장음표시 사용
331쪽
da. Verba ducis uniuersus populus magno plausu excipit. Postquam Dux Eperoravit, omnes ex eo suggestu descendunt, ducemque ante aram maxumam templi statuunt. ibi tactis euangeliis iureiurando deo immortali ac rei publicae fidem suam astringit, sie nil eorum omissurum, quae legibus Dux
Venetus prestire teneatur. His actis electores, qui eatenus cum duce perstiterunt, discedunt omnes: at ipse ligneum pulpitum conscendit, adscito ex consanguineis eo quem omni u habet cartili mii.Nautae qui in precio hahentur, pulpitum humeris attollunt, magnoque plausu inlidentem ducem per totum forum diui Marci deserunt. Dux vero ex pulpito pecuniam suo nomine excusam iacit. summa nulla certa statuta est pecuniae effundendae, scd is modus tenetur, quem rei familiaris copia, angustiave aut ipsius Du- Fcis ingenium statuerit, iactam plebs studiose colligit.tandem circulustrato foro cum ad scalas aedium publicarum principis ventum est, pulpitum fiastunt, e quo descendit princeps . mos inualuit, ut vestes quibus Dux est indutus, vasque argenteum, in quod populo effundenda pecunia congesta fuerat, nautis qui pulpitum humeris sublatum gestaverunt, dono dentur. Dux scalis astensis excipitur a consiliariis, qui ibidem operiebantur, dccapitio quod principis insigne supra esse diximus; coronatur . haec series est. totius pompae . Postridie Senatu in curiam coacto Dux orationem habet, Deo ac patribus gratias agit, quod ad id, munus atque ad eum honorem euectus sit simulq; opera suam pollicetur nulli reipublicae comodo defuturam. eiusmodi fere orationem sabet coram uniuersis ciuibus primis statim G comitiis, quae post se creatum ducem fiunt. Hactenus de principe seu duce reipublicae nostrae dictum sit. Illud proximum est, ut de consiliariis pauca perstringamus, quae tamen satis exploratam facient omnem illius magistr stratus autoritatem. assident principi consiliarij sex quod supra quoque di- imus, singuli inquam ex unaquaque urbis regione . in sex enim regiones
siue tribus diuisa est uniuersa ciuitas. harum tres sunt citra magnum riuum, qui mediam urbem diuidit, tres vero aliae ultra. ex unaquaque urbis regi ne consiliarius unus eligitur eadem comitiorum ratione, qua omnes magustratus creari supra abunde satis explicuimus. est magistratus iste octimestris simulque cum principe omnium rerum quae ad rempublicam spectant curam habet. verum instituto admodum veteri uniuersa comitiorum ra- Htio consiliariis potissimum incumbit. si qua etiam de re ad magnum comsilium referendum, eiusque autoritate sanciendum sit , res tota consiliariis referentibus decernitur,ut pote qui soli id iuris obtineant. his tamen interdum adiunguntur quadraginta virum praefecti, quibus tamen solis res rendi ius non esset. nulli praeterea magistratui Ducem semper excipio concessa est ea potestas. pollunt etiam si eis libeat de re omni & ad Sen
tum de ad decemviros referre . Caeterum praeconsultoribus ea precipuo cura demandata est,ut & Senatum cogat de ad Senatum reserant: quemadmodu de x virum praesectorum ossicili est, & x viros cogedi, & ad eos rese-
332쪽
A rendi: de quibus a nobis infra tractabitur. At consiliari j ampliore autoritate sunt praediti, utpote qui in Senatu parius habeant cum praeconsultoribus,&in collegio decem virum cum illius collegij praesectis. Octo mensibus duci assident eoque munere funguntur, quod iam explicui. Quatuor vero menses intersunt, vel potius praesunt, quadraginta viris quibus capitis grauiores causae sunt demadatae, eisque decernentibus iudicantur, de quibus suo quoque loco dicetur. Nunc postquam de magno consilio quod popularem statum in hac Republica refert, & de principe qui regiam personam gerit, si minus eleganter, diligenter quidem tractatum est: institutum opus poscere videtur,ut de reliquis partibus huiusce gubernationis B referamus,quae optimatium regimen repraesentant. huiusmodi enim gubernatio in Veneta ciuitate caeteris facile praestat, quam sequenti volumine Deo annuente i tegre explicabimus.
333쪽
s M N I s hominum institutio, quae quidem recte se, habitura sit, naturam optimam rerum omnium parentem imitari debet: quae totius mundi vim,rx p tionemque omnem ita disposuit, ut res sensius imitellectusque expertes, ab iis quae mente praeditae sunt, gubernentur. idem igitur seruandum est in hoc hominum coetu,quem ciuitatem appellamus: senes enim iunioribus prudentia antecellunt, peri turbationibus animi non aeque obnoxij atque illi, & rerum plurimaru , quas in longiori vita experti sunt,usse praediti. quare sapietissime Aristoteles in Politicis ait. In unaquaque Republica quae naturae solertiam & sapientiam aemulari voluerit, senes prinsci edi sunt summae rerum iuuenta na vero officium esse debet,ea facere qumcunque iusserint senes. neque,quado hoc institutum maxime secundum na- cturam est,seniorum imperium iuniores detrectare pollunt,aut ob hanc rem
seditionem ullam cocitare, quoniam in discrimine hoc quod aetas facit,nullus inuidiae locus est,nullaque querela esse potest, quandoquidem iuniores certo sperent sibi a minoribus vicem repensum iri. Hanc Aristotelis sententiam comprobant omnes Respublicae, quae quidem alicuius nominis su runt. in iis enim gubernationi ciuitatis,rerumque omnium publicarum, seniorum consilium praesectum est,quem Senatum etiam a senioribus nominarunt. hoc loco leges atque instituta Romanorum proferrem;etiam Atheniensium, de Lacedaemoniorum,&Carthaρinensium plurimarumque ali rum ciuitatum leges,ni res notior esset, quam ut testibus indigeat. Pari igitur ratione in nostra Repub. institutus fuit Senatus ac Deceutrum consiliri Flqui inVeneta ciuitate cuius Rempub. mixtam esse dixi ex regio statu, populari & optimatium) referunt optimatium statum, ac media quaedam sunt, quibus extremae partes, status scilicet popularis,magnum cossium, ac Princeps , qui regis personam gerit, inuicem vinciuntur. Sic inquit Plato in Timaeo extrema clemeia,terram ac ignem mediis elementis vinciri: sic in diapason consonantia, extremae voces mediis diatessaron ac diapente vocibus, inuicem nectuntur. Ut ergo coeptum iter peragamus, Senatus Venetus centum & viginti legitimos senatores habet: multi tamen praeterea magistratus obtinet ius senatorium, adeo ut nostra tempestate ducenti & viginti & --plius ius habeant serendi suffragium in Senatu . Senatores legitimi singulis
334쪽
annis ab uniuerso ciuium coetu quem magnum consilium nominari saepius est repetitum creantur. Nec tamen hic nonos vacationem ullam habet, quemadmodum omnes alij magistratus. sed iidem si ita sors tulerit,& magno consilio visum fuerit, quod plerunque fit, singulis quibusque annis in
eo munere versari queunt. Modus & ratio electionis supra a nosis exposita est, cum formam omnem comitiorum explicaremus. Eo igitur pacto, Augusto ac Septembri mense singulis comitiis sex senatores eliguntur,quae decies repetita,su inmam sexaginta electorum explent. sexaginta reliqui adium
eli,seu adscripti sent priori Sus, omnesque hi simul propriis quibusdam comitiis eliguntur. nam ad tertium Calendas Octobris cogitur Senatus. atque B Vnusquisque senatorum&quiuis alius, cui suffragij ius est, in senatu unum ciuem nuncupat. Postridie illius diei mane ad horam diei tertiam conu niunt uniuersi ciues in comitium: praelectisque ascriba magno omnium ciuuium nominibus, quos pridie senatores nominauerint, coniecta in urnam omnium nomina sorte educuntur. mox in sumagia pro unoquoque itur,ex
omnibus his sexaginta,qui plura suffragia tulerint quam caeteri, dummodo
etiam dimidia excesserint,eo anno adscripti Senatui sunt, ea tamen lege, ne plures quam duo eiusdem gentis in eorum numero sint. sic in numero legutimorum Senatorum tres tatum ex eadem gente esse queunt: qua lege optime consultum fuisse Reipub.existimari debet. nam nulla perniciosior pestis in Rempublicam obrepserit, quam si quaepiam eius pars caeteris praeualu
C rit.vbi enim aequum ius non seruatur, fieri non potest ut societas ulla cocors inter ciues consistat. quod usu euenire solet usicunque plura Reipub. munera in unum conueniunt. sic soluitur mixtum,si quodpiam elementorum, ex quibus corpus constat,alia superauerit: sic omnis consonantia dissonans
sit,si fidem unam seu vocem plus intendetis quam par sit.Non impari ratione, si ciuitatem aut Rempublicam constare volueris, necesse est id imprimis seruari, ne qua pars aliis essiciatur potentior, sed omnes quoad fieri possit, publicae potestatis participes sint. Quocirca perquam egregie maiores nostri sancitum esse voluere perpetuum hoc ius in Republica nostra, non modo in Senatu, sed neque in aliis magistratibus pluribus geli libus locum esse,
quam adseruandam aequalitatem opus esse videatur. Nec minus prudens
D institutio eligendi Senatus habenda est, ut scilicet sexaginta Senatores more comitiorum selito, sorte inquam electioni ac iudicio admixta, eligerentur, sexaginta vero adiuncti ratione diuersa, in qua scilicet nil esset sortis. Etenim si in omnibus par sorti locus esset, facito accidere posset,ut aliquando praeci ruorum ciuium ratio non haberetur, atque in eligendo Senatu praeterirentur non sine Reipublicae detrimento. Idcirco sexaginta patres asi riptos nulla sorte,singulis tamen annis eligi placuit . Senatus igitur primum ex hisce centum ac viginti constat, quorum sexaginta proprio vocabulo Senatores, reliqui adiuncti appellantur,quorum comitiis integra dies consumitur. printer hos centum & viginti legitimos Senatores pati iure in Senatum cum sonatoribus veniunt ut ducem & consiliarios praeteream decemviri, quadra-
335쪽
ginta viri iudices capitalium causarum de criminum grauiorum, salis & am Enonae frumentariae praesecti, diui Marci procuratores, multique praeterea
magistratus, adeo ut nostris temporibus summa omnium duculos ac viginti excedat. hi omnes ius senatorum obtinent. uniuersa gubernandae Rei Publicae ratio ad Senatum pertinet. quicquid Senatus autoritate decretum fudirit,id sanctum & ratum habetur. eo disceptante & decernente & paces fiunt α bella suscipiuntur. pecunia etiam omnis Reipublicae, eius iussu exigitur, α impenditur . si res postulat, noua etiam tributa & decumae,ex decreto tamen Senatus,tum imponuntur ciuibus, tum etiam exiguntur. siquando etiavisum sit c Repub. esse ut nouus quispiam magistratus pro tempore institu, tur, is a Senatu eligitur. Praeterea Senatus quibuscunque temporibus perpe- Fluum ius obtinuit eligendi oratores, qui ad principes exteros a Republica destinantur,eorum etiam collegium creandi, qui ius habent & cogendi S natum & ad ipsium reserendi. hos Aristoteles praeconsultores nominat, nostri homines Sapientes,arrogantiore vocabulo vocant: quo interdum nobis quoque utendum esse duximus, ne a communi loquendi consiletudine penitus abhorrere videamur. Comitia tamen haec Senatus, quibus dc oratores
di praeconsultores eliguntur, minus habent sortis. quam ea quae supra descripsi,magni scilicet conclij uniuersique ciuium coetus. unusquisque enim senatorum nominat quem voluerit,deinde pro singulis in sustragia itur: isque cui plura contigerint quam reliquis, dummodo dimidium totius summae excedant, electus renunciatur. Quod si quandoque necessitas & usus Reb G publicae poposcerit, ut inuito cuipiam munus aliquod publicum iniungatur,unusquisque senatorum clam in syngrapha eius nome notat, quem maxime idoneum duxerit: deinde in urnam ad id paratam sicliedulam eam i cit. inde a scriba extrahuntur,palamque legutur omnes,ac demum pro quin libet itur in sustragia : isque pronuociatur electus cui plures sita stragati su rint, dummodo etiam sint plures dimidiis. Hic schedularum modus in uetus est, ne quispiam veritus inimicitias sibi alterius ciuis, aut odium parare, illum ad aliquod munus vocando, quod probe quidem sustinere ille possit, sed tamen imponi sibi iniquo animo serat, abstineat ab eo nominando siclpriuati commodi gratia Respublica detrimeto assiciatur. Nunc modus nobis recensendus est,quo Senatus consulitur,eaque decernit de sancit quae fa- Hcienda sunt:& quo Senatusconsulta fieri consueuerunt. Non latuit maiores nostros si unusquisque Senator promiscue tum reserre ad Senatu, tum semtentiam dicere posset, atque hoc officium proprium nullius esset, magnam semper in Senatu turbationem fore. Praeterea ita usu compertum esse, ut id quod omnes pariter curant,omnes etiam pariter negligat. Ideo legibus nostris statutum est,ut a Senatu sedecim ciues eligantur, quos vulgus propterea quod maxime omnium sapere videantur, Sapientes appellat. nos Arist
telem imitati, eo quod praeconsultant illa de quibus cosulendus est senatus, praeconsultores merito appellare possiimus. hi ius habent & cogendi Sen tum, dc ad Senatum referendi .magistratus hic semestris est. Caeterum hi S pientes
336쪽
A pientes in tres ordines sunt distributi, qui longissinio interuallo inter se differunt. In primo enim ordine sex sunt Senatores, primari j ciues,qui cum usu rerum tum dignitate atque existimatione alios facile antecellunt. horti praecipuum mupus est, ut de administranda Republica, de bello,de pace, atque
aliis maioribus negotiis praeconsultent atque Senatum consulant. In secundo autem ordine quinque sunt ciues, qui tametsi parem autoritatem reserendi ad Senatum habeant de rebus omnibus cum illis qui sunt primi ordinis , nihilominus sunt dignitate atque existimatione superioribus longe inferiores . ad eos pertinet in primis, cura militum qui Reipublicae stipendio sutur & merent sub Venetarum copiarum Imperatore..Tertij quoque or-B dinis quinque sunt, quibus demandata est rei maritimae cura,neque iis tr
terea ius est ulla de re ad Senatum referendi. hic ordo apud maiores nostros in precio habebatur, quo tempore apud Venetos res maritimae florebant. Verum re maritima diminuta, nostrorumque studiis ad continentis imperium conuersis, coepit hic quoque magistratus non magni aestimari ad eb ut aetate nostra adolescentes ac vix puberes ad eum ordinem eligantur. hi ergo ciues sedecim, quorum conuentus apud Venetos proprio vocabulo collegium appellari consueuit,summo mane conueniunt cum principe ac consiliariis:primumque ad tertiam usque diei horam priuatos homines audiunt, quibus aliquid rei est, aut cum Republica, aut cu aliquo magistratu; easque causas decernunt omnes simul, vel, si ita res poscere videatur, ad Senatumo de illis referunt. sub tertiam diei horam omnes priuati e curia dimittuntur, contestimque ab aliquo scribarum, qui a secretis Reipublicae sit, leguntur omnes epistolae ad Senatu missae postmodum, nisi ab oratore alicuius principis,qui ad ducem & collegium admitti velit, aut a quopiam maioris momenti negotio, quam ut in aliud tempus differri possit, interpelletur, sec dunt hi Sapientes, siue praeconsultores in certum conclaue consilitaturi de publicis negociis. Postquam conuentum est, & consederunt omnes, is qui praefectus est nam eorum unusquisque septenos dies vicissim rerum admirumstrandarum primum locum obtineti rem proponit, de qua sit coni ilium ineundum. Deinde singulos sententiam rogat,eo seruato ordine, Ut primae classis praeconsultores, primari; ciues, primi etiam sententiam rogentur, di D cantque post eos quinque illi quos in secundo ordine constituimus. Postr mi,si res propolita maritima sit, sententiam dicunt tertiae.clastis praeconsultores quibus eartim rerum cura demandata est Quod si ea res,quae in consulistionem venit non spectet ad rem maritimam,hi postremi silent. in unaquaque vero classe primus sentetiam dicit,qui septem proximis diebus pr. iiiit. deinde is qui natu maximus, deinceps alij prout aetate praestiterint. y stremus omnium qui alios rogat,remque deliberandam proposuit, quique
per eos septem dies praefectus fuerit sententiam dicit. Re tandem inter ipsos propὰ discussa aedeliberata, siue omnes in eandem sententiam conuenerinsisve in duas aut tres diuersa , ut varia sunt hominum ingenia, liuisi fuerint, principem & consiliarios conueniunt, priusquam Senatum cogant. Ibique
337쪽
omnium sententiae recitantur: quibus si princeps aut consiliarius quispiam Eassentiri voluerit, sua que autoritate fauere, aut aliam nouam inuenerint, re iterum inter eos deliberata, tandem omnium sententiae scriptis mandantur.
id muneris ad eos spectat, qui uniuscuiusque horum trium ordinum sunt
scribae. sic negotiis, quae Senatus autoritate decernenda sunt, consultatis,senatum cogunt.vbi Senatores in curiam couenerint,primum recitantur omnes literae, quae alicuius sint momenti, quaeve post dimissum proximum S natum principi & praecosultoribus redditae fuerint. postea de his rebus,quae a collegio praeconlultorum deliberatae fuerint, primum sententiae leguntur, siue illae concordes sint, siue inter se diuersae, eodem sere pacto quo Plato significare videtur, apud Athenienses rogationes populi fieri solitas fuisse. FNullus vero praeter eos,quos a Venetis Sapientes vocari admonui, reserem
di ad Senatum ius habet, suamque sententiam illius ordinis autoritate com firmandi de unciendi. ducem tamen , α consiliarios, & quadraginta vurum praesectos, de quibus insta dicemus, excipio. Lectis in Senatu omnium sententiis, primi ordinis sapientium hebdomadae praefectus, si voluerit, sit git. sin minus, natu maximus, aut is, cui dicere volenti, alij concesserint. iselatiorem suggestum ad id factum conscendens, verba ad Senatum facit rrationes omnes quibus sententiam suam confirmet, dissidentesque refellat, in medium affert: modeste tamen & grauiter,ut Senatori j ordinis virum d cet. postquam is peroravit, surgit praeconsultor alius, qui a priori dissentiar, suamque ipse sententiam confirmat, priorem vero consulat, aliasque,si quae G sunt praeter priorem,quae a sua discrepent. surgit deinde tertius,si tot sentemtiae fuerilit, eaque in medium adducit, quae secum facere videntur: sicque deinceps res inter eos discutitur, quoad nullus eorum reliquus sit, qui verba facere velit: nulli enim senatori locus dicendi datur, quousque praeco sultores omnes qui id muneris subire voluerint, dicendi finem fecerint. sed postquam ultro citroque quantum visiim fuerit, de orationibus & argum tis hi contenderint,aliis quoque senatoribus dicendi facultas datur. quod si senatorum aliquis cuipiam ex dictis sententiis contradicere,aut earum qu piam tueri siue nouam adferre velit, dicendi copiam habet nullus tamen se natoru m de ea sententia, cuius ipse est auctor, ius ad Senatum reserendi h bet : sed plerunque contingit,si consilium eius senatoris e Republica esse vi. Hdeatur, ut aliquis ex collegio siue consiliarius sue quadraginta virum praefectus, de ea sententia ad Senatum referat . Hoc ergo pacto re bene discussa& deliberata,sustragiis omniu,qui sunt eius ordinis,Senatus decerni quamna sententia potissimum probet. non tamen pedibus in sententia eunt,aut in contrariam partem discedunt, quem morem Romanos seruas Ie memoriae proditum est, neque palam sententiam dicunt: sed umis ac suffragiis rem decernunt, non dissimili ratione ab ea, quam in comitiis seruari supra d cuimus. Scribae qui a secretis Senatui sunt, serunt totidem urnas quot fuerint sentenii de quibus consulitur Senatus: unamque viridem quae eorum suffragia excipiat,qui sententias eas omnes repudiant. praeterea unam rubet
338쪽
A colori in quam iaciunt suffragia Senatores, quibus nondum liqueat. vnuς quisque autem senatorum suffragium in eius mam demittit, cuius sente tiam prae aliis probat. si vero omnes reiiciat, in viridem urnam. quδd si nondum liqueat, atque ambigatur, urna rubea praesto est. consiliati j sus. fragia numerant. id vero pro decreto habetur, cui plures, quam dimidia senatorum pars fuerint suffragati. quod si nullius sententia dimidium summae excesserit, primum ea reiicitur, cui paucissimi fuerint assensi: de caeteris repetuntur suffragia, eodem modo postrema semper reiecta, controue si a ad duas deducitur: quarum altera necesse est, ut plura dimidiis serat suffragia; in quam Senatuscontuitum factum fuisse Pronunciatur. re una B expedita de aliis refertur, nisi hora diei intempestiua fuerit, idem in omnibus aliis modus seruatur. Si vero cuiuspiam principis orator ad Rempublicam Venetam accesserit, a principe, consiliariis, uniuerso collegio exeipitur , auditurque ab eis: deinde consultandi tempus petunt. quo dimisso. reque a praeconsultoribus eo, quem supra diximus,modo deliberata, Sen tus consulitur . princeps primum Senatui narrat, quae petierit orator. dei de omnium, qui ius reserendi ad Senatum habent, sententiae leguntur . e dem ratione sit Senatusconsultum,quo petitioni oratoris respondetur. quo accito legitur ei Senatus decretum, sicque dimittitur. Haec est fere summa eorum, quae tum ad Senatusconsulta tum ad uniuersam rationem atque ordinem consulendi Senatum pertinere videntur. atque hactenus quidem C a nobis explanata sunt cuncta membra, quae maioris consili j sunt: quod in Veneta ciuitate sormam habet status popularis:tumea,quae ad Ducem spectant, qui quodammodo speciem quandam regiam in hac Republica praese fert: ac demum uniuersa ratio habendi Senatus . de decemviris deinceps dicendu videtur. Decem uirum hoc collegiu apud Venetos summae est autoritatis,& a quo non immerito quis asserat Reipub. incolumitatem praest ri cuius origo,ut eius magistratus ratio omnis facilius intelligi possit, logius a nobis est repetenda. Diuina quadam animi prouidelia maiores nostri per spexere, quemadmodum in corpore humano,putrescente humore quopia, innumeri ae periculosissimi plerunque morbi accidunt, qui saepe etiam i teritum adserunt:ita etiam in Rebuspublicis existere interdum improbos ci. D ues, qui negocium Reipub. secessant, dum potius praue imperare volunt, quam legibus parere,siue adducti ambitione ac regnandi cupiditate, siue vire alieno oppressi, seu etiam scelerum conscij, poenaeque ne a se exigantur, metuentes quales Romae legimus laus Catilina, Syllam,Marium, ac demuIulium Caesarem,qui tyrannide potitus Rempub. penitus euertit. In Graec
rum etiam Rebuspublicis & quidem illustribus, eiusmodi ciues nonnullos
in extitisse memoriae proditum est. Nostris vero temporibus compertum est, omnes fere ciuitates Italiae, quae populari statu ut etiam optimatium ut bantur,tandem in cuiuspiam suorum ciuium tyrannidem deuenisse. Quamobrem omnibus viribus maiores nostri sibi nitendum statuere,ne pulcher
rime instituta Respubl. optimisque legibus confirmata, a quopiam huiuo
339쪽
modi monstro vexaretur. Nihil enim magis sibi metuendum esse dux, Erunt, quam intestinum hostein Sc ciuium inter se simultatem. quare cum animaJuertissent in Republica Lacedaemoniorum Ephoros summae autoritatis fuisse, Athenis Areopagitas, Romae decem viros, qui etiam leges c diderunt; operepraecium se quoque facturos crediderunt, si horum exem- Ilum imitati, in dispari tamen causa, magistratum summae potestatis in ac nostra ciuitate instituerent; cui prouidendi praecipue cura esset, ne qua inter ciues discordia, quae seditionem faceret, oriretur: ne qua factio, aut nequis perniciosus ciuis Reipublicae insidias moliretur. quod si quispiam huiusinodi morbus malo fato in ciuitatem obreperet furtim, summam haberet autoritatem in eos animaduertendi, ac procurandi ne quid Respu- F blica detrimenti pateretur. tam magna vero potestas, neque paucissimis sine periculo committi poterat, neque formidabilis, si multis committeretur, futura erat . quocirca ut ab utroque incommodo cauerent, hoc instituerunt decemvirale collegium. annuum hi gerunt magistratum, eamque vacationem habent, ut is qui vel per diem in eo magistratu fuerit, non tantum eo anno, sed futuro etiam eius muneris Vacationem habeat, neque fassi eius in comitiis decemviralibus ratione haberi. quibus decemviris pri cipem quoque & consiliarios adiunxere: ita ut uniuersum collegium summam decem & septem ciuium expleret, quibus haec summa potestas tributa sit. ex decem viris, singulis mensibus tres dicuntur ab illis quibus sors obtigerit: hi principes collegh sunt, maternaque lingua capita decem Gvirum appellari consueuerunt . ius habent cogendi decemvirale collegium, atque ad illud reserendi certum conclaue habent, in quod quotidie conueniunt: certos etiam ministros, ianitores, apparitores ac stipatores: adeo ut nullius magistratus subsellia cum maiori obseruantia ad eas. adeunt v ro omnes, quibus cum decemviris negocium est. literas quoque ad colulegium scriptas legunt, & de illis ad idem reserunt. ne tamen temere S natus ille consulatur, non unus tantum ex his principibus reserendi ius habet , sed duo sint opus est, qui referre de eadem re velint, seu quatuor consiliari j. ob eandem etiam causam, ne quid temere a paucissimis ciuibus
immutari possit, illud institutum est, ne, si quippiam quod iam sancitumst, abrogare velint, id habeatur pro rato atque decreto, nisi duae collegi j Hpartes suffragatae sint . illum quoque morem obseruant, ne reum, cum de eo iudicium laturi sunt, in collegium admittant, neque cognitorem, aut oratorem quempiam, qui eius causam agat: quod tamen ius, cum apud Mlium magistratum causam dicunt, reis concessum est. ratio autem, quam in iudiciis exercendis seruant, haec est . a principibus collegh reus auditur, eiusque dicta omnia scriptis mandantur. Cum autem causa ad collegium desertur, ipsi collegij principes aliique iudices qui intersimi, &accusatoris & rei vicem agunt : resque decernitur maxima semper adhibita iudiciu moderatione. Initio decemviri huic tantum rei operam impendebant, ne
quid existeret, quod Reipublicae ciuilique concordiae possit ossicere. pom
340쪽
A ea vero grauissima quaeda crimina & enormia facinora huiusce iudieij seus ritati ac censurς comissa fuere,ut si qui rei facti essent,vel quod numos ad ubterinos cudissent, vel quod venere mascula usi essent. nostra etia tempestate additu fuit, ut ab his iudicibus costitueretur mulcta ac iudiciu exerceretur in quos da scelestissimos homines, qui maledictis Deum optimii vel beata Virgine incessere ausi essent. nonulla etiam,quae maxime arcana essent, dc ad summam Rei nub. pertinerent,ut ad decemviros deferrentur, institutum est, qui tamen nihil, quod maioris momenti sit, nisii de sententia totius Senatus,decernunt. res quoque pecuniariae ab ipsis pleraeque administratur. qu circa ne de to tamque arduis negotiis potestas paucioribus,quam par esset, B ciuibus permitteretur , accetim sunt in hoc collegium Sapientes primi ac secundi ordinis, Advocatores quoque & Procuratores sancti Marci, qui magistratus summae est venerationis: suntque praeter hos huic collegio ascripti quindecim Senatores, quos adiunctos vocant, uniuersi tamen ni iussustragii non habent, sed tantummodo decem de septem priores, & qui decim his adiuncti, adeo ut omnes summam expleant X X X I I suffraga tium. Caeteri etsi omnibus negotiis intersunt hoc iure priuati sunt. adiumcti quindecim neque a Senatu neque comitiis magni consili j eligi solebant: sed decemviri, quos voluissent, Senatores quindecim collegas sibi adium gere consueuerant, qui tamen neque gentiles eorum,neque arcta necessitudine coniuncti filissent . nunc vero comitiis magni consili j eliguntur hi C quindecim adiuncti. Maxima ex decemvirali collegio Reipub. Venetae vitialitate extitisse, ipsa experientia rerum omni u magi stra compertum est. nam anno ab hinc decimo supra ducentesimum, Marinus Phaletrus dux,qui tyrannidem moliebatur magnamque Reipublicae turbationem allaturus suerat, continuo decemvirum autoritate ac prudentia orpressiis, temeritatis
sinul & sceleris poenas dedit: disceptanteque hoc collegio capite mulctatus est una cum plerisque nobilissimis ciuibus, qui cum eo in perniciem ii bertatis conspirauerant, perpetuaque ignominiae nota fuit affectus . in ea nim curiae parte, in qua pictae sunt imagines omnium principum cum clogi ii rerum quas optime pro Republica gesserint, Marini Phaletri sedes, im gine Vacua, versiculis quibusdain inscripta est, quibus declaratur eum d D cena pro criminibus ut nihil immutemὶ securi percussum fuisse. Pernici sissima certe, & quae facile perniciem de exitum Reipublicae allatura fuerat consipiratio, ni decemviralis collegi j autoritate statim oppressa suisset.N nulli quoque ciues, qui ambitione ducti periculo fas quasdam leges promulgauerant,ut auram popularem aucuparentur, cotinuo decemvirum seueritate Oppressi poenas temeritatis atque immodicae ambitionis Reipublicae dederunt. Qua ratione effectum est deo optimo fauente, ut nullus huiusmodi morbus nostram in ciuitatem autoritate huius collegis confirmata inuaderet. Iam praecipuae Reipublicae Venetae partes, quibus Univer se sere gubernatio continetur, a nobis expositae sunt. Verum ut omni ex