Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

338 DE SACRAMENTI s

conficit corpus Christi,si character est latum relatio, & non potius potetia Equaeda,per consecratione impressa sacerdoti,qua illud sacrum agit,etia peccans,etia degradatus. Non eo inficias nostris rationibus his posse responderi ab his,qui aliam sententia vellent tueri,attamen iudicio meo magis quadrat obiectio, quam quadret solutio. Tertia quaestio est de gratia sacramentali, quam Thomas posuit, aliqui vero posteriores nulla putant esse, praeter primam illam gratiam, qua iustificamur. Paucis exponemus utranque sentemtiam. in anima hominis ab originali peccato, veluti vitium & vulnus quosdam relicta est infirmitas quaedam, & imbecillitas, ex qua facile deficimus,& ruimus in peccatum; quoniam vero,ut superius diximus,Sacramenta imstituta sunt contra peccata, ad eorumque abolitionem, videtur probabile Fbeato Thomae,ex vi Sacramelorum, praeter abolitionem reatus peccati,quoad culpam, & ex gratia, qua iustificamur, quam saepenumero habent accodentes ad Sacramenta,descendere etia in vires animae spiritualem quendam vigorem, quo firmentur vires animae, ne adeo facile in peccatum sabantur,& speciatim iuuentur ad certu sacrum munus obeundu. hanc appellat Thmmas gratia sacramentale,ratione principit,& radicis,a qua profluit gratia,sci. licet, iustificatis. posteriores vero auidiores sertasse gloriae,seu acutiores,qui innituntur hoc principio, non debere induci multitudine rerum, & entium absq; necessitate, conantur ostendere non esse necessaria hanc gratia, sed prima illam gratia simul cum virtutibus ab ea procedentibus,quibus vires animae perficiuntur, satis este ad praestandum hanc firmitate animae hominum Gnolo ego subtilius discutere hanc quaestionem,nullam etenim video cogem tem rationem,ut alteri potius adhaeream,quam alteri: nihilominus,quanto litura nobis dantur a Deo optimo adiumenta, ut & bona faciamus, & a m is abstineamus tanto mihi videtur diuinius debere existimari, & maiores a nobis Deo optimo habendas esse gratias per Christum, per quem nobis tot,& talia bona concessit. His quaestionibus expositis, redeamus eo, unde digressi sumus. Dicebamus Sacramenta,quoniam significando agunt, constare ex sensibilibus signis duplicibus,ex rebus,inquam,& verbis,quorum, Verba se habebant ut forma, res aliae, ut materia; verum,quoniam verba primo significant conceptum, & intentionem proferentis, ideo oportet in Sacramentis esse praeter ea, intentionem ministri, qui, cum sit minister Ecclesiae,

oportet ut intendat id agere, quod Ecclesia agit, quamuis ipse putaret nihil

illud esse, aut vanum, aut etia impium. Hoc enim totum malum pertinet

ad per nam per se sumptam, non autem ad ministrum, quatenus ministerest. cum ergo velit ipse subire persona ministri,& fungi Ecclesiae ministerio, utique intendit etiam id agere, quod agit Ecclesia, qualecunque existimet

esse illud. Quis autem in Sacramentis minister esse debeat, exponemus,cum sigillatim agemus de Sacramento quoque; nam alius, atque alius est in Sacramento quoque. verum primum in Sacramentis agens Deus est,Christus

deinde per pastionem suam, per quam meruit vim illam Sacramentorum,&potestatem habuit instituendi, unde per excellentiam quandam agit, min, ster

382쪽

LIBER PRIMUS

A ster homo postmodum, ut organum propinquum. Numerus Sacramentorum nouae legis, & Christianae Ecclesiae septem continetur: quorum tria pertinent ad regenerationem, seu generationem sipiritualem in Christo, augumentum, & nutritionem; duo ad sanationem ; item duo ad propagationem , tum spiritualem, tum corpoream humani generis, seu, ut rectius diticam,Christiani populi. Omnium persectissimum est Eucharistia: Sacrame-tum,in quo cotinetur non gratia Christi, sed Christus ipse, in quo est omnis gratiae plenitudo. maxime omnium necessarium ad salute est baptisma, per quod renaseimur in filios Dei. His addendum, quaedam Sacramenta instituta suisse tantum ad maiorem sanctitatem acquirendam, ut Eucharistia, B quae in directe tamen peccata venialia abolet. Quaedam ad expiationem peccatorum,& sanistitatem acquirendam,ut poenitentia, cuius veluti persectio,& consummatio est extrema uninio. Quaeda ad remedium peccati, & aliti' quam sanctitatem, ut matrimonium. Quaedam ad consecrationem, &maiorem quandam sanctitatem,ut sacri ordines,& Chrisma. Baptisma vero institutum est ad expiationem peccati originalis, item aliorum,si qua fuerunt illi addita,insuper ad sanct ificationem, de consecrationem. Nam in baptistinate inserimur Christo, per quem sanctificamur, & consecramur in genus regale,& sacerdotale. Haec de Sacramentis in uniuersium dicta sussciant.

383쪽

De Sacramento Baptismatu C Ap. I. v L L V M esse hominem puto ingenij paulo perspi- Flcacioris, praesertim si ingenue fuerit philolopia

tus, ac in rerum naturae contemplatione versatus,

accesseritque ad Christianam philosopli iam, qui non summopere miretur Christianae doctrinae ac religionis progressum,in quo,veluti in speculo, facile perspicit eundem fuisse Christianae pietatis imstitutorem, qui etiam naturam rerum condiderit,

adeo similes inter se progressiones habet. id quod perspicue cuiuis patere potest in hoc quod aggres

si sumus Sacrametorii negotio. Apostolus Paulus, in prima ad Corint .ca. II. inquit. Primus homo de terra terrenus,secundus homo de coelo,coelestis,si- Gcuti portauimus imaginem terreni, ita portemus imagine coelestis. In Euangelio dominus noster Iesus dixit Nicoclemo,oportere nos nasci denuo,si simus ad regnum coelorum peruenturi,ex aqua, scilicet, & Spiritu Sancto.sicuti ergo cum primum in nanc lucem homo prodit, seu etiam cum in ut ro matris formatur, nasci dicitur homo; ita,ut fiat homo Christianus, Dei scilicet filius, oportet hominem iterum nasci; sed prior illa natiuitas corporea est,ac propterea sensu percipitur, secuda haec spiritualis est,ideo sensu cupi non potest . item in priori natiuitate cum homo non generetur ex quopia alio animante, quod mori oporteat, ut ex eo nascatur homo; in hac post riore nascitur homo spiritualis,& diuin' ex carnali homine,& terreno; ideo secunda haec non tantum natiuitas est spiritualis hominis, sed etiam est in- Hieritus hominis carnalis. idcirco non tantum natiuitas, sed etiam regeneratio dicta est, item resurrectio,vt in Apocalypsi a Ioanne Apostolo nuncupatur resurrectio prima, ut praeclare exponit Augustinus in libro vigesimo de ciuitate Dei. Verum sicuti hac generatione non effcitur totus homo spiritualis;ita etiam no omnino moritur homo carnalis; sed quaedam fit inchoatio huius vitae, & illius mortis, quae in die iudicij omnino perficietur, cum totus homo erit spiritualis, de nihil carneu remanebit, quo ad corruptionz, inquam,& malum, non quoad substantiam. Hoc arcanum,hoc mysterium, quod exposui,latet sub Sacramento baptismatis, quo sub aqua mergitur, ac sepelitur homo carnalis natus ex Adam, naturae corruptae, & carneae, filius irae

384쪽

LIBER PRIMVS

A irae,& indignationis Dei. Gerit haec immerso imaginem sepulturae Christi, qua sepulta fuit non caro peccati, ut nostra, quae nunquam flait in Christo; sed caro habens similitudinem carnis peccati,ut inquit Apostolus, ad Rom. cap. 8. deinde emergit nouus homo sanctificatus per aquam, & inuocationem trinitatis, quod Diuus Petrus Apostolus in Epistola prima appellat semen incorruptibile, quo nati siumus. Vide quam haec generatio respondeat generationi naturae,cum Princeps Apostoloru appellet verbum, quo baptizamur,semen incorruptibile. Hoc igitur arcanum latet sub hoc baptisimatis Sacramento, generatio spiritualis, expiatio a peccatis, consecratio eius qui baptietatur,sepultura,& resurrectio Christi. Id vero,quod subiicitur sensui, B quod patet omnibus, est ablutio, seu immersio, & emersio, aqua, & verba sacerdotis, ego, scilicet, te baptizo in nomine patris de si ij & spiritus sancti; inuocatio,videlicet, trinitatis. Sacramentum baptismatis non est aqua, neque verbum, sed ipsa ablutio, & immersio sub certa hac forma verborum

expressa. Materia est,aqua elementalis, & natura constans, non arte ut ros

cea seu quaevis alia huiusmodi. Nihil tamen differt siue fuerit calida aut frigida, aut quouis alio pacto alterata, dummodo aqua sit natura constans. Fosma,sunt verba a sacerdote prolata.Vis baptismatis est conferre expiati nem a peccato originali, & aliis omnibus; ita quod neque reatus vllus culpae,nec poenae remaneat, sed sit veluti nouus homo genitus,& in lucem edititus vir baptizatus ; suscipit enim in se totam mortem Christi; in aliis Sacra-C mentis fit particeps eius. Item datur in baptismate participatio quaedam diuinae naturae, efficimur enim in Christo Dei fili j per baptisma,ut inquit Ioanes Apostolus in capite primo sui euangeli j. dedit eis potestatem filios Dei fieri. Item ut idem Ioannes in epistola prima cap. 3. fili j Dei sumus, & nondum apparuit quod erimus. Item Paulus ad Romanos cap. g.dedit nobis spiritum clamantem abba pater. Innumeri alij fiunt in scriptura loci idem asserentes. Preteterea vi baptismatis imprimitur in mente nostra character per consecrationem, quo potentiam nanciscimur suscipiendi omnia Sacramenta,& obcudi omnia munera,quc pertinet ad homine Christianum .Hςc nobis in baptismate coseruntur. Minister baptismatis proprius,est sacerdos, nacum baptismate conseratur gratia,& sanctificatio, per quam praecipue illuminamur ; ideo minister est sacerdos, ad quem in hac Ecclesiastica hiera chia pertinet illuminare,ut inquit Dionisius, sicuti Episcopi est perficere, MDiaconi purgare; ex quo fit,ut etiam praesente Episcopo Presbyter possit baptizare. Proprius enim hic minister est. Verum quoniam hoc Sacramentum est Sacramentum fidei, α adeo necessarium, quod sine ipso paruuli consequi salute non possunt;ideo effectum est ut Diaconi,si Presbyteri copia non sierit, laici viri, mulieres, etiam infidelis possit esse huius Sacramenti ministeridum modo intendat facere id, quod Ecclesia facit, & si putet illud nihil esse ut diximus in priori libro, nam agit ut minister Ecclesiae, & in fide Ecclesiae. Est tamen aduertendum, quod hoc ministerium pertinet semper ad digniores,qui adsunt; quamobrem praesente viro, foemina non debeti fungi

385쪽

DE SACRAMENTIS

laoc ossicio adulto praesente, puer; item laicus, praesente diacono; aut diaco- Enus,praesente presby tero: Presbyter vero etiam presente Episcopo potest ibte baptizare,quia eius ministerium est. Quae no accipi volumus in eam sententiam,vt putet quispiana, sic baptiZatum, non esse vere baptiZatum; est etenim vere baptizatus, scd non ritu,neque ex ordine.Narratur in historia E

clesiastica ab Eusebio de Athanasi inqui puer in litore quosdam cathecum nos baptigauit eo ritu, quo viderat Episcopum Alexandrinum baptizare; qui de consilio illius Academiae Alexandrinae celeberrimae non suerunt it rum baptiga ti,cum Athanasius fassus sui si et, se voluisse facere id, quod Epiuscopus faciebat. Conserri debet hoc Sacramentum, & adultis, & paruulis; quia sicuti per alium contraxere peccatum originale, item etiam per alium Fremedium, dc medicinam possunt capere. Praeclare hoc tractat Augustinus

ubi agit de baptismo paruuliarum, in quos gratiam,& virtutes infundi sec dum habitum, quorum postea usum habeant, praecipui Theolo i sentiunt. Anselmus vero in libro de conceptione virginis dicit, quod nihil recipiunt, sed tollitur culpa,& laluatur gratia,quae non in ipsis, sed est in Christo,& si- de Ecclesiae,quibus sunt annexi per baptisma. non tamen propterea ab infidelibus pareotibus inuitis, abstrahi debent paruuli, ut baptirentur inuitis illis,nam opus Christi non debet inchoari ab iniustitia:filii autem sunt in potestate parentum, quousque ad aetatem peruenerint, qua sint compotes rationis qubd si baptizentur, putat Duradus, eos non esse vere baptizatos . ego tamen credo verius dici, quod sunt baptizati . suffcit enim fides offerentis, Gquamuis usurpent ius alienum,ut in decretis distinc.quarta. adultis vero a cedentibus ad baptisma necessaria est praeteritorum peccatorum poenitentia,non dico poenitentiam Sacramentum,sed animi motum, quo eos poeniteat vitae praeteri tae.& necessaria est etiam fides, qua credant sibi praestari redemptionem ,&remissionem peccatorum per mysterium Christi,& per baptismatis Sacramentu; quoru alterum si defuerit, ficte accedunt,nec recipiunt gratiam, seu sanctificationem; recipiunt tamen characterem, & cons crationem, vi cuius, si postea fides,aut poenitentia accesserit, fiunt compotes

gratiae,& sanctificationis .praeter hoc a quae baptisma,a Theologis ponuntur duo baptismatum genera, spiritus, inquam, & sanguinis. spiritus baptisma, est animi,cum scilicet quis credit,& dolet de peccatis,cupit etiam baptizari, Hobit autem,antequam possit, bapti Zatus,hic obit,non aqua,sed spiritu .item,

si quis nondum baptizatus, pro Christo moritur, funditque sanguinem, ne Christum neget baptizatus: hic obit, non aqua, sed sanguine. postremum hoc baptisma potius, & perfectius aliis est, nam vere, & non per si militudinem astinulatur morti Christi; & scuti Christus lauit nos suo sanguine, ita hic non est lotus aqua, sed sui sanguine, item sedit. tria haec baptismatum

genera dicta sunt, tamen non omnia vere sunt Sacramenta. primum per aquam Sacramentum est absque dubio,& eam habet vim,quam diximus .s cundum baptisma,sipiritus,inquam,vere non est Sacramentu,neq; eam Vim

habet,quam primum mam de si reatus culpae tollitur,unde aequi ualet baptis

386쪽

A mo priori non tamen necesse est,ut eo tollatur omnis poenae reatus; verum prout est in eo charitas,& contritio, & Sacramenti des yderium. De baptistinate tertio omnes scro putant eandem esse rationem cum secundo. attam e,

si interdum licet a magnis viris dissentire, ego putarem, hoc tertium veriorem habere rationem Sacramenti. nam in eo est sensibile signum, mors inquam, de effusio sanguinis; in secundo vero nullum est sensibile signum. de ctiam putadum omne reatum culpae, de poenae auserri hoc baptismate: quod si quis vellet adscribere martyrio,non autem vi baptismatis,non essem multum pertinax; mihi tamen placeret,quod & vi martyrij,& vi baptismatis,id est, significatione mortis Christi, in qua is vere moritur, tolleretur omnis B reatus & culpae, & poenae, quale fuit paruulorum innocentium ab Herode interfectorum.Nunc paucis agendum est de his,quae necessaria sunt ad c H-ciendum Sacramentum baptismatis; item, quae sunt de praecepto, quae si omittantur non propterea reddunt Sacramentum ineffcax. item, quae pertineant ad solennitatem baptismatis.Necessaria ad effciendum verum bapti Cmatis Sacramentum, est primum materia, aqua,scilicet, habens speciem, &naturam aquae; item,sorma, quae est a Christo instituta,& expressa in Euangelio secundum Mathaeum. ite docete omnes gentes,baptizantes eos,in nomine patris,& fiiij, & spiritus sancti. quare dicendum est,ego te baptizo,in nomine patris,& fiiij, & spiritus sancti . Graeci vero ut euitarent schisma illud,de quo meminit Apostolus in prima ad Corinthios. ego sum Petri,&c.c dicunt, baptizatur seruus Christi, in nomine patris, & siij, de spiritus sancti

nec dubitandum quod conserunt verum baptisima, quia maxime omnium primum,& praecipuum in baptismate est sanctificatio,& consecratio per inuocationem trinitatis.si Latinus hac forma uteretur,grauissime eum peccaturum certo scio, quia negligeret ritum suae Ecclesiae. non auderem tamen dicere,quod verum baptisma non conferret, & quod is rebaptigandus esset. mutatio vero in his verbis, si fieret ea ratione, ut nouus error introduceretur,nulli dubium,quin Sacramentum corrumperet: non enim minister se

uaret intentionem agendi id, quod agit Ecclesia. si vero recta esset intentio,& fieret mutatio, quae non tolleret significationem, qua per inuocationem trinitatis,cosecratur baptisina iuxta fidem Ecclesi utique verum Sacrame-r, tum confert,ut in Decr.de consec. dist. .a Papa Zacharia scribitur. licet peocat ob incuria,seu conleptum. dubitatio est,an si quis baptizaretur in nomine Christi sicuti Apostoli legutur baptisma cotulisse in Actibus apostoloris,

vere baptisma susciperet. Ambr. in lib.de Sacrament. cuius locu adducit Magister sententiaru in . lib.videtur sentire, qudd vere esset baptizatus.Scotus ibi dubitat. beatus Thomas sentit, quod non vere ille esset bapt iratus, nixus autoritate Pelagi j Papae ad Gaudetium Episcopii,qui locus adducitur de co-sec dist. .verum si diligeter animaduertas,is,que Pelagius baptizatu in nomine Christi, praecipit rebaptizari, fuerat baptizatus ab haereticis, in quibus

sortasse no crat vera fides trinitatis.attamen Thomae sentetia est tu tior. Mutatio verboru ex ignorantia proferentis,uel balbutiet,quae sensum no mutat,

387쪽

DE SACRAMENTIS

quod praecipue contingit, si in fine verborum fiat, non reddit Sacramentum Eirritum. De ministro bapti sinatis supra diximus satis . illis addendum quod nec se ipsium quispiam baptizare potest, ut habetur extra de baptismo . nec nisi ab uno potest conferri baptisma,non autem a pluribus, de cosecr. dist. .

nam sicuti unus est Christus, cuius virtute consecratur baptisima; ita unum oportet ministrum esse. est enim anadochus, siue susceptor, qui baptizatus,& confirmatus esse debet,ea.distin. c. in baptismate,& unus ea.distinc.c. non plures. licet nunc plures coadiutores sumat undicitur quod Ecclesia Roma na non eodem anadocho utebatur in baptismate, catechismo, & chrismate, ut habetur in Decr. dillinc. . c. in catechisimo,vidi tamen,& re non seruari. De suscipientibus autem baptisima,supra diximus, quod oportet voluntarie Faccedere ad baptisma. Voluntarium vero tollitur, vel per ignorantiam,vel per coactionem;ideo dormientes adulti,aut amentes non debent baptirari, nisi in eis apparuerit, cum erant mentis compotes, voluntas suscipiendi baptisma. ut extra de Bapt. cimaiores in fi . in paruulis siussicit voluntas offerentis,ut in Decr. distinc. . c. illud,& extra de bapt. c. maiores, hoc Innocentius tertius statuit. coactio etiam, in qua nihil est voluntatis, tollit voluntarium, quod requiritur in baptismate. si vero fuerit coactio mixta,de qua dicit Aristoteles in tertio Ethicorum,ut si minis,& poenis cogerentur,Vtique,quam uis non recte id fieret, susciperent tamen cnaractere baptismatis,& cogendi essent ad vitam christianam, ut in Synodo Toletana decretum fuit,extra de baptismo. Immersio una,vel trina est,secundum morem Ecclesiae cuiusque. GHaec fere sunt,quae ut necessaria requiruntur in baptismatis Sacramento: quibus addidimus multa, quae sunt praecepta, & quae, si tamen non adsunt, propterea non reddunt Sacramentum irritum, & inane. Accedamus nunc adsisten nem ritum Sacramenti huius. Quantum ad materiam Sacramenti huius, solet in templis Episcoporum, ac in aliis praecipuis, die Sabbati maioris hebdomadae,vigilia,inquam, Paschatis benedici aqua,magna cum solennitate; qua baptirandi sunt,qui ad hoc Sacramentum accedunt; inspergi etiam in ea oleu chrisimatis.hac aqua ita benedicta debent baptizari,qui ad bapti .ma accedunt. hic ritus spectat ad selennitate sacrameli. Apud veteres patres nostros mos erat,ut etiam in vigilia Pentecostes aqua baptismatis benediceretvnquonia duobus his teporibus solebant catechumenos baptizare, adul- Hlos,inquam,quorum tum magna erat copia: quos etiam ante diebus viginti

exorcisimis purgabant,& catechismis instruebat,ut habetur in Dec de cosec. dist. 4. c. ante viginti dies. quod ordinatu fuit ex consilio Bracarensi secudo,& Nicolai Papae decreto. Iudeos vero etiam aliquot mensibus,ut habetur in Decr. de consecr. dist. . c. Iudei. quod ordinatum fuit ex cocilio Agathesi. Nostra vero tempestate qua pauci baptizatur adulti,sed plerique omnes infantes omissa est haec benedictio baptismatis in vigilia Petecostes: sed in t tum annum sufficit aqua,quae pridie Paschatis est benedicta. quantum vero ad reliquum solennitatis more, notus est mos nostrae Ecclesiae, Romanae limquam;nam anadochus ante fores templi, vice infantis respodet interroganti

388쪽

LIBER SECUNDUS

A presbytero se fide petere, id est fidei Sacramentum,ungitur puellus dorsum

inter batulas, & vngitur pectus oleo ad hoc munus ab Episcopo cosecrato, in signu crucis,ut athleta, cui sit in vita cum daemone perpetua lucta.sal etia, sapientiae simulachrum,ori eius imponitur. Leguntur exorcisini,& ini flatur daemon.leguntur catechisimi,quibus in fide christiana instruitur. nares,&aures liniuntur saliua,ut aperiantur ad audiendum, & odore percipiendum

fidei Christi. Profitetur sy mbolum fidei. interrogati sacerdoti, petit baptiZari:baptiZatur trina immersione. in verticem ungitur oleo chrismatis. indutitur deinde veste cadida. Dionisius in libro de Ecclesiastica hierarchia ritum describit huius Sacramenti,quod & bapti sinatis, & illuminationis appellat.

B quem puto etiam nostris temporibus heia a Graecis seruari. verum in adultorum bapti sinate seruari ille ritus uniuersus potest, non item in baptismate paruulorum. adultus ibi adit homine christianum,qui anadochus eius studest veluti pronubus, is baptizandum petente baptizari ducit ad Episcopum,

couenit clerus,nomen baptizadi describitur, psalmi citantur in exorcismis. versus ille, baptisina petens inqua, ad occident renunciat cotrariis potestatibus, deinde versius ad orientem expansis in caelum manibus, te Christi pa ticipem se esse,& sacrarum diuinitus traditaru benedictionu profitetur. Ter hoc facit. semi exutus ungitur ab Episcopo ter signo crucis,deinde totus erautus a reliquo clero ducitur ad bapti sinatis fonte ab Episcopo cosecratum, ter immergitur, ac emergit sub inuocatione trinitatis. induitur clara veste. C Vngitur postremo ab Episcopo,ac sacrae eucharistiae fit particeps. Hunc ritu Graeci etiam in infantibus seruant, ob dictum Euagelij secundum Ioan. c. i. nis maducaueritis &c. non habebitis vita in vobis. Verum,ut inquit Augustinus, ille manducat, qui fit particeps corporis Christi, cui inseritur per baptisma. Omne totius huius ritus interpretatione, & mysteria praeclare Dionisius exponit.Nos hic logiores esse nolumus, quam postulet ratio instituti a nobis operis. Hoc latum dicemus,ritum hunc parsi a nostro differre,imo nostrum nutus imagine valde similem esse. Horum utroq; manifeste signi scatur prioris hominis, que cotraximus ex Adam,mortificatio,ac veluti sepultura; ac noui hominis regeneratio seu resurrectio, qualis fuit Christi, in quo baptizamur. Quamobre Dionisius trina illa immersione, ac emersione D potius lignu esse vult triduanae domini sepulturae,quam trium diuinaru pe sonaru. Inquit Apost. ad Rom. c. 6. quicunq; baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus,cosepulti enim sumus cum Cnristo in baptisimo,ut in nouitate vitς ambulem us. Circa quaestione illam, de lueris existentibus in utero matris,ibiq; mortuis,utru sit pro eis orandu.8c speranduim futuri sint Christi participes: sicuti no negamus Dei potentia,& misericordia,quod interducoetulerit,& nuc coserat re Sacrameti sine Sacrameto, ita putamus,l asserere illis pueris tribui a Deo gratia ob nostras preces, de q, plures eoru salutem Cosequantur, non cosentiat sanctoru doctrinae,& catholicet veritati. De pum

Iis,qui nondii toti egressi utem matris baptizantur si caput egressum bapti- tur,credimus quod vere sint baptizati, neque iterandum esse baptisina, ut

389쪽

DE SACRAMENTIS

beatus Thomas dicit in tertia parte. q. cc. loques de baptisimo paruulorum. Esi aliud membrum praeter caput egressum baptizetur, non credimus vere baptizatum puerum fuisse:quare si vixerit rebaptizatur. iudicium tame ce tum Dei est. Reliquum est, ut pauca quaedam perstringamus de Circunctisione, de de baptismate Ioannis Baptistae: quo etiam dominus noster voluit baptizari. praecesserunt baptismatis Sacramentum, quod Christi est, a quocunque ministro tradatur, prius Circuncisio,quae primum Abrahae data fuit veluti signaculum iustitiae, quae ei data erat per fidem, ut dicit Apostolus ad Rom. cap. quarto. quae proportione quadam respondebat bapti sinati, licet baptisma sit causa,vt instrumetum inuisibilis gratiae, illa vero tantum signit;& hoc praestet ampliorem gratiam, quam illa. Verum utrunque pertinet ad Fabolitione peccati originalis,& sunt utraque professiones fidei,ac per utrumque si scipientes in coetum fidelium aptantur. Quare non absque ratione, expoliatio partis illius est in membro,in quo praecipue regnat concupiscibialis vis , omnium maxime insecta,& corrupta peccato originali ut scilicet significaretur expoliatio corporis peccati, ut inquit Paulus ad Collosi cap. a.

in eo etiam membro tanquam generationis principio,totus homo contin tur, mas inquam, & foemina. Ambrosus in epistola ad Constantium aliam praeter ea causam affert. Nam quoniam trectum nostrum, quo a seruitute

Diaboli, & peccati redimendi eramus, suturum erat sanguis Christi, ideo. sanguinis effusio ante Christum exigebatur, saltem ut signum quodda san- uinis effundendi. ante Circuncisionem vero, non est dubitandum a Deo Gumano generi datum suisse remedium aliquod ad peccati originalis remissionem. Multi Theologorum putant fidem parentum satis fuisse. attamen,

quonia ea fide omnes infantes poterant esse salutis compotes,cum nunc dosectu baptismatis multi pereat, eo ii coditio videtur per Christu peior facta fuisse,quam fuerat futura, si Christus adhuc natus non fuisset, ideo sententia. Durandi mihi non displicet, qui putat priores seniores, ac etiam Abraham, quodam usos fuisse signo sensibili, Deo inspirante, seu orationibus quibuLdam,quo infantes Deo consecrabantur, & in coetum fidelium adscribebam tui. Hugo de sancto Victore docuit Durandum.Augustinus libro 11.de Trinitate. cap.r6. in dubio hanc rem ponit. nam idem dicit in libro de Sacram tis. Haec de Circuncisione. Ioannes Baptista, qui missus a Deo fuerat ante HChristum in spiritu,& virtute Heli Deo inspirate baptisma instituit in po nitentia peccatorum, non autem in remissionem,& in abolitionem ; quo MChristus baptizatus fuit, ut aquas sui corporis tactu sanctificaret ad baptis.

ma. simul etiam ea ratione fuit institutum a Ioanne Baptista,ut eo accedentibus praedicaret Christum, a quo accepturi essent spiritu sanctiim,& remissione peccatorii, quam debet in adultis ut supra diximus praecedere poenit tia,ideo profitebatur Ioanes se bapti rare in aqua,in medio vero ipseru stareeu,qui baptizaturus erat in spiritu sancto. Unde etia hoc bapti sim est appellatum Ioanis baptisma, quavis a Deo fuisset institutu,quonia nihil maius eo coserebatur,quam id,quod est hominis, non Dei, prouocatio,scilicet ad po

390쪽

LIBER SECUNDUS.

A nitentia. Accessit Christus ad Ioannis baptisma praeter alias causas,ut aqua tactu corporis sanctissimi sanctificaret, ut earii immersione consequerentur homines remissione peccatorum, & sanctificationem, quam Ioannis Baptistae baptisma conserre non poterat. hoc bapti sima Christi a quocunque ministro detur,etiam pessimo, & impiissimo, est essicax, ipse nanque bapti rati Haee institutio fuit baptismatis Christi, unde in Evangelio Ioannis cap. q. legimus quod discipuli Christi baptizabant,& plures quam Ioannes. Praeceptum vero datum Apostolis suit post resurrectionem, cum eis dixit, euntes baptizate omnes gentes in nomine patris,de fili j,& spiritus sancti.

De Sacramento Confirmationis. CAP. II.

L I T A T V R , quemadmodum supra diximus, gratiae, & vitae christianae

progressus,naturae rerum progressionem, quae genitum animal, & in luce

editum infirmum adhuc,& imbecille prouehit ad firmiorem statum,in quo& per se gradiri possit, nec egeat fulcimento alio. item postquam quispiam

a mortuis resurrexerit in lucem christianae vitae, ac per baptisma renatus in hominem spiritualem,adhuc infirmis viribus,& imbecillis, quasi intra uterum matris Ecclesiae custoditur quousque crescat, di fiat firmior; quam firmitatem accipit melius,& utilius per christiana Sacramenta; ideo baptismati succedit confirmationis Sacramentum,quo praestatur spiritualis vigor, &ci robur; quod nec erubescentia, nec timor ullus vincat, quin palam profiteatur nomen Christi. huius institutio sacramenti,excellentior fuit, signo magis mitto,quam id si quo nunc Ecclesia utitur. Nam quinquagesima post Pascha die missus, ac datus a Christo fuit Apostolis, & discipulis omnibus existentibus Hierosolymis, facto vehementi spiritu, & lingue is flammeis apparentibus Spiritus Sanctus; quo roborati coepere palam praedicare omnibus Euangelium, & fidem,quae est per Iesum Christum, in Deum. a quo

spiritu docta Ecclesia ex traditione Apostolorum materiam huic Sacramento accommodauit non enim decet diuinam sapientiam ut semper, Mubique miracula faciat) qua maxime, & igneae linguae, & sonus spiritus significaretur. Nam oleo olivarum,quod proprie est oleum, immiscuit balsamum, ac benedictione Epis zopi consecrauit, quo frontes accedentium vngerentur; oleum enim & facile accendi potest, & mutari in ignem; item innato quodam splendore, & claritate lumen imitatur; bal samum vero odorem fragrantem emittit, & a putredine praeseruat; quo, sono illi spiritus vehementis proportione quadam respondet. Materia haec ab Episcopo b nedicitur, quod necessarium est in hoc Sacramento; non item in baptisima-te,cuius materia aqua,scilicet, sancti ficata fuit tactu corporis Christi in Io dane . Materia haec conuenit maxime unctioni, unctio vero sanctificationi per spiritum sanctum,unde saepe in sacris literis inuenitur hic unctionis modus , ut in act. Apostolorum cap. primo. Quem Deus unxit spiritu sancto.

Vnde Christus quasi unctus, & christiani sunt appellati. cum ergo hoc S

SEARCH

MENU NAVIGATION