장음표시 사용
372쪽
AEPE numero mecum ipse animo reputans, so
lere plerunque accidere,vt viri probi; ac bonarum artium non ignari, praeter eorum spem,& institutum vocemur ad munus Antistitum, ac Ecclesiis praeficiantur Episcopi;quibus neque ocium est,neque facultas,ut dare diutius operam possint lectioni Theologorum, & Iuris pontificis peritorum; a quibus singula quaeque doceantur,quae pertineant ad officium praesulis; nam & diuturnus labor, &multi loci perplexi deterrent politioribus studiis
alluetos ab huiusimodi authorum lectione: idcirco no putaui rem inutilem me facturum, si praecipuam totius huius muneris partem,eam inquam,quq Versatur circa Sacramenta, compendio quodam comprehendero, ac eam leuem adhibuero, ut cuiuis don ignaro bonarum artium , absque diuturno labore,aditus non dissicilis pateat ad Sacramentorum rationem intelligendam; quam perspectam habere, & aliis posse tradere praecipuum est oss-cium Episcopo tu, ut inquit Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia.
Deum igitur optimum precor,ut coeptis nostris faueat,& essciat,ut non indigne omnino pertractemus res tam magnas,& diuinas. Antiqua quaedam 1, fuit opinio, iam fere a mudi primis exordiis cum hominum genere nata,indigere humanum genus ad veram pietatem, & religionem puram expiatione quadam,& sanctificatione,quam pro hominum natura, etiam existimarunt fieri verbis,& caeremoniis quibusdam .ita nanque natura institutum est humanum genus,ut ex sensibilibus rebus notionem etiam intelligibilium nanciscatur, nam veluti natu in hominis vicem quae & se pollutam esse sentiebar, S: maiori quadam Lanc catione indigere , ut digne ad pietatem, &puritatem religionis accederet, inuertit in plerisque omnibus hominibus amitia daemonum;qui sicuti veram religionem,ac unius dei cultum peruerterunt, ac sibi pro Deo sacrificia exhiberi voluerunt; ita etiam expiationes quaedam,ac sacra,eorum fallacia adinventa sunt, quibus magis se pollueret
373쪽
humanum genus,ac magis,magisque a Deo recederet,daemonum malorum Ecultui emancipatum . Mansit tamen apud nonnullos homines, paucos
quidem,ssed optimos,& lanctissimos unius veri dei cultus, ac diuino in stinctu , Sacramenta, dc sacrificia quaedam instituta; quibus veluti signis fidei, quae illis inerat,redemptionis nostrae per Christum, & expiabantur, de sanctis scationem recipiebant. Moses his superuenit, per quem data est lex populo illi,semini,inquam, Abraham, Isaac,& Iacob,quibus pronii sibin a Deo
fuerat ex eis oriturum semen, in quo benedicerentur omnes gentes: in lege
vero a Deo instituta fuerunt quaedam Sacramenta, in quibus apertius signia ficata fuit redemptio futura per Christum. In Mosaicis Sacramentis prς aliis omnibus expiationibus, de lotionibus praecipuum obtinuit locum Circun- Fcilio, quae Abrahae ante legem tradita fuerat, a lege verbsumma cum veneratione accepta. Hςc,ut inquit Apostolus,suit signaculum iustitiae fidei, qui fuerat etia in pr putio patris nostri Abrahet. Expiabatur infantes Circucili ne a labe peccati originalis ratione fidei, cuius signu suerat Circuncisio.non ergo Circucilio aliquo facto efficiebat iustitia, quς occulte diuinitus infum
debatur, sed tantu significabat reconciliatione,& expiationc,quq tuc cons rebatur diuina vi homini,Circuciis. Alias vero expiationes,quae lotionibus, de asipeisionibus fiebant, Apostolus appellat iustitias carnis , eo quod non pertinebant ad emundationem anim,& spiritus purificationem, id peccatorum abolitionem: d tantummodo ad expiationem immunditiae carnis contractς, vel ex contactu cadaueris,uel ex lepra,vel ex qua pia huiuscemo- Gdi causa,seu etiam ex peccato quopiam: significabant utique futuram expiationem animi, & eius figurae erant, non tamen ad eam attingebant ullo pacto: quod tamen in circuncisione factum fuisse, iam superius dictum a nobis est. Sacrameta ergo Veteris legis, proportione quadam, legi ipsi respondebant.Nam sicuti lex non ducebat ad perse Mim,led finis eius erat quantum ad hanc partem,de qua agimus,quae ad caeremonias spectat) perduce re homines ad cultu Dei spiritualem, per fidem Christi explicitam hoc catinali corporeo cultu: ita etiam Sacramenta legis, vel ligna erant expiationis animi, quae in aliquib' fiebat diuina vi, ut in Circucisione,vel corpus ex. piabant ab irregularitate quadam contracta ex immunditia quapiam corporea,aut ex aliquo peccato,quo impediebatur a coetu sacrorum,& populi. HPost Mosem promulgato Euangelio per Christum , longe nobiliora ab ipso instituta sunt Sacramenta quae & significarent expiationem, de sanctificationem de, significatione ipsa eslicerent, de quibus a nobis hoc opus est institutum . Velum ut colligamus id, quod ex sit perioribus patere facit Epotest,communis quaedam animi coceptio su per fuit,Sacramenta ea esse,
quibus spirituale quodpiam arcanum sub rdensibili contineretur: unde a Graecis appellata fuere Mysteri Mid est,arcana. Illud hic animaduertendit, ne decipiamur,ut quibusdam accidit. Nam apud Veteres,& in Sacris literis si pius Sacramentum dicitur id arcanum,quod latet; interdum vero sensibile signum illud,sub quo latet arcanum dictum est Sacramentum: non quod
374쪽
A ipsum sit arcanum, quippe quod patet sensui, sed quoniam sub se contineat
arcanum quod quidam ignorantes non intellexerunt locum Pauli in Epistola ad Eplaesios,ac propterea negauerunt matrimonium esse Sacramentum, eo quod Paulus dicat, postquam disseruerat de uxore, & viro : Hoc autem magnum Sacramentum est,dico autem in Christo & Ecclesia; quasi ex his Pauli verbis sequatur,matrimonium non esse Sacramentum, sed coniunctio Christi cum Ecclesia; verum si accuratius animaduerterent hi scio li,inuenirent fere semper in sacris literis Sacramentum appellari arcanum. haec etenim magis propria est Sacramenti significatio, in qua Mysterium a Graecis appellatur. Na apud Thobiam angelus Raphael inquit capite duo-B decimo, Sacramentum regis abscondere, bonum; id est, arcanum; opera autem Dei praedicare conuenit. Itena in libro sapientiae de iniquis dicitur, qui irriserunt pios,nescierunt sacramenta Dei. Item apud Danielem.ut quererent misericordiam a Deo coeli super Sacramento isto. sic in Apocalypsi dicam tibi Sacramentum. Quibus omnibus in locis Sacramentum dicitur arcanu. Verum apud Theologos posteriores immutata fuit huius nominis ratio,ac appellarunt Sacramentii signu illud sensibile, sub quo latet arcanuspirituale arcanu vero id quod latet appellauere re Sacramenti. Nobis ergo
tractaturis de Sacrati et is Christianet legis & Catholicet Ecclest, illud exordiu est futuendum, nullii humano generi polluto per peccatu originis, quo infectus via tu quis': nascitur, qui per seminale ratione, id est, paterna originec, trahit ab Ada, itemque magis, ac magis polluto peccatis,quq i se unusquisq;
adultae aetatis admisit,nullum inquam, patere aditum ad peccatorum abolitionem, & expiationem, ad reconciliationem, & gratiam ineundam cum Deo, nisi per Christum Iesum dominum nostrum, qui unus mediator est Dei,& hominum, ut ait Apostolus, neque aliud datum est nomen, in quo oporteat nos saluos fieri. Verum Christi redemptionem nobis applicamus
per fidem in singuine eius, ut item ait A postolus. Oportuit igitur homini, qui ex sensibilibus ad intellectualia peruenit,& cui contigit salus per hominem Christum constantem ex corpore humano & sensibili, sanctificationem,S expiationem adhiberi quibusdam rebus sensibilibus; sub quibus lateret haec sanctificatio,& gratia, qua spiritualiter a Deo per Christu sanctiur, ficatur; oportebat etiam accessum sentibilem, & corporeum hominis sanctificandi esse ad res illas sensibiles,quo testatum faceret, se fide accedere ad suscipiendam sanctificationem, de gratiam. Qua de re beatus Thomas excellentissimus Theologus saepenumero appellat Sacramenta protestationes Edei, quavis etiam sint protestationes fidei in ministris,qui ex fide Ecclesiet
Sacramenta dispensant. His fundamentis iactis, accedamus ad institutum, ac prius ordiamur a definitione Sacramenti. Duas ponemus, quae cit eandevim habeant,posterior tamen est priore explicatior. Prior est August ini,qui
dicit Sacramentu esse inuisibilis gratiet visibile forma. posterior est Vsonis de S. Victore viri doctissmi qui definit Sacramentu esse sensibile elementia similitudine repr sentas,institutione significas,& sanctificatione cotines im
375쪽
uisibilem gratiam. Haec,ut dixi,posterior,quamuis re eadem sit cum prim siri, est tamen longe explicatior, attamen utitur vocabulo hoc elementum pro sensibili re quacunque. Res ergo sensibilis est Sacramentum, quae natura constat , & habeat oportet ex instis a natura similitudinem quandam cum re, quae spiritualiter agitur, ideo addidit Ugo, similitudine repraese tans. Verum quoniam Sacramenta vim habent ex institutione Christi, ut infra dicemus, ideo adiunxit; institutione significans . Nam naturalis illa
similitudo non sgnificaret gratiam dari per rem sensibilem, nisi a Christo
ita fuisset institutum;& quoniam, ut inserius dicemus, unum quodque Sacramentum conficitur rebus, & verbis, in quibus continetur sanctificatio , & serma Sacramenti, ut itidem dicemus, ideo additum est, sanctifi- Fcatione continens gratiam spiritualem, qua sanctificamur Ex hac definitio. ne Sacramenti, cuilibet patere potest , institutionem Sacramentorum omnium non potuisse a quopiam homine fieri, praeterquam a Christo, qui item Deus est. Nam cum Sacramenta contineant gratiam, & sanctificent; gratiam vero det Deus per Christum, nullus homo, neque etiam Ecclesia uniuersa, potuit instituere,& sanctificationem adhibere rei sensibili, ut per eam praestetur accedenti, & credenti gratia , & sanctificatio . Solus
ergo Deus, qui dat gratiam , & non nisi per hominem Christum potuit
instituere Sacramenta, quae habeant hanc vim certam. Ex hac etiam definitione exploratum esse potest sensibilem Sacra metorum formam, signum esse diuinae largitionis, qua nos per ea sanctificaret. Uerum ex parte acce- Gdentium ad ea, sunt fidei protestationes. Is enim accessus, quo quispiam adit Sacramenta, protestatio quaedam est illius, quod credat, non tantum
articulis fidei, sed etiam diuinae promissioni, & institutioni, qua pollicitus
est se per ea sanctificationem traditurum. Verum, quoniam diximus S cramenta sanctificari per verba , & quod quodlibet Sacramentum constat ex rebust, di verbis; ideo totum illud est latius explicandum. Primum explicabimus id, quod supra tetigimus, Sacramenta iure constituta esse in rebus sensibilibus, tum ex parte instituentis, & in eis operantis,tum ex parte hominum, qui accedunt ad Sacramenta; ex parte instituentis, cum in redemptione humani generis verbum diuinum sibi assumpserit hominem, quo uti instrumento operaretur salutem nostram, qui corpus habet, & est Hsensibilis. quamobrem Damascenus in libris de fide, appellat corpus Christi organum diuinitatis coniunctum, scilicet, sicuti manus organum hominis est; inquit enim, tactu sanabat, aliaque mira operabatur, diuinitas utique sanabat, fanabat tamen tangendo, quod corporis erat, sicuti se ra faber facit scamnum secando, utique serma scamni ab arte est, org num tamen cst serra , cuius est secare, quia ergo secando facit scamnum faber , utique serra organum est artis. Redeamus eo , unde sumus digressi. Cum organum diuinitatis fuerit humanum corpus sensibile, quod agendo , & patiendo, ut organum diuinitatis operatum est salutem nostram,utique rationi consentaneum omnibus videri potest alia quoque
376쪽
A organa,disiunctiora,inquam, Sacramenta esse in rebus sensibilibus eostitura. ex parte vero hominis per ea sanctificandi, nulli dubium, quin maximὸ debeant Sacramenta esse in rebus siensibilibus constituta. Nam homo ita esta natura factus, ut ex rebus siensibilibus capiat notionem rerum intelligibilium. imo in his, in quibus haesitatio esse potest, maxime homo fit certus
ex signis sensibilibus, quale est in Evangelio cum dixissent pharisaei, quis
est hic qui peccata dimittit: dominus noster,ut eos certos reddere respondit, quid est facilius dicere, dimittuntur tibi peccata tua, an dicere surge,& ambula ; ut autem sciatis filium hominis habere potestatem dimittendi peccata, conuersus ad aegrotum illum dixit, surge, tolle grabatum tuum, B de ambulat ecce signo sensibili reddidit illos certos rei insensibilis,in qua hositabant ; sic in hae sanctificatione hominum, ut omnis haesitatio a corde nostro pelleretur, fuit necesse signo sensibili a Deo instituto animum hominis firmare , ut, sicilicet, certus esset, nisi ficte accederet, se consecutu- Ium gratiam de reconciliationem per illud signum. facile ex his cuilibet apparere potest merito Sacrameta esse in signis sensibilibus. Uerum quoni Sacra meta institutione significat,& sanctificatione cotinet gratia, oportuit signit Sacrameti sensibile duplex esse: altem, in quo esset praecipua de prima vis signiscadi,cuiusmodi sui verba: alterii vero in quo esset naturalis similia
Iudo representas. Hui' ordinis sunt res aliet natura costates,in quib' apparet similitudo,natura reseres id,quod inuisibiliter fit interius: verba vero prςci- C pua habet vim significadi. Costat ergo unuquodq; Sacramentu ex rebuS, Mu erbisunde nec res sine verbis, nec verba sine rebus perficere queunt sacra- meta. Quomodo aute in unoquoq; Sacrameto sigillatim id fiat, infra, cum de unoquoq; per se Sacrameto loquemur,liquido explicabimus. Non enim omni u est idem modus,& eadem ratio. Cum igitur res, dc verba unum Sacramentum constituant, necesse fuit Theologis hoc in loco mutuare vocabula a Philosophis, unde appellarunt verba, formam Sacramenti res vero alias sensibiles, materiam, ea de causa, quod materia per se indeterminatast, terminus vero fiat a forma . Itaque cum res, quibus utimur in Sacramentis non ita determinate repraesentent, 5e significent quid agatur, dete minatio vero fiat a verbis, dixere verba formam esse, alias res materiam.
D Verbi gratia, in baptismate aqua de ablutio diuersia possunt referre, ut se, licet, mundetur corpus, ut sanitati constulatur, aliaque huiusmodi, verba addita,scilicet,ego te baptizo in nomine patris,de fili j de spiritus facti, determinant,quid sat ablutione illa. His expositis restat,ut explicemus tres quaestiones,in quibus solent multum digladiari inuicem Theologi iuniores. Prima pertinet ad vim efficientem Sacramentorum,an, scilicet,snt tantum fgna rei spiritualis,quaest; an de ipsa quippiam essiciant. Altera quaestio est, de Sacramentorum effectibus, quorum prior est in quibusdam Sacramentis character,quid nam,inqua,sit is character. Altera vero est gratia,m,scilicet, sacramentalis gratia sit quippia aliud a gratia illa, qua iustificamur, dc a peccatis expiamur. In ea dubitatone,qua primo loco proposuimus, inter iunio-
377쪽
res Theologos controuersia est, na nonnulli,ut Ioannes Scotus, que in hac si parte secutus est Durandus, putant, Sacramenta Ecclesiae, esse tantum signa quaedam gratiae, & sanctificationis, quam nobis Deus solus, de immediate praestat, & in anima gignit, veluti ex pacto quodam nobiscum inito, quod quandocunque contigerit nos accedere ad Sacramenta, & eis inutiari , ipse occultam nobis daturus est gratiam. huic sententiae videtur Psaltimus adstipulari,in quo dictum est, gratiam & gloriam dabit dominus.Prete. terea Charitas Dei, quae est gratia, vel inseparabilis est a gratia, datur nobis , & infunditur per spiritum sanctum; item quemadmodum nihil potest igniri, id est fieri particeps natu rae igneae, praeterquam ab igne; ita nihil potest fieri particeps naturae diuinae, quod nobis contingit per gratiam, prae- Fterquam a Deo. Afferunt hi praeterea alias rationes, quibus ostendere conantur, impossibile esse virtutem essicientem, etiam instrumentariam contuneri in Sacramentis,quae nec diuisibilis, nec indivisibilis in eis constitui potest commode; dc in verbis,neque permanentem,cum verba sequantur m tum,neque successivam,quae in ultimo instanti prolationis verborum nulla esset,sicuti tunc nullus est motus,qui iam esse dest. Hae fere rationes potiores adduci solent a Theologis magni nominis, quas ut euitent in eam adducti sunt sentenctam,ut dicerent Sacramenta non tantum veteris,sed etiam
nouae legis,& Chistianae ecclesiae,esie tantum signa arcanae gratiae, & sanctuficationis, quae in illis praestatur. Verum beatus Thomas &doctissimus, &sinctissimus vi cum animaduerteret dicta sanctorum, Augustini, inquam, cqui,ut magister dicit in quarto libro,cum loqueretur de baptismate,quae est virtus, quae tangit corpus & abluit cor, item omnium Theologorum sua aetate superiorum, qui dixere Sacramenta nouae legis differre a Sacramentis legis Mosis,quia essiciunt id, quod significant, non est horu sententiae assensus;sed dixit,pr sertim in summa theologi qua postrema etate coposuit,in Sacramentis esse quandam causam effectricem sanctificationis, de gratiae, non quidem primariam, sed instrumentalem. Nos quidem, quamuis non dissileamur superiorum authorum sententiam posse dessendi,& euitare nodos earum rationum, quas attulimus; nihilominus putamus veriorem esse,& magis consonam dictis sanctorum, nec alienam a progressu rerum naturae Thomae sententiam. Nam quamuis in aliis Sacramentis veteris legis dici H posset non fuisse illa cena fgna collatae gratiae, sicuti sunt Sacramenta Christiana' in Circuncisione tamen hoc dicere non eossunt: ideoque Circuncisio aequari poterit Sacramentis Christianis . nisi velint dicere, quod maior grauae copia traditur in baptismate,quam in Circuncisione: quod quamuis si probabile, non tamen effcit in genere Sacramenti nostra esse potiora Circuncisione. Nam cum Sacramenti ratio significatione constet,oportet
nostra Sacramenta in significatione quidpiam maius habere quam signa esse ; ideo significando essiciunt id , quod significant, eo tamen modo,
quo virtus essiciendi est in instrumento . tota haec res probe declaratur ab Aristotele in secundo libro de Generatione animalium . nos paucis curabimus
378쪽
A rabimus hanc satis implicatam rem illustrare. Omne , quod sit, ab aliqua causa fit, quae actu est id, quod facere debet; verum quaedam statim absque ullo medio a causa sua fiunt,ut ignis, qui ex ligno generatur ab alio igne, quaedam vero sunt quibusdam organis, & instrumentis, in quibus id, quod iit, non est in actu ex propria ipsorum natura, & forma; sed tantummodo quatenus mouentur a causa mouente, & essiciente. Huius rei exemplum clarius sumi potest ab his, quae ab arte fiunt: Utique pictor,seu faber
mente conceptam habent formam, quam volunt effngere; fit ergo res illa ex potetia, actu a forma concepta, quae est in mente artificis; verum penicillo , & coloribus pictor, variis ferramentis faber: ea serma in illis instru- II mentis non est actu secundum eorum naturam, ut perspicuum est, sed quatenus mouentur ab artifice, & hic motus localis est, quare magis subiectus sensui,& visui;alio namque modo mouet penicillum pictor,cum vult essi
gere caput hominis, alio cum pingit pedem; sic facit faber quilibet, & modus ille motus accommodatus est formae pingendae, seu sculpendae; unde forma illa est in instrumentis per modum motus,id est, in quantum mouetur ab artifice, ideoque inco mplete, ac veluti per transitum quendam, quo ut ita dicam,gratia melius explicandi hunc locumὶ forma quae est in mente artificis,transit per modum instrumentorum in materiam illam; non est ita re vera, sed modus quidam similis est.ab arte veniamus ad factionem naturae. si animal generatur, utique generatui ab animali alio actu existe c te, sed medio semine, veluti organo,in quo fit impressio quaedam,& motus ab anima generantis, non localis, ut ab arte, sed alterationis cuiusdam seni non perceptibilis, sed ratione secundum analogiam,& proportionem artis, quo motu medio generatur aliud animal. utique, ut inquit Aristot Ies in eo loco quem adduximus supra, anima non est actu in semine; sed in animali, a quo dici sum est semen; in semine vero est motus ille impressus a generante, in quo est anima, sicuti sorma artis est in motu penicilli,aut se
ramentorum. Explicatis his,quae pertinent ad artem, & naturam, veniamus ad exponendam nanc vim essicientem, quam ponimus in Sacramentis nouae legis; in quibus dicimus, esse vim instrumentalem, ad efficiendam sanctificationem.Verum, quoniam primum & proximum diuinitatis iustrumentum est homo ille,id est, natura illa humana, quam verbum assumpsit,
ut inquit Damascenus in qua corpus est sensibile,cuius opera,vt instrume to miracula a diuinitate fiebant, sicuti tangendo sanauit leprosum,& expuendo coecum,& vocando Lazarum suscitauit: in Christo primum speculemur hanc vim instrumentariam, & ab eo poterimus commodius accedere
ad Sacramenta. Sanatur letrosius tactu Christi,non potest dici tactum illum sitisse tantum signum, imo vim habuit ad sanationem illam, nec possumus dicere primam vim efficientem miracula non esse in Deo, vis igitur in tactu corporeo fuit vis instrumeti: quare quemadmodu motus ille penicilli,
in quantum dirigitur ab arte pictoris, habet vim essiciendi imagine, quq vis nihil aliud re est,quam mot' penicilli,quatenus scilicet ab arte dirigitur, ita
379쪽
in semine ina pressio illa, seu alteratio facta ab anima generatis est vis instru- Ementaria,per quam sit aliud animal, & in ea est in potentia anima, non aliares ab ea impressione, sed ipsamet impresso, prout directa est, & impressa ab anima generantis ita tactus ille corporeus Christi, qui prout dirigebatura diuinitate, fuit vis instrumentaria, qua leprosus sanatus suit, non alia res praeter tactum; sicuti nec alia res praeter motum emicilli est vis instrumentalis picturae:tactu ergo Christi sanauit diuinitas, licuti motu penicilli pictor pingit,& diuerso motu diuersas quoque essingit imagines. His expolitis de
Christo in quo primum est diuinitatis organum, accedamus ad Sacramenta Euangelicae legis. In Sacramentis est vis instrumentaria fanctificationis, verum, quoniam ut diximus vis instrumentaria no est in instrumento se- Fcundum formam propriam,sed pro ut dirigitur,& mouetur ab agente:qu re Aristoteles in eo, quem adduximus,loco de generatione animalium, inquit , formam rei factae esse in motu instrumentorum; necesse est ergo vim hane instrumentariam esse in signis sensii bilibus, secundum aliquam eorum, ut ita dicam actionem,uel actioni rem similem haec vero in Sacramentis nihil aliud est,quam significatio unde significando essiciunt; id est,uis diuina,
Deus ipse sicuti usius est tactu corporeo Christi,ut vi instrumentali ad fanationem, ita in Sacramentis nouae legis utitur sgnificatione eoru , ut vi, quaeficiat ipse id quod fgnificant: significatio vero est relatio ad rem significatam, ex institutione Christi procedens,ut ex causa, & fundamento. Illa ergo Sacramenta , quae tantum significant ' Δ quorum significatione GDeus non utitur ut vi instrumentaria , sicuti usus est tactu Christi, sunt tantum signa , cuiusmodi fuit Circuncisio : sic etiam fuit tactus Helia faei, quando extendit se super cadauer si ij Scennamitidis; non enim tactus ille habuit ullam vim essiciendi miraculum,ut tactus Christi: eodem pacto Sacramentis nouae legis Deus dedit ; ut significatione essiciant, sicuti voci Christi vim dedit, vi vocando suscitaret Lazarum. Hac re dissicillima fatis, ut puto explicata,& illustrata,no est dissicile soluere rationes cotra sentientium. Nam verum est solum Deum dare gratiam,vi agens principale,& primu sicuti animal non generatur nisi ab animali; nihil tamen prohibet, quin Deus utatur instrumento ad hoc effciendum; sicuti animal semine utitur, seu vi seminali ad generandum aliud animal. Ad ea quae adducuntur de vi Hilla an sit diuisibilis,an indivisibilis &ce. manifestum est,quod isti,quamuis grauissimi authores,non bene intellexere, quid sit vis instrumentaria, quae in quibusdam est localis motus, in quibusdam alterationis, in quibusdam similis actione ; in re igitur hac nostra, vis ista est significatio, quae est rotatio , quae non semper est in re, quae dicitur relative, ut ei inhaerens. ideo significatio, verbi gratia, sermonis, quoniam non est completa significatio,nisi in ultimo sermonis mometo,quodammodo indivisibilis est;verum quonia non est in eo completa, nisi ratione procedentium sermonis partiu, quo da alio modo est diuisibilis. hi vero putauerunt hac vim esse quoddam
accidens inhaerens rebus Sacramentoris,nec bene perceperunt modum,quo
380쪽
res, quae escitur , est in instrumento, & quam diuersis modis sit in diuersi
generis instrumentis, ideo in eas angustias inciderunt. Hac explicata quin stione, ad alteram accedamus exponendam : quoniam sunt quaedam Sacramenta, quibus non tantum sanctificatio, sed etiam quaedam consecratio adhibetur siuscipientibus, quemadmodum bapti sinate,confirmatione, de ordinis Sacramento, quae iterari non possunt, utique sancti authores, in quibus Augustinus,& in sacris canonibus Pontifices dixere,his Sacramentis imprimi characterem sit scipientibus:inde inter iuniores Theologos controuersia orta est,quidnam sit hic character. beatus Thomas putauit characterem nihil aliud esse,praeterquam spiritualem quandam qualitatem, quae pertineret ad potentiam,non naturalem, sed spiritualem suscipiendi,vel agedi aliquod
sacrum,non tamen completam,& persectana, sed incompletam, instrumentalem, inquam, qua spiritus sanctus,ut instrumento utatur in actionibus sacris: hanc potentiam posuit Thomas in intellectu hominis, non autem in voluntate, aut in substantia animae. Nam cum principium actionis, & pal- sonis proximum sit animae potentia, non autem essentia; ideo haec qualitas spiritualis in essentia non erit. potentiae autem mentis cum duae sint, intellectus,inquam,& voluntas, subiectum huius potetiae,seu characteris non potest esse voluntas, qua homo bene,vel male omnibus aliis utitur: non enim character effcit voluntatem bonam, & bonum hominem: non erit igitur
erfectio voluntatis, sed erit perfectio intellectus, qua tum bene,tum maleomo uti potest. haec Thomae sententia. contra Scotus existimat nulla fit maratione, aut autoritate niti hanc Thomae sententiam ; quamobrem putat
ipse hunc characterem nihil aliud esse, nisi relationem quandam inhaerentem essentiae animae,qua is deputatus est, & respectu habet ad illud sacrum,
quodcunque illud shsicuti in calice consecrato, nihil aliud est nisi relatio ad continendum sanguinem Christi. sic si quis iam in ciuitate sat Consul, aut
Praetor, nulla ei qualitas additur ex ea electione, sed relatio quaedam noua acquiritur ad agenda illa, quae pertinent ad Praetorem,vel Consulem,atque ad his potiundum, quae Praetori,Consultae debentur. Haec Scoti opinio magis videtur conuenire philosophiae principiis, praeterquam quod ponit relationem necessario esse rem quadam inhaerentem et,quod dicitur secundum, eam relationem, confestim illi inditam, cum primum incipit dici relative. Hoc meo iudicio non est satis Aristotelicum. Nam relatio aduenire potest alicui, de recedere, nulla in ipso facta mutatione. Verum haec omittamus, quae non multu faciunt ad hoc opus, quod de Sacranaentis instituimus;conuenit,inquam, haec sententia philosophiae,& principiis naturae. Verum dictis Sanctorum mihi videtur prior sententia magis conuenire. Inquit Augustinus saepenumero contra Donatistas, & praecipue in libro de vilico baptiomo .in haereticis si videro notam,& characterem Christi,reiicio id,quod est haereseos,notam tamen domini ubicunque veneror,agnosco,& tueor: Hic sensus,&aliis fortasse verbis expressus. Primo non satis video quo nam pacto presbyter excommunicatus, suspensus,aut degradatus si consecret,vere