Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

368 D E SACRAMENTI s

tatus is fuerit, attamen si euaserit periculum, debet sacerdoti consteri . haee Ede clauibus ordinis.Sequitur ut de iurisdictione dicamus, & de clauibus iurisdictionis quae utique secundae quaedam sunt claues. nam potestas ordinis est in foro hominis, ad Deum; ideo,primae,& praecipuae claues sunt illae,quibbus reseratur,& clauditur aditus hominis ad Deum. iurisdictionis vero p testas pertinet ad spirituale forum, quod est hominis ad Ecclesiam. idcirco claues hae sunt secundariae. potestas ordinis a Deo est,& quilibet sacerdos cuiuis alteri par est,non unus superior,alter inserior in sacerdotio; nec Papa maiorem vim habet in consecrando corpus Christi, quam minimus face dos, similiter absoluendo in foro conscientiae, nisi in casibus reseruatis,quod pertinet ad iurisdictionem, ut insta dicemus. at in iurisdictione magna est Fimpatitas,ut ex Euangelio colligi potest; nam meo iudicio potestas ordinis remittendi, & retinendi peccata data potissimum suit post resurrectionem omnibus discipulis simul, non uni prae alteri. dixit enim Iesus postquam im

sumauerat in eos,ut narratur apud Ioannem cap. 2o. accipite Spiritum Sanctum,quorumcunque remiseritis peccata, remittentur eis, & quo rucunque retinueritis, retenta sunt eis. similiter omnibus dixit in consecratione cor

poris, & sanguinis sui. haec facite in mei commemorationem omnibus simul,non uni prae aliis . potestas vero iurisdictionis meo iudicio potissmum data fuit in collatione clauium apud Matthaeum cap. ic. quae primum data filii Petro,deinde aliis discipulis omnibus,postquam data fuerat Petro.dixit etenim Petro post grauia verba, dabo tibi claues regni ccclorum, &c. dixit Rpostea discipulis omnibus, quaecunque ligaueritis super terram, &c. apud Matthaeum cap. I 8. infra, ubi ex antecedentibus perspicuo potest colligi locutum fuisse praecipue Dominum de potestate iurisdictionis; inquit enim clare supra, si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, de Publicanus, quod vim habet excommunicationis; postea statim subdit, amen dico vobis , quaecunque alligaueritis super terram, erunt alligata etiam in coelis. dc quaecunque solueritis super terram, erunt soluta de in coelis. ecce quam perspicuo ex contextu locutionis apparet, praecipue locutum hic fuisse Christum de potestate,quae pertinet ad iurisaictionem, quae potissimum, & primum data est Petro;magno illo molimine verborum;postmodum data fuit Apostolis omnibus.nec te moueat quorundam acumen, qui inquiunt tunc Hnon fuisse datam hanc potestatem, sed promissum a Christo, quod daturus eis esset.nam non inquit,do tibi claues,sed dabo: hoc etenim potius subtiliter dicitur,quam vere. etenim suturum illud refertur ad usum clauiu, id potestatis,qua Christo vivente uti non P terat,neque est usus. est etia alius locus persipicuus in Evangelio secundu Ioanem c. vltimo, ubi post resurrecti

nem cum Dominus Petrum ter rogasset an amaret ipsum prae aliis,ac ter Petrus respondisse ter quoque ei subdidit,pasce oves meas, pasce agnos meos,

quae pastoris cura omnem iurisdictionem continet, id, quod sigillatim intuenti facile patere potest. de doctrina etia fidei quod a Petro ad alios dedi chac veluti derivari deberet, est locus expressus apud Lucam cap. .Satha

412쪽

O AER TERTIVS, 369

nas expetiuit, ut cribraret vos, sed ego rogaui pro te Petre, ut non desciat fides tua, & tu aliquando conuersus confirma fiat res tuos . diuersa est ergo haec iurisdictionis potestas a potestate ordinis sacerdotalis. luc posterior esta Christo,& omnes sacerdotes in ea fiunt pares; sic Epistopi omnes sunt pares,quoad actiones hierarchicas. sed de his insta dicemus,cum tractabimus de Sacramento ordinis. at potestas iurisdictionis tota, quantacunque est, in Pontifice Romano collocata est,reliqui omnes sunt sub ipso, eiusque pol statis participes. unde Cyprianus antiquissimus,& praestantissimus author,&martyr dicit, unum tantum esse Episcopatum, cuius participes sunt singuli Episcopi . haec vero potestas comitti potest etiam non sacerdotibus. ad hanc pertinet Excommunicatio,Interdictum,Suspensio, Depositio,Irregularitas,& Infamia, de quibus pauca quaedam perstringemus potiora, quae fatis sint ad peritiam Episcopi. Excommunicatio des nitur a Theologis, esse separ

tio a communione fidelium, quo ad suffragia,& fructiis . nam pro excommunicatis non orat Ecclesia, non dico,quod si in gratia Dei fuerint,non sint participes bonorum omnium operum, quae in Ecclesia fiunt,sicuti quod uis membrum vivum corporis influentiam recipit ab aliis membris,ac vicissim reddit ; iuxta id, quod dicitur in psalmo ii 8. particeps ego sum omnium timentium te;non hoc dico; sed cum Ecclesia publica orat pro fidelibus omnibus , excommunicati excommunicatione maiori non includuntur in his, pro quibus orat Ecclesia. ideo in hac excomunicationis definitione dicitur, quoad ius Ragia.additur,quoad fructus,id est, Sacramenta. quia excomuniticatis Sacramenta non sunt administrada. neq; fideles debent couersiari cum excomunicatis, praeterqua in quibusda casibus, quos si vellem sigillatim recensere, longius,quam institutu opustulti exigit, oratio nostra vagaretur.est prςterea excomunicatio minor, quς & imperfecta excomunicatio,qua qui C

piam tantum arcetur a comunione,& participatione Sacramentorti,non au-

te a comunione fideliti, neque a suffragiis . ab excomunicatione maiori,quae

poena est valde grauis, absoluere potest iudex, qui eam intulit, siue eo sup rior, no tame is superior qui est superior quoad appellatione tantum,ut Archiepiscopus Epilcopo superior est . quod si non ab homine fuerit lata excommunicationis sententia, sed a iure, in eo, stilicet, casu in quo lex praeci pix eum, qui quippiam peccauetit, confestim ipso facto excommunicati nem incurrere , potest absolui a proprio Episcopo, nisi Pontifex sibi abs

lutionem reseruauerit. huius generis excommunicatio cum sit poena, non

culpa, & grauissima poena, non debet insigi, nisi pro culpa, & ea quidem

fraui. unde non debet inserti nisi pro peccato mortali, & eo quidem graui. ic notandum, quod licet ab Ecclesia poena non possit inferri nisi viventitibus,qui sunt in Ecclesia militanti;nihilominus in causa hqreseos excommunicari solent etiam mortui,& eorum ossa effodi a sacro coemeterio,no quod illi tunc excommunicari incipiant, sed quod tune manifestum sit eos fiuisse excommunicatos. de haec poena medicina est non eorum haereticorum, sed aliorum, qui dedecus eorum videntes abstinent magis a crimine haereseos.

413쪽

DE SACRAMENTIS

viui etiam quandoque inuiti possunt, & debent absolui ab excommunie, alione: nam poena est, non culpa, & medicinalis poena, ut inquit Apostolus ad Corinthios i. cap. s. idcirco sicuti probus, de peritus medicus abstinet a

medicina cum incipit nocere,ita etiam probus Praelatus abstinet ab excommunicatione, cum obest. ab excommunicatione vero minori, quae contrahitur , cum quispiam versitus est cum excommunicato maiori excommunicatione , non tamen participando in crimine, pro quo fuerat excommunicat us , aut in diuinis, neque in contemptum, vel contra praeceptum sep rioris contumaciter; ab ea ergo, quae sic contrahitur, potest quilibet face dos absoluere. verum complures sunt casus sigillatim a Theologis, praesertim a Canon istis nominati,in quibus licet cum excommunicato conuer- Fsari. personae etiam certae excipiuntur. quae omnia & beatus Thomas in quarto sentetiarum, & Archiepiscopus Antoninus in tertia parte suae se mae collegit. nobis sufficiat lectorem admonuisse. Hoc tantum superiorubus addemus, quod communicans cum excommunicato seu a iure, seu ab homine, nisi is fuerit publice denunciatus excommunicatus , non propterea excommunicationem incurrit. excipit Antoninus unum tantum, scilicet,

si excommunicatus esset ob percussum clericum, & crimen esset publicum,& notorium ; sic etenim videtur dicere Apostolus, primae Corinth. cap. . si

quis nominatur auarus inter vos, cum eo nec cibum sumere, interpretatur

nanque nominatum eum dici, qui sit publicatus. hactenus de excommunicatione . Suspensio vero nihil aliud est, quam poena canonica, qua clericus Garcetur ab executione ossicij, quod ei competit; non tamen propterea est excommunicatus, imo eius consiuetudo nulli prohibetur . est etiam particeps suffragiorum Ecclesiae . exequi tamen non potest oscium, quod habet. haec poena clericorum est, si proprie sumatur. quandoque tamen ill ta est etiam laicis, ut inquit Archiepiscopus Antoninus. Interdictum vero poena est, qua plecti solet communitas. interdumque respicit locum tantum , interdum vero etiam homines. interdicitur autem quibusdam Sacramentis , & diuinis officiis, ac sepultura Ecclesiastica . cum interdicitur I co, utique publice diuina celebrari non possi anteo in loco: verum homines si alibi fuerint, pollunt diuinis interesse; quod si fuerit interdictum hominibus, nullibi possunt interesse diuinis . post uni tamen ubi est interdi- plctum pueri baptizari,nec negatur confitentibus poenitentia. chrismate etiam inungi queunt. aliorum Sacramentorum participatione interdictum est eis.

viaticum tamen decedetibus non negatur. at negatur extrema unctio etiam decedentibus . extra de sentent. excom.c. response,& de poenitent. ac remissc.quod in te. quidam tamen dies solennes excipiuntur ut Pascha,Natale Domini, Dies Pentecostes, & Assumptio Virginis de sentent .excom. libro 6.c.

alma. Hςc de interdicto. Depositio quid sit ex ipsa nominis significationes, cile potest intelligi. deponitur enim is,qui a suo gradu deiicitur in perpetuit. Irregularitas vero est inhabilitas quaedam,quq impedit,ne quis ossiciti, quod habet, exercere possit,uel etia ad illud admitti no possit. saepenumero irregularitas

414쪽

LIBER TERTIUS.

A laritas contrahitur absque delicto,ut illegitime natus irregularis est ad ordianes ecclesiasticos . bigamus etiam irregularis est. Infamiam autem incurrit Simoniacus conii ictus . verum discutere latius de his poenis canonicis, non pertinet ad institutum opus. Omnis hic poenaru m tractatus annexus cst tractationi de clavibus, & clauium potestate; ea vero pertinet ad absolutione, quae est forma in Sacramento poenitentiae. Materiam vero diximus constare ex tribus partibus, contritione, scilicet, consessitone, & satisfactione. de sati Lfactione tractatui annexus est tractatus de Purgatorio, & indulgentia. superius diximus, quod dimissa culpa, & facta cum Deo reconciliatione, adhuc

supererat reatus alicuius poenae temporaneae . nam poenae aeternae reatus re-

B pugnat gratiae, ta recociliationi factae. & hoc probauimus luce clarius ex fi-cris literis de David,&c.nolo repetere ea,quae supra dixeram. oportet enim socios nos esse tribulationis cuiuspiam,si futuri sumus participes gloriς. poena vero omnis duplicem vim habet. nam medicina quaeda est, dolor etenim poenae facit,ut no recedamus ab honesto propter voluptatem, aut ob quempiam dolorem alium minorem, ut colligitur ab Aristotele in secundo Et hincorum . fit etiam per poenam quaedam recompensatio iustitiae . nam sicuti quispiam genio obsequens contra legem, sibi aliquid attribuit; ita oportet, ut praeter voluntatem aliquid patiatur. haec vero temporanea poena innititur satisfactioni factae per Christum, sicuti primae causis, & resipondet peccato,

quatenus inordinate conuertitur ad bonum comutabile. sic etenim est con-m tra leaem naturalem. unde etiam peccatis venialibus ob inordinatam conuersionem,quamuis in ea non sit aversio a Deo, debetur tamen aliqua poena quod si fuerit contra ciuilem legem illud idem peccatum, debebitur ei praeterea etiam poena statuta per legem ciuilem. hoc ergo posito,post culpae dimissione,imponitur satisfactio, quae si fuerit imposita peccati reatui aequa, lis,nil amplius soluendum restat. Contritio etiam,quia dolor est vim habet satisfaciendi; quod si non fuerit aequalis,sed in serior, & minor,id, quod relis

quum est,soluendum est post obitum,eluendaeque sordes omnes, antequain perueniamus ad gloriam. Ignis,ho purgatorius appellatur ab omnibus. Lu- therani, & quipia alij contra cosuetudinem, & senium totius Ecclesiae purgatorium ignem negarunt, eo quod non sit expressa mentio de eo facta in D sacris literis,nec verentur contradicere sententiae uniuersalis Ecclesiae, Si antiquorum doctorum patrum nostrorum. Augustinus praeter locos alios, Min consessionibus,de obitu matris, & in libro de ciuitate Dei, propriu opusculum secit de cura agenda pro mortuis, ubi adducit locum illum Mach baeorum lib.a. cap.ri de Iuda Machabaeo,qui misit duodecim millia drachmaru Hierosolyma, cogitans,quod pium esset orare pro mortuis. & subdit statim,quod etiam si non esset locus scripturae, ei susticeret authoritas totius Ecclesiae. Graeci nonne orant pro mortuis Z in missis eorum compositis a Basilio, & Chrysostomo nonne fit oratio pro mortuis 3 idem dicit Chrysostomus in quodam suorum sermonum. Damascenus tractatum peculiarem

composuit. idem coli igitur a Dionysio in libro de Ecclesiastica literarchia.

415쪽

DE SACRAMENTIS

Vide quanta sit audacia quorundam homuncionum, qui audent cristas eri- ggere contra sensum Ecclesiae uniuersalis,iam per tot secula diuulgatum. verum in sacra scriptura sunt loet,ex quibus hoc colligi potest,si non volumus elle pertinaces. locus ille de Iuda Machabaeo, quem supra tetigimus. epustola Pauli ad Corinth. I. cap.3. de eo,qui superaediscat foenum, ligna, & stipulam superfundamentum, & aurum, & argentum, sue gemmas, de quod ignis probabit, quale sit uniuscuiusq; opus, est etiam locus meo iudicio expressus. scio esse aliquos doctores, Chrysostomum scilicet, qui interpretam tur eum locum de doctrina, deinde extorquent id,icilicet,quod ignis proba

bit. attamen locus ille clarus est,& expressus, siquis noluerit vim interpret tionis alterius ei adhibere. Praeter purgatorium,& damnatorum in perpetuu Flocum,est puerorum Limbus, qui decedunt tantum cum originali peccato. hunc locum Augustinus in multis suorum operum locis no videtur agnoscere licet dicat,quod leuissima omnium poena mulctentur. nonnulli etiam moderni doctores videntur assentiri huic sententiae . in concilio Florentino tempore Eugenij quarti celebrato,nihil certi statutum est.verum omnes s re posteriores,Limbum puerorum posuere. fit in scriptura praeterea mentio

de sinu Abrahae,in quo in Evangelio Lucae, c. 16. dicitur fuiste Laetatus pa per ille. suit pater credentium Abraham, ideo qui salui erant per fidem, nec tamen admitti poterant ad gloriam, nondum soluto peccato naturae pasiione Christi,dicti sunt fuisse in sinu Abrahae. nunc vero sinus Abrahae est vita aeterna, ad quam pratia Dei perducat nos. Tractatui de purgatorio annexa Gest tractatio de indulgentius. Usus Ecclesiae antiquus fuit, quae spiritu Christi

regitur, de ideo errare non potest, indulgentias cocedere ad abluendum re tum poenarum purgatorij. ratio vero, qua nititur haec concesito indulgentia. rum, est,quoniam, si qui duo fuerint, unus vinculo charitatis essiciuntur;

mor etenim,ut inquit Dionisius in libro de diuinis nominibus, habet virtutem unitionis,ut ex pluribus unum faciat: potest ergo amicus soluere amici debitum, de iustitiae satisfacere. poenae igitur, non quatenus medicina est, sed quatenus per eam satisfit culpae, dc culpa poenae aequatur, potest amicus pro alio subiens poenam fuis facere,sibique ex charitate illa, qua pro amico satis facit, mereri. hoc supposito, cum in Ecclesia sit satisfactio Christi, qua pro omnibus satisfecit,& pro toti is mundi peccatis; siunt etiam opera satisfactoria sanctorum, qui austeram vitam egerunt, multumque laboris subi runt, quae superant reatum poenae eorum, de in utilitatem Ecclesiae passi sunt, iuxta illud Pauli, ad Collocensi cap. t. suppleo in corpore meo, quae desunt passionum Christi pro corpore eius, quod est Ecclesiaesi quis ergo reus poenae fuerit charitate his coniunctus, utique ex iusta, de pia causa, ut sanctorii, de Christi seruetur intentio, poterit is, qui Ecclesiae propositus est,satisfactione eam applicare. idcirco tria requiruntur ad concessionem indulgentiae, in suseipiente charitas, nam sine charitate unus non esset cum Christo,& Sanctis. in concedete, & dante authoritas, in causa pietas. unde non

possunt concedi pro arbitrio, & voluntate dantis, sed ex iusta, de pia cau

416쪽

LIBER TERTIVS

Α sa. huiusce rei potestas omnis in Pontifice est; in Episcopis vero limitata. alij vero cum propriae Ecclesiae non omnino praesint, hac authoritate carent.diximus supra, cum Sacramentum sit inuisibilis gratit visibilis forma,

peccatum vero veniale non repugnet gratiae,& charitati,nullum fuisse institutum Sacramentum ad abolitionem peccati venialis, ut Iutat Thomas; quamuis Scotus teneat extremam unctionem institutam fuisse ad veniale peccatum delendum. verum cum peccatum veniale repugnet actui charitatis. etenim, quamuis in peccato veniali non sit aversio a bono incommut bili, est tamen inordinata conuersio ad bonum commutabile iideo quaedam non Sacrimenta,sed sacramentalia sunt in Ecclesia instituta,quibus cum e B citetur animus ad peccatorum detestatione, vel ad charitatem, & amorem

Dei, in quo necesse est, ut nobis displiceant omnia quae impediunt nos, ne semper actu feramur in Deum, huiusce omnibus soluitur reatus peccatorii venialiu quoad culpam,& saepe , licet hoc non sit necessarium.

torto,quae ex deuotione confitentis,& ex humilitate cosessionis, & ex oratione, misereatur occ. vim habet ad remissione venialiti. oratio etiam domianica, si fuerit deuote pronunciata,cum dicimus,dimitte nobis debita nostra, ad deletionem culpae venialium valet. item aspersio aquae Sanctae. excitatur enim his omnibus affectus animi in Deum,& in peccatorum detestatione Praeter hanc poenitentiam,quam diximus esse Sacramentum, est etiam poe-C nitentia solennis, quae sub parte Sacramenti est, id est sub satisfactione. hae

antiqua Ecclesia uti solebat, nunc venit in desuetudinem .utebatur longa δίvaria caeremonia. nam poenitentes in exordio quadragesimae cum suis presbyteris accedebant ad Ecclesiam ad Epistopum, ac ingrediebatur nudis pedibus sacco induti, legebantur septem psalmi poenitentiales, aspergebantur aqua benedicta, imponebatur cinis super eorum capita.deinde sicuti Adam

eiectus est de paradiso, ita denunciabatur, quod elicerentur ab Ecclesia, de ita expellebantur usque ad coenam Domini;tunc recipiebantur, non tamen communicabant neque eis dabatur pax a sitis presbyteris. hocque seruabat sngulo quoque anno,quousque erant poenitentes,donec ab Episcopo iterurecipiebantur. haecq; poenitentia semel tantum poterat iniungi ac tales mul-

D tis carebant postmodum priuilegiis . haec nisi ab Episcopo imponi non poterat.est prieterea poenitentia, satisfactio scilicet, non solennis, sed pustica, qua nunc etiam solemus uti interdum, ut is, scilicet, qui magnu quodpiam scelus commisit, praesertim si ex eo scandalum publicum sit ortum, etiam publice fatisfaciat. hactenus in summa de Sacramento poenitentiae dixisse

sussiciat. huiusmodi vero sunt,consessio ima thora diei prima,& in comple-

Iiiiij

417쪽

DE SACRAMENTIS

De Sacramento extrema unctionu. C A P. II.

oenitentiae Sacramentum institutum a Christo suit, sed promulgatu

ab A postolis,Sacramentum extremae unctionis; qui etiam ante obitum Cirrisii dicuntur in Euagelio Mar.c.6.vnxisse infirmos oleo.hoc Sacramem

tum veluti quidam est apex Sacramenti poenitentiae, quod institutum fuit ad abolendum reliquias peccati, quae supersunt,& ad infirmitatis reliquias

tollendas. haec prima vis est huius,de quo agimus,Sacramenti. Posterior vero prioris assecla est,curatio aegritudinis corporis,si ita expedit animi bono; sic etenim habemus,in epistola Iacobi c. v. infirmatur quis in vobis, advocet presbyteros Ecclesiae,qui ungat eum oleo,& oratio fidei salvabit infirmum, F& si fuerint in peccatis dimittentur ei. Idcirco datur tantum infirmis, & permodii medicinae. aliter veto perituris, ut a iudicibus condenatis,non datur hoc Sacramentum; in extremo etiam vitae constitutis, solet hoc Sacramentum conferri, quando non videtur amplius spes relicta medicinae, humanae, his,sicilicet,qui vel adhuc sanae sunt mentis,& Sacramentum hoc petunt,vel his qui cum cinae fuerint mentis, habuerunt huius desiderium Sacramenti, ut superius dictum est, cum ageremus de baptismate adultorum. pueris non datur, sic ii ii nec Eucharistia,quia eget deuotione . huius Sacramenti mat ita est oleum olivae, ab Episcopo in hunc usum conssecratum. formavero sunt verba prolata a presby tero, qui huius Sacramenti minister est, proseruntur autem per modum orationis, videlicet, per istam sacratissimam vn- Gctionem,& per Dei misiericordiam, indulgeat tibi Dominus,quidquid per oculos deliquisti, sicque in caeteris locis, qui inungutur. hi vero sunt oculi,

propter visum; aures obauditum, nares, obolfactum; os propter gustum; manus propter tactum,& in his locis necessaria est unctio de necenitate S cramenti. quidam ungunt pedes ob vim motivam. nonnulli etiam renes ob vim appetit tuam. hoc peculiare est in forma huius Sacramenti, quod in ea utimur oratione deprecativa, non enunciativa, ut in alii 4 Sacramentis, nec imperativa ut dicemus infra in Sacramento ordinis . ratio huius duplex adducitur a diuo Thoma,primo quoniam datur infirmis in extremo vitae constitutis, qui videntur maxime indigere Dei misericordia, qua oratio nititur. item quoniam actus recipientis non est de integritate huius Sacrameli, nul- Itaque sit impressio in materia male disposita, idcirco propter indispositionem recipientis nulla fieri potest impressio, sicque irrita esset vis Sacramenti . quamobrem utitur sacerdos oratione deprecativa.in Sacramento autem poenitentiae,quoniam istius poenitentis sunt de integritate Sacramenti, ideo en unciat tua oratione utitur in absolutione cicerdos. in baptismate vero, etiain ficte accedentibus,si non gratia,character tamen, & consecratio certa recipitur,cuius vi etiam recedente fictione,adest gratia,haec de forma, de materia, item deministro dc recipientibus, ac institutione huius Sacramenti.

Nolo in calce huius tractatus praeterire,quibusdam videri Dionysium in libro de Ecclesiastica Hierarchia,ubi loquitur de desunctis,& eoru exequiis,

418쪽

LIBER TERTI VS.

mentionem facere de hoc extremae unctionis Sacramento, cum dicit co pus oleo inungi verum falluntur. nam illa unctio cadaueris erat, quod nul Ilus capax est Sacramenti, neque ulla adhibentur verba, sine quibus veluti sine forma nulla confici, aut constare Possunt Sacramenta. ideo tam remonia tantum quaedam illa erat . qua significabatur defunctium illum fuisse plurimis eertaminibus aduersus Diabolum , ad quae obeunda in baptiunatevnctiis fuerat. quod si quaeras qua ratione de hoc Sacramento mentionem non fecerit Dionysius. respondeo eadem propemodum, qua, neque de poenitentiae Sacramento,neque de matrimonio mentionem fecerat . eius etenim institutum fuit tractare de actionibus hierarchicis, in quibus haec Sacramenta numerari non poterant. nam purgatio potius pertinet ad doctrinam, & satisfactionem,& diabolicam vexationem, quam ad absolutionem a culpa, quam diaconus praestare non potest, cum sacerdotis si munus, Purgatio tamen hierarchica pertinet ad .

. diaconum .hactenus de hoc Sacramento extremae unctionis.&c.

. . ita

419쪽

LIBER QUI ARTUS

De Sacramento Ordinis.

C A P. I.

AC TENVsea Sacramenta sumst nobis exeosita, quae ad sanctificationem, & expiationem singulicuiusque Christiani pertineant: verum quoniam horum Sacramentorum omnium ministri fiant Sacerdotes,& Episcopi,quoru ministerio & regeneratur unusquisque in Ecclesia Christi secudu ii

seriorem hominem,& expiatur a contracta peccatorii labe; ideo nunc est a nobis agendum de ordinibus Ecclesiasticis. illudque in primis distuli e

dum sacerdotium,ac reliquos ordines non conuenire unicuique Christiano,ut Lutherani dicere solebant,nixi quibusdam Sa- Gcrae scripturae locis ab eis perperam intellectis. locus est apud Petrum I.C. 2. vos autem genus electum, regale facerdotium, gens sancta. item in Apoc lypsi c. I. fecit nos regnum, & sacerdotes Deo. Ex his locis nonnulli parum eruditi volebant deduci omnibus Christianis sacerdotium conuenire,adeo, quod etiam sceminis .verum quam fallantur praeter usium Ecclesiae, & rati nem , innumera sique aut horitates sicripturae sacrae , res ipse,& loci illi eos docere poterant,aliud esse sacerdotium, quod omnibus Christianis conueni qui in bapti sinate uncti sunt,& aliud hoc quod nos sacrum ordinem a pellamus. sicuti apud Hebraeos, a quibus locum illusumpsit Petrus, quamuis omni populo dictum fuerit , vos regale sacerdotium ; attamen erat priuatus ordo sacerdotalis,qui pertinebat ad trahentes originem ab Aaron, Id neque etiam omnes erat Reges, sicuti David; quemadmodum neque Christiani omnes sunt Reges, quamuis dictum sit omnibus regale sacerdotium. verba beati Petri, quae sequuntur, indicant quo pacto simus omnes sacerdotes. nam subdit,offerentes sipirituales hostias Deo. ecce, quomodo sumus sacerdotes, quia offerimus Deo hostias spirituales, cordis affectu, orationes, eleemosynas,c teraq; bona opera. na talibus hostiis promeretur DP. ecce, quo pacto omnes semus sacerdotes . sic omnes sumus Reges, si prauis affectibus fuerimus dominati. sed plus qua par erat morati sumus in hac stulta sententia ex ploranda. Veniamus ad exponendum hoc ordinis Sacramemtum . ordo est signaculu quoddam,seu lacrum signum, quo ordinatis traditur

420쪽

A dilut spiritualis potestas, & ossicium . ordo hic sumitur, non pro respectuti habitudine quapiam,sed pro gradu nam in superiori gradu supra populum constituti sunt clerici, sic dicimus senatorium ordinem. hoc Sacramem tum non est institutum ad expiationem, imo expiati per poenitentiam, tam tum digne accedunt ad sacros ordines : augetur tamen gratia, & infirmitati, quae solet contingere in exercendis sacris muneribus, remedium adhibetur. consertur praeterea consecratio, sue character scuti in baptismate, & confirmatione, quem quidam interpretantur esse sgnaculum illud, seu sacrum signu. veru & character,& etiam visibilis illa caeremonia,qua clerici ad hue ordine assia mutur, recte potuit suisse dicta signaculu seu sacru signu. na Sa- B eramentu,est inuisibilis gratiae, visibilis forma.consecratio haec potissimum est in hoc Sacramento ordinis Ecclesiastici.nam institutum fuit non ob m iorem sanctificationem suscipientium ordines sacros, se ob id potissmum, ut consecrati ministri essent, ac medij inter Deum & populum. sunt in hoc

quoque Sacrmento materia, & forma,quemamodum in aliis Sacramentis: non tamen omnino similis est in hoc,& in aliis ratio materiet,& formet. ideo ut a forma incipiamus, Episcopus in conserendis ordinibus, no utitur enunciatione, sed modo imperativo. inquit enim, accipe potestatem &c. nam in aliis Sacramentis, cum traduntur, sacerdos seu Episcopus tantum ministerest,& instrumentum: in hoc vero,cum Episcopus tradat potestatem, quam habetumo minorem, utitur etiam modo imperandi, inquitque,accipe &c.c materiae quoque in hoc Sacramento, aliquo pacto ratio est diuersa a mat ria aliorum Sacramentorum . nam in aliis materia escientis vim habet, ut aqua in batismate,sic oleum in chrismate.in hoc vero Sacramento materia, sunt instrumeta,quib' ututur in eo ordine existetes,ut claues,Vrcei,caetera id genus.qnamobrem in hoc Sacramento loge potior vis est in forma,quam

in materia.quo fit,ut in nonnullis Sacramentis vasa tradantur consecrata noab Episcopo,sed a Diacono. minister est Episcopus, qui habeat iurisdictionem,quamuis minores ordines conferantur ab Abbatibus, & percomissonem Papae possint conferri a sacerdotibus quibuscunque. Maiores vero o dines ab Eriscopo tantum conserri possimhadeo, quod per commissionem Papae simplex sacerdos non posset conserre diaconatum, de sacerdotium. D item,subaiaconatum, ut inquit beatus Thomas in quarto sentetiarum libro. verum de his infia,cum agemus de Episcopatu . suscipientes vero, primum necesse est,ut sint baptizati . nam omnium Sacramentorum ianua est Baptisima,v t supra diximus,adeo, quod si non baptizatus susciperet quempiam ordinem,necesse esset, ut baptizaretur, ac rursus consecraretur, quoniam ba ptismate confertur esse,& viuere vita Christiana, ut supra diximus,ut extra depresbytero non baptizato. oportet etiam ut sint confirmati, & ordine quodam ordines suscipiant,scilicet, ut non prius suscipiant superiorem o dinem. quam susceperint inferiorem; quὁd n secus factum fuerit, oportet,sino fuerint confirmati, ut confirmentur, quod si ordine inseriori no fuerint initiati,ut initientur; non tamen propterea debent repetere consecrationem

SEARCH

MENU NAVIGATION