut haberi debeant, nec in ciuium numero collocari. Quamobrem sapienter a maioribus nostris camtum est,ne uniuersus populus summam potestatem habeat in hac republica, quam longe optimam voluerunt. Summa enim turbatio popularesque tumultus frequenter concitatur in illis diuitatibus,in quibus sumina rerum est

apud populum: quod etiam in quibusdam rebus publicis obseruatum fuiste legimus,& a nonnullis philosophis praeceptum. hoc tamen recte sic posse as pisequi arbitrari sunt, si ius hoc administrandae reipublicae definiretur cesse a

que copia rei familiaris. Verum in maximas disticultates nec mediocria incommoda incidere. nam frequenter euenit,ut infimae plebis homines com

parent sibi ingentes facultates : quippe qui plerunque sordidis artibus officissique minime liberalibus dant operam augendae rei, neque unquam sibi

parcunt,quin potius genium fraudant,vi opes accumulent. Contra ingenui

ciues ac liberaliter educati pauperes sunt, seu aduersa fortuna ut frequenter accidit seu quod liberalibus studiis addicti uniuersam hanc augendae rei familiaris operam negligui. qua ratione fit ut sordidi homines,qui nil aliud

sapiunt quam lucrum, bonarum vero artium expertes sunt, paulatim rempublicam capessant: ingenui vero ac liberaliter educati opibus sensim defi-

312쪽

REPVB. LIBER I

A ficientibus a iure ciuium decidant. Inde maximas seditiones oriri ac rempublicam turbari necesse est. Ideo maiores nostri sapientis limi homines,ne sua respublica quandoque in has calamitates incideret, hanc definitionem publici iuris,generis nobilitate longe melius fieri censuerunt, quam magnitudine census: ea tamen temperatione,ne tantum siupremae nobilitatis viri hoc

ius haberent illud enim paucorum potentiae fuisset,non reipublicae sed etiaquicuque alij ciues non ignobiles. Itaque omnes qui aut genere nobiles extitere,aut virtute insignes,aut de republica bene meriti, principio hoc ius cuuitatis regendae adepti sunt. Quod si post eum primum ciuium conuentum nobiles alij fuere, qui tum opibus, tum strenuis gestis rempublicam auxe- si rint, nimirum illis omnibus ius administrandae reipublicae concessum fuit,

id quod & temporibus nostris vidimus. nam nonnulli etiam aduenae, exte nique homines in hunc numerum ciuium asciti sunt, vel ob eam causam,

quod nobilissimi vel quod ossicios erga rempublicam fuerint,eamque insigni quopiam ficinore honestarint. Vniuersus ergo hic ciuium conuentus, seu sui diciturin magnum hoc consilium penes quod sim mum totius reipublicae ius est, & a quo etiam Senatus magistratuumque omnium autoritas pendet in hac republica vicem refert potularis status. Dux vero qui praefinitum imperandi tempus non habet, sed dum vixerit, praesidet,regiam praese fert potestatem,praesertim cum regiam speciem habeat,ac grauitatem diagnitatemque regis seruet. Reliqui vero ciues regia veneratione ducem pro-C sequuntur, omniaque decreta & leges, tum etiam publicae literae,sub ducis nomine prodeunt. At Senatus,X viri,seniorumque seu pr consultorum collegium,qui apud nos vulgo sapientes appellantur, eorum inquam qui prae- consulunt, ac de republica ad Senatum reserunt, ostendunt quandam optimatium speciem. Quae cum sint praecipuae reipublicae huius partes, antequaad inferiores magistratus deueniamus,de iis primo sigillatim dicendum est. Initium vero sumatur a maiori consilio, a quo uniuersia pendet resipublica. Omnes ordinis patrici j iuuenes, qui X X annum exegere, ad magistratum, qui vulgo Advocatorius dicitur, accedunt, cui praecipue legum tutela demandata est, coram quo constituti cum patre,aut matre,si pater decesserit, aut proximiore generis cognato, si utroque parente orbati fuerint,adhibitis D duobus testibus, honestis vitis, sed alienis a matre probant sese natos ex eo, quem patrem profitentur, non jurios, sed matrimonio legibus statuto &ex matre honesta muliere. Testes vero in haec verba iurant, sibi id compe

tum esse ex omnium quos nouere attestatione, atque ex omnium assensu.

Deinde pater seu mater vel consanguineus genere proximus, si fuerit is iu-gnis utroque parente orbatus,iureiurando asserit adolescentem x x annoscessisse. Quae quum rite a scriba magistratus illius in codicem fiterint relata,diem quartam mensis Decembris operiuntur: eademque die omnium horum adolescentum nomina,qui nondum sortis beneficio ius ciuis adepti

sunt, nec vigesimum quintum annum excesserunt, in urnam coniiciuntur,d

ad principem deseruntur: ibique coram consiliariis ea urna constituitur. Pe-

313쪽

DE V ENE TORVM

nes qua est & altera,in qua tot sunt pilulae seu globuli, quot nomina in prio- Eri fuerint,suis quaeque notata syngraphis. Pitularum quinta pars aurea est,reliquae omnes argenteae'. Extrahit princeps ex priori urna nomen, mox & ex altera pilulam: quae si aurea fuerit,iuuenis is cuius nomen exierat,consessim publicae potestatis ius habet,& in maius consilium admittitur: sin argentea, sorte decidit, ac insequentis anni seriem operitur , nisi eo temporis spatio XXV annum exegerit. nam quicunque patricius ad id aetatis peruenerit, c, tinuo ius habet ciuis, publicaeque potestatis est particeps, atque in hoc comsilium maius admittitur. Hac igitur ratione quinta pars candidatorum iuuenum quotannis recipitur ad ius suffragij ferendi cum aliis ciuibus. Quod si accidat ut cuiuspia patricij pater atque auus, vel propterea quod absientes Ffuerint,vel ob aliam causam nunquam hoc iure suffragi j serendi sint usi, e

rumque nomina nunquam fuerint relata in publicos codices, in quibus p triciorum omnium nomina sent descripta: ne qua fiaus confici possiet, neue quispiam degener furtim obrepat iii hunc nobilitatis coetum,noluerunt arbitrio tantum Ad uocatorij magistratus eam rem constitui ac decerni: sed lege cautum est,ut hi reseretibus Ad uocatoribus ad X X X X viros agnationem patriciam probent,atque testibus & seripturis publicis: sicque causa cognita disceptantibus quadraginta viris decernitur,an ad ordinem patricium admittendus sit. Ne autem quispiam impune tentare huiusino di iudicium audeat,itide decretu est,quicunque referre de nobilitate sua voluerit, ad ebs iudices prius ad magistratu afferat quingetos nummos aureos qui in aerariu Greferutur si ille deciderit a causa. Ea fuit niatorii nostroru diligetia, ne qua labe nobiliu hic coetus inficeretur.qua de cavsaaetii illi ciues,qui vigesimu- quintum annum excessierunt, non prius adipistuntur ius suffragi j serendi, quam coram Advocatoribus constituti iureiurando patris seu matris aut proximioris consanguinei probauerint, se ad id aetatis deuenisse: sic duobus item testibus,se ex eo patricio genitos quem parentem profitentur, non imrios nec matre pudenda. Postquam omnis fere ratio a nobis exposita est, qua ciuibus ad ius publicae potestatis aditus fiat, illud animaduerredum existimo,maiores nostros sensisse plurimum ad amicitiam M vniqnem ciuium conciliandam & conseruandam consere si saepius in unu conuenirent.quvre tum legibus, tum veteri consilietudine inolevit mos ille ut octauo fere Hquolibet die, interdum etiam frequentius, consilium magnum cogetatur. Huius praecipuum munus est, ut omnes magistratus creet, tum eos, qui in urbe ius dicunt & aliis reipublicae muneribus funguntur, Senatum quoque& decem viros, tum etiam praetores, praefectos, quaestorosque oppidorum atque urbium quae in societatem Veneti imperij fiunt ast x, necnon custo' des arcium, clastis Imperatorem,Legatos,item classis triremium praesides,

demum sui uno complectar verbo) quoscunque qui domi vel seris tua ha beant publicae potestatis. Leges item omnes quae ad constitutionem mm blicae pertinent, huius consilij authoritate sanciuntur. quod praecipia fieri consueuit lcmpore interregni, cum stilicet mortuo ducς nondum alius ei suffectus

314쪽

A suffectus sit sed inserius de interregno .Nunc omnis comitiorum haben dorum ratio a nobis exponetur. Circa meridiem, quibusque fere diebus festis consilium hoc cogitur sub amplo sipaciosoque tecto, quod liceat appellare comitium . in eo decem sunt sedilia longissima, utpote quae longitudinem comiti j pene aequent. ciues omnes ut quisque eo loci peruenerit, sessum eunt, ut cuique libuerit. nulli enim statutus est locus in comitio, praeterquam quibusdam magistratibus, qui comitiis praesunt. ij vero sunt dux, consiliari j ,& X X X X viroru praestides tres, qui in elatiori suggestu sedent, atque soli ius habent referendi ad magnum consilium. Post hos in mediis sere subselliis, quae paulo elatiora sunt ad parietes comitij posita, B certis statutisque sedibus, Advocatores sedent, tresque decem virum praesides , ac demum quam longissime a suggestu Dutis sunt subsellia Audito.

Irim Veterum, ac recentium, de quibus omnibus magistratibus a nobis infra dicetur. cineri vero ciues omnes sui dicebam promiscue pro animi a bitrio sedent . statuta deinde hora fores comiti j clauduntur, ferunturque claues ad suggestum principis ,& ad eius pedes locantur. tunc striba primus, qui honos est non patriciorum, maximae tamen dignitatis, assurgit, atque elatiore loco constitutus voce magna pronunciat magistratus, quorum sunt eo die habenda comitia . pronunciatis magistratibus, continuo ex eo loco confert se ad suggestum in quo est princeps, altaque voce citat magistratus, praesides comitiorum quos stupra memorauimus, ut ad prin-C cipem seu consiliarios, si princeps abfuerit, accedant. iussi confestim accedunt , ibique iureiurando interposito pollicentur operam se daturos, ut leges comitiorum seruentur, pronunciaturosque ciuem eum, qui contra d creta aliquid eserit, ac poena legibus constituta punituros. His peractis ad sua quisque loca reuertitur, praeter unum ex Advocatoribus, ac unum

ex praesectis decem virum, qui ad extremam partem atri j se conserunt aduersiain principis suggestui, ibsque destinatis sedibus consident. reliqui vero Advocatores in dextro latere comiti j, duo vero reliqui decem virum praesides sinistro latere e regione Advocatorum se item locant. Consimili ratione Auditores veteres de recentes extremo loco comiti j, quem dicimus longissime distare a sutaestu principis, oppositis lateribus considerat,dextro D inquam ac sinistro: ut huiusmodi magistratuum consessu uniuerso ciuium cosilio omni ex parte appositi custodes esse videantur,ne quis impune qui' piam apere possit,contra leges de comitiorum decreta. Magistratibus hunc in modu di hostis tres urnae iuxta principis siurgestum statuuntur, in quin bus conduntur globuli aurei argentesque: hocque modo dispositae, ut in medio suggestu sit una Ox utroq; latere itidem una, in quarum utraque triaginta tantum sunt globuli aures, innumeri vero argentei. in media vero urna L X. tantum globuli conduntur, quorum triginta sex aurei, argen-Iei vero viginti quatuor di suntque aurei omnes globuli, certis literarum notis inscripta, quas singulis comitiis sorte educunt, ne qua post et subesse

315쪽

DESVE NE TORVM

fraus. Locatis urnis tres consiliarii emeris iuniores e suis sedibus sargunt, Eac ad extremam partem suggestus iuxta tres eas urnassessum eunt , ea ratione ut singulis singuli consiliatij assideant. his ita actis & dispositisse

tes ducuntur, atque is ordo ciuium, cuius sors exierit, consurgit ex vir

que comiti j latere. Per atrium enim quod longum est, decem sent sedilium ordines dispositi, in quibus pro cuiusque arbitrio considere ciues supra diximus, unaque tantum ista duobus ordinibus inseruit, iis scilicet qui

ex utroque latere comitij sibi respondent. is ergo ordo cuius sors exi rit, magna praeconis voce citatur, & ex utroque latere comitij, eo ordi, ne quo sorti libuerit, consurgitur: civesque eo quo sederint ordine, ad easse urnas conferunt, quibus iuxta suggestum principis constituti consili F rsi assident: ac manu imposita quisque globulum unum educit: qui si argenteus sit, diuerso itinere ad sedile, unde surrexerat, reuertitur . at qui aureum eduxerit confestim consiliario, qui urnae illi praeest, conspiciendum tradit: ille diligenter notam agnoscit. illa notae inscriptio ea ratione est inuenta, ne qui squam efferre domo secum posset aureum, quem manu furtim impositum videretur ex urna eduxisse, sicque per fraudem Glector fieret. Is ergo cui sors aurei obtigerit continuo ad mediam urnam se confert, indeque alium globulum extrahit. qui si argenteus fuerit,impos voti reuertitur ad eundem locum unde discesserit, sin vero aureus fusrit , suggestum ascendit, atque e regione principis destinato loco sessum ita secundus qui eadem sorte usus fuerit, eodem etiam se recipit, ac item rem Glius: sicque deinceps caeteri, quousque nouem fuerint qui primum et chorum ordinem complent, atque ita eo in ordine disponuntur, ut solius aetatis ratio habeatur, praeterea nullius rei. Hoc loco institutum illud minime praetereundum est, illos qui sortis beneficio electores sunt facti, statim alta voce ascriba pronunciari solere, adeo ut omnes audiant: neque .nplius facultatem vitam esse cuipiam eius consanguineo, aut assini arista necessitudine coniuncto tentandi sortem, qua elector fieri queat: neque etiam pluribus quam duobus gentilibus aditus patet ad ordines electorum, quod summa prudentia maiores nostri instituere, ut scilicet ad plures agnationes ac familias hoc munus eligendi perueniat, publicumque hoc beneficium latius pateat inter ciues: fatis enim haberi debet, si ex Huna semilia sors duobus contingat, qua publicae aut horitatis compotes es ficiantur. Sed eo reuertatur, unde nostra diuertit oratio. primus hic omdo electorum ciuium euestigio ut completus fuerit, e comitio egreditur, simulque nouem illi se in certum conclaue recipiunt. Hic scriba unus a secrotis Reipublicae adest: primum electoribus nunciat ea, quae legibus praescripta in magistratibus eligendis seruari debeant. leguntur item Senatusco fulta, ac caeterae leges quibus cauetur, ne pecunia corrupti electores, seu quapiam mala arte & fraude eligant,vel ut rectius dixerim, nuncupent eos.

qui competitores futuri sunt, ae suffragiis consilij proponendi, dispo

nuntur

316쪽

REPVB. LIBER I

A nuntur deinde nouem illi electores, pro cuiusque aetate,seniores scilicet diagniori loco priorique sede . nullum enim aliud discrimen praeterquam altatis inter ciues Veneti esse volunt, quod seditionis nullius aut simultatis unquam id causa fuerit: neque a summis philosophis, Aristotele inquam in Politicis, & Xenophonte in Cyri Persarum Regis institutione, opere longe

celeberrimo, est praetermissum. Electoribus eo ordine dispositis, nouem item globuli in urnam coniiciuntur, numeris in quoque notatis, ab uno ad novenarium. In pagina vero paululum longiore inscripti sunt magistratus, quorum habentur comitia suo ordine. Maximus natu electorum, ex urna sortem educit. numerus sorti inscriptus inspicitur, ac quotus fue-B Iit numerus,in eo etiam magistratu,qui in pagina illo fuerit numero descriptus, pronunciandi quem voluerit ciuem ius habet. Idem contingit secundo , tertio ac deinceps omnibus, ut scilicet ducta sorte quisque electorum proprii magistratus beneficio & arbitrio sortis sit pronunciator essemis. Postmodum is, cui primi magistratus sors obtigerit, eum ciuem pronunciat quem voluerit. Itur in suifragia a nouem electoribus . si sex suffragia vel plura tulerit electus ab eo electorum ordine, in eo magistratu renunciatur,ac eius nomen in pagina ea oblonga, in qua magistratus omnes,quorum habentur comitia, siunt inscripti,tab uno electorum subscribitur notae primi magistratus. quod si pauciora quam sex suffragia tulerit,quod rarillime eum nit, iterum alius ab eodem electore proponitur. atque eadem ratione res

C deinde peragitur,& sic deinceps, quousque aliquis proponatur, qui approbetur sex electorum iudicio. Idem eligendi modus in secudo, tertio, o innibuscue aliis seruatur, quoad ille electo tu ordo in singulos magistratus singulos ciues elegerit. Interim vero dum haec in coctaui aguntur, reliqui ciues Ordinem sortium in comitio coeptum non intermittunt. sed ad urnas se con-

fcrubr prout cuique sedilium ordini sors contigit: deinde globulos edus uni, donec nouem alij seriem utrariaque auream ex urna extraxerint. hi

complent seriandum electorum ordinem, qui habita ut dictum est aetatis ratione,&ipsi in conclaue destinatum seorsum secedunt. quo in loco adest & alius scriba a secretis , qui ratione nulla in re dispari a priore, tum leges ac Senatusconsulta quae seruanda illis sunt, recitat palam, tum suo D quemque loco collocat: paginamque defert eisdem magistratibus, eademque serie, qua prior illa quam in conclaui primi electorum ordinis delatam mille stupra diximus. Itidem sortes ab electoribus eductitur ut qui que suam educit , a singulis pronunciantur ciues singuli in magistratibus quorum comitia fiunt, prout cuiusque electoris sors tulerit. ac eodem ferme modo post hos terti j nouem eadem ratione tertium ordinem complentes, in pri-ilatum quoque conclaue secedunt, in quo eadem adamussim obseruantur. Sic etiam quarti nouem in suum, atque hoc pacto explent numerum triginta sex ciuium . totidem enim fuerant globuli aurei in urna medio suggestu constituta. Quamobrem ex sexaginta ciuibus quibus ex primis urnis sexaginta pitulae aureae contigere, triginta sex electores fiunt, in quatuor

317쪽

DE VENETORVM

classes distributi: quatuor vero & viginti, qui ex media vina globulos a Egenteos eduxerunt, spe frustrati sessum redeunt. Non me latet, perquam arduum esse minuta haec a veterum Romanorum usu longe remota, litetis

illustrare, sed potius inepti culpam mihi censeo subeundam, quam parum

diligentis. ideo minima quaeque etiam accurate sane a nobis recensebuntur,

adeo ut nihil amplius etiam ab homine diligenti desiderati queat. Nunc

reuertamur unde digressa est oratio. Cum ergo in quolibet magistratu, cuius eo die habentur comitia, a classibus quatuor electarum quatuor item ciues electi sunt, a singulis inquam singuli: nisi forte contingat unum altiquem a duobus aut tribus ordinibus electarum renunciati, quod interdum accidit, sed plemnque cuiusque magistratus quatuor sunt competatores: Fin nonnullis tamen paruae dignitatis ac inferioris notae magistratibus duo tantum fiunt competitores: duae nanque priores electorum classes ius habent eligendi, ac pronunciandi competitores, in illis minoribus magistratibus, cum posteriores classes eo iure sint priuatae. postquam magistratuum omnium competitores electi fuerint, ea quam supra exposuimus ratione, confestim electores dimittuntur, neque suffragari ea die cuipiam possunt, nec etiam comitiis interesse. ac scriba magnus qui ut dixi) patricius honos non est,sed tamen maximae est existimationis,ex suggestu magna voce prinnunciat competitores primi magistratus: ac sigillatim recitat, quis,& a quo electorum ordine electus sit, necnon quo electorum authore,& in quo ordine unusquisque competitorum nominatus fuerit. Quo mihi in lo- Gco illud nequaquam praetereundum existimo, legibus sancitum esse,Vt elector ille, quo auctore quisque competitorum pronunciatus ac electus sit, veluti fideiussor eius habeatur: ac si contingat pronunciatum ciuem superatis competitoribus voti compotem magistratum eum adipisci quem petebat, ac in eo magistratu pecuniae publicae quippiam auerterit, ac damnatus fuerit peculatus, nec soluendo sit, is elector, quo auctore pronum ciatus est, in aerarios reseratur. igitur alta voce a magno scriba pronunciatis competitoribus primi magistratus, continuo pronunciati, si adfuerint, cum gentilibus quisque suis ac maxime necessariis cognatis e comitio egrediuntur, & in conclaue destinatum se conserunt, ibique operiuntur donec illius magistratus habeantur comitia. His peractis idem magnus scri- Hba omnes admonet, diuinis atque humanis legibus unumquemque teneri, ut ei suffragetur, qui omnium optimus ac Reipublicae utilissimus fore via deatur: deinde primum competitorem nominat, a primo scilicet elech rum ordine electum, pro quo in suffragia eundum sit. continuo iuuenes tot consiurgunt, ut unicuique sedilium ordini bini inseritiant. Hi urnas quasdam manibus gestant, miro artificio inter se coagmentatas, exterior est viridis, interior alba, unico fornice superius tectie: in quem cum manum inieceris, liceat tibi in utrum volueris suffragium demittere: cum tamen nullus, etiam qui adsit ac diligenter inspiciat, dignoscere queat, in utram urnam suffragium siue calculum conieceris . nec fabis suffragantur.

318쪽

A sed pitulis quibusdam linteis, ne qua ratione ex sono,quem cadentes in urnarii fabae facturae sint, dignosci possit, in utram urnam calculus sit iactus.

nam maiores nostri maxime Reipublicae conducere existimauere, si libera iudicia fierent: idcircoque summam operam dedere, ut suffragia quam occultissima essent. Iuvenes ergo illi cum suis quisque vrnis inuicem coagmetatis ad sedile suum concedunt, ac cuique ciuium eo quo sederunt ordine, urnas offerunt. quilibet vero ciuis palam ostensio calculo manum in fornicem imponi hac in utram voluerit urnam eum demittit: si suffragari velit, in interiorem albam: si vero refragari, in exteriorem viridem . simul in unos quoque sedilium hac ratione atque eo quo diximus modo in suffragia itur. Ouo fit ut breui admodum temporis spatio ab uniuersis conuentu ciuium suffragatum sit. tunc urnae deseruntur ad siuggestum principis,ibique collecta suffragia effunduntur in duo vasa patula, ea videlicet quae fuerunt in v nis albis, & quae fauerint, in vas candidum. at quae in viridibus urnis collecta sunt suffragia,quibus repellitur competitor ille ab eo magistratu, itidem in viride vas coniiciuntur. Deinde ad consiliarios numeranda deferuntur, inter quos medius sedet princeps. candidi vasis suffragia, competitori fauentia, ab eis consiliariis numerantur, qui dextro principis latere allident. At collecta in vase viridi, quae stilicet refragantur,ab his qui ad laeuam principis sederint, recognoscuntur. scribae publici consiliariis adstant,statimque perscr ibunt numerum suffragiorum. Interea dum primi suffragia recensen- C tur, eadem ratione pro secundo in suffragia itur, qui a secunda electorumclalle fuerit eleetias. deferuntur itidem suifragia ad consiliarios. numerant illi,scribae autem numerum suffragiorum seriptis mandant. sic pro tertio ac demum pro quarto, si tot fuerint competitores,in suffragia itur . Numeratis suffragiis, is qui plurima tulerit, dummodo dimidia excedant, pronunciatur electus a magno striba, quum peractis omnium magistratuum comitiis consilium dimittendum est. Sin autem eius magistratus competitorum nullus plura suffragia quam dimidia omnium tulerit, praeteriti hi omnes habentur, differturque electio ad altera comitia . Post primi magi stratus comitia peracta pronunciatur nomina electorum in secundo .discedunt in conclaue competitores cum gentilibus ac cognatis. At illi qui con- , Ε, clusi erant,primorii scilicet competitorum fientiles atque cognati,in comblium redeut. Eade ratione nulla in re dispari a priori,eode ordine itur in suffragia pro secundi huiusce magistratus copetitoribus. atque item numeratura cosiliariis. is electus habetur qui suffragiis alios superauit, dumodo plura dimidiis sint. sic pro tertio,item deinceps pro quarto, hoc demum in omniabus aliis magistratibus seruatur. Comitiis conlectis,electorum nomina magna voce pronunciantur a seriba magno,postea dimittitur cosilium: neque omnino ultra solis occasu protrahi comitia queui. Quod si ea solis occasias interceperit, statim renunciantur, qui ad eam horam fuerint electi: eorum, qui restant, nulla ratio haberi potest. Itaque beneficio, quod eis cum sors, tum electorum classes attulerant, exclusi tempore,minime frui queunt. sui

Aa iij

319쪽

ctem protraheretur, ut tam magna ciuium multitudo a magistratibus, qui comitiis praefecti sunt,in ossicio contineri posset,ut tenebris fauentibus non aliquid cotra leges agerent. iccirco maiores nostri sapientissimi viri, qui eximia prudelia & animi solertia omnia prospexisse videtur, statuere vltra solis occasum comitia ne protrahi liceret, neue ullo pacto lucerna ullam in atriuillud inferri, dum comitia haberentur. Haec est omnis comitiorum habendorum ratio. in qua minime est praetereundum, ita inter ciues distribui magistrat us,v t tamen duo eiusdem gentis, aut etiam consanguinei maxime ii cessarij, in eodem magistratu esse non possint. Quemadmodum neque iiDdem comitiis duo gentiles, aut agnati, maxime necessari j, sortis beneficio Felectores esse queunt, ut supra ostendimus. quod summa quidem rationestatutum est, ut stilicet ius publicae potestatis ad plures pertineat, non autem ad tautos necessarios contrahatur . nam hi potestatem adepti moliri

aliquid facile possent, rempublicamque turbare. plurimi praeterea, honorum facti expertes,rempublicam oderint, rebusque nouis studeant, necesse est. Eam vero rempublicam quam pars ciuium, eaque magna, non probat, diutius consistere posse,non videtur esse valde sperandum. magis autem rebpublicae proprium nihil prorsus est, quam publicam potestatem ad plures

pertinere: nam cum Respublica ex iis plane ciuibus constet,quos inter summa sit aequalitas,ut in honoribus adipiscendis dispares sint,minime couenit. Etenim paucorum statum,quem Graeci ολο φύηi dicunt, facile constituut, Gqui ius publicum contrahunt ad paucos necessarios. Quamobrem in republica Veneta ita magistratus inter ciues distribuuntur, ut quoad fieri possit, omnes familiae agnationesque honorum munerumque Reipub. sint participes : ea tamen ratione, ut non quivis, sed hi tantum viri qui & probitate de prudentia excellu*Rempublicam administrensiac muneribus publicis fungantur. Prior illa institutio populare quidda sapit: altera vero optimatiu gubernatione. quare luce clarius intueri licet,omnes rectas gubernationes esublatum in hac una Repub. esse comistas.nam quavis hocmagnu consiliu sp ciem quanda reserat popularis status,nihilominus in eo per icitur comixta

esse ratione optimatiu Rubernationis cum populari. na fortetus,populare est,in eo enim statu ciuitatis iustu atq; aequu aeq-Hmetica metiuntur: atque ita reputant, quum unusquisque e populo unus sit ciuis,& liber,ac paribus paria debeantur, unum queque ex populo pari iuro ac comodo frui debere in Republicauaeq; esse causam, cur alius minus alio magistratus consequi possi. quii vero omnes simul nequeant imperare, sed per vices,aequum esse existimant,ut res socii c5mittatur,utq; imperct ij,qubbus illa fauerit. Cotra in paucorii potentia,quae aberrat a Repub. optimatiuussi venit. quippe arbitratur,cum imparibus imparia debeatur, diuitesq; superet,alios ciues copia rei familiaris, eis quoq; sit premos honores deberi. in quo utrique fallutur, longeq; a vera ratione recedui, licet verisimili nitatur.

nam quod inquiunt, paribus paria,aut imparibus imparia deberi, recte si

320쪽

REPUB. LIBER I

A tuunt. In eo vero, quod paritatem priores numero tantum,posteriores imparitatem selum diuitiis metiuntur, proculdubio perpera iudicant. Etenim qui numero pares sunt,aliqua in parte pares fiunt,non omnino pares. Et qui diuitiis impares,non omnino impares censendi sunt, sed aliqua tantum ratione impares. Verum cum ciuilis societas ad bene vivendum sit instituta, virtus sola dis crimen hoc essicit.his ergo qui virtute praestant, tanquam im-liaribus ac potioribus,siupremi etiam honores in republica debentur: aequa-ibus vero virtute ac ciuili industria: aequales etiam honores.hic modus,saecnorma optimatium est. Sicuti ergo populare est,uti sorte in electoribus costituendissita est optimatium, ut is qui virtute praestare iudicio consilij exi-B stimatus fuerit,potior habeatur,ac reliqui repulsam ferant, qui indigniores habiti sint. Qua ex re facile perspici reor , in hac comitiorum habendorum ratione commixtam esse cum populari specie optimatium formam: eo tamen temperamento, ut id quod est optimatium superet rationem popularem. nam sors in electoribus tantum constituendis dominatur: cuius potestatis nequam etiam homines reipublicae absque detrimeto compotes esse . queunt, parque ius habere cum optimis ciui Sus. at in mandandis honoribus nil sortis est,totum in electione & iudicio positum est. Quo in loco noomittendum illud institutum censeo,in comitiis magistratuum, qui exigui viros praecipua quadam bonitate ac solertia praeditos, quatuor ordinibus c- lectorum,de quibus supra memini,senatum velut quintum ordinem exple- C re . nam dum ordines illi in conclauibus ad hoc munus destinatis eos pronunciant, quos voluerint competitores, sit fiant comitia cuius iam horum, quos dixi,magistratuum, cogitur Senatus in minus atrium: ibique viri cuiuque senatori licet eum que voluerit in certis illis magistratibus nominare, pro quibus in suffragia itur.at is qui plura attulerit, pronunciatur electus S natus scrutinio, fitque quintus competitor . quamobrem liquido apparet, praestantiorem esse in nostra Republica formam optimatium quam status popularis. C tetu huiuscemodi comitiorum modus ac ratio satis hactenus diligenter a nobis exposita est. Accedamus ad eam Reipublicae partem,quae veluti in fidibus ad constituendam . i; ποαrisei consonantiam vox grauis proportione quadam acutae respondet, sic etiam specie quadam regia parti po- D pulari respondeat, ac demum in unum concentum optimae Reipusticae, imiectis medius magistratibus,coalescat.

Aa iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION