장음표시 사용
341쪽
parte institutum a nobis opus perfectum sit, de reliquis quoque magistra- Εtibus dicemus, a quibus tum iura dicuntur , tum pecuniae publicae administrantur: necno de gubernatoribus ciuitatum, quae sub Veneta ditione sunt, deque classium, exercituumque praesectis. Postremo nonnulla instituta e
ponam, quibus optime meo quidem iudicio cautu est, ne populus & plebs minutior aegreserat nullam sibi in hac Republica gubernationis partem eL. st . Docebimus item haudquaquam omissam suille ut plerique existimant,
publicam ad rem bellicam iuuentutis institutionem. Verum antequam ad hanc rerum institutionem explicandam veniam, non ab re esse existimo, si lectorem admonuero, in ea ratione, qua supra dixi Senatum consuli solere, ipsumque decem virum collegium,apparere perspicue mixtionem qua- Fdam legum popularis status, & Reipublicae optimatium. Nam quod nihil
possit Senatus decernere, nisi de eo prius ad ipsum Senatum a praeconsultoribus relatum sit, status optimatium est. Quod vero praeconsultores nullam habeant potestatem, nisi consulant Senatum, eorumque sententia illius autoritate confirmata sit, prosecto est popularis gubernationis insita
tutum. Itaque non modo in uniuersa hac nostra Republica, veru metiam
in quacunque eius parte, qui recte perpendet, inueniet hanc quam dixi,
mixtionem & temperiem,qua rectae illae gubernandi rationes, in unam seminam atque speciem Reipublicae nostrae coaluerint .sed illuc, unde egressa est nostra reuertatur oratio. Omnium ergo prima ea pars nobis exponenda est, quae ad ius dicendum pertinet. Vniuersum igitur ius, quod a magi- G stratibus reddi solet, bifariam diuisium est Nam aut in suppliciis cosistit,quae sumenda sunt de hominibus facinorosis, qui patriam aut ciuem aliquem insigni iniuria affecerint, vel in deos immortales impij extiterint; aut positum est in causis serensibus iudicandis. Idcirco etiam Venetiis duo genera
iudicum sunt, horum alterum causis forensibus, alterum vero iudiciis rerum capitalium praeficitur. Primum itaque de criminosorum hominum iudicibus, mox ae forensibus dicemus. ex delictis quaedam minutiora, vel suapte natura, vel peccantium hominum conditione habentur . nonnulla grauiora & maioris momenti, aut genere ipso peccati, aut peccantium nobilitate . qua de causa duplices quoque sunt capitalium rerum magistratus instituti. ad horum alteros grauiores causae & insigniora crimina deserun- I tur, ad alteros vero leuiora. In Republiea quidem Veneta iudicia uniuersa ad eam rationem, quam proposuimus, perquam egregie diuisa atque constituta reperientur nos de insignioribus primo: mox de aliis dicemus. Praeter delicta quae decem virum censurae commissa esse supra diximus, grauiora omnia crimina Advocatoribus reseretibus collegioque quadragintauiruli disceptante, discerni solent, iisque pro crimine poena constitui, qui in eis deprehensi fuerint. quadraginta hi viri,qui criminu causis praefecti sunt, criminales vulgo appellari consueuerunt. De utrisque tractandu sed primo de Advocatoribus. Advocatorius magistratus priscis temporibus magnae fuit
342쪽
A autoritatis ii credibilisq; existimationis .praecipuum eius munus est,tegu cinstodia ne aliqua scilicet in parte legibus ossiciatur. Quamobre quilibet eorum , qui in eo sunt magistratu, eam prope intercedendi potestatem habet, quam apud Romanos tribuni plebis obtinebant : sed illi ut tuerentur liberiatatem plebis Romanae, nostri verbut vim legum tueantur: quare non immerito tribuni legum vocari possentia Nos vero ne perspicuitati, cui praeculiue operam damus, ulla in parte ossiciamus, a communi usitatoque vocabu-o non recedemus . Illi ad populum seu plebem reserebant, nostri vero Advocatores ad quadraginta viros quidem de leuioribus causis, de maioribus ad Senatum,de maximis interdum, si sta eis visam fuerit,ad maius costium
B reserunt. Quamobrem antiquitus magna erat huius magistratus autoritas.
Nunc vero quoniam decem virum potestas latius se dilatauit, ideo Aduo-eatorum auctoritas diminuta,existimatio obscurata est. Caeterum quum is magistratus tam amelam obtineat intercedendi potestatem, legumque custodia ad eum potissimum pertineat, qui autem facinus aliquod perpetr rint,maxime contra leges fecisse videantur,illustres pr sertim ciues,ad quos praeter alios attinet, Reipublicae conseruandae operam dare: idcirco peculi seri quodam modo huiusmodi delicta censura Ad uocatorum visa sunt esse corrigenda, licet ipsi nullam habeant potestatem quippiam contra reos st tuendi, praeterquam in paruis quibusdam causis. caetera omnia de consili j sententia statuuntur. Hoc in loco non ab re fututum duco, si omnem iudi-C ciorum capitalium rationem explicuero , quae Advocatoribus refere 'tibus sunt: quandoquidem nullibi, quod sciam,modus hic seruari soleat: simulque ut arbitror ) perspicuum faciemus, quamnam autoritatem habeat hic Advocatorius magistratus. Quum crimen aliquod ad Aduoc tores delatum fuerit, si res aigna censeatur eorum censura, confestim vel ab omnibus,vel etiam ab uno tantum nam tres ei muneri praesecti sunt inte ceditur,id est, reus essicitur ille,cuius nomen delatu sit. deinde ab intercesi re refertur de eo crimine ad consilium illud,quod maluerit Advocator,qui intercesserit,quamuis plerumque consulatur x L virale collegium,quod iudiciis capitalium criminum praefectum est. Ibique causa recitata,de consiliu sententia decernitur,an reus sit in carcerem coniiciendus,& quaestioni adhi-D bendus, an potius solutus causam dicere debeat. reus postea ex consili j d
creto accersitur, vel ab apparitoribus magistratus Advocatorum clam prehenditur. causam dicit vel solutus,vel ex vinculis: de crimine interrogatur: respondet, testes utrinque citantur: quaecunque ille dixerit, siue sponte, siue tormentis coactus, tum quae testes adducti coram magistratu se scire fassi fuerint,sive pro reo,siue contra reum,omnia scriptis mandantur. Hac rati ne tota causa in codicem publicum relata, omnium, quae scriptis mandata sunt, reo fit copia : constituiturque tempus, quo docere causam possit aduocatos atque oratores, quos sibi adhibuerit, illique possint omnia diligenter perspicere,quae reo patrocinentur, & meditari quo pacto obiectum crimen testimoniaque reo aduersantia diluere possint. tandem causa incipit a-
343쪽
gitari. Hac in parte non est reticendus mos maiorum ad nostra usque te, Eoora perductus. si enim forte quis iam reus sectus tam tenui re familiari fiterit,ut sumptum facere nequeat in conducendis aduocatis,qui partes suas tueantur,duo oratores,qui Reipub. stipendio conducti, id muneris habent, suscipiunt inopis illius rei partes tuendas . sic enim lege cautum est, ne ullus indicta cause puniatur. Postquam vero satisfactum fuisse reo videtur,neque ad eius defensionem quippiam plius requiri, Advocatores consilium imdicunt,diemque reo constituunt,quo causam dicturus sit. Consilio coacto magistratus hic Advocatorius accusatoris vice fungitur: eosque qui in eo sunt ma gistratu,maxime decet, ut accusatores acerrimos agant,qualis dummodo id assequi possint fuit Cicero in Verre & in M. Antonium, ita tamen Fut maledicta caueant, neque extra causam maledicendo vagentur. Nam is qui maledictis indulget, potius inimici & praui hominis ossicium facere, quam Reipublicae causam agere videtur. Hac enim in parte apud Venetos longe secus res se habet, quam apud Romanos. Olim Romae quiuis ciuis alteri diem dioere poterat, eumque quam acerrime accu sabat apud iudices. Venetiis vero nemo priuatus hoc munus obire potest, sed ex Reipublicae lege ossicium illud est Advocatori j magistratus. Qua in re magiI naturam rerum imitati, sapientiusque concordiae ciuium consuluisse maiores nostri uideri debeninquam Romani. Nam quoniam qui facinus aliquod perpetrauit, maxime leges de Rempublicam lauat,ideoque praecipue Reipublicae poenas date debet, iure magistratus is qui tuendis legibus prirest, a facino- Groso homine poenas poscere, atque ad id omni studio eniti debet. Contra priuati ossicium est illatas sibi iniurias obliuisci, facileque reo concedere. Praeterea nullus priuatus ciuis potest accusatoris personam sibi sumere aboque maxima inuidia de incredibili odio eius, cui diem dixerit: ex qua re s cile seditiones oriuntur inter ciues. hoc igitur incommodum a nostris per uam egregie vitatu est, uniuerso hoc accusandi munere magistratui dem aio qui non priuata simultate ductus, sed ex legis praescripto id agat. quo effectum est,ut nunquam sere auditum sit Advocatorum cuipiam vicio datum fuisse, quod vehementius in reum sit inuectus, aut nimis acrem accusatore se gesserit. imo qui acriter in hoc ossicio versatur,magna sibi laudem comparat apud uniuersos ciues. Sed ad incoeptam iudiciorum rationem re, Hdeamus. Agit ergo coacto consilio Advocator partes accusatoris, orationemque in reum habet acerrimam. crimina de facinora obiicit primum, deinde testibus obiecta confirmat ac verisimilibus coniecturis corroborat. Postquam dicendi finem fecerit, agitur causa rei ab eo patrono, quem sibi asciuerit. deinde si Aduocatorum quispiam antequam iudices sentemtias rogeatur adhuc urgere reum voluerit, locum dicendi habet: similiter aduocati rei respondendi & obiecta crimina diluendi facultatem habet:eaque ratione causa utrinque agitatur, donec alter eorum,sue reus Hue
Advocato sicut dicendi locus incumbit, se amplius dicere nolle pronunci uetit. Perorata cauti reus eiusque patroni discedunt e curia iudicum. cum iudi-
344쪽
A iudicibus clauduntur in conclaui Advocatores eorsimque scribae, praeterea nullus. Advocatores primum de puniendo reo ad iudices reserunt, si bientia'; rogant,an puniendus videatur aut laetamen adhuc constituta certa na;quem morem Athenienses sere seruabant. Athenis enim audices dupliaces sententias serebant . primis aut absoluebant reum, aut condemnabant: secundis,si prioribus condemnatus fuisset,poena constituebatur,ut ex Ap logia Socratis apud Platonem perspicue intueri licet. consimili iudiciorum ordine & prope pari nos quoque utimur ratione. Refertur igitur primum ab Advocatoribus de condemnando reo. iudices in suffragia eunt. Omnia enim consilia apud Uenetos res omnes suffragiis decernunt. tres urnae dese-B runtur,quarum una reus condenatur,altera absoluitur penitus absque mul- ω,tertia colliguntur suffragia eorum, quibus nondum liquet.virum sit sta tuendum. Prima urna qua condemnatur reus albi coloris est,secunda, qua
absoluitur,viridis,tertia rubet.vnti quis'; iudicum, siue causa disceptatibus x L viris sui plerunque) agatur,sive Senatus consulatur, quod raro accidit, in grauioribusque causis tantum seri sedet, siue ad magnum consilium ab Advocatoribus relatum sit,quod rarissime accidit, grauissimisque in causis fieri consueuit, nequis suffragium suum perspiciat,pitulam linteam in eam Vmam,quam maluerit demittit.Postea a praesectis consilij suffragia num rantur . Quod si plures dimidiis reum ablbluerint,consestim pronunciatur Absolutus: estque Advocatorum rogatio repudiata. sin plures dimidiis da-C nauerint, illico pronunciant damnatum. At si neutri dimidium excedant, quod multi sint iudicum quibus nondum liqueat, pronunciant reum com perendinatum fuisse iudicesque causam amplius discuti velle . si absoluitur, nihil amplius negocij habet, sed euestigio liber dimittitur. si comperendin tur iudicibus & reo dies statuitur, qua denuo causa, Ad uocatoribus accusantibus patronisque obiecta crimina diluetibus agatur. Post dictam & peroratam causam iudicum suffragia repetuntur. Quod si etiam tum nihil decernatur,quod suffragia,quae neutram in partem venerint, dimidium summae non excedant,iterum pronunciant reum comperendinatum, & tertio consilium indicitur. Constituta die, qua tertio quoque causa eodem modo, repetatur,demum in suffragia itur, nec tamen amplius ratio ulla eorum ii,
o belur,quibus nondum liqueat Idcirco nisi paria fuerint suffragia necesse est reum vel damnari vel absolui .s absoluatur,nihil amplius ei negoch est, ut
dixi. sin pronuncietur damnatus, decernitur quanam poena in eum sit animaduertendum.de genere poenae reserunt,tum Ad uocatores,tum praesecti collegio iudicum. mos tamen est, ut Advocatores eam poenam proponant, quae pro genere criminis videatur acerbissima. etenim huius magistratus officium est,ut ad severitatem inclinet. Alij verb, consiliarij,inqua ac praefecti quadraginta virum, quibus ius est ad id consilium iudicum referendi, leuiores poenas proponere consileuerunt, nisi crimen fuerit adeo atrox vi lementiae nullus sit locus seu Ad uocatores lenius egerint quam eum magistratum deceat. propositis omnium sententiis eodem firme modo decer-
345쪽
nitur poena qm reus ille sit assciendus,quo supra diximus Senatustosultum Efieri solere,ubi praeconsultorum sententiae variant. quam rationem si hoc in loco repetere vellem,importuneque tedio ascere lectorem; merito ineptus haberi possem.hoc tamen dixisse satis est,eam sen tentiam iudicum pronum
clari,quae reiectis aliis plura dimidiis suffragia tulerit. Hocan loco mihi via deor non ab re facturussi bina instituta annotauero prudentissime a mai ribus nobis tradita Primum est quod nullius rei seu iudici j quempiam magistratum ne dum ciuein sine prouocatione arbitrum esse voluerunt, sed omni in re summum ius atque arbitrium es Ie consiliis seu collegiis tribu tum. Alterum vero superiore illo non minus utile est, idque est tale, quod voluere iudices non ore sententias dicere aut palam statuere quidnam feta. Fliant, sed clam suffragiis decernere quod maluerint . utrumque sane meo iudicio, prudentissime. nam quod summa authoritas nulli magistratui concessa sit, recte se habet.etenim praeterquam quod periculosum est,summam alicuius rei, quaecuque ea sit, committere paucis ciuibus:tum illud cauetur, ne si forte res deliberata male cesserit ciuitas de paucis ciuibus queri possit. Vt vero clam decreta iudiciaque fiant non minore prudentia sancitum est. iudices enim, huiusmodi sussiagiorum instituta ratione,liberius iudicant, quam si palam atque ore sententia ferrent. ex quo interdu vel propter a bitionem ab aequitate abducerentur, vel amici ac bene de se meriti ciuis OG sensionem vererentur, vel potentioris indignationem extimescerent. Illud quoque prouisum est,ut quisque iudicum iudicium suum sequatur, nec ab Galterius iudicis authoritate pendeat: quod facile accidere posset, si, ille qui prior dixisset sententiam prudentissimus ac scientissimus haberetur: quoci ca nec etiam ab excelletissimis philosophis genus hoc iudiciorum omissum
est. sed ad rem redeo. Postquam omnis iudiciorum ratio a nobis exposita est,ad xx xx capitalium causarum iudices de quibus dicedum institueram, reuertar.Horu collegiu a ciuitate nostra ad quod Aduocatores de causis c pitalibus reserant,eoque deliberante sontes puniantur institutum est. Ideo, que non nisi in causis grauissmis,ubi etiam reipublicae intersit,in utram par tem iudiciu cesserit,Advocatores Senatu cossi sunt rarissime vero malus co, silium. Verum omnes capitales causae ad hoc quadragintauirale collegium deserunturiculus sentetia rata est, nullusque ab ea amplius est prouocationi Hlocus. gerunt hi magistratum octimestrem, postquam sedecim menses expleuerint in serensibus causis iudicandis. Tria nanque collegia in Republica Veneta sunt, quodlibet ex x x x x iudicibus constat. duo forensibus causis iudicadis praesecta sunt,tertium, de quo agitur,capitalibus. hac tamen d bstributa ratione sunt, ut cuin primum functi fuerint magistratu capitales hi iudices,in ordinem ipsi redigantur, aliique x L viii magni consilij comitiis sufficiantur.Non tamen hi suffecti confestim ad iudic indas capitales causas accedunt,sed collegium illud x x x x virale, quod urbanis causis decernendis octinaestri eo temporis spatio proectum fuit,subit in locum capitalium, qui iam defuncti sunt magistratu. his vero forensibus atque vibanis iudicibus succedunt
346쪽
A succedunt terrij xx xx viri, qui item eo inimestri interuallo exterorum causas iudicarunt,in eorumq; locum illi nuper stillecti subeunt. sicque petvices ijdem iudices & de forensibus causis tum urbanis tum exteris, & de capitalibus decernunt,ac totum biennium in his iudiciis versantur.Ttia hec collegia iudicum proprias habent appellationes . primum, ad quod exterae causae deseruntur, nouum nominatur. secundum, quod urbanis praeficitur, vetus dicitur.tertium,quod de capite sonitu iudicat criminale a criminibus nuncupatur.hi quadraginta viri criminales nuncupati praeterquam quod in causis criminalibus siue capitalibus siummam iudiciorum habet,admittuntur etiam in Senatum & ius suffragij in eo ordine obtinent. Habentpraete-B rea triumuiros ex suo ordine,qui singuli binis quibusque mensibus sorte Oducuntur,ac per vices semper assident duci & consiliatiis, paremque illis amtoritatem ad Senatum reserendi de quacunque re voluerint habet;itemque ad magnum consilium, eo tame modo quem sis pra tetigi. nec absque ratione xx x x hi iuniores viri Senatoribus,qui plerunque senes esse solent commixti sunt,ut scilicet naturalis senum frigiditas iuuenum calore temperetur Non tamen iuniores hi senibus numero pares sunt,sed longe pauciores; tot tamen, ut aliquod caloris vestigium in Senatu Ponsultis apparere atque inesse queat: quod quandoque in rebus agendis perquam necessarium est. accedit etiam illud, quod senatoria autoritate his x x x x viris concessa, Reipublicae administratio aliqua ex parte inferioris notae ciuibus communica-
C ra videri potest, quales plerianque hi sunt qui quadragintauiratum gerunt, in quo ordine populari quadam lege maiores nostri usi sunt.Nam tribus his
x x x x virum collegiis singulis quibusque diebus, quibus conueniunt, ce tum ex aerario stipendium constitutum est. Ideoque raro admodum diu tes ciues hunc magistratum petunt, facileque, si petierint, repulsam serunt. Verum egenis ciuibus,probis tame hominibus, facilis est ad hunc honorem accessus. Qua ratione tum inopiae proborum ciuium aliqua ex parte consillitum tum etiam reipublicae administratio non solum diuitibus & insignioribus ciuibus,quod optimatium est status & paucorum potentiet commissa est. Verum etiam aliqua ex parte,mediocri tamen,ciues inferioris ordinis ad Rempublicam accessum habent: qui mos pertinet ad popularem statum. D Ex his cuilibet compertum esse potest,in omni parte reipublicae Venetae teperationem illam apparere,cui plurimum studuisse maiores nostros,in huius opusculi exordio diximus, ut scilicet popularis status ratio optimatium gubernationi permixta esset : eo tamen temperamento adhibito, ut plures Optimat tu partes essent satis itaque iam a nobis tum de Advocatoribus tum de x x x x viris cau sarii capitalium iudicibus dictu arbitror,qui ideo instituti sunt, ut in crimina, seu genere peccati seu conditione peccantiu insigniora, animaduerterent.Nunc tepus postulat ut de nonullis inferioribus,magistratibus qui minutioribus,& genere ipso & hominu sortunaulciscedis delictis di maleficiis prcsunt, pauca quςda perstringamus. Hi quoque duplices sunt.
alteri ius capitis habent. alteri non nabent: quorum potestas eo tantum ex
347쪽
tenditur,ut in vilissimos homines, atque in meretrices animaduertat: quos Evel virgis caedi iubent vel in carcerem coniici, prout quemq; peccasse costiterit. Potior vero ille magistratus qui capitis iudicium ferre potest,rursus b, partitus est. Nam non iideiudices quaeri at de crimine,& quaestioni reum adhibent ac sententiam ferunt: sed priores, noctis scilicet praesecti, totam prius causam reorum agitant ac scriptis mandant, quae testes dixerint, quaeque rei vel sponte vel coacti tormentis confesti fuerint: demum omnem causam ad iudices proprietatum deserunt. diuersus a priori hic est magistratus, hique sententiam ferunt,ubi de causa capitis agitur.quod si leuius fuerit delictum
ut tantum virgis caedendus aut carcere aliquot menses coercendus reus esse
videatur, noctis praesecti totam causam expediunt,neque collegium qua- pdragintauirale consulunt, siue coniicere quempiam in carcerem voluerint,
siue quaestioni adhibere. quod ipsum ius tamen Advocatorius magistratus non habet, vertim opus est, ut prius collegium consulat,atque auctoritate decreti illius collegi j nitatur.neque sine magna ratione hoc ita institutum videtur fuisse.Nam si pro quolibet crimine M pro iis reis, qui homines nul- Iius praetij fiunt, consilium consulendum esset, incredibile negocium Reit,ublicae administrationi coactaretur: sontibus etiam viris maior peccandiicentia tribueretur spe impunitatis maiore proposita. Vt ergo iudicia huiusmodi expeditiora essent ac breuiora, Praefecti noctis etiam autoritatem, qua Advocatores priuati sunt,obtinent. Hi noctis pr secti sex sunt: sex item in minimo eo magistratu cui in infimos tantum homines,leuibusque in cru Gminibus ius est.Capita tribuum ciuitatis appellantur hi, qui eum magistratu gerunt. quoniam ex unaquaque tribu in sex enim tribus tota ciuitas diuisa est tum praefectus noctis, tum caput tribus eligitur: quo more etiam in consiliariis eligendis uti solemus, quod superius a nobis minime omissum fuit. Vtriusque praeterea magistratus ossicium est, ut nocturnas excubias persuas tribus agant alternis noctibus,ac vicissim modo praefectus noctis, modo caput tribus,suam tribum circumeant ad gallicinium usque,cum publiacis stipatoribus & apparitoribus armatis , prouideantque ne per nocturnas tenebras quς maiorem licentiam praestare hominibus scelestis solent,cuipia fiat iniuria: neue fur clam domum quampiam fodiat, aut ne latro ullas per vias grassetur in quenquam. in primis Venetae urbis originibus uterque nic FImagistratus magnae existimationis erat. postmodu adiunctis nouis Reipub. magistratibus, prout ratio temporum x commoditas exigebat, horum dignitas de autoritas est obseurata: summaque potestate ad nouos magistratus translata, parua quaedam viliora negotia veluti seces in eorum subselliis resedere. Hactenus de magistratibus qui capitales causas decernunt dixisse sufficiat. De serensibus in sequenti volumine dicetur.
348쪽
o s ille in republica Veneta perpetuus semper fuit,
ne quisqua magistratus in maioribus causis sumniam autoritatem haberet: sed summum illud ius collegiorum seu consiliorum, ut usitatius loquar, este voluerunt. Ideo inserensibus quoque causis, quae summa quinquagintaquinque nummorum aureorum excesserint, nullius magistratus iudiciuest,a quo non sit prouocatio ad auditores urban
rum causarum, ciui lingua vernacula veteresa'
pellatur,& ad collegia quadraginta virum de qui bus supra commemorauimus. Sed ut perspicue tota haec iudiciorum forensium ratio intelligatur, ab auditoribus,qui quidem duplices sunt, ordime mur. noui enim siue recentes, atque veteres sunt. Veteres a vetustate nomen sortiti , quod hic magistratus apud Venetos multo vet ustior sit quam alter: qui non prius in hanc rempublicam inductus est, quam continentis imperium habuerit, multis seculis phil urbem conditam. Veteres hi auditores eandem fere autoritatem obtinet in iudiciis causiarum forensium, quae urbanis iudicibus disceptantibus diiudicantur,quam Advocatores in pleri Lque Ompibus rebus,si qua in parte legibus ossicere videtur: intercedendi,im quam, potestatem habent cum ergo a iudicibus urbanis cotra aliquem sententia lata fuerit, licet illi ab eorum iudicio ad auditores prouocare. Causa ad eorum subsellia deducta,& vltro citroque agitata ab his inter quos comtrouersia fuerit,nisi summam excedat quinquaginta aureorum nummum,ti omnesque iudices in eadem sententia conuenerint, possunt ipsi absque quadraginta virum collegio re decernere. quod si inter se dissenserint, vel unus eoru potest intercedereaeausaque illa apud minimu quoddam collegium gitatur,in quod uterque auditorum magistratus,tresque ali; iudices conia niunt,qui stiriecti sunt iudiciis de inuentis rebus: ibique minores hae causae diiudicatur. Quod si uniuersa causa eam summam excedebat, ante nostram aetatem non poterat ad Quadraginta virum collegium res deduci,nisi aliquis auditorum latae a iudicibus sententiae intercessisset, de eaque ad quadraginta viros retulisset. Nostra vero tempestate lata lex est, qua concedutur illi, contra quem priores iudices sentetiam pronunciauerint, ut post tres exactos menses,quamuis nullus auditorum intercesserit,possit diem adue
349쪽
sirio dicere,dc ad collegiu prouocare.qua lege auditorum authoritas valde Eest imminuta; quae tamen,cum intercedunt,nonnihil ad causam obtinedam valet. nam neque tres menses operiri oportet, eorumque intercessio velut
pr rogatiua iudici j videtur esse. Si auditor intercesserit prioribus iudicibus
diem dicit,collegium quadraginta virum aditur. Ante nostram aetate uteri magistratus orabat coram collegio,sententiamque uterque suam tuebatur.
paulatim vero segnitie quadam factum est, ut priores iudices quorum sententiae intercessum sit non modo orent, sed ne intersint quidem cum apud quadraginta viros causa agitatur, dictaque illis per tabellionem die, ut id, quod ius postulat,statuatur,resipondeant. mos uero ille,ut auditorem primureferrent ad collegium de causa, cui intercessissent,orationemque haberent, Fad nostra usque tempora deductus est.Nunc vero penitus intercidit, sed patroni tantum eorum,inter quos controuersia fuerit, hoc munus defungit tur , tuenturque suorum clientum causas: quibus rebus effectum est,ut dignitas auditorij magistratus, quae diu illustris fuit nostris temptibus obscura admodum & imminuta sit. Quadraginta hi urbanarum causarum iudices eundem serὸ morem seruant in iudicando, que a iudicibus quadraginta capitalium causarum seruari solere diximus. hoc latum discrimen est,quod in causis,in quibus de capite agitur & fortunis reorum,nullum certum or di tempus statutum est.In his vero urbanis litibus praescriptum est temporis interuallum, ultra quod orationem protendere non possunt:hora enim cum dimidia tantum cuilibet oranti concessa est. neq; in serensibus iis eam Gsis iudicandis variae reserutur sententiae, Ut eam collegium eligat, quam maluerit,quemadmodum in semendis poenis de nocetibus & parui praeth ho. minibus fieti solere superius dictum est: sed tantum refertur,an lata prius a iudicibus sententia confirmanda sit, vel potius abroganda. de abrogatione refertur si auditor quis intercesserit. quoa si non fuerit intercessum, sed sine intercetare causa ad collegium fuerit deducta, praesecti collegi j perorata utrinque causa non de abroganda, sed de confirmada lata sententia reserui. iurati iudices omnes in suffragia eunt. Tres item umet deseruntur viridi a rogatur id de quo relatum fuerit:candida approbatur: rubea vero eis desitinata est,quibus nondu liqueat,sed velint causam ampliari. nihil autem docretum habetur,nis plures quam dimidi j abrogauerint aut approbauerint. Hquod si iudicibus nondum liqueat,&in neutram partem iudicium factu sit, causa ampliata pronunciatur ad altera diem, qua eade fere repetuntur. quod si etiam eadem die iudicium pendeat,tertio cogitur collegium, causa repetitur. qua perorata utrinque itur in suffragia, neque amplius ulla eorum iudicum,quibus nondum liqueat habetur ratio.quare nisi paria fuerint suffragia,in alteram partem fit decretum,sue de abroganda,sive de confirmanda sententia lata. Abrosata sententia nequaquam adimitur potestas actori, quin de eadem re iudicium repetere possit. nihil enim abrogatione statutitur, sed tantum lata sententia antiquatur. confirmatione vero & approbatione rata fit sententia,quam priores iudices pronunciauerunt neq; amplius
350쪽
A prouocationi est locus, neque iudicium repeti potest seper eadem re, nisi
causae quidpiam noui accedat. Atque satis nactenus de auditoribus veteribus dictum silmunc pauca de recentioribus perstringamii. Hic magistratus in nostra republica non fuit prius institutus, quam in continentem stuariis hisce snitima Venetum imperium extendi coepit. Ad hos a prctorum iudiciis prouocatio est, aliorumve magistratuum qui extra urbem populis, qui in nostram venerunt societatem ius dicunt. Veteres enim auditores viri Dque causis urbanis scilicet de exteris, haudquaquam satisfacere potorant. Quamobrem eam appellationem etiam sortitus est, ut nouorum siue r centium diceretur. Nam post constitutam rempublicam imperium Vene-B tum extendi coepit in V en etiam oram,quae ad veteres dominos veluti quodam postliminio volens ac libens rediit. Etenim ut in exordio operis ostendimus, nobilissimi quiq; prouincis Venetic barbarorum impetum Itali que totius devastationem fugientes se in nostra aestuaria receperunt,urbemque hanc opulentissimam condidere. Cui etiam nomen Venetiae indiderunt multitudinis numero: ut posteris testatum esset, storem nobilitatis omnium ciuitatum Venetiae regionis eo couenisse.Igitur cum breui imperium Venetum crevisset in immensum, unus haudquaquam magistratus urbanis & exteris causis satis esse poterat. Idcirco nouus hic institutus est, nouumque quadragintauirale collegium. Prouocatio quoque quae ab aliis soris qui ius dicunt fit, ad horum subsellia defertur. atque hoc demum coli C gio disceptante omnes eiusmodi causiae disternuntur. eadem in omnibus ratio est, parque modus huius magistratus & collegij,quem paulo ante docuimus , ab auditoribus veteribus & collegio quadragintauirali urbanarii causarum iudice, seruari solere . illud tantii ius auditoribus recentibus additum est,quod in causis, quae summam quadraginta nummorum aureorum non excesserint latam sententiam de qua ad eos sit prouocatii, moderari queut, eiusque partem, si ita ipsis videatur, abrogore, partem Vero comprobare, dum modo omnes in eandem sententiam conueniant. quod ea de causa institutum est, ut exteri homines & aduenae,quorum praecipue rationem haberi debere sium mi philosophi tradidere molestia leuarentur, de sine magno rei familiaris dispendio litium exitum inuenirent. Hoc iure vetereres priu D ti sunr.necesse enim illis est ut aut totam sententians approbent, aut totam reicindant,atque irritam faciant Si noui parti intercedere possunt reliquis non intcrcedere:at veteres contra: aut enim toti intercedunt, aut uniuersam integram dimittunt. Hocque pacto exteroru lites breuiori spacio dirimu tur,quam cause urbanae et quamuis patronorum & iurisconsultorum versu tia, quae nihil contra fas intactum relinquit,in immensum quae Vis lites protrahuntur,quod ubique gentium seri solet, ubi non temere sed statuto omdine iudicia fiunt. Explicata fere a nobis est iudicioru ratio, superest ut paucis perstringam' eos magistratus qui rimi in causis urbanis ius dictit .a quibus ad veteres auditores prouocationes fiunt & ad collegium quadragnita viroru, quorum iudicium sex sunt subsellia pro qualitate causarum & perso-