장음표시 사용
391쪽
cramento conseratur Spiritus Sanctus,id est quaedam amplior ipsus gratia, si ure unctione conficitur, de materiam sumpsit unctioni accommodam . minister vero consecrationis olei, seu chrisimatis huius, est Episcopus qui quinta seria maioris hebdomadae, nudius quartus, inquam, ante Pascha,magna solennitate consecrat sanctum chrisima. Dionisius in libro de Ecclesiasti ea hierarchia praeclare tractat uniuersum eum ritum, simulque arcanos sensus exponit. Item minister Sacramenti huius, de quo agimus,confirmationis, stilicet est Episcopus,qui in Ecclesia est princeps. nam cum hoc Sacramento constituantur accedentes, in statu persectiori christiani populi, utique hoc iure spectare videtur ad christiani populi praesides. nihilominus vi h betur , ex iussu Pontificis etiam presbyter potest hoc Sacramentum consem pie: non posset tamen alij hoc committere, quam presbytero, cuius ossicium est in hae Ecclesiastica hierarchia illuminare, quod fit per gratiam,quae traditur Sacramentis. Haec Thomas tertia.quaest. 2. art. 2. Quamobrem si
qui reor, hanc potestatem mediam esse inter potestatem ordinis, de iurisdictioni. . nam quia committi potest non Episcopo, videtur iurisdictionis esse; quia vero non cuicunque clerico committi potest praeterquam sacerdoti, videri iure potest esse ordinis potestas. Haec deministro. Formav ro Sacramenti huius, huiusmodi est, signo te Ioannes, seu Maria, signo crucis, de confirmo te chrismate salutis, in nomine patris, de fili j. de spiritus sancti . horum, neutrum est Sacramentum, sicuti diximus de baptismate, sed quemadmodum ibi ablutio est baptismatis Sacramentum, non aqua, aut G verba; ita in confirmatione inunctio est Sacramentum, dc confirmatio; indigemus tamen de materia,de qua iam dictum est, de certa ea verborum sedima . in fionte vero fit haec unctio, ut significetur palam, de coram omnibus nullo pudore vetante, nulla sermidine, datum illi esse hac unctione, ut nomen Christi confiteatur,ubi scilicet oportet, de quando oporteat, c terisque seruatis circunstantiis, quae requiruntur ad seruanda praecepta a Trinativa. Accedentes ad hoc Sacramentum necesse est, ut sint abluti baptismate, secus nihil acciperent; nam potentia, qua quis potest capere Ecclesiae Sacramenta, traditur in baptismate, neque quispiam capit id, cuius capiendi potentiam non habet. si fuerit infans, sitassicit si fuerit baptietatus; quod si adultus accesserit, requiritur insuper, ut sit confessus, si inquam Herit sibi con- piscius alicuius culpae mortalis . nam cum hoc Sacramento tribuatur accedemti amplior mensura Spiritus Sancti, is utique effugit fictum, neque habitat in anima subdita peccatis. In hoc Sacrameto,ite est anadochus,qui sustineat co firmandum,quonia adhuc imbecillis est,&infirmus, ideo eget fulcimeto, cum quo cotrahitur spirituali cognatio scuti in baptistinate. verum, de hac cognatione late differemus in tractatu de Sacramento matrimonij. Beatus Thomas tertia. q.72.ar. g. putat hoc Sacramentu tribui debere etia valde infantibus, quia ampliore gratia consequuntur, 3c ideo ampliore gloria si decesserint . quc morem etia nos seruauimus,lanti viri authoritate nixi. verum
si maior esset habenda ratio Sacramenti,visibilis scilicet signi, sicuti renasei
392쪽
A non potest,qui no natus,ita etia,qui natura non est lactiis paulo firmior, non videretur congrue accedere ad firmitatis, & roboris spiritualis Sacramentum; gratia nanque x perficit natura,& eandem habet progressionem Haec nobis notaste sussiciat,peritiores stati iere veru poteriit S melius diiudicare. Anadochus praeterea in hoc Sacramento locum habet,qui veluti infirmum adhuc, & imbecillem sustinet confirmandum. cum hoc etiam contrahitur spiritualis cognatio,vt infra dicemus. Vsus Romanae Ecclesiae fuit, ut patet in Decr. de consecr. distin. 4. c. in catechisimo, ne idem esset anadochus in hoc Sacramento,& in baptismate,neque etiam in catechismo. mos ille non seruatur in pluribus Ecclesiis. Hoc Sacramento largitas quaedam amplior B gratiae datur,& maioris sanctificationis. datur item sacramentalis gratia illa, in remedium imbecillitatis animi, ad consessionem Christianae fidei conser. tur item consecratio,& character,quo statuitur in ordine persectiorum, d veluti adultorii in populo Christiano. Sacramentit hoc est bapti sinate pers etlus,veluti inchoatione rei, ipsius persectio, ut habetur distin. v. c.de his vero,Melchiade Papa authore. neque iterum assumi potest hoc Sacra metum, sicu ti nec baptisma, eo quod consecratio in ipso conferatur, & character imprimatur. Haec de confimatione sint satis.
De Sacramento Eucharistia. CAP. III.
C TNsTITVTVM naturae progressum nulla in parte deserentes in spirituali I vita, donec mortalis fuerit, de in carne peccati costituta, indigemus etiam, postquam robur adepti sumus,nutrimeto,dc fomento, ne ad carnis de syderia defluamus; quemadmodu in hac a natura nobis pr stita vita indigemus nutrimento, cibo,inquam, dc potu,quo si diutius caruerimus,lcndimus in
corIuptionem,& interitum. hoc nutrimentum,quamuis & frequens meditatio,& oratio, caeteraque id genus nobis praestent, oportuit tamen institutum a Christo esse in Ecclesia Sacramentum id est sensibilem rem, quae a canum hoc,& mysticum contineret. non defuit hac in parte Ecclesiae suae diuina bonitas. quamobrem in postrema coena dominus noster Iesus Christus hoc Sacramentum omnium praecipuum reliquit Apostolis, de in sui II memoriam praecepit celebrari. hoc Eucharistiae Sacramentum sicuti longe
omnium maximum, de excellentissimum est, ita in multis disserta caeteris Sacramentis. Caetera nanque Sacramenta continent gratiam imperfecte, ut
instrumenta, sicuti diximus in priori libro;hoc vero continet cuiuscunque gratiae sonte,Christit,inqua Deit,a quo omnis gratia, dc homine, qui nobis omne gratia meruit, & per que omne gratia cosequimur.itc dissert ab aliis,
quonia alia perfici uturin usu materiae,sicuti,baptisma ablutione,cofirmatio Vnctione,no aute in eius benedictione,seu cosecratione;hoc Vero Sacrame- tum conficitur in consecratione materiae. Praeterea dissert ab aliis,quoniam omnia alia,sicut utuntur enunciatiua oratione ita dispenset sacerdos, ut ipse
Personam ministri gerens ea coficiat; in hoc vero sacerdos induit personam
393쪽
Christi & verba consecrantia prosert ut Christus: quo fit, ut Sacramentum Elioe conficiatur verbo saluatoris,no verbo sacerdotis, ut inquit Ambrosius. Sub hoc Sacramento duplex latet mysterium,seu duplex res Sacramenti, ut posteriora more loquamur. Altera in Sacramento continetur, verum, sciliucet, corpus, de sanguis Christi. Altera vero significatur, & non continetur,
mysticum,stilicet corpus Christi, id est, fidelium Ecclesia. materia eius est
panis triticeus,& vinum, quae naturali specie significant nutrimetum. Communius naque, & magis necessarium nutrimentu hominis constat pane, ac vino;pane inqua,triticeo, dc vino ex uuis expresso. nam quaecuque alia gen
ra panis, dc vini per quadam horum similitudinem,& proportionem dicuntur panes, dc vina,primo vero, de proprie triticeus panis est,ic meus humor, Fvinum. Haec est propria huius Sacramenti materia, adeo ut ex aliis confici non postit. Et quamuis esse videantur duae rerum sipecies,ex his tamen conficitur , veluti ex partibus completum nutrimentum: sic in spirituali nutriamento Sacrametum unum est, quod perficitur ex duabus partibus,pane scialicet de vino,quibus Christus,prout passus est,continetur, de nobis significatur . quo fit,ut grauissime peccaret sacerdos, qui panem absque vino,aut vinum absque pane consecraret. De usu vero, an bene in Ecclesiam Romanam inductus Lerit hic usus,vi,scilicet, populo sub una tantum specie, panis stilicet,dispensetur,quaestio est de qua insta dicemus.vino aqua inisteri debet, quamuis etiam si non misceretur, conficeretur nihilominus Sacramemtum . ideo naistetur, quia aqua populum Dei fgniscat, iuxta illud. Aquae Gmultae, Populi multi. de quoniam in hoc Sacramento significatio est Claristianae Eccsesiae, quae Christo capiti coniuncta est, de in ipsum mutata, idcirco parum ponimus aquae,ut vi ipsius vini possit in vinum commutari. Haec de materia Sacramenti. Forma in verbis est, quae proseruntur a sacerdote, stilicet hoc est enim corpus meu ; hic calix est sanguinis mei,noui de aeterni testamenti, mysterium h dei, qui pro vobis, de pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dubitant Theologi, an verba haec omnia sint necessaria ad cosectionem Sacramenti. Scotus putat non tantu haec,sed etiam, quae praecedunt,ut accipite,dc manducate,item,accipite, de bibite, esse summa cum attentione proferenda; nam nescire nos, quibus verbis proprie sat
consecratio , de in corpus Christi mutatio. Theologi alij item praecipiunt Homnia esse attente, de magna cum veneratione proferenda, verum Verba consecrationis propria dicunt esse in pane hoc est enim corpus meu; quavis si quis praeteriret particulam, enim; no tamen propterea non conficeret. de verbis in consecratione calicis est etiam controuersia. Verum assentiendum puto sentetiae Thomae, qui sentit omnia esse necessaria,quoniam inuenimus
in Evangelio pto lata fuisse a Christo in institutione huius sanctissimi Sacramenti, praeter ea, quae,ut dicit Innocetius tertius extra de celeb. missa. Ecclesia per manus tradita ab Apostolis accepit, scilicet, aeterni testamenti, item, mysterium fidei; item hic calix est sanguinis mei, non autem hic est sanguis meus; neque,hic est calix nouum testamentum in sanguine meo. hoc postre
394쪽
A mum cosignificat usum illius sanguinis, ut pote,quem bibituri sumus. caetera explicant planius sensum verborum.Testamentum nanque hoc,ad quod pertinemus Per Christum,nouum est,& in aeternis rebus consumatur, Ut inquit Apostolus Paulus in Epistola ad Hebr os .c. 8. in hoc etia sanguine est
mysteti u fidei,id est,arcanum , quo innititur fides. nam ut item inquit Paulus, ad Romanos capite tertio. per fidem in sanguine eius constituit eum Deus propitiatorem. Antequa ad ministrum huius Sacra meti,& suscipientes,aliumque ritum accedamus, soluendae nobis sunt quaedam perdifficiles quaestiones. Prima est de vi horum verborum . item an sint enuciationes,quq
prius desinant esse, quam ibi sub specie panis sit corpus Christi, & sub spe-B cie vini,sanguis.est praeterea maxima qu stio, quo nam pacto corpus Cnrim,quod credimus ascendisse supra coctos, sit siub paruo panis nullo aut in paucis vini guttis . est praeterea quaestio de accidentibus, quae sentimus, eorumque actionibus. item modus, quo Christus magnus homo sub eo Sacramento contineatur, satis ab hominis intellectu comprehendi posse non videtur. Antequam perscrutemur vim verborum,quibus fit consecratio, de quomodo vera sint,quae dicuntur, erigenda mens est, & cogitandum augustius quoddam,& amplius hoc Sacramento contineri,& confici;ideo excellentiori quada vi opus esse. Sacerdos non ministri persenam,sed vices Christi sibi sumi tmeque materia utitur praeter eain, in quam agit, non qua,aliud quippiam agit,ut in aliis Sacrametis,sed verbis tantum perficit consecratio-C nem. quae verba ratione significati esciunt ex pane Corpus Christi, & ex
vino sanguinem . neque proferuntur a sacerdote enuntiationis modo,quasi
recitentur a Christo dicta: sed sicuti ars in artifice, qui forma est rei faciendae, in materia formam essngit:ita in his verbis significatum, quo significatur contentum sub illis accidentibus esse corpus Christi, ex pane efficit corpus Christi,nec significa quod sat corpus Christi; hoc nanque quaeda esset significatio rei inchoatae, non persectae; sed quod sit,quod est significatum
rei iam persectae. etenim par fuit,ut in verbis Christi perfectius sit res Sacramenti , quae sit eius verbis, quam in verbis ministri: idcirco magna de causa factum est,ut in solius huius Sacramenti consecratione,haec serma locuti nis adhibita sit qua explicetur rem esse,quq eius vi fiat. Accepit Ecclesia veta D ba haec a Christo,& verbo eius conficitur soc Sacramentum. verissima etiaest haec enunciatio,nam perfecte sisnificatio enunciationis non est expressa, nisi in ultimo momento, & cum significando efficiat in ultimo momento, illud est corpus Christi antea vero, semper fuit panis.Nolo nunc eam aggre di quaestionem Aristotelicam de primo & vltimo momento rei permanenti 5;de qua agitur in octauo libro Physicorum; nam no multum facit ad erindiendum Episcopum; satis sit nobis hoc verum esse,& Aristoteli cosonum, in toto praecedenti, ac priori tempore ibi panem esse, in ultimo momento,
non esse panem,sed corpus Christi.Secunda vero longe dissicillima qu stionst de modo,quo Christus,seu corpus Christi, cum prius non fuerit sub illis accidentibus,tunc primum incipiat esse. Omnes Theologi coueniunt, licet
395쪽
non sit proditum in cicris literis,rationis tamen ductu sequentes, quod fieri gillud no queat motu locali,sed mutatione quadam substantiae panis in corpus Christi, quam appellant Transsubstatiationem. hoc item statutum fuit
in cocilio generali sub Innocentio tertio. Res certe hominis captum superat. verum obsequendii est,& obediendu fidei; summittedusque intellectus diuinae authoritati,& sentetiet Ecclesiς. Haec mutatio,vi inquit Thomas, co- uenit partim cu creatione,& naturali mutatione, partim differt ab alterutra, partim ab utraque. na conueniunt tres hae, quas diximus, factiones in ordine extremoru,vi,scilicet,vnu sit post alteru,nec simul esse queut,sic in creatione est ens, post no ens, neq; simul esse queunt. qui enim fieri potest,ut ide sitens, & no ens, sic neq; album,& nigrai simul ita postremo nec panis,& cor Fpus Christi, sed ob prioris, & posterioris ordinem, dici potest ex non ente, eus;ex albo nigrum; ex pane fieri corpus Christi,disserui vero quod in cre
tione,no ens,non mutatur in ens,neque fit ens.in naturali mutatione,album
mutatur in nigrum, ratione subiecti, quod prius erat sub albedine, postea vero sub nigredine, non tamen albedo fit nigredo in hac vero, quam dicimus, mutatione,tota substantia panis, materia, inquam, & forma constansmutatur,& transit in corpus Christi. si quaeras quomodo hoc fiat,respondebo verbo creatoris,diuina virtute. si item quaeras, quana ratione intelligere queam tota substantia, rem,scilicet, existentem posse mutari in rem aliam existentem, fatebor insenue me non intelligere, qua ratione queat fieri, α sal;nihilominus certissimum mihi esse,quod fiat. an videor fortasse tibi rem a miram dixisse: expedita res est,facilis est. innumera sunt, quae natura fiunt, quorum ego ratione, vel minima ex parte attingere non queam; nihilominus sensu percipio,neque dubitare possum,quin fiat. cur ergo miraris,si paruus,& vilis homuncio, rei factae diuinitus rationem intelligere non potest.
Redeamus ad rem nostram. Conuenit haec transsubstantiatio cum creati ne,quia in neutra subiectum aliquod est;disteri tamen, quia, ut dixi, terminus a quo, panis,inquam,mutatur in Corpus Christi, in ea neutiquam, nonens,mutatur in ens,creatio nan ue, non est mutatio, sed simplex quaedam emanatio rei a prima causa;verum cum mutatione naturali conuenit, quod in utraque aliquid idem remanet,& constat sub utroque termino. id in mutatione naturali est subiectum, in hac vero transsubstatiatione sunt accidendentia, quae remanent. Haec satis sint dicta de quaestione secunda a nobis proposita, in quibus conueniunt omnes Theologi posteriores. illi vero, qui existimant in Sacrameto sanctissimo hocino esse corpus Christi verum, ted esse illum verum panem & signum corporis Christi veri,Haeretici habendi
sunt. Hac haeresim,ut habeturan Decretis,Berengarius excitauit, qui postea eam abiurauit.Zuinglius autem nostris temporibs,quibus prodeunt omnia monstra instaurauit; quam sequuntur Sacramentari j in Germania. alia quγdam etiam h resis in hoc Sacrameto, Luthero fuit excitata, quς tamen nuc mihi videtur sopita ' Nam dicebat in Sacramento altaris esse verum corpus
396쪽
A Christi,& sanguinem, simulque esse substantiam panis,& vini. Verum utraque haeresis confutatur verbis Christi, nam inquit Christus, hoc est corpus meu,quod pro vobis datur, hic est sanguis meus, qui pro vobis, & pro multitis essundetur.Tu dicis sacramentarie, ibi esse signum corporis veri,at Christus dixit, hoc esse corpus suum, non signum corporis,sed corpus, & verum corpus,ut pote,id,quod pro nobis tradetur, seu datur, seu fragitur. Quid expreuius dici potuit Haeretice Z pari pacto,hic est sanguis,& verus sanguis, is scilicet,qui pro multis effundetur . quis tam caecus, qui tam illustrem rem
non videat 3 is tantum,quem ambitio, superbia , frarernum odium excaecauit Tu vero Luthere inspice an verba Christi tua sententiam refellant. Putas B tu ibi esse verum panem,sicuti erat ante consecrationem. Postmodum, quia
a nobis comprehendi non potest modus,quo incipiat ibi esse corpus Christi si diceres incipere ibi esse corpus Christi,modo,quem non capis, laudarem. si item diceres,te non intelligere trassiibstantiatione illa, quam videbaris imridere, quamuis infinitae esset audaciae irridere tot Theologorum , & totius Ecclesiae senium propterea quod non intelligeres, rogarem, ut non ita audacter reprobares ea, quae non intelligis. at cum dicas ibi esse substantiam panis,& eum panem, qui prius erat, intollerabile est. Nam verbis Christi co- tradicis. non dixit Christus,hic est corpus meum,sed hoc est corpus meum. hoc ea,scilicet, substitia.id individuum, quod sub eis accidentibus demonstratur, est corpus meum. ecce,quam perspicue Christus hoc explicet,adeo, C ut nulli dubium esse queat.submittendus est fastus,curuanda cervix, ut ob diamus fidei, ut in verbis veritatis nullam suspicemur esse posse falsitatem. Sequitur non minus priori dissicilis quaestio de accident ibus, quae ibi esse,&remanere sensu percipimus,an scilicet quemadmodum erat in pane, tanquain subiecto,ita sint in corpore Christi adeo ut Christus assiciatur. utique primo certissimum sit, &exploratissimum corpus Christi non esse subiectit mcorum accidentiu neq; accidentibus illis assci. absit hoc a christiana mente,no enim fit adeo pusillus Christus,neq; formam, siguramue hominis amittit. Ex hoc sequitur nullam substatiam subiectam esse illis accidentibus. v
rum animaduertendum est non esse eandem rationem omnium illorum ac.
cidentium,nam quantitas proculdubio subiectum est figura; albedinis,sapo. ris,odoris,omniumque aliorum,quippe, quae substantiae inesse non queunt, nisi media quantitate.in hisce igitur nullum est mirum: sed omne quod mirari iure possumus,redigitur ad quantitatem, quae in hoc Sacramento per se
est ,& habet modum substantiae. Mira res certe naturae repugnans. Verunt a-mCn no est adeo aliena a reru natura, quin multi Philosophi hi inquam,qui posuerunt vacuu esse imaginati sint fieri hoc posse,ut qualitas per se sit, nec insit cuipiam substantiae,imo nec sit ullis qualitatibus sensibilibus affecta. id
nanque vacuum est . cur ergo mirabimur Deum id facere, quod illi reru mnaturae scrutatores putarunt esse secundum naturam . quantitas ergo habet
esse per se, & modum substantiae. nolo hoc in loco eam dubitationem tangere,an,scilicet, esse substantiae panis,inquam, remaneat in quantitate illa, ut
397쪽
inquit T homas,qui sensit esse, seu existere rei cuiuscunque distingui secun- Edum rem ab essentia:an potius,ut inquit Ioannes Scotus, non esse de ratione
accidentis,quod actu insit subiecto, sed quod sit aptum natum inesse, quare nil videri posse impossibile, si quantitas non actu insit cuipia subiecto,cum
habeat tamen aptitudinem naturalem,qua sit apta nata inesse subiecto. nolo ut hanc quaestione discutiamus, quam ignorare sine crimine ullo potest Episcopus nobis satis sit, quod diuina virtute quantitas illa per se sit, nullique inhaereat,ac propterea nabeat modum substantiae. De actionibus vero& passionibus quas sentimus in illis accidetibus, supposito eo, quod modo diximus, quantitate, scilicet,habere modu substantiae,5 per se existere, non satis difficile est, intelligere,& quod fiat de quod fieri sentiam'.de actionibus F
res perspicua est,nam cum ea quantitas habeat modum substantiae, ex diuina virtu te,& affecta sit accidentibus,quae sunt principia actionum, ut albedo visionis, odor olfactionis, siccitas exsiccandi nil mirum s agat,nec mirusi alteretur ab accidentibus cotrariis. magis mirum est de eius corruptione,& mutatione in substantiam alteram, cum quantitas sit forma simplex, res autem generata sit composita ex materia, & forma. Hoc in loco dissicilli mo, & vix explicabili Innocentius. 3. in libro de sacrificio Missae, quem sequitur Alexader de Ales ,putauit ante corruptionem sensibilis Eucliatistiae,& alterius substantiae generationem,ex ea redire substantiam panis, & vini, ex cuius postea corruptione alia siubstantia generetur. Sed haec opinio a posterioribus relicitur,4 homa,inquam,& Scoto. quia donec remanet species Gpanis,& vini,ibi est corpus, & sanguis Christi,si ergo eo redit substantia panis, simul ibi esset substantia panis, & corpus Christi. si aute cum corruptae sunt species sacrametales,redit substantia panis, pr terquam quod est et tunc
absque propriis accidentibus,simul etiam esset cum substantia ex ea genita, quod esse nequit. quidam voluerunt materiam tantum redire de qua eadem dubitatio cos urget, ac praeter eam,alia, quod materiam videtur ponere esse sine forma aliqua.Thomas in tertia parte summae videtur dicere,quod qualitas habet vicem materiae, & quod in ea suscipitur forma generanda. haec positio multas habet quaestiones, a quibus se satis explicare non potest. nam nescimus an semper mesura sit qualitas illa pro materia in successuris innumeris generationibus,an aliquado pro ea sit materia reuersura. scotus vult, Hquod tota substatia redit genita,scilicet ex sesibili Eucharistia.veru no queo ego intelligere,quo na pacto tota substatia redeat, praesertim quae nunquam fuerit, nisi per creationem, quam tamen vitat: ideo fortasse minus esset in- conueniens,si quis diceret quantitatem,quae no per se existat, nisi quatenus est quantitas panis,mutatis sipeciebus, & accidentibus panis, cum vi cons crationis amplius per se existere nequeat, sed tendat in non esse, mutari vidiuina in substantia rei generandae modo propinquo illi, quo dixi substa
tiam panis mutari in corpus Christi. omnia haec mira: omnia supra captum hominis sunt. Postrema quaestio est de modo,quo Christus magnus homo,& decorus stupra filios hominum sit sub paruo panis frusto;an fortasse conglobatus,
398쪽
A globatus, dc complicatus tam patuus esscitur. absint laaec monstra a sancti Dsimo Christi corpore. immortalis in eo est decor,immortalis proceritas,c teram dotes illustiis limi illius corporis. quid ergo inquies . quo nam pacto ibi est paucis expediam si attetum te exhibueris. Diximus in pane vi consecrationis mutari substatiam corporis Christi. primo igitur su9 accidentibus panis est substantia corporis Christi. substantia omnis per se,id est, sua natura, non est diuisibilis, sed ob quantitatem fit diuisibilis, perspicuum est hoc
cuiuis philosopho . aduertas tamenos eo,quὁd diximus substantiam per se non elle diuisibilem, noluisse tamen propterea dicere substantiam pe se esse
indivisibilem; hoc nanque longe aliud est a priore.id enim quod per se est B indivisibile, nequit fieri diuisibile. cum ergo substantia non sit diuisibilis per se,& mutatio sit per se, in substantiam, ideo sub accidentibus illis substantia
corporis Christi non est diuisibiliter,ut ita dicam. verum in quavis particula panis, in qua fuerat substantia panis,ui conuersionis,in ea est tota substantia corporis Christi,quae no est in diuisibilis in se,imo procera, & magna in loco,in quo est ratione suarum dimensionum .at, cum in pane hoc non sit secundum modum dimensionum siuarum,sed secundum modum substantiar, non est hic diuisibiliter quamuis diuis bilis sit,imo omnis eius quantitas, &proceritas sub accidentibus his est,& sub qualibet eorum particula,non diuisibiliter tamen, sed per modum substantiae, cuius assecta sunt, & comites; sic est ibi anima Christi,sanguis,diuinitas,quamuis ex vi consecrationis none sit nisi substantia corporis Christi. ille idem igitur Christus, qui in coelo est magnus,ac decorus prae filiis hominum, est nanque ibi scuti in loco ratione suarum idimensionum ille idem, inquam, totus est in qualibet particula, ubi fuerat substantia panis, non eo modo, quo est in coelo, ubi in loco est, ubi videri potest, quia ratione suae quantitatis ibi est, sed secundum modum substantiae, quae non est diuisibilis per se, caeteraque ibi sunt tanquam assecta substantiae . quo fit , ut inquit beatus Thomas, quod Christi
corpus,& sanguis,prout sunt in Sacramento panis, & vini, neque etiam ab oculo cuiusquam beati videri possent. nam substantia non est per se sensibilis,sed ratione accidentium sentitur, in Sacramento vero per se est substantia,accidentia vero sequuntur substantiam,& ibi sunt per modum substan-
D tiae. Haec nostro operi instituto sint satis de difficillimis quaestionibus his.
Nunc pauca quaedam dicenda sunt de ministro huius Sacramenti, & de accedetibus ad illud. minister sacerdos est,qui habet characterem Christi,per consecrationem Episcopi. is semper dummodo intendat conficere corpus,& sanguinem Christi,conficiet,verba ea proferens, quae diximus supra sommam es le huius Sacramenti,Haec de potestate sint dicta. Verum,si indigne conficiat conscius sibi mortalis culpae, ad perniciem sui conficiet. Item, si
degradatus,aut excommunicatus , seu suspensus, irregularssiue cofecerit,ad interitum sui conficiet.Item,si constitutus in haeresi,aut ubi interdictu loco cuipiam fuerit sacris, in caput suum coficiet. Oportet etiam ut seruet ritum Ecclesiae in cosecratione huius Sacrameti,Missam celebrado. Accedetes ve-
399쪽
ro puros eTe oportet ab omni morti sera culpa. nec audi edi sunt illi, qui pu- Etat poste differri consessione peccatorum mortaliu cum intention ac pro. posito cofessione faciendi,pnaestituto ab Ecclesia tepore, etia si nulla neceΩsitas urgeat, etiam si habuerint copiam sacerdotis,cui possint confiteri. puragandus est animus,habenda est a sacerdote absolu tio,ne iudiciu nobis manducemus,& bibamus, ut inquit Paulus apostolus Primae Cor.c.undecimo, ita dicunt omnes Theologi, quidquid imaginati sint quida iuniores . oportet etiam non esse exconam unicatum,& esse ieiunum,qui accedit. Vis huius Sacramenti est augere gratiam, & seuere, non dare habenti, qui sibi sit conscius,imo perniciem illi affert.verum,si quis no haberet gratiam, quam habere se putat,& dum confidit venerationi, accedit, consequitur gratiam, Fhoc tamen per accidens fit. valet etiam ad abolenda peccata venialia,saltem quoad culpam, nam actus ille fidei per charitatem operantis, culpam venialium delictorii delet. praestat etiam nobis robur ad peccata vi lauda, quatenus auget gratiam. non tamen institutum fuit hoc Sacramentum ad nocpotissimum,ut peccatum deleat, sed ut augeat gratiam,ac nutriat; qua r bur praestatur,non Particulare quoddam,ut in chrisinatis unctione, ad confessionem, scilicet fidei pertinens, sed commune quoddam ad sustinendam
humanam infirmitatem ne labatur,sed hinc robur capiat. nullam consecrationem confert hoc Sacramentum. nam, ut supra dixi,conficitur hoc Sacramentum non usu materi sed consecration vlus vero pesterior est, nec Sacramentum est,sed usus Sacramenti,quo nutritur,& fouetur spiritualis vita. Gruo fit,ut praesupponat in accedente vitam. Cum etia significet corpus mPicum Christi,id est, Ecclesiam,supponit quoque accedentem esse in Ecclesia non ab ea excommunicatum. is ergo qui sibi est conscius mortalis culpς, seu excomunicationis adfingit falsitate Sacramelo; ideo grauissime peccat. Apud fideles usus huius Sacramenti duplex est, sacramentalis,scilicet,& spiritualis . in sumptione signorii sensibilium consistit sacramentalis usus, qui bonis,& malis communis est. Spiritualis vero est per fidem, & charitatem, qua credimus in eo contineri,ac pasilonem eius, qua redempti sumus in eo
referrhac amamus,dc veneramur tam magnam eius erga nos charitatem, ac
vovemus ei' corporis membrum esse. hic usus solum bonorum hominum est,& angelis huius Sacramenti usus,neq; aliquibus conuenit, qui incorporei sunt,& inuisibiles;fruutur attame semper re huius Sacram cti, Christo, imqua,no Sacrameto corporis aut sanguinis Christi. Larcis Ecclesia Latina dat sub specie tatu panis,aJ multa vitata scadala, sacerdos vero pro populo,cui Iersona gerit,sanguine sumi verum quonia diximus praeter re colentam inoc Sacrameto significari corpus Christi mysticu, id est Ecclesia, quoniam tota haec res bene intelligi non potest, nisi prius explicuerimus nostru sacri scium; hoc enim Sacramentum est etiam secrificium, & in Missa osse tur Deo ab Ecclesia Catholica, qua de re a Lutheranis nostra hac tempestate tam magnae contentiones ortae sunt, idcirco non ab re suturum putamus, si qua altius repetemus de hoc nostro sacrificio. Verum frustra conabimur
400쪽
A conabimur de nostro sacrificio agere,nisi prius intellexerimus quid si sacrifici si,quod video multos ignorare,qui tame frequenter in ore habet Lacris-ficium nostrum & Misssam. Paucos etiam inueni authores, qui bene prodiderint scriptis suis, quid nam sit sacrificium. ex omnibus,quos ego legi, Augustinus mihi videtur hanc totam rem explicuisse in libro decimo de ciuitate Dei, quem authorem potissmum sequemur. Sacrificium duplex est, interius & exterius.exterius sensibile illud tignu est eius, quod Deo offerumus,& est, ut inquit August. Sacramentu Lacrificij interioris . interius vero sacrificiu nihil aliud est,nisi nostri ipsoru oblatio Deo,ut ei inhaerearnes, cuius tantii participatione felicesesse possumus. hoc est sacrificiu interi 'cuius B Sacra metu est sacrificiu exteri'.quo fit,ut in scripturis sacris, in prophetis imqua,& in psalmis sepenumero dicat De', sibi no placere secrificia exteriora, quibus no indiget,reprehedens, scilicet illos, qui superstitiose Deu colebat, putantes se fecisse satis, si frequentia Deo sacrificia offerrent exteriori, scilicetJultu, parum solliciti interioris . hac etiam de causa Daemones superbi,dc maligni, qui diuinam sibi venerationem appetunt,volunt sibi sacrificia fieri, non ut insipientes quidam putabant, ob id, quod delectentur nidore pecorum,aut eo vescantur,ut saepe est apud Homerum; sed quoniam interius sacrificium,quod soli Deo debetur, in exteriori illo sacrificio sibi offerri v lunt,ut homo illis inhaereat,& non Deo. haec est sacrifici j distinctio, de definitio, quam in eo, quem citauimus libro, Augustinus optime omnium e C plicat. Hoc fundamento iacto propius ad rem nostram accedamus. Cum igitur ea,quam diximus, sit sacrifici j ratio, fieri non potest, ut donec sumus inimici Dei,nos Deo offeramus,ut illi tanquam summo bono inhaereamus. peccatori enim dixit Deus, ut in psalmo '.quare tu enarras iustitias & assumis testamentum meum per os tuum: igitur oportet ut reconciliati Deo nos
ipsos illi offeramus. Cum autem haec reconciliatio esse non possit nisi per Christum,& per sacrificium illud,quo se ipsum Deo patri obtulit Christus,1mo nos omnes, 5c totum humanum genus,in se ipso, id est,in homine, quuaffumpserat, obtulit Deo. idcirco cum nos unum simus facti cum ipso per fidem, & charitatem diffusam in cordibus nostris, sicuti ipse in suo illo unico sacrificio,quo reconciliauit nos Deo,se ipsum ,& totum humanum ge- D nus in homine quem assumpserat obtulit Deo: ita nos eius, scilicet, corpus uniuersa Ecclesia offert Deo Christum repraesentans, & recoles memoriam passionis eius, & se ipsam per Christum Deo offert, ut illi inhaereat summo bono cuius participatione fiat beata, & talix. & quoniam nostris temporibus res est in magna cotrouersia,& Lutherani urgent Catholicos,dicetes Missam esse sacrificium, tanquam qui aboleant meritum passonis Christi, dicentes hoc nouum commentum esse, non ab re putamus esse ponere
verba Augustini in capite vigesimo decimi huius libri de ciuitate Dei. inquit ibi Lanctissimus hic doctissimus, & antiquissimus author . Vnde Verus ille mediator,in quatum formam serui accipiens,effectus est mediator Dei, di hominum.homo Christus Iesus,cum in forma Dei sacrificium cum patre