장음표시 사용
461쪽
ipse celebret, vel saltem singulis quibusque diebus illis intersiit alio ea celes tbrante sacerdote . Non tamen committendum reor, uin frequenter, sit munus quotidie, celebret sacra missarum, sanctissimumque eucharistiae Sacramentum , & conficiat & sumat. Nam cum hoc cuilibet sacerdoti faciem dum incumbat; ne sit Deo parum gratus pro sacerdoti j dignitate, neue intermissione tantae oblationis vivorum mortuorumque animas leuare cesset, aut parum lubenti animo dominicae mortis memoriam colat; tum m
xime ad Episcopum videtur hoc pertinere,qui cum sacerdos sit, purgatissimo etiam animo esse debet,&diuinae illustrationi undique peruio. quod maxime assequetur frequenti illius Sacramenti oblatione atque usu. quo fit ut improbandam quorundam Episcoporum consuetudinem rear, qui raro Fadmodum ad participationem mense coelestis accedunt. Vidi ego Petrum Barocium Episcopum Patauinum, virum, qui nunquam satis pro meritis laudari queat. quotidie, cum primum dies illuxerat, in priuato quodam sacello miliarum solemnia celebrantem eximia sanctitate animique intenti ne in Deum. idem quoque factitasse plerosque probos Episcopos memoriqproditum est, qui ex frequenti huius Sacramenti usu assequebantur, ut aptis limo perspicacique admodum ingenio essent ad abstrusissima quaeque
scripturaru m loca intelligeda, efficacique ac vivida oratione facillime Arbstianam quemque ad suscipiendam vitam & mores christianos impellerent. Nam, ut inquit Propheta in psalmo, memoriam siuauitatis tuae eructabunt. his peractis, quae tum ad diuinum cultum, tum etiam ad animi erectionem G quandam faciunt;tertia iam diei hora instante, conferet se Episcopus noster ad eos excipiendos, atque audiendos, qui ipsum vel tanquam iudicem, vel tanquam consultorem, vel tanquam adiutorem adibunt;quibus se facilem, benignumque praebeat, ita tamen ne a grauitate recedat. Exeediat statim quae potest, recte, iusteque iudicet, considentibus fidum consilium det, opemque ferat quibus poterit;nec ab hoc munere cesset, quousque omnes audierit . hoc enim osseium quibuscunque aliis praeferendum duco ; dimittat vero,quantum fieri possit,omnes a se laetos,tristem nullum . quod si non potetit . conetur saltem humana, lenique oratione mitigare eorum tristitiam, animique turbationem. non tamen praeterea committedum puto;ut non in
terdum virorum impmborum ac pervicacium, quos si lenius tractes magis Hexasperes,contumaciam retundat asperis grauibusque verbis; quibus profecto parentes in filios, quos maxime amant,uti quandoque solent. Haec vero omnia quam optime praestabit, si vera, non autem ficta charitate praeditus fuerit,suaeque fidei commissos amati erit tanquam filios. probe enim in omnibus hisce ossiciis ab ea erudietur virtute . non me latet plerosque Episcopos h c munera vicario delegare:quod ut reor ex mollitie quada animi s ciunt : ne scilicet horum negotiorum impedimctis interpellantur,ne animo queant opera dare. Vacationem hanc, rerumque procurationem per Vicariuniiquam ego laudauerim nisi Episcopus vel incomoda corporis valetudine, aut cuiuspiam alterius ossicis occupatione, quod sine reprehensione omitti
462쪽
A non possit,impeditus,operam ipse suam praestare nequeat. non tamen alienuesse puto, ut Episcopus vicarium habeat virum aliquem doctum, ac probii, cuius opera utatur in plerisque. Nam si multitudine negotiorum oppressus ad omnia expedienda satis ipse non esset vel si longinqua loca essent adeum da ad quς satis commode nequiret ipse accedere;in hisce huiusmodique o Lficiis vicari j opera uti, & decorii & necessarium prope est. Post peracta ne
gotia iterum ad diuinas laudes reuertatur, sextamque ac nonam dicat. his nanque laudibus ea propemodum diei hora conueniet. post id, si volet, se ad prandium conserat: in quo sordes non laudo,magnificum vero apparatum& va rum & ciborum,ministrorumque copiam & nimiam lautitiam sum-B'mopere vitupero. Nam per Deos quid magis alienum a natura rerum comspici potest, quam pastorem christiani gregis, cui vita Christi tanquam exe-plar proposita sit,epulis emacipatum videre, eaque ipse ficientem ac perpetrantem, quae in aliis vituperare ac corrigere in primis ille ipse debetyptaeterea quid magis indecens, quam reditus Epistopatus, quos probi viri olim is
garunt ad diuinum cultum augendum & ad leuandam egentium inopiam, in magnis coenarum apparatibus atque gulae ingluvie profundi Z erit ergo Epistori prandium non sordidum, parcum tamen,ut magis naturae necessitati quam gulae voluptati consultum videatur. sed ne illo etiam tempore cibi voluptate penitus capiantur, magnopere laudo quorundam consuetudinem,qui semper prandio coenaeue diuinam aliquam adhibent lectione ex C qua duplicem fructum meo iudicio reportant. Nam primum, ut dicebam, erigitur animus,ne voluptate cibi prematur, simulque cauetur,ne sat lapsus in scurriles iocos,quod interdum inter coenandu accidere solet. quibus omnibus optime puto consultum iri, si diuina lectio adhibeatur,si non diti pradio coenaeue, attamen maxime parti post prandium iocari aliquantulum lisceat cum familiaribus, qui aderunt, dummodo iocus neque in c5tumeliam alicuius, neque in obscoenitatem labatur. verum de scurrilitas summopere vitanda, & in lepore orationis quam maxime seruanda est grauitas. Risus quoque immodicus cohibendus. Neq; reprehenderim aliquod musicae genus. liberalissimam nanque relaxationem censuerim ex musica animo adhiberi sed cum valde assciatur animus harmoni multumque valeat & ad λD dandas,& ad excitandas perturbationes, nec non ad mores animi coponendos, diligentissime obseruandum duco, quod etiam inter Ethnicos Atist teles philosophorum princeps monuit in politicis,& Plato in plerisque prodidit locis, ne Episcopi aures, ac per eas animus assuescat mollibus quibuLdam cantus ac soni harmoniis, quibus vel robustissimi animi vigor molliri obtundiue queat, & ad libidines excitari: neq; rursus Phrygius ille harmoniae modus est admittendus, quo in furorem hominum mentes plerunque aguntur; quo in genere, nostris temporibus rarius peccatur, frequentissime vero in priori: sed solida quaedam constansque musica recipienda est: qua animum oblectare liberalis atque ingenui est viri,dum modo ne tota teratur dies in huiusinodi oblectatione. Nam iocus atque animi relaxatio ad nego-
463쪽
tia,actionesque serias reserenda est,ut scilicet animus alacrior factus ex ioco ginquavis functione melius ver sari queat. quo sit ut postquam id temporis' iocis impensium fuerit,quod satis esse videbitur & ad animi relaxationem.&ad bonam valetudinem corporis, continuo ad seria redeundum sit, ac siqua negotia incumbent, danda opera est, ut conficiantur. si quid vero supererit temporis:vel consuetudinibus amicorum, vel literarum studiis est id omne impendendum, colloquia vero cum amicis a tenore vitae discrepari nequaquam debent sint igitur de rebus christianis, aut de re aliqua, quae ad bonos mores, vel ad studia literarum pertineat. Hoc etenim cum eruditis ac probis vitis consuetudinis genus magni studii interdum vicem gerit ac praestat. multa namque plerunque ab amicis, veluti ex vivis libris, decerpimus. quae Fmagis inhaerere animo quandoque solent, quam ea, quae ex librorum disciti' mus lectione. Nollem tame propterea quempiam suspicari,laudare nos morosum quoddam ac graue cosuetudinis genus: immo qua maxime fieri poς sit affabilitatem ac facilitatem adhibendam esse censemus. At cum in occasum inclinat dies ad diuinas laudes reuertendum est: ne in postrema diei hora tanquam abortum fecisse videamur.dicendae ergo sunt vespertinς laudes, dirigendaque mens in Deum.quibus si completorium, hoc est ultimam officij portionem conuinxerit; non ab re facturum puto. quod si postremam hanc partem post comam, cum cubile petiturus eli,dixerit: satis arbitror te- pestiue id faciet. Reliquum vero temporis,quod a vesperis ad coenam usque pertinet;vellem,ni aliud obstiterit lectioni ac studus impendi, quae cuiusmo- Gdi futura sint satis supra a nobis est dictum. in coena eundem morem seruet, quem in prandio seruauit, ut & parca sit coena, & diuina lectio adhibeatur,& urbanitate concludatur,ac musica, si lubebit. valde tamen proderit, si maiori utatur in coena,quam in prandio,abstinetia cibi. Nam di leniorem somnum ducet de alacrior erit ad matutinam vigiliam.quorum utrunque impcidit stomachus nimio cibo grauatus.Hanc fere vitς seriem Episcopo seruamdam esse arbitramur,nullum tamen propterea opinari vellem ita hunc ordiunem vivendi a nobis institui . vi& omnibus &semper seruandum esse ducamus.quin potius censemus fieri non possie, ut humanae actione, in re quapiam certa quadam regula concludantur. sed utendum esse remur in humanis actionibus regula Lesbia,id est, plumbea flexili inquam,no rigida,ut sci- Hlicet pro conditione temporum ac personaru flecti,deduci,ac reduci queat. sic igitur in hoc quoque negotio pro temporum occasione ac rerum, pro personarum ingenio, de flecti & reduci regula haec poterit a nobis praescripta. Nihil enim prohibet,si quando rus ex urbe secesserit,ut nonnullis honestissimis exercitationibus per aliquot dies operam det, recreandi animi causa, alium vitae morem seruare. siqua etiam vel negoti j conficiendi occasio, vel amici aduentus interuenerit,deesse utique ossicio non debet,nec praescriptam vivendi normam deserere. dissicile vero in huiusmodi ossiciis sese comtinere Episcopus poterit; nisi eam sibi familiam paret,quae & vitae probitate sit insignis, nec bonas artes aspernetur, quod ipsum etiam maxime spectare puto
464쪽
I puto ad decorem Episcopi. Na familiaris, qui prauis sit moribus, & uniuersam familiam domi perturbat, & foris maximo plerunque dedecore asscita quare magna illi adhibenda est diligetia, ne quepiam in familiam admittat
qui probitate conspicuus non sit. Hac enim ratione tum quietam domi viatam aget,tum etiam male foris non audiet; quod maxime Episcopo cauendum est,non tantum sui commodi gratia, quantum ne ciuibus suis noceat malo exemplo . Natura enim comparatum est , ut imitatione praesulum
quodcuque sibi licere caeteri homines puten hac illud quoque non est negligendum, ne aliquam familiam sibi adsciscat, quς malis quidem moribus nosit, sed tamen suspicionem iure afferre postit mala: cuiuspiam artis vel de se B vel de domino, vel de quopia alio familiari. qua in re perpulchra mehercle sententiam plane Caesare dignam sequetur, qui cum uxorem dimisisset ex suspicione tantum stupri cu Clodio, coniuge,inquit C satis non solum culpa, sed etiam suspicione culpae,vacare oportet. Sic Episcopus ac multo magis,cum eius vita velut exemplar aliis proposita sit non tantum macula, verum etiam omni vel leuissima suspicione maculae carere debet. Danda ipsi etiam opera erit,ut familiam quam probam elegerit, in officio contineat,a que unumquenque familiarium pro meritorum, ac virtutum magnitudine ad maiorem promoueat dignitatis gradum. ea vero ratione & victui de vestitui consulet domesticorum,ut nec dignitas Episcopatus neglecta, nec luxuria aut pompa vlla adhibita esse videatur.familiarium vero,cum aegrotat, C magnam habeat curam, prouideatque eo pacto illorum incolumitati,ut neque impensae, nec cuiuspiam incommodi ratio habita fuisse videatur. memini ego, dum Patauij agere Petrum Barocium,de quo si pra dixi,insignem Epis copum,constantissime hoc seruasse, praeterquam quod egrotis familiaribus omnia suppeditarentur,quibus erat opus te unquam Medicus sine idiso aegrotum inuiseret . aderat ipse & consultationibus Medicorum & prognosticis. Hoc vero praestabat in singulos, ut ne postremos aut infimos noglexisse videretur. laudanda sane charitas, vereque Episcopo dignit ossiciv. Consuetudo autem cum familiaribus tum grauitate,tum facilitate conditast,ne scilicet vel despectui vel odio habeatur: sed ea utatur dexteritate, ut Mverendum & charum sese familiaribus praebeat. satis dictum puto pro opu- D sculi nostri breuitate de officiis Episcopi, quibus de dii linum cultum seruare,&se ac familiam in muneribus virtutum continere debeat. Nunc quod secundo loco propositum erat ea nobis ossicia exponenda sunt quae piaest re Episcopum oportet in gubernatione gregis fidei suae commisti, quantum ad virtutes,ac vita Christianam pertinet. Omnis ciuitatis multitudo in mares ac foeminas primo diuisa est. marium porro quida sacerdotes sunt, vel sacris initiati,alij prophani;mulieres ite, quaedam Christo virginitatem voverunt ac in coenobiis vivunt. reliquς aliud vitae genus elegerunt. prior cura Episcopo de mari by esse debet,qua de sceminis, tum quia mares natura sce' minis praestant,tum etiam, quoniam cum ordine quodam gubernatio procedat ciuitatis . foeminae natura sunt viris subiectet eorumque imperio praesto
465쪽
esse debent. quare Episcopi regimen mediis viris veluti instrumentis Equibusdam ad sceminas usque pertendi videtur. ac virorum quoniam quis dam communi vitae Christianae ratione funguntur, quidam vero factis in tiati sunt,eadem ratione clerici primum spectant ad curam Episcopi. Nam eis veluti ministris utatur oportet ad gregis reliqui moderationem. In clericis vero hi,qui seculares laiciue dicuntur,prqserendi itidem sunt iis, qui vulgo religiosi,vocantur qui propriis quibusdam ducibus parent, & a ciuitatis rege seclusi esse videntur; clerici ergo ij adsciscuntur ad Ecclesiasticos odidines ab Episcopo,& ab eo in ossicio contineri debent. principio igitur m sina disquisitione; nec mediocri iudicio utatur op' est in promotione cleriscorum ad ordines Ecclesiasticos . qua in re hac tempestate meo quidem iu- Fdicio grauissime sere omnes peccant,nullo enim discrimine habito & lcet stissimi & maxime ignari omniuna bonarum attium homines ad participationem diuinae potestatis, quς est in facerdotibus admittuntur, qui postm dum pollutis manibus, inquinatissimaque mente tractant quotidie inera fabile, ac omni veneratione dignissimum corporis Christi Sacramentum. in magnis autem sceleribus deprehensi Christianae rei maximum alterunt detrimentum.quibus tadem auctoribus praestitam sibi quoque eorum imitatione plebs licentiam putat quodvis facinus perpetrandi. quo fit ut existimem magnam adhiberi diligentiam oportere,nebulusinodi aliquod monstrum Episcopo, que instituimus. Iuctore ad ordines Ecclesiasticos admitta. tur;quin potius eligentur viri & probis moribus ornati, de doctrina conlpN Geui,ut idonei ministri Episcopo adesse queant in erudienda ciuitate Christbana religione,& bonis moribus excolenda. Hoc in loco illud quoque obiter admonere in mentem venit, ne eos ullo pacto admittat ad ordinem Ecclesiasticum,qui potius ut impunitatem peccandi habeant sacris initiandos se procurant,quam quod clerici esse velint. sunt inter hos plerunque viri gonere nobiles seruili tamen ingenio:qui tanquam ad arce sceleru,quae animo conceperut,ad sacra ordinesque congiunt. Hi penitus relegadi sunt a Saa, menti nutus participatione. quod si quando accidat,ut horum aliquis in scelere deprehensus se se tutari velit,ne debitas poenas luat, sacri ordinis caula ope ab Episcopo implorata, nequaqua comittat, me auctore,Eyiscopus,Vt scelerum patrocinium ac iustitiae impedimentum sacra ordinesque elle velit. verum,nisi omnia seruauerit,quae is,qui sacris initiatus est,seruare debet, tum vita, tum cultu,tum etiam toto habitu corporis, illum prophano praesidi puniendum tradat.Si vero obsisteret aliqua causa, propter quam trade-dus non videretur iudici, legibusque ciuilibus: tunc iudex ipse seuerissimo utatur iudicio,ne Ecclesiam Christi Asylum facere videatur. Sed redeat unde dest exit oratio. Patu quide laboris reliquu erit Episcopo in cleri moderatione,si in electione clericorum non peccauerit. Na facile in ossicio continebit eos qui statim ab ineute aetate boni sartibus, probisque moribus fuerint instituti. iuniores ergo erudiendos curabit,non humanitatis,aut huiusmodi quibusdam studiis, nisi quantum sit satis ; sed Christiana distiplina,
466쪽
I Theologia inquam non ea contentiosa ac pervicaci, ut ita duceria' quae an, mum ui more quodam inflat,magisque obest quam prosinsed veteru the logorum disciplimS,nec non etiam iure pontificio quod theologiae illi comveniat. Nam contentiosum hoc ius quod circa sacerdotiorum iura litesque versatur, & ingeniose adinventum est ab adulatoribus plaetisque clericorum libere agam, ut res postulat) quoque permittitur, ut quiduis recte fieri polle videatur,non dicam amplius, non magni faciendum fine reor, in his vero locis penitus aspernadum,in quibus discrepant iurisconsulti nostrae tempestatis a prisicis Theologis . praeserenda tamen omnibus sunt studia sacrae scripturae,quae absolutionem tandem imponant quibuslibet clericorum B studiis. Haec volumina semper in manibus eise debent, ut quod Flaccus dicit de auctoribus Graecis, dicamus nos de sacris, vos o sacerdotes volumuna sacra nocturna versate manu,versate diurna impudici vero poetae,superstitios que nonnullae artes procul sint omnes a clerico. Opera vero atque industria Epit copi haec omnia recte praestabit, si unumquemque nouerit clericorum,saepiusque ad se accersiri iusserit; percunctando* tentaverit quam tum unuseuisque proficiat. quod si quis non profecerit repugnante natura, saltem ne sabatur in peius, procurabit: sicque iuniores erudiet ut singulis pro ratione profectus conferat etiam dignitates. senes vero an ossicio suo
desint inquiret, eosque mulctabit, qui deerunt. qui vero bene se gesserint, laudabit,premioque assciet si occasio dabitur. Diligetissime quoque horuc iura tuebitur, ne sacrorum ministri habeantur ludibrio, sed sustinere queat
decus de maiestatem sacerdotalis dignitatis. maiori tamen sedulitate utatur opus est, in his sacerdotibus curandis, quibus alios regendi cura commissa
est, a quibus pc itentiae Sacramento veluti pharmaco, populi delicta ablui purgarique solent, qui iuniores quidam Episcopi appellari possunt. Ac non tantum in urbe hoc procurabit, sed in oppidis villisque: licet non ea doctrinna, neque ea studiorum ratio, quae ab urbano requiritur a rustico quoque sacerdote requirenda sit. non tamen rudem omnino literarum rusticum sacerdotem esse vellem, sed tantum in literis prosecisse, quantum sit satis ad erudiendos rusticos homines in his, quae necesse est quemlibet Christianum nosse: praecipue tamen bonos mores atque integram vitam ab his requirir, debere admoneo. Nilail enim magis noxium Christiano gregi quam improbus atque inhonestus sacerdos. Hactenus de clericis nulli certo ordine ol strictis. At illi qui sub aliquo ordine familiave merent, ex praerogatiua quadam Romani Pontificis Episcopi curae lent non subesse, verum duces seorsum habent,sub quibus militent. Non tamen propterea Epistopo cessas
dum duco,quin 3c hortetur praesides coenobioru, ut monasteria in religione contineat, id si quis eorum forte facinus quodpiam perpetrauerit, quod cedere queat in aliorum detrimentum, pro virili procuret, Vt ex urbe pellatur suae fidei commissa, si alia ratione non dabitur manantem pestem coe cere . Atque haec quidem priuata quaedam officia sunt,quibus erga clerum Utendum est,Nunc vero erga uniuersum populum communia quaedam os
467쪽
scia persequamur. Diebus solennibus, quorum plaerique sunt anniuersarij, Eoiscium Episcopi est, ut missarum solennia sacra coram uniuerso populo celebret,ves eris quoque adsit chori princeps, vestibus sacris indutus oleuchrismatis ipse conficiat, atque cerimonias alias sibi conficiendas potius quam aliis iamdandas existimet. na, ut inquit Paulus,qui Episcopatu desiderat,opus desiderat no quieta ac desidem vita. illud etia non ab re erit,ut moneam nostrae tepestatis Episcopos, ne penitus omittant vetustissimu morema patribus nostris diligetis lime seruatum isolebant illi celebres viri diebus scistis,atque interdum quotidie inter missarum sacra orationem habere ad uniuersum populum,qua & erudiebant ignaros Christianarum rerum,& ad bene vivendum mirifice uniuersos hortabantur . extant non solum Episcopo- Frum, sed etiam summorum Pontis cum quam plurimae excellentis lim que orationes ad populum habitae; quod munus religiosi nostris temporiSus usurpatunt os laguorem ac segnitiem Episcoporum, cum tamen hoc onus, imo potius honor erudiendi populi maxime proprium Episcoporum sit. vellem si non omnino,aliquo saliena pacto morem hunc instaurari, ac in pristinum restitui ab eo praeside, quem erudimus. nam festis quibusque diebus,& qui aliqua insigni celebritate aguntur,sermone ei habendu cesserem. quo vel Euangelium declararetur, vel aliqua ex sacris literis aut ex morali philosophia in medium adducerentur : si minus coram uniuerso populo, saltem praesente atque audiente clero,nam per clerum ad omnes quoque ea orationem manaturam verisimile est. nequaquam ut reor, huic ossicio bo- Gnus Episcopus deerit,nisi penitus se ineptum esse senserit ad id praestandum; de qua re potius aliorum quam suo iudicio credat. Proximum huic ossiciuest,ut non monitu atque hortatione duntaxat,sed decretis legumque sanistione,uniuersium populum in recto religionis proposito contineat. Hoc vero facillime assequetur, si duo contraria inter se vitia, quae plerunque in coetu hominum pullulare solent,medio quodam tenore deuitet. Hortim alterum irreligiositatem seu impietatem nominabimus, alterii vero superstitionem: prius vitium oritur plaerunque ex quibusdam disciplinis & artibus religioni aduersantibus,quae sapientiae nomen prae se ferunt, cu tamen verae sapientiae aduersentur. Huiusmodi autem artes sunt, nonnullae scientiae diuinandi, ut Magia & Astrologia,quas omnes sub idolatriae genere cotineri compertum Hesse potest omnibus, qui norint per has artes astris seu d monibus id ascribi, quod tantum diuinae naturae est proprium: nec minus quoddam philos phandi genus,quod nostra tempestate in gymnasiis inolevit a religione dis crepat, penitusque dissentit, deuiosque ducit ignaros adolescentes, qui cum nihil sciant,ex nescio quibusdam figmentis magnam de se opinionem scientiae naciscuntur: adeo ut presse alios nihili faciant, ignarosque rerum naturae putent merumque vulgus nuncupent.has omnes pernitiosissimas artes Episcopus pro virili procul pellat a suo grege: sanciatque omnes huiusmodi artes tanquam religioni aduersantes, ab omnibus fugiendas esse atque reiiciendas; idque ut fiat,& sanctionibus,ut dixi,& sermonibus hortationibusq;
468쪽
A seduloci iret. Huc pertinet illa diligentia, quam summam adhibere debet
Episcopus, ne hqreus serpat,neque libri Haereticorum latenter in suam dioe cesim importentur. Nulla enim capitalior pestis, nec quae facilius atheismo fenestram patefaciat quam haeresis est, quaesundamenta fidei cum tollat, etiam omnem Reipublicae statum subito euertit. Alterum vero peccatum huic contrarium est superstitio, quae excellus quidam religionis ei sicuti superius vitium desectus est quidam. Omnis itaque superstitio diligenter toti
tur: ita ut cum vel sancti, qui vitam agunt in coelis inuocantur, vel cum eorum reliquias veneramur:vel cum imagines Domini & beatissimi virginis, aliorumve in Ecclesiis pinguntur,omnia honestissime ordinateque fiant,il-B lamque plebem ad Dei unius cultum quemadmodum decet, quasi per gradus manu ducat. Prudenti autem Episcopo,& Ecclesiastico facile fuerit, si
quis in his rebus abusus irrepsit sensim abolere: ne incosiderate, siue praecipites feramur,ipsium iam Dei cultu, fidemq; Sacramentoru, ordine quoque Hierarchicum Ecclesiς,ut heretici secerunt,tollamus. Doceatur itaque s pepopulus in omnibus & super omnia Deu amandu atq; colendu esse omnia
aute propter Deu,sine quo nihil est factu;sanctiq; ipsit nihil essent ita omnis actio, cogitatioq; ab is o proficiscatur,& in ipsudeniq; , ut alpha & omega,
referatur. si ad sanctos cofugiant noscat curia faciat,c teraq; ,quq a synodis sapietissime, decreta sui, & exposita. quod si quis aut ob avaritia,aut ob alia causam reliquiis,aut imaginib' sacris abuteretur,protinus tales pesses ab Ec-c clesia Dei arceantur, grauique mulcta assiciantur, ne hisce monstris Christiana puritas inquinetur. Superstitionis errore impietatisque scelere vitatis, facile in recta religione populus poterit contineri.procuret tame,ut quilibet suis saltem teporibus poenitentiae & Eucharistiae Sacrameta frequetet; idque dilige ter sciscitetur ab antistitibus,qui urbis regionibus ac vicis pr sunt.Cui ossicio si quis deerit,primum nitatur ad se accersitum suasionibus lenique increpatione ad rectum pietatis iter, ac munus reuocare. quod si pertinaci mente aliquem sceleri cuipiam adstrictum corrigi nolle senserit,tunc mulctis notisque Ecclesiasticis mulctatum infame caeteris reddat, ne contagione pestis illius caeteri quoque inficiantur. Curet praeterea adolescentium institutionem, ac pro virili non permittat statim ab ineunte aetate puerorum D animos corrumpi poetaru, coeterorumque huiusmodi auctorum lasciuiis: quas si a teneris annis imbiberinhimpossibile prope erit,ut in maturiori ta. te ad meliorem frugem reuocentur. qua in re nostris temporibus= ut in primo libro diximus, magnopere peccatur. praeclare enim Aristoteles in Ethicis non parum,inquit, sed totu differt quomodo quis ab adolescentia assuescat. quamobrem diuinus quoque Plato in libris de Republica iure optimo execrari Poetas videtur,& ab ea ciuitate pellere, quam optimam ipse instituit. Non tamen propterea quempiam suspicari velim nos eodem ordine Poetas omnes habere,neque intelligere, diuinum quendam assiatum Poetis inesse: non adeo rudes sumus adeoque tardo ingenio, ut id non sentiamus Verum longe praeserendam censemus animi integritatem, ac pudicitiam
469쪽
voluptati illi, ac titillationi, quae ex lectione poetarum huiusmodi capi si Eleti paulatim nanque tabes dulci cantu persasa, diuinoque poetς spiritu condita repit in animum, penitusque inhqret: vi possinodum vix unquam ablui queat.ab huiusmodi poetarum studiis abstinere debent adolescetes . si quis vero ut apud latinos Virgilius,vel componendis moribus studet, quod optimum est,uel bella tempestatesque canit,eum no esse legendii no pronuntio, immo laudo, si quis ita legit,ut ab eo non solum delectetur,sed etia iuuetur.
Sed interim si fieri pollet,ut eu profanis auctoribus simul aliqua Christianalectio pueris discenda proponeretur,mirum quam bene id fieret. Nam, ut
verum fateamur, turpissimum est Christi pietatem profitentibus,Roman - rum gesta,cerimoniasque,atque auguria nosse, Christianam vero religione F penitus ignorare.vtina nostro Episcopo auctore talis inolesceret cosuetudo, ut pueri continuo ab infantia ut ita dicamὶ Christianis lectionibus assuescerent. Sunt enim etiam apud nos auctores latini satis multi,ne fortasse aliquis vereatur,ne eloquentia latina studiis sacratu literarum corrumpatur. sed iam satis persecuti videmur pro nostri operis modo Episcopi officia circa vir rum gubernationem impendenda: quae ad eorum intritutionem atque in Christiana pietate prosectum pertinere videatur. Sequitur, ut pauca qua dam dicamus, que curare Episcopus debeat circa mulierum vitam. hae quoniam virorum imperio subditae sunt generali quadam ratione guberna ri debent. singula vero eorum gesta maribus, quibus parent, moderanda linquantu r. atque hoc de laicis mulieribus dictu esse intelligatur.eas veto,quae GDeo virginitatem vovere, atque in coenobiis degun non modo communi quadam ratione ut alias,Episcopus tueti,ac regere debet; verum omne ope ram adhibere,ne ignoret,vel minimam eam culpam . nam periculosum admodum est in lubrico eo sexu parum etiam desexisse de via.Nisi enim primcipiis obstiteris, frustra postmodum retinacula cotrahas,cum in praeceps do, late iam retineri non possunt,quin omnino ruant . quae res quanto dedecori sit Christianae religioni in quantam ciuitatis ignonimiam cedat, satis explicari non potest.Nequeo hoc loco non summopere indignari,celebres nonnullas ac principes Christianorum urbes adeo hac peste coinquinatas esse, ut pleraque monasteria virginum olim Deo dicata lupanarium vicem praebeat. quo quid turpius,quid sceleratius excogitari potest3 cur tande ludibrio Hsanctissimam Christianam religionem obnoxiam haec culpa non facit apud eos omnes, qui alieni a Christi grege,aut iudaicam,aut Maumetica, aut limreticam perfidiam profitenturi quamobrem in primis Episcopi ossiciu reor prouidere ne quod huiusimodi scelus in ea,cui praeest, ciuitate contingat di-
figenterque scrutetur comercia,ac consuetudines monacham: ut principiis
obstare possiit. Si quando vero quod auertat Deus contracta alicubi hac tabe senserit, ad viuu usque resecet; imploret ope a principe ciuitatis,obsecret, obtestetur,imperet Dei iussu, ne hac iniuriam patiatur fieri diuino nomini: nullo tande in munere se magis ardente praebeat. Non tamen proptera laudauerim,vtEpiscopus, aut quiuis Episcopi minister familiaritate,ac frequeti
470쪽
monacharum cosiuetudine utatur. Nam priterquam quod periculosa est ea familiaritas,certe plerianque culpae suspicione praebet. qua maxime carendii est illi,cuius vita veluti exeplar c teris proposra esse debet. illud adeo dicere ausim peiore fete esse in Episcopo susticione innoxia, quam latetem culpa. Nunc quando de monacsis mulseribus dictii est, restat ut pauca quaeda de laicis quoq; dicamus. Haecu viroru imperio sint subiectae:generali tantu ac liamuni quada ratione ab Episcopo curari debent praetereo quaeda superius de viris prςcepta,quae ad mulieres quoque pertinet, ut quotanis scilicet pc nitetiae,& Eucharistiae Sacra meta frequentent, huiusmodi alia n illa dicaquaeda solu,quae ipsaru tantu fiunt,nequaqua vero spectat ad virus. primu nutedii pro virib' est,ut deceti,pudico moderatoq; cultu corporis utatur,iuxta regula Apostoli Pauli;Non in tortis crinibus Ne impudicus enim irnmodicusq; mulierii ornatus religioni Christianae aduersatur, & reipublicae bono. Na primu eius,quae eo utitur cultu, mores corrupit, dii enim se suamq; pulchritudine,atq; ornatu admiratur de diligit,tu sui,tum Dei obliuiscitur, se qaliis mulieribus digniore excellentioremq; facit. menteq; turgida nil non superbii, nil no iniurium aliis sapit. haec prima est labes,prima li mentis corruptio. qua infecta facile ad impudicitia prolabitur.Nec minus obest mulieruimmodicus atque impudicus ornatus iuuenibui viris,qui facilius immod irati cultus muliebris illecebris ad libidines allicitatur. hinc in sanistissimis te-plis amores exercet oculis atq; nutibus,passimq; intet se de amoribus sermo-C nes coserunt.obiter hoc in loco,quado in huius rei mentione incidimus,admonedus nobis Episcopus est,ut suasionibus,increpationib',sianctionibusq; illud cosciatme Dei immortalis toplis pro areis & foro ciues viantur,per ea deabulando,& inter se de mercatura de bellis, plaerunque vero de amoribus disseredo, sed religiose sancteq; in illis versentur. N ic reuertamur ad muli rum ornatu,que quide religionis primum aduersiari institutis assi amus,si nimis diffluat, deinde etiam reipublicae bono tantum nocere, ut nihil supra. dum enim magni sumptus in ornatum mulierum a viris fiunt, alteraque alteram stuperare contendit; magna fit ciuium rei domesticae totiusque tap-dem ciuitatis opum iactura. cohibendus ergo continendusque erit iuxta
praecepta Apostoli mulierum cultus. illud quoque praecipiendum reo cu-o rare Episicopum debere, ne impudicis spectaculis mulieres intersint. Co rumpunt mores bonos, mentisque integritatem labefactant turpia spectacula, quaeque in eis obscoena dicuntur, atque aguntur. Hoc idem in pueris prouidedum eriti priscis quidem temporibus huiusmodi spectaculis ac fabulis,quae publice recitantur,magnam operam dabant, maximisque sumptibus publice instructa erant theatra, in quibus populus ad prophana ea, Mimpudica spectacula conueniebat. quod veteres satyrici poetae increpant
Vehementer. postmodum vero, cum Christiana veritas illuxit, patrumn strorum institutis sublata fuere. nostra vero tepestate in plerasque Italiae ciuitates obrepsit hic morbus, qui a praeside Christiano tolledus penitusaesset, si fieri posse sin minus,saltem hac ratione cohibendus, ut pueri,ac mulieres