Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

388 DE SACRAMENTI s

hunt de novo, sed remanent in priori, quod incipit in eis esse Sacramentum Epost baptisma,cum tamen prius non esset,nullum tamen fit signum sensibile nouum. His rationibus videtur satis perspicue probari Matrimonium Sacramentum non esse,quo gratia conferatur.at contra, hoc peculiare, & proprium est Sacramentis nouae legis,quod gratiam c5serunt. quo si,ut omnes posteriores Theologi teneant gratiam conserti hoc Sacramento,qua coniuges secundum Deum operantur ea, quae pertinent ad matrimonium,& diuina ope in eo adiuuantur.verum meo iudicio,vi inquit Duradus, nun eadem ratione uni uoca Sacramentum dicitur de Sacramentis aliis, & de matrimonio, sed secundum quandam analogiam, quam tamen non explicat. Conabor ego meum sensum exponere: peritiores iudicabunt, quoru iudicio sem- pper meum subiiciam. Alia Sacramenta, in quibus vis est instrumentaria gratiam conserendi, seu certum signum secundum se, sunt quaedam res sensibules sub quibus latet mysterili,de gratia inuisibilis; at in matrimonio id, quod est Sacramentum, S: ex quo sequitur gratia, est secundum se insensibile, sed sensibile est in sua causa, quae non est Sacramentum, sed est eis ciens Sacramenti. quod ut melius intelligatur, versabimus ex utraque parte Matrimonium, & prout accipit ab ossicio naturae, & desinit in Sacramentum, & rumsus a. arcano Sacramenti versius ossicium naturae. Matrimonium,quod est officiuna naturae,coniunctio,scilicet,maritatis,fit pactione quadam inter co-

iuges quae pactio explicatur per verba depraesenti; verba igitur illa sensibilia

sunt causa, quae essicit coniunctionem maritalem; quae si fuerit inter infide- cles,est utique verum, S: legitimum matrimonium in officium naturae, non tamen est Sacramentum,quia coniunctio Christi cum Ecclesia bene significari no potest ab his,qui sunt omnino extra Ecclesiam. Ecce quid primo es ficiant verba,causa sunt, ac efficiunt coui unctionem maritalem in officium naturae. at si talis coniunctio fuerit inter fideles,est etiam Sacrametum, quia recte,& rite significant coniunctionem Christi cum Ecclesia. idcirco in prima illa pactione,quae Sacramentum non est, sed efficit Sacramentum,potes: fieri pactum pecuniarium. potest etiam fieri inter absentes,nec oportet ut repetantur,cum coniuges infideles fidem suscipiunt, quia in his non est Sacramentum , sed in coniunctione maritali, quae est inter fideles, deest tamen ei

significatio,ut diximus. sed cum primum fidem suscipiunt,incipit significare FrChristi, de Ecclesiae unionem, ideoque incipit esse Sacram ctum, gratiamque inuisibilem nanciscuntur ex maritali colunctione illa. non ergo univoca r tione Sacramentum dicitur de matrimonio, quod in se non est sensibile, sed

est sensibile in sua causa,& de aliis Sacramentis, quae sunt in seipsis sensibilia. si rursius incipiamus ab arcano Christi, sicilicet,& Ecclesiae unione,non signiscatur illud a verbis, sed a colunctione,quam faciunt verba. repetamuS paucis omnem matrimonij institutionem, & vim.Fuit primo institutum in P radiso ante peccatum in ossicium naturae, perfectum tamen: post Diluuium fuit institutum in ossicium naturae, de remedium concupiscenti cui ex matrimonio impositi sunt certi fines,ne vagentur matrimoni j iura.per Christula

432쪽

LIBER QUARTVS

A in Euagelio Matthaei cap. 18. suit Matrimonium restitutum ad primam illam perfectione,addita vi Sacramenti, quam Apostolus explicauit in epistola ad

Ephes c. s. in remedium etiam concupiscentiae, quae adhuc in nobis multum potest,ut inquit Apostolus,prima Cor.c. p. melius est nubere quamvri. Quae

hactenus a nobis dicta sunt de matrimonio,pro huius opusculi compendio, satis esse videri debent. Nunc paucis perstringemus matrimoni j impedime-ta,quae commode colligi possunt ex matrimoni j definitione. Diximus Matrimonium esse societatem maritalem. societas vero h c inter virum,& inu. lierem initur contraditi,& pactione quadam;contractus vero eficiens causa est consensus eorum, qui inter se paciscunturaeon sensus vero, si cos ensius iu-B re dici debet, voluntarius ut sit, necessse est; ea igitur, quae Voluntario aduem santur,destruunt consensum,& per eum pactionem. volutario autem ut dicit Philosophus in tertio Ethicorum,aduersatur coactio,item ignoratia coactio igitur, & metus, qui iure dici potest humanus metus, impediunt Matrimonium,quia tollut consensum voluntarium. item error personae,ut puta i vir putet Martham, esse Mariam, aut si mulier reatur Paulum, Petrum esse, quamuis contrahant per verba de praesenti, Matrimonium nullum est. item error status perssinae,uerbi gratia,si putat mulier elle liberum eum, qui seruus sit,si mulier no fuerit etiam ipsa serua,Matrimonium nullum est. Hic non est dicedus error quispiam, si eum putet diuitem,qui est pauper,aut bonum qui est malus, aut sanum eum, qui est aeger, utique hi errores nullo pa-c cho Matrimonium impediur; cuius rei ea ratio est,quoniam is error,qui aufert voluntarium circa ea,quae per se pertinet ad societatem maritatem,quae ea pactione initur, destruit voluntarium quo ad societatem, ut puta si volo inire societatem cum Maria, & mihi offeras Martham, utique per accidens contraho cum Martha, per se autem, quo ad meam voluntatem contraho cum Maria, ecce quod error est in his, quae per se pertinent ad societatem, quam in eo. si ego item liber contraho cum serua,quam puto liberam, utiq; fallor in eo quod per se pertinet ad societatem hanc. no enim cum serua potest esse commoda societas maritatis,praesertim ad tuendam rem,& conuersationem domesticam, neque tradi persecte potestas corporis, in quod ius habet dominus. quod vero sit sana,aut aegra,sapiens,vel insipiens, non per se D pertinet ad maritalem secietatem; ideo hic error non impedit matrimoniti; nec etiam s libera sit,quam puto seruam, quia ea mutatio status, potiorem de commodiorem facit illam maritalem colunctionem,& secietate. si item seruus putet mulierem liberam, quae est serua,error hic non facit matrimonium irritum,ratio est in promptu,quia non tenetur alter afferre meliorem,& potiorem statum,quam is sit,in quo compar est coniugium. quod si quaeras circa coactionem cur est,quod in susceptione baptismatis, cum coactus metu,inquam, etiam mortis, qui cadit in costantissimum virum,dum modo vi extrinseca non sit tractus ad sontem, si baptizatur, baptismi characterem suscipit, & cogendus est vivere Christiane; in matrimonio vero ordiaes hae coactiones mixtae ex voluntario & in voluntario impedi ut matrimonium.

433쪽

DE SACRAMENTIS

Respondeo, quod cosensus alio modo se habet in baptismate,& alio modo Eiu matrimonio: nam in matrimonio,causa est efficies matrimoni j, in baptiLmate vero consensu, non est causa consecrationis illius , & regenerationis, sed causa Deus est per Sacramentum exterius; consensus vero est dispositio recipientis; ideo qualiscunque consensus,dum modo sit consensus, facit recipientem dis ositum:at in matrimonio, cum consensus sit causa effciens matrimonij, nisi fuerit perfectus, de omnino voluntarius,vim non habet essicie-di matrimonium. Quod si iterum roges, an is, qui non coactus aliqua ratione,dolo tamen,fictis verbis de praesenti consentit,an is matrimonium coir

hat,& co sensus ille efficiat matrimonium. Nimirum nulli dubium est,quin in foro Ecclesiae. quae non iudicat de occultis, sed de his, quae apparent,ma- Ftrimonium contractum censiebitur. Quod si quaeras in soro coicientiae quid sentiendum,beatus Thomas,& alij quos vidi, tenent quod is non contraxit matrimonium,quia non adhibuit consensum animi,sed fictis verbis tantum expresserit. Mihi certe res haec videtur paulo durior. Nam cum pactiones sint ad alterum,qui animi insipector esse non potest, sed verba,quae indicant animi mentem intelligit, cum is voluntarie omnino ea verba expresserit indicantia conceptum animi, quod in foro costientiae non inierit pactum,nec propterea,quod inierit teneatur ipsum seruare,satis durum est: quia mihi videretur hoc voluntarium siufficere ad ineundum pactum, quod pertinet ad expressionem verborum, quibus contrahi consiueuit matrimonium. idem censerem de aliis pactis. Attamen nihil statuo. dubitaui tantum, ac iudicio G peritiorum meam semper sententiam subdam . Impotentia etiam in mare, seu natura talis sit,sive accidete quopiam,adeo,quod statuto a legibus tempore,siennio ni fallor,nunqua a prima accubatione habuerit rem cum uxore, matrimonium soluit. ratio in promptu est. nam obligatio non valet si fudirit de eo facta quod a paciscente non potest praestati. eadem ratio est de m liere si fuerit arcta longe tamen rarior hic canus est in muliere,quim in viro. item Matrimonium non fit,si appositae fuerint coditiones citra bona matrimonia superius dicta, utpote, si quis contraxerit cum muliere hac conditione,ut abortum procreet,aut ut fornicetur cum alio quopiam,aut,ut non P rat debitum a viro, utique matrimonium nullum est, quia conditiones nae

destruunt naturam matrimonij. Quod si fuerint appositae aliae conditiones, siquidem sint inhonestae,& iniustae, non sunt seruandae,sed matrimoniu corbtrahitur: sin vero fuerint iustae, seb illis coditionibus ratum est, sine illis non

est ratum, dummodo non suetit antea cosiummatum.haec omnia tractantura Canonistis extra de conditionibus appositis. Quoniam vero in definitione matrimonij dictum est, latrimonium esse societatem maritalem inter legitimas personas,omnia ea,quae faciunt personas illegitimas, impedi ut matrimonium .is igitur, qui,vel quae iunctus est alteri,uinculo matrimoni j vivente coniuge,est illegitimus ad aliud matrimonium contrahendum, quia iam obligatus est alteri. hoc manifestum est. Votum etiam solenne continentiae,

quod fit 5: in susceptione sacri ordinis,& in prosellione vitς Monasticae,seu Religio-

434쪽

A Religiose impedit matrimonium. hoc in loco de voto continentiae clarius explicabimus id, quod inceperamus in superiori tractatu de ordinibus E clesiasticis. Votum continentiae duplex est, simplex, scilicet, & selenne, seu publicum. simplex votum est, quando quispiam Deo vovet vitam se ducturum continentem . Qienne vero,seu publicum, quando quis continentiam vovet per susceptionem sacri ordinis,vel per professione religionis . nec huiusmodi votum propterea dicitur publicum vel solenne,quia palam fiat,sed quoniam annexum est ossicio ; ex quo necesse est, ut in publicum prodeat, quamuis etiam non palam,neque coram multis,sed in cubiculo fieret. sustipies etenim ordinem sicrum deputatus est in Ecclesia publico muneri. item B professus religionem,ex vita monastica,quam publice est ducturus,in publi

cum effert legem continetiae,quam vovit. is vero, qui simpliciter vovit,nulli huiusinodi muneri est addictus, unde in publicum prodeat votum . simplex votum continentiae impedit matrimonium contrahedum; unde is, qui contrairit post votum simplex,mortaliter peccat,quia fidem data Deo frangi attamen matrimonium illud ratu est. vi tamen multi tenent,peccat mo taliter petendo debitum a coniuge, reddendo vero non peccat. verum, quoniam hoc valde periculosium est,nec ita facile imponendus est laqueus mortis perpetuae, milai magis placet aliorum sententia, qui tenent fractionem fidei datae Deo per contractum matrimonium eme peccatum mortale, posta modum vero actum, & usum matrimoni j, quod est ratum, non esse pecca-

C tum. hac etenim ratione, nec laqueus imponetur, nec etiam conuictus coniugum alteri parti erit onerosius,illi inquam, cui incumberet, Ut semper exuferet debitum,& sungeretur utriusque munere. yotum vero continenti enne in susceptione, scilicet,sacri ordinis, de in professione religionis susceptum, non tantum impedit matrimonium contrahendum, sed etiam dirimit contractum, quoniam esecit personas illas mere illegitimas. rationem diuersis huius rationis in voto simplici, de solenni, Scotus in quarto inuestigat, ac multis recitatis, confutatisque tandem hanc rationem aliis praefert. quonia in voto solenni is,qui vovet, subiicit se iudicio Ecclesiae, quae ita statuit, de eas perΕnas illesitimas secit.haec Scotus. verum,ut puto ego, ratio beati Thomae, si recte fuerit exposita,est essicacior; nam cum votum contu D nentiae monachatui sit essentialiter annexum,ordini vero sacro sit annexum ex decreto, & statuto Ecclesiae, is,qui suscipit ordinem sacrum vel monachii se facit, iam dat Deo continentiam suam, nec tantum promittit, ut in voto simplici,quoniam actu munus suseipit, cui annexa est continentia ipse iure,

quod ius ipse non facit, sed Ecclesia, cui sebest, quod munus cum ipse amplius deponere nequeat,neque possit deficere,quin illi annexa sit continentia,ideo non tantum promittit, sed actu dat Deo continentiam,& debitum ad eam seruandam, non ex promissione tantum,sed ex ordine,vel professi ne religionis, quam actu suscipit. haec beati Thomae ratio sic exposta meo

iudicio est efiicacissima. hoc in loco nolo praeterire locum apud Augustinuin libello de bono viduitatis, que citat Hugo de sancto Victore. inquit Au-

435쪽

DE SACRAMENTIS

gustinus exponens eum locu Pauli de virginibus,quae post votum volui nu Ebere, de damnationem capiunt, quonia primam fidem irritam secerunt,ubi inquit Arigus linus,notandu esse non propterea eas damnatione capere,quinniam contraxerunt matrimonium, quod sit irritum, in quo non possint permanere: sed quonia priorem fidem irritam fecerunt.ex quibus Augus lini di- ctis sequi videtur,quod votum religionis impedit matrimonium cotrahe dum,non tamen dirimit,nec facit irritum postquam cotractum estiaee Augustini dicta exponeda sunt in voto religionis simplici,no in solenni. sic Hugo ea interpretatur. Votum solenne,ut diximus, continentiae fit de in susceptione sacri ordinis,& in pro sessione religionis. verum sacro ordini votu illud annexu est ex statuto Ecclesiς,sed statui monachatus est essentialiter an- Fnexu;ideo Papa qui potest dispensare in iure positiuo,post et dispensare cum diacono,& presbytero in voto continentiae facto,ita,quod pollent cotrali re matrimonium, quamuis non posset facere presbyterum non esse presbyterum, aut diaconum no esse diaconum post consecratione. at statui mon chorum votum cotinentiae est essentialiter annexum,unde, scilicet homas tenet, quod Papa non posset disjensare,qubd monachus professus uxore duceret,quoniam no potest facere de monacho no monachu. ratio beati Th n solui no posset, si propositio, tua utitur,est et omnino vera, scilicet,quod monachus fieret conlecratione quapiam, uti solebat tepore Dionysij; nunc vero non ita fit, nulla accedit cosecratio, nulla benedictio,qua essiciatur monachus, de religiosus,sed tantum promisso corrigendi mores, de vitam secu- Gdum regulam beati Benedicti,aut quidpiam simile quod promissonem co-tinet,non cosecrationem. verum de hac quaestione alias. Haec de impedimeto per votum continentiae, quod personas esscit illegitimas. praeterea dispar cultus: fidelis etenim non potest contrahere matrimoniti cum infideli,quod dicit Apostolus i. Corint. c. 7.nubat cui vult,tantum in Domino. nam si fio nicatione fit diuortium in matrimonio contracto, eo modo,quo infra dic mus,multo magis spiritualis fornicatio impediet contrahendum. neque etiaratio Sacram uti potest seruari, ubi uterque,vel alter coniugum fuerit omniuno extra Ecclesiam. fidelis namque, de infidelis magis inter se distant,quam ut matrimonio coniungi queant. item consanguinei usque ad quartum gradum personae fiunt illegitimae. hoc partim sumptu eli a lege naturali, partim I a Iure Pontificio, δc ii Canonibus . nam cum amor, de charitas valde propinquorum quanda habeat venerationem,& honestatem annexam, quae in co- iugio seruari non potest; ideo lex naturalis homines docuit, ut abstineant aconiugio consanguineorum. quis non abhorreat coniugiu patris cum filia, vel matris cu filio 3 de hoc magis quam prius, quia filius subiectus est matri, viro autem subiacet uxor. sic inter fratrem, de uororem coiugium abominatur humanum ingenium. sunt praeterea hae rationes facientes ad ciuilem societatem ampliandam, ac inter se deuinciendam. has rationes, quia obuiae sunt omnibus,praetermitto. ex lege ergo naturali est hominibus insitum, ut abstineant a coniugio consanguineorum primi ordinis, id est,ualde propi

quorum.

436쪽

LIBER QUARTUS

A quorum. lege deinde Canonica terminus fuit praefixus usque ad quartii gradum. ratio a quibusdam excellentibus aut horibus adduci solet. quonia cum matrimonium fuerit institutum prae ter alia in remedium concupiscentiae, dc ad eam coercendam, rationi consentaneum visum fuit, a spe coniugii prohibere eos,qui in eadem domo, & familia solent esse; ideo usque ad quartum gradum prohibitio extensa fuit. priscis christianorum temporibus adhuc ad septimum gradum extendebatur prohibitio, quae postea ab Innocetio tertio contracta fuit usque ad quartum gradum. nunc nulla etiam ratio habetur de

gradu quarto, sed passim absque alia causa dis pensatio fit in eo gradu. quod

si quaeras, qui sint, & quales gradus cosanguineorum, consanguinei vel sunt B in eadem linea recta, quae est ascendentium, & descendentita,patris,inquam, si ij, nepotis, sicque deinceps ; aut patris, aui, proavi ataui.& sic deinceps,in his nullus est gradus matrimonio aptus, sed omnes prohibiti lege Naturali,& Pontificia, praeterquam quod aetatis ratio non pei mittat eos,qui ita disiu-cti sunt, posse matrimonio coniungi. alij consanguinei sunt, qui originem trahunt ab eadem radice, sed diuersis inter se lineis prodeunt,semperque magis inter se distant. horum inter se gradus sumuntur per distantiam eius qui magis distat a radice illa prima.sratres sunt in primo gradu,unico enim V temque interuallo distant a patre,vel a matre.patrueles in secundo; sic eorum fi iij in tertio,eademq; ratione ulteriores efficiuntur gradus. quod si alter quarto interuallo distans sit a prima radice,alter vero tertio,maior distantia capi C tur. distabulit igitur hi in quarto gradu. hic animaduertendum est,in uno S eodem gradu latitudinem quandam esse, quamuis enim filius fratris,a fratre patris sui distet in secundo gradu itemque in eodem gradu, scilicet,in secundo distet a patruele sito, propinquior tamen est patruo,quam patrueli, licet

idem sit utriusque gradus. haec de consanguineis. Allinitas etiam matrimonium impedit . est autem affinitas, d propinquitas,& cognatio, quae non ex radice sanguinis,sed ex coniugio prouenit. nam cum per matrimonium vir, dc uxor sit una caro, necesse est, quod consanguinei viri, sint uxoris cognati; dc econtra,vi consanguinei uxoris, sint cognati, & propinqui viro. viri vero ad uxorem non est neque assinitas, neque consanguinitas,sed principium aD finitatis consanguineorum, & consanguinitatis descendentium ex eo matri-

D monio; sicuti amor sui ipsius non est amicitia, sed principium amicitiae, de potior amicitia; sic coniunctio viri, de uxoris est potior agnitate omni, sunt enim una caro. gradus vero affinitatis sumuntur ex gradibus consanguineorum, isque gradus consanguineorum, qui est viri, est gradus affinitatis uxoris,itemque is gradus, qui est consanguineorum uxoris, est gradus affinitatis viri; eademque est prohibitio, ac in eodem gradu in consanguineis, & an finibus,quae impedit matrimonium contrahendum, de dirimit contractum. sicuti autem ex consanguineis per coniugium fiunt aflines,ita coniugium a snium secundam quandam affinitatem facit, non proprie dictam,sed secundariam . item tertium coniugium faciebat tertiam affinitatem. verum de iis

secundariis ,& tertiis affinitatibus, quibus olim impedimentum praestaba

437쪽

DE SACRAMENTIS

tur, at nunc nullam habet Ecclesia rationem, praeterquam consanguineo- Erum, & primorum assinium . ad honestatem nuptiarum aliud quoque propinquitatis genus Ecclesia exclusit a nuptiis, quo θ contrahitur non ex matrimonio consummato, sed ex sponsalibus matrimonio non cosummato. sunt

sponsalia promissio futurarum nuptiarum. hoc impedimentum appellant iustitiam publicae honestatis,quam definiunt esse impedimentum matrimonij proueniens ex sipos alibus, robur habens ex Ecclesiae institutione propter

spem honestatis .verum cum hoc non sit magnum vinculum,ex leuiori cau. sa poterit ius hoc relaxari, de in eo dispensari. nolumus omittere id, quod supra praeterivimus, non tantum contrahi vinculum assinitatis ex iusto,& legitimo matrimonio, si fuerit consummatum, sed etiam ex quocunque alio Fcoitu, in quo sat coniunctio,seminum maris, & mulieris; nam ex coitu fitit Una caro,& unum corpus ut expresse dicit Apostolus Paulus I. Corinth.c. Qqui adhaeret meretrici, si unum corpus: tollens ergo membrum Christi, ef

ficit membrum meretricis; & cum contrahatur assinitas ex coniugio, quia sunt una caro,eadem erit ratio de coitu fornicario,in quo sunt una caro for

nicantes .est praeterea cognatio spiritualis, quae impedit matrimonium,& e scit persenas illegitimas. contrahitur vero haec spiritualis cognatio ex baptismate,& confirmatione tam inter suscipientem, & susceptum, seu in confirmatione inter sustinentem, & eum, qui sustinetur, quam inter patrem, &matrem naturalem illius, qui baptiZatur, seu confirmatur, de huc spiritualem patrem & matrem: item inter conferentem haec Sacramenta, & suscipien- Glem: item inter filios naturales, & spiritualem filium, seu filiam ; unde est in hac cognatione spiritualis paternitas, seu maternitas, spiritualis compaternitas,sipiritualis filiatio,& spiritualis fraternitas,quae matrimonium impediunt. quidam praeter confirmationem,& bapti sima addunt etiam catechilinum .ad ij vero tenent, quod in catechismo cognatio impediat contrahendum matrimonium, non tamen dirimat contractum, quod verum else patet ex libro sexto per catechismum de spirituali cognatione . ex hac spirituali cognatione oritur quaedana spiritualis assinit asinam cum vir,& vior sint una caro,illi, qui sunt cognati viri cognatione hac spirituali fiunt assines uxoris;& econtra cognati uxoris fiunt assines viri, spirituali quadam affinitate,quae etiam matrimonium impedit. Hic tamen notandum est,qubd affinitas haec contrahi- Htur inter illos, qui ex actu coniugis, aut uxoris post consummatum matriminiatu sunt ipsi cognati cognatione bac spirituali, quod si cognatio haec contrahatur ex actu alterius, non fit propterea haec spiritualis asi nitas. exemplum utriusque si vir suscipit quempiam ex sonte baptismatis, aut sustinet in confirmatione, proculdubio is sit affinis uxoris: sic si uxor suscipiat,vel sustinet aliquem, contrahit cum ea vir spiritualem hanc amnitatem . at si vir filium habeat cx priori uxore, & postea aliam coniugein ducat, aliusque quispiam sustineat, aut suscipiat filium viri, uxoris priuignum, fit utique is viri coinpater,non tamen fit propterea compater uxoris, quia non ex actu viri, sed alterius facta est haec compaternitas. hoc notat beatus Thomas in . lib. sequitur has

438쪽

A has cognationes cognatio legalis,seu ciuilis usus legis, qua constitutum suit. hoc cognationis genus nostiis temporibus in desuetudinem sere abiit. olim suit frequens. nam cum unusquisque naturaliter appetat nominis, & familiae haeredem filiu relinquere, si cui valde successonis cupido liberi non tassent, poterit alterius naturalem filium adoptare,& loco si ij naturalis habere. ex a.doptione contrahitur cognatio haec legalis, quae primo est inter patrem, seu matrem adoptatem,& filium adoptatum, ac inter personas his matrimonio iunctas.quam possumus appellare assinitatem legalem. ersique paternitas,de filiatio huiusmodi cognatio, quae recta linea manat etiam in descedentes, de ascendentes. Est praeterea cognatio legalis inter situ adoptatum, & filios na-B turales adoptatis,quae poterit dici fraternitas.dissert haec a priori,scilicet staternitate spirituali,quia si filius adoptiuus emancipatur a patre, nil prohibet, quin uxorem possit ducere,& habere naturalem filia patris adoptiui. etenim ad frenandam concupiscentia lex prohibuit connubia inter eos, quos neceς se est simul habitare; adoptiuus ergo filius, quandiu est sub po testate patris,

ct in eius domo,iure arcetur a nuptiis seroris,cum vero emacipatus est a patre,nec in eius colubernio est, soluitur prohibitio,quia causa ablata est. Ux ricidae etiam hac poena mulctantur, nisi cum eis dispensetur, ut uxorem ducere non queant. ite incestuosi .sed si de facto contrahunt,non dirimitur matrimonium,extra de eo,qui cogno .consang.vxo. c. trasmissae. Adulteri etiam si cotraxerint,aut fidem dederint contrahendi post obitum coparis,& se pol- C luerint coitu: ite si machinati fuerint in mortem coiugis,ac occiderint: item si alter tantum machinatus sit,ut adultero,vel adultera frueretur coniuge,ac interim se polluerint,nequeunt contrahere. Hactenus de matrimonij impedimentis. Nunc pauca quaedam de sponsalibus, de de secundis nuptiis. Sponsalia,a quibus sponsi dicuntur sunt promissio futurarum nuptiarum. possunt contrahi post septennium. solui etiam possunt postquam fuerint contracta, quandoque sine iudicio Ecclesiae, quandoque iudicio Ecclesiae.absque iudicio, ut si alteruter coniugii fuerit religionem ingressus, vel per verba de prinsenti cum alio matrimonium cotraxerit, vel mox sacrum ordinem susceperit. iudicio Ecclesiae soluuntur,ut si assinitas quaepiam superuenerit in fornicatione alterius, si lepra, caecitas, aut quippiam simile . alij etiam sunt casus,in D quibus sponsalia soluuntur. quod si post sponsalia contracta se inuicem sposicognouerint, interpretatur Ecclesia contractu fuisse inter sponsium,& sipo

sim matrimonium,eamque uxorem esse,non sponsam, S illum virum secudae autem nuptiae, ac terti sicque deinceps non sunt prohibit ut quida H retici putauerunt. ad quorum haeresim ob indignationem concepta Tertullianus declinauit, opusculum quoq; coposuit super ea re, quod inscripsit de Monogamia. suntque & ipsae per se simplet Sacramentu coniunctionis Christi,& Ecclesiae cum sint unius ad unum. verum si ratio habeatur contrahentium, deficiunt a persecta ratione Sacramenti, cum is non fuerit tantum uni iunci us ut Christus Ecclesiae,sed pluribus. inde est,quod bigamus est irregularis ad ordines sacros suscipiendos . nam in ministro Sacramentorum non

439쪽

DE SACRAMENT Is

debet esse quispiam Sacramelorum defectus. Postea,quae hactenus diximus L de matrimonio, sponsalibus, de posterioribus nuptiis,restat quaestio soluedade beatς Virginis,& Ioseph matrimonio,an fuit verum,& perfectum matrimonium, cum nunqua fuerit consummatum:& quo nam pacto,cum perte- tua virginitate mentis potuit matrimonium conuenire, in quo coniuges sibi

inuicem tradunt potestatem proprij corporis ad generationem prolis. Adl riorem quaestionem, ut praeclare inquit beatus Thomas e sentetia Aristot is in secundo de anima,quod duplex est rei persectio, prima,scilicet,& secu-da. prima pertinet ad essentiam rei,& definitionem, secuda ad operationem. de prima perfectione matrimonis non est carnalis coniunctio, ante nanque quam coniungantur,is maritus est,& illa uxor est, nec legitime coniungere- Ftur,nisi prius coniuges essent, sed coniunctio pertinet ad persectionem secudam mat rimonij,scilicet,ad ipsius usum.nil ergo obstat,quin beatae Virginis, de Ioseph fuerit verum,& perfectum matrimoni ii, quamuis non fuerit consummatum .alia dubitatio dissicilior est. Augustin lib.de Nuptiis, de Concupiscentia,quem locum Masister sentetiarum in quarto libro adducit,inquit, quod beata Virgo votum fecit virginitatis perpetuo seruadae nisi aliter Deo visium fuisset, similiter in matrimonio contrahendo supposuit se Diuinae volun lati,de qua tamen certa erat,vi quidam dicunt. Scotus enim inquit quod certa erat Ioseph nunquam petiturum debitum post contractum matrimonium. Vterque coniugum virginitatem vovit. Postremus tractatus pertinens

ad Sacramulum matrimonii est de diuortiis. Matrimonium vel est persectu, G& ratum,ut matrimonium fidelium; vel imperfectu, quamuis verum, de legitimum,ut matrimonium infidelium. hoc postremum non ratum,nec resesectum,si uterque coniugum conuertatur ad Religionem nostram, & Claristiani fiant,essicitur Sacramentum,ut supra diximus,ac persectum, & ratum.

at si alter coniugum essiciatur Christianus,altero infideli permanente, distin guendum est. nam vel infidelis vult habitare, de degere simul cum fideli,vel non vult: aut si vult cum iniuria fidei videtur hoc facturus, si voluerit simul degere,utique nullo praecepto Domini fidelis tenetur admittere societatem,& contubernium infidelis. attamen beatus Paulus i. Cor.c. . consilium dat,

quod habitet,ac simul degat.quod si voluerit simul degere,& Pauli consiliu 1 1

sequi, omnes Theologi tenent, quod propterea vinculum matrimoni j cum Uxore,seu viro infideli permaneat,ac propterea non posse nouum matrimonium cum alio,seu alia contrahere,nisi mulier fuisset adultera,vir vero fidem uxori seruauerit. etenim si hoc acciderit, iure posse virum Uxorem dimittere infidelem,ac aliam ducere. quod si matrimonium non tantum fuerit verum, de legitimum,sed etiam perfectum,de firmum,cuiusmodi est matrimonium fidelium,distinguendum est. nam vel consummat u est huiusmodi matrim nium per viri, de uxoris copulam,vel nondum est cosium malum: si non fusiit consummatum potest di solui, si alter coniugum religionem ingrediatur, de voverit,quod potest facere etiam altero coiuge inuito.huius potestatis rationem adducit beatus Thomas: nam coniunctio viti, & uxoris duplex est:

440쪽

nam & est animorum coniunctio,& corporum carnali nexu. carnalis nexus soluitur morte corporea, & naturali,animoru vero nexus solui potest morte spirituali. cum igitur ante consummationem matrimonij, inter coniuges sit spiritualis coniunctio animorum tantum,& ingredieris religione priori vitae moriatur, ac incipiat noua vita viuere, ideo soluitur nexus ille hac morte, de

religionis voto.Canonissae plurimi ex quadam glose de conuerL coniugatorum c. ex publico, tenent quod ex legitima causa Ponti sex postit dissoluere

matrimonium persectum,non tamen conflammatum,multaque dicunt,quae

meo iudicio sunt fatis leuia. ideo nunquam auderem ego dicere, quod quos

Deus coniunxit ante consummatum matrimonium in Paradiso terrestri,homo posset dissoluere. Scotus dicit rationem Thomae non esse essicacem, sed quod Christus in eo casu dispensavit,cum vocavit Ioannem a nuptiis,nequCunquam Ecclesia ausa hoc fuisset, nisi accepisset a Christo.post consummatumatrimonium,vinculum coniugii nunquam solui potest, donec uterque vixerit : sed obligatio soluendi debitum ossicium coniugij solui potest per fornicationem, seu carnalem, seu spiritualem, si alter fidem seruauerit inuiolata. fornicatio sipiritualis est,si ex Christiano quispia essiciatur infidelis. nam cum Christus in Euag. Math.c. 1 . exceperit fornicationem, ob quam soluitur ius,& potestas in corpus alterius,in eo,qui fidem frangit non minus intelligenda est spiritualis sornicatio,ut saepe in Prophetis Deus appellat idolatria, quam carnalis,& corporea.Nonnulli ex verbis Euangeli j apud Math. c.is.& ex authoritate Ambrosij in expositione epist. ad Cor. volunt solui vinculum coniugale ob adulterium,ita quod vir dimisi, adultera, possit alia uxorem ducere. sed August in lib. de adulterinis connubiis ad Polentium optime, & iure probat hoc iure fieri non posse, & ea conubia esse adulterina, id est adulteria non connubia. haec quaestio si discutienda esset, longiori tractatu indigeret, quam ratio suscepti operis exposcat; ideo satis nobis fuerit locos notasse. ob

alias etiam causas,quae tamen per se non pertinent ad matrimonium, iure se parari posset vir ab uxore,seu uxor a viro.quae quoniam non per se faciunt ad matrimonium, sed per accidens,ut iustus timor mortis, dcc. nos omittimus,& Iurisconsultis,ac iuris Potifici j doctoribus dimittimus. Quamuis Nuptiae earumque consummatio sit Christi,& Ecclesiae Sacramentum, nihilominus, quoniam carnalis illa voluptas obruit animum ,& distrahit siummopere a rerum sipiritualium contemplatione, ideo coniugalis actus, nisi ob causam necessariam vitandi lubricum, & incontinentiae vim, peti decenter non debet diebus ieiuniorum, & festis praesertim solennibus . si petatur vero,reddi debet seruata debita honestate,caeterisque circunstantiis, quae seruari debent secundum rectam rationem. Neque Nuptiae celebrari iure queunt a Septuagesima usque ad octauam Paschae: a Rogationibus usque ad octastam Pentecostes : ab Aduentu Domini usque ad Epiphaniam. His nanque temporibus solennibus solebant omnes communicari corpori, & sanguini Christi. Iam peruenimus ad instituti operis calcem Deo bene iuuate,cui sit laus sempiterna. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION