Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

SCHOLIA IN EPIST

eundum pratiamsitfirma premissio J In Graeco significantius, de ideo ex fide, ut a

secundum gratiam,ad hoc ut sit firma promissio. quasi dicat, ideo Deus iuristiscat ex fide ut itallificatio sit ex gratia Dei,& non ex nobis. Ideo autem se cundum pratiam,ad hoc,ut promistio sit firma: nam si res penderet ex iustutia, ut scilicet redderetur operibus nostris, & non ex gratia Dei; promissio nullam haberet firmitatem, ob defectum nostrorum operum. C Λ P V τ 1.sI E N I M tum inimici essemus reconciliatifumus Deo per morte lis eius, multo magis reconciliat aluabimur in vita ipsius.J Vltima haec particula saluabimur in vita ipsius duobus modis potest intelligi. vel in vita ipsius, quoniam non soportet amplius Christum mori,ut, priusquam recociliaremur,mortuus est;

sed vivente ipso,& ideo in vita ipsius saluabimur.vel innuit id,quod dixerat in fine superioris capituli; quod scilicet Christus traditus est propter delicta

nostra,& resiurrexit propter iustificationem nostram; quia eius vita immortalis , est causa exemplaris, & efficax nostrae saluationis & vitae spiritualis. Proptereasicut per unu hominem peccatsi intrauit in mundum, . qui; sequutur.J Nota sensium totius huius loci, pulcherrimum scilicet Apostoli argume tum . Et est argumentum a simili,& a minori. Adam primus homo de terra terrenus,typus & sorma suit, secundi Adam de coelo coelestis; in contrariis tamen rebus. Nam primus origo fuit mali,& detrimenti hominum; secumdus vero omnis boni. Igitur ab detrimento illato per primum,possumus a S Gmili coniicere bona acquisita nobis per alterum. Imo quoniam donum Dei superat delictum, & longe est eo efficacius. Iccirco bona, quae nobis Christus largitus est,superat mala,quae primus f dam nobis intulit. Enumeremus nunc mala, quae intulit nobis primus Adam. primum per ipsum peccatum

intrauit in mundii, & in omnes homines. nam in ipso omnes peccauerunt. inclinatio ergo ad malum per Adam intrauit in mundum, & reatus peccati: quoniam eius peccatum omnibus imputatu qui ab eo originem trahunt per virtutem seminalem : nam in eo omnes peccauerunt. & per peccatum intrauit mors: nam mors est poena peccati. Unde arguit Apostolus, quod peccatum intrauit in omnes, quia omnes ab Adam usque ad Moy sem mo

tui sunt; ne putaret qui iam peccatum incepisse post legem datam a Moy- FIse. Cum igitur mortui sint omnes, etiam ante Moysem; in omnes intrauit peccatum. Lex autem operata est maiorem imputationem peccati propter

transgressionem legis. Haec detrimenta accepimus a primo Adam, qui est typus & sorma futuri in rebus contrariis. A simili ergo computabimus bona per Christum donata nobis, imo maiora. quoniam donum superat delictum. Primo namque in locum peccati & mortis,quam contraximus ex Mdam, per Christum adepti semus gratiam de iustitiam in vitam aeternam. Ex uno peccato Adam cecidimus in condemnationem. Per Christum autem non tantum surreximus ab eo peccato,sed a multis aliis peccatis, non latum

in absolutionem, sed etiam in iustificationem:quia habemur apud Deu iusti Per

482쪽

AD ROMANOS.

A per Christum dominum nostrii. quod ratione probat Apostolus.Nam si delictum unius hominis latum potuit, multo magis poterit donum per unum hominem Iesum Christum. concludit deinde: igitur scuti per unius peccatum,&c. quae fuit conclusio primum proposita. Et quemadmodum summa

totius mali, ouod contraximus ex Adam, fuit ex eo,quod omnes in eo pe cauimus,& ideo multi sunt constituti peccatores;sic per obedientiam unius

hominis Iesu Christi, iusti constituuntur multi; illi scilicet qui renati sunt,&inhaeserint Christo per fidem & charitatem, quia scilicet in ipso obedierunt;& ita iustitia, ac propterea meritum Christi nobis imputatur.

O v o D enim mortuus e Deccato mortuus ensemeliquod aut e vivit ivit Dis. J Reddit rationem,cur mors illi, scilicet Christo,ultra no dominabitur: quoniam,scilicet,semel mortuus est peccato; id est, ad destruendum peccatum. Vnica etenim oblatione consummauit in sempiternum sanctificatos ad Hebr. io .Vel per peccatum intelligit corpus Christi mortale,in quo praefiguratur peccatum: nam mors peccatum sequitur; & ideo Christus habuit similitudinem carnis, id est, carnem mortale similem carni peccatrici. quod autem vivit vivit Deo,id est,uirtute diuina,ex qua corpus eius est immortale, & impassibile. Idcirco & nos, qui in baptismo mortui sumus peccato,id est, vitae peccatrici,vivamus Deo, id est,in spiritu Dei, quem accepimus; per C quem adipiscemur etiam corporis immortalitatem. Humanum dico propter infirmitatem carnis mestrae.J Dicit se dicere humanum. Nam multo magis debemus seruire iustiti quam seruiuerimus peccato. Stipedia enim peccati mors; gratia autem Dei vita aeuma,in Christo Iesu domino nostro.J Notadum lisc,quod innuit Apostolus ex iustitia, peccato deberi mortem. Nomen enim stipedi j videtur hoc significare)vitam autem aeternam esse ex dono Dei gratuito.

ignorati ratres sietibus enim lege loquor. quia lex in homine dominatur,ocii senius primae partis huius caeituli videtur satis perplexus. explicari tameD commode potest inquit Apostolus,lex tandiu homini dominatur, quandiu vivit,id est,uel homo,vel lex. Nam si moritur homo,quis dubitat eum non esse amplius sub lege3 Si etiam lex moritur,verbi gratia, si contraria lege abrogaretur,vel constetudine diuturna; pariter homo amplius non est sub lege. Hoc quod dixerat, morte,inquam,tolli de austerri seruitutem legis,probat exemplo. Nam vir & mulier matrimonio coiuncti,alterque sub alterius lege dc potestate constitutus,si mors alterius euenerit,alter, qui superest,soLuitura lege & potestate mortu ac multo magis mortuus soluitur a potestate vivetis.Haec,quae dixerat,applicat legi Mosaycae & homini christiano; diacitque, quod donec vivebat vita contracta ab Adam , cui vitae data fuit lex,

erat sub seruitute legis; quia suberat maledicto legis, & non accepto spir,

483쪽

SCHOLIA IN EPIST.

tui, S coactus legi parebat. Postquam vero mortuus est legi, id est, carna- nli vitae,& insertus Christo; non est amplius sub lege, id est, sub legis maledicto neque coacte obedit legi,inab sponte & alacriter. Hic mihi videtur esse sensus huius primae partis. Quando eramus in carne , pasione peccatorum, guae per legem erant, operabantur in membris nostris, ψfructificarent morti. J Apud Apostolum, esse in carne, accipitur pro, esse sub lege: non quod lex sit carnalis, imo spiritualis est: sed nos quandiu sumus sub lege, non sitimus in spiritu, sed in carne. quoniam lex non potest vivificare nos, quamuis sit spiritualisivi in Epistola ad Galatas dicitur, si data esset lex, quae posset vivificare, ex lege esset iustitia. Peccatum non noui, nisi r legem. Nam concupissentiam nesci

bam , nisi lex diseret, non concupises.J Ex hoc loco colligi potest apud Aposto- plum, concupiscentiam esse peccatum, non actuale, sed originale; ut tenuit Augustinus. Occasione autem accepta per legem oratum H in me omnem commpificentiam.J Etenim nitimur in vetitum. Ego autem vivebam sine lege aliquam Δ.J Id est, iudicio meo vivebam, quia putabam me viuere. Veniente autem mandato peccatum reuixit. Ego autem mortuussem. J Reuixit, ut supra diximus. Ego autem mortuus sium,quoniam sensi me mortuum esse. Nam per legem cognitio peccati. Peccatum enim occasionem accipiens per mandatum decepit me,

O per ipsum'uxit.J Quomodo decepit & seduxit λ nimirum, puto,ut dicit Augustinus in libro 83. q. quoniam superbia extulit hominem, ut putaret posse se suis vitibus seruare mandata: quo pacto sunt decepti philosophi& Iudaei. Quod operis,non cognosco. non enim quod volo bonum hoc ago, oec. Vsque Gad fidem capituli.J Augustinus primum interpretatus est, dici haec de homine nondum reparato post lapsum. postea se retractauit, & voluit dici de Paulo

ipso,& de quouis sancto viro. Meo iudicio ex literae contextu, magis dicuntur haec de homine post lapsum, nodum reparato. possunt tamen ad utrumque referri;vt,scilicet,ex morbo qui naturae inhaeret nostrae, etiam post reparationem, cognoscamus detrimentum nobis illatum per peccatum, a cuius reatu liberati sumus, per gratiam Iesu ChristL

UrHIL rego nunc damnationis eri his, quisunt in Christo Iesu, qui non emniam Frcarnem ambulant ,sissecundum stiritum.J Non est quippiam damnationis; tum quoniam solutus est reatus peccati originalis; tum etiam quoniam per virtutem gratiae Christi non superamur a peccato. Nam quod impossibile erat legi,in quo infirmabatur per carnem,mittens Deus filium fluum in similaudinem camnis peccati, de peccato damnauit peccatum in carne, mi iustificatio legis impleretur in nobis,qui non cundum carnem ambulamus, stoecizdum tritum.J Dixerat quod lex spiritus vitae in Christo Iesu, liberauerat eum a lege mortis: nam per fidem in Christum adipiscimur spiritum sanctum, qui nobis praestat vitam spiritus & sanctificat, soluens reatum omnem, & ita liberat nos a lege mor- Iis,in quam incideramus per peccatum. Huius, quod dixerat, reddit ratione, inqui-

484쪽

AD ROMANOS

A inquiens. Non quod erat impossibile legi, in quo infirmabatur per carnem.

Iam supra diximus, quod lex, quamuis spiritualis esset, non poterat tamen vivificare ; & ideo ii, qui erant sub lege,erant in carne . Inquit ergo,id,quod lex non poterat praestare,vi,scilicet,transferret nos a carne ad spiritum; Deus mittens filium suum in similitudinem carnis peccati,id est, in carnem mortalem, quae erat similis carni, in qua esset peccatum, pronitas sicilicet ad malum, quia passibilis & mortalis;damnauit peccatum de peccato. In carne, id est, patiendo & tradendo morti carnem ibam non peccatricem; damnauit peccatum de peccato, id est, abstulit vim omnem peccato in nobis existenti; ne scilicet faceret nos reos,& superaret nos: & sic iustificatio legis implfB retur in nobis,qui secundum spiritum ambulamus, non secundum carnem. Et ne quis putaret, se posse esse in Christo, & liberum a peccato, quamuis ambulet secundum carnem, addit omnia, quae sequuntur , ad destritendum

hunc errorem, Nam expectatio creatura reuelationem filiorum Dei expectat,m JAugustinus in libro 83. quaestionum, exponit de corpore nostro ea,quae hic Apostolus dicit de creatura,quod scilicet expectat liberari a mortalitate. ULdetur hic sensus sequi ex diciis paulo ante. Tamen si quis etiam adaptaret

ad uniuersam creaturam sensibilem, optime, ut reor, quadraret etiam stuperioribus. Explicat etenim quam magna sit futura gloria, quam expectamus non tantum ex nobis,sed ex uniuersa creatura sensibili. Similiterstiritus coadiuuat infirmitatem nostram: nam quid oremis,sicut oporter,nescimus; se stiritus in . C tercedis pro nobis gemitibus inenarrabilibus.J Supra dixerat dona nosis collata per spiritum, liberationem scilicet a seruitute peccati & spem gloriae. Addit nunc & aliud beneficium, quod, scilicet, in orationibus nostris adiuuat infirmitatem nostram, ex qua essiceretur fere semper,ut nobis noxia peteremus . at spiritus habitans in nobis dirigit voluntatem nostram in Deum, ut, scilicet, semper dicamus, saltem in corde, cum oramus. Non tamen sicuti ego volo, sed sicut tu e quam in nobis voluntatem,sectam a spiritu, inspicit Deus, qui est scrutator cordium. Scimus quoniam diligentibus Deum,omnia cooperantur in bonum.J Subdit, ut reosiquod orationes hae directae a spiritu semper exaudiuntur, ad sanctorum,in quibus est spiritus,utilitatem. Nam omnia,quaecunque illis accidunt,cooperantur ad sonum & ita orationes spiria in tus pro sanctis semper exaudiuntur. Quos enim praesciuit, c praedesinauit confirmes seri imagini lii eius: ut fit ipsi primogenitus in multis fratribus.J HIcreddit rationem, & probat iis, qui secundum propositum Dei vocati sunt se cli, omnia cooperari ad bonum. Nam quos praesciuit, & praedestinauit, id

est, etiam praeuestinauit. Praedestinatio etenim est ex Dei voluntate, quae praeexigit scientiam . Addit postea ea, quae a Deo effciuntur in utilitatem praedestinatorum, ut nullus relinquatur locus, ubi offendant. Et iccirco palam est, omnia eis cooperari ad bonum. Egreditur postremo Paulus ad

explicandum amorem suum erga Christum ; & quasi ecfusim patitur.

485쪽

SCHOLIA IN EPIST

P T A B A M ego anathema esse pro fratribus meis.J Nulli dubium esse potest' ex his, quae dixerat Apostolus sititim superius, quod innuit se fuisse ita , nimo affectum ut Moyses,qui dixit Deo, dele me de libro tuo,& parce huici populo,ne sorte dicant, callide eduxit Deus eos ex AEgypto. Ita hic Paulus, ne videretur verbum Dei excidisse, promissionem scilicet factam patribus Iudaeorum; optabat ipse anathema esse a Christo. Sed dubitationem facere poterit,cur dixerit, optabam, & non dixerit,opto. Puto ego ob modestiam si e fuisse locutum Apostolum: nam esse maioris perfectionis est,quam suis se; Ideo inquit, optabam: ac si diceret, memini me tali fuisse animo praedi- F tum; quod longe minus est,quam si diceret, tali nunc sum animo praeditus. Non quod exciderit verbum Dei: non enim omnes qui ex Uruelfunt, hi sunt Urialiam . Supra dixerat, se optasse anathema esse pro patribus,&c. Innuit hoc loco,ob Dei amorem & honorem se hoc optasse;ne,scilicet,aliquibus vid ri posset, verbum Dei excidisse in promissionibus factis populo Israelis.Verum, inquit, videri poterat excidisse considerantibus tantum carnis orifinem ; sed non excidit verbum Dei, quod referri debet ad filios promim nis,quibus scilicet, promissum fuit ducentibus originem fidei & ipiritus Abraham. deinde hanc Dei electionem, stiorum scilicet, promissionis ampliat; ut ostendat pendere ex Deo no ex operibus nostris nec ex origine carnis. Nam & Ismael fuit filius Abrahae secudum carnem,ad quem tamen non Gpertinuit promissio. Magis deinde rem coarctat,ut ostendat, non fuisse promissonis Dei verbum descendentibus secundum carnem factum. Nam eadem mulier Rebecca, ex eodem viro Isaac, & eodem concubitu, concepit Esau & Iacob: tamen antequam quicquam boni facerent aut mali, dictum

est, Iacob dilexi, Esau autem odio habui; ut totum sit ex vocante & eligente Deo . Quid ergo dicemus 3 nunquid iniquitas est apud Deum' J Reor ego totum quod sequitur, usque ad eum locum; O homo tu quis es qui respondeas Deo Θ pertinere ad dubitantem & quaerentem, intereositis quibusdam verbis respondentis Pauli, ut in familiari sermone fieri solet. Inquit ergo quaerens & dubitans; si ex vocante tantum Deo est electio, quid dicemus nunquid iniquitas est apud Deum 3 Absit, inquit Paulus. Prosequitur ille, Hut incoeperat. Moy si enim dicit, miserebo cuius misereor,&c. quae sequuntur usque ad eum locum. Dicis itaque mihi, quid adhuc quaeritur Z Quae sunt Pauli verba resumentis dubitationem adductam. O homo tu quis es qui

respondeas Deos J H c Paulus dubitationi propositae res oder; & primum increpans audaciam quaerentis. Non enim debemus ita impudenter rationem exigere a Deo suoru operum, iuxta dictu sapientis in Ecclesiastico:& in pluribus operibus eius ne fueris curiosius. Deinde,meo iudicio,quaestioni res pindet ibi quod si Deus volens ostendere iram,&c. Inquit ergo, nullii esse locii querelae nobis, imo bonitate & loganimitate Dei summopere laudare,qui in multa patietia sustinuit vasa apta in interitu. Na no ipse aptauit ea in interitu,

486쪽

AD ROMANOS.

sed ipsa se aptariit; tum ex originali peccato,tum ex aliis additis ut ostederet diuitias gloriς ως in vasa misericordiae, quae praeparauit in gloria. Nam utiq; praeparasset vase irς in gloria nisii obstitissent ipsi, iuxta illud psalmi, Hodie livocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Subdit postea vasa misericordiae esse illos,quos Deus vocavit ex gentibus & ex Iudaeis. Nam prophetae etia hoc praedixerunt,vocandos esse a Deo de ex getibus,& ex Iudaeis.

Quid dicemus 'quod Gentes quae nonfictabantur iustitiam, In hac postrema huius capituli parte, Apostolus colligit flamma totius rei cur, scilicet, S gentes apprehenderint iustitiam, & maior pars populi Isiraelitici cxciderit a iustitia ; & totam causam resert ad fidem, de iustitiam fidei, quam secutae sunt gentes,& Israel auersus est,sectando iustificari ex suis operibus.

IN hoc capitulo nihil aliud agit Paulus, nisi ut ostedat ignorantiam Iudaeorum,qui non peruenerunt in legem iustitiae,ut supra dictum est: propterea quod aemulati sunt Deum, non tamen secundum scientiam . Nam volentes Deo placere ex sua iustitia, id est. ex suis operibus,ut supra dixerat,noluerules se subiecti iustitiae Dei, ut eius, scilicet, serent compotes. quae iustitia Dei est Christus. Nam Christus est finis legis ad iustitiam omni credenti. Hoc postmodum declarat ex eo quod lex dicit, quod qui fecerit ea quae lex dicit, vivet in ea:& alibi. Maledictus qui non permanet in verbis legis huius. Qua-C ob rem ut dicit Apostolus in Epistola ad Galatas. Qui sunt sub lege,sunt lubmaledicto. Ad iugit postmodum,quid scriptura dicat de fide. quod, luomodo faciat ad propositu ni dicam paulo post. Nun dicas in corde tuo, quo ascendet in coelum oeci Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ad quam fidem

requiritur de actus interior,qui est credere; dc actus exterior qui est,cofiteri. Vtriusq; Apostolus meminit de alterii alteri attribuit i tamen intelligenda sit,utruque debere utrique attribui. dicit enim, cum dicat scriptura in Deuteronomio,quis adscendet in coelum 3 addit Paulus,hoc est Christum deducere. aut quis descendit in abyssum 3 addit Paulus, hoc est Christum ab inseris reuocare. Nam velle perscrutari de intelligere,de incarnatione verbi,qua descend Pt ad nos e coelis,& resurrectionem eius, qua ab inferis resurrexit,est

D dementis de aberrantis. Sed quid dicisscriptura3 prope ea verbum in ore tuo in in corde tuo.J Hoc inquit Apostolus est verbum fidei quod praedicamus. Nam sconfiteari, in ore tuo Dominum Iesum.J Ecce applicat confessione articulo de incarnatione verbi,quae praesupponit fide cordis. Nam qui profitetur Iesum esse dominii Deum, profitetur verbum fuisse incarnatu. i equitur. Et credideris quod Deussi itauit est a mortuis, saluus eris.J Ecce applicat alteri articulo de resurrectione,qui pertinet ad eam parte scripturae, aut quis descedet in abyosum quod est Christum reuocare a mortuis .saluus erv. Utrumque tamen oportet credere,& utrumque, cum fuerit opus,cofiteri ore.Subdit. Nam corde

creditur ad iustitiam, ore autem confisi i ad salutem.J Nam iustificamur per Sdem cordis; tamen non possumus per hanc cordis iustitiam peruenire ad sa-

487쪽

sCHOLIA IN EPIST.

lutem di imo a iustitia decidimus nisi ore confiteamur utrumque cum opus Esuerit. Nunc dicendum quonam pacto dictuna in Deuteronomio, in quo

Moyses loquitur de praecepto& lege Dei, applicat Apostolus ad proposi-

tuin fidei, de qua agit. Puto ego noluisse Apostolum ex dicto Moysis, cum loquitur de lege & mandato,adducere rationem,quasi Moyses etat locutus de fide. Nam haberet contradictionem ab aduersariis manifestam; sed voluisse uti auctoritate scripturae secundum analogiam,& proportionem quadam sicuti dixit Moyses de mandato Dei,quod non repetendum nec requiti redum erat,nec a coelo,nec ab abyssis sed prope erat. Ita nos dicimus de credendis,& de fide. Possemus etia in dicere,quod Moyses illis verbis innuerit, credendum esse simplici ex corde mandato illi, nec quaerenda ulla ratio: sic Fnos de Christo dicere,& fide in eius incarnati piae, & resurrectione. Nam in his duobus articulis alij omnes continentur.Conuertit deinde se Apostolus ad Iudaeos; & eos reprehendit,quod vocati a Deo, contradixerint & restiteri t. Id quod inquit etiam prophetatum fuisse in scripturis, sicuti prophetatum suit de conuersione gentium. Haec sere est summa huius capitis.

D E PREMENs Is Iudaeis, conuertit se Apostolus ad retundendam arro- Νgantiam gentium,quae Iudaeis insultabanta ostenditque Deum non repulisse Iudaeos: primum quidem, quantum ad electionem, id est, ad eos,quos Deus elegerat ex Iudaeis. Nam 5c se profitetur esse Iudaeum,ex tribu Benia- Gmin,&c.aitque id accidisse hoc tempore, quod contigit sub Elia. Nam tunc cum putaret Elias se solum relictum,accepit tamen ex diuino responso,relicta esse septem millia virorum,qui non curuauerunt genua sua ante Baal. Sic etiam nunc Iudaei; qui credideruhelecti sint a Deo. quamobrem innuit non recte gentes facere, si insultarent Iudaeis electis. Subdit postmodum Apostolus,uniuersae Iudaeorum genti, a Christianis gentilibus non debere insultari; quoniam is populus primum est a Deo electus. & sanctificatus in eius patriubus, Abraham,Isaac & Iacob. Nec propterea debere cotemni arbore,quamuis quidam rami ex ea fracti sunt; na ob incredulitatem fracti sunt. Tu autefide stas. multaque adducit in hanc sententiam. Prodit deinde arcanu quod- 'dam & mysterium; quod scilicet,postquam gentes intrauerint in Christum, Hetiam Israel intrabit,& saluus fiet. Desinit tandem in admirationem diuinorum operum & diuinae sapientiae. Haec est summa huius capituli. Secundum Euangelium quidem inimici propter nos ecundum ei lionem autem,charisimi propter patres .sine poenitentia enim sunt gratiae seu dona ct moratio Dei. J Locus hie obscurior est. Augustinus vult,alios ex Iudaeis esse inimicos, & alios chari L simos. Inimicos eos,qui non crediderunt, charissimos secundum electione,& eos qui crediderunt. Ego potius puto, utrumque referri ad eudem Iudaeorum populum;qui,scilicet, sit & inimicus Dei,& charissimus. Inimicus quidem , quia eo tempore nondum receperat Euangelium: ex quo contigerat

silus gentibus,conuersis Apostolis ad praedicandu gentibus,ut in actis Apostolorum

488쪽

AD ROMANOS.

A stolorum. Ideo hic dicit Apostolus,propter vos. Hic idem populus est Deo

charissmus,secundum electionem propter patres, id est, quoniam eius patres electi sunt a Deo. Nam Dei dona & vocatio sunt sine poenitentia id est, non reuocantur a Deo quasi eum poeniteat se illos elegisse. Coclusit Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur. J Ambrosius exponit incredulitate, desperatione id est, ut ex experientia de se desiperantes,cduertantur ad mis ricordiam Dei;& sic omnium misereatur,& Iudaeorum & gentium: sed magis ad textu videtur facere, si infidelitate intellexerimus, sub qua Deus prius conestaserat gentes, nunc autem Iudaeorum populum: ut tandem, utrisque - ad fidem conuersis,omnium misereatur.

O: CR o itaque .sfratres permiserationes Dei t exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, beneplacerem Deo,rationabilem latriam vesram.JHostiam viventem, commode dictum.Nam hostiae solent occidi;Deus vero exigit a nobis corpora nostra hostias viventes, sanctas & Deo beneplacentes;sic etenim viventes hostiς erunt. addit, rationabilem latriam vestram, ne quispiam putaret, verum Dei cultum pertinere tantum ad corpus,& ad exteriora;iccirco addit Cultum Deo deberi secundum rationem id est, s cundum spiritum, ubi viget ratio. Vt probetis quae sit voluntas Dei bona beneplacens oeperfecta.J Vt scilicet experi edo cognoscatis, quae sit voluntas Dei, C id est, mandatum & consilium Dei bonum perfectum & beneplacens, id est,in quo persistentes boni eritis, Deo placentes,& persecti. Hanc Dei voluntate postmodum explicat;ut scilicet non altum sapiant, sed sapiant ad sobrietatem;id est,intra terminos eis a Deo praeseriptos,iuxta mensuram fidei; id est,iuxta mensiuram,quam ad astruendam fidem acceperunt. Sive prophe. phetiam,sicundum rationem, vel proportionem mei. J Duobus modis locus hic potest exponi,vel, scilicet,ut prophetent,id est, exponant mysteria & arcana secundum regulas fidei, ne,scilicet, indulgeant ingenio suo, & quidpiam imterpretentur non secundum regulam rectet fidei, vel secundum analogiam fidei,auditorum inquam;ut scilicet,accommodent se capacitati auditorum.

CAPUT II.

O V P E R I o R I capite prccepit Apostolus, qualis unusquisque Christianus debeat esse , & quo ad Deum,& quo ad seipsum; ne scilicet sapiat plus quam oportet: in hoc praecipit, qualis debeat esse erga proximum, quod etiam in fine praecedentis capitis tetigerat;sed ea potius pertinent ad bonitatem quandam animi:Haec vero pertinent ad iustitiam; ut scilicet unicuique reddatur debitum.

ωN hoc capite nihil aliud agit Apostolus, nisi ut reprimat quorundam gen- milium & Iudaeorum sortem arrogantiam: qui insultabant quibusdam in-

489쪽

4 6 SCHOLIA IN EPIST.

firmioribus in fide, qui adhuc detinebantur in obseruatione legalium; tum in delectu ciborum, tum etiam in diebus quibusdam obseruandis, sabbato Lscilicet,neomeniis, S eiusmodi aliis. Hos contemnebant alij firmiores in fide, tui scilicet stabili erant cor fide,non escis. Econtra arguit hos superstiti sores qui condemnabant eos,qui his obseruantiis non detinebantur; diciti iudicium non ad nos pertinere,sed ad Deum cuius serui sumus. insuper, caiauendum illis esse,ne praebeant occasionem scandali proximo, ac omnia inquit, quae fiunt contra fidem, id est conscientiam, quamuis in se bona sint, mala tamen esse ei qui ea facit. Manducans non manducant m non iudicet; Deus enim assumpsit.J Innuit his Verbis Apostolus, tersectiorem esse manducantem non manducante;vt pote qui sit assumpi a Deo. Tu quis es qui iudicas alienumsertium 'propris domino stat,aut cadit salit autem. potens est enim Do- βminus eumstatuere.J Hic Apostolus conuertit se ad eos, qui firmiores in fide, contemnebant illos infirmiores qui non manducabant ; ac propterea etiam eos iudicabant & condemnabant, docens no pertinere ad eos hoc iudicium, sed ad eorum Dominum, qui statuet eos,id est firmiores in fide faciet potes

est enim hoc praestare. Sive enim vivimus,Domino tisimus sue morimur, Domino morimur. J Pertinet iudicium de morte & vita nostra ad Deum, non ad hominem. In hoc enim Christus cr mortuus eu, Cr resurrexi ut vivorum δε-

minetur m mortuorum . J Multa possent subtiliter inueniri & dici; ego cracsius intelligens, puto sensum A postoli fuisse,Christum,eb quod & mortuus

est,& resurrexit,meruille ut iudex esset virorumque; taquam qui utrumque statum expertus estet; non quidem peccatorum,sed mortuorum: mors au- Gtem peccato debetur,& per peccatum introiuit in mundum. C A P V Τ II.

E Pilogum facit in hoe capite Apostolus omnium sere, quae dixerat. scopus etenim huius Epistolae fuerat, remouere contentiones, quae fuerant Ortae inter Iudaeos de gentiles,qui in Christum crediderant. sensim ergo ex his, quae statim supra dixerat, de obseruatione ciborum & dierum, inquit firmiores debere substinere, & serre imbecillitates infirmorum nec nobis ipsis placere. postmodum sensim, post controuersias has de ciborum & dierum obseruatione,descendit ad praecipuam controuersiam inter Iuda os 5 gen- utiles exortam, hortans ut se inuicem suscipiant ex charitate; concludens Christum natum fuisse & versatum in Iudaea ob seruandas promissiones factas a Deo patribus Iudaeorum i quibus promiserat Christum ex eorum semine nasciturum; ideoque suisse ministrum Circuncisionis; gentes vero, quibus nihil fuerat promissum,quamuis de earum vocatione fuerit prophetatum, debere laudare misericordiam Dei: quarum sibi datum fui me mini, sterium dici multaque addit de prosectione sua ad urbe . Haec fere est summa. Etenim Christus non sibi placuit . βυcutiscriptum est, improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me. J Is sibi placet,qui non se accommodat alteri;n quea rigore discedit, ut imbecillioribus se accommodet. Hoc minime faciendum

490쪽

AD ROMANOS.

A ciendum esse monet Apostolus; ac Christi exopto nos hortatur. Nam Christus sibi non placuit,sed peccatoribus sese accommodabat, ac cu illis prandebat; ad eb,ut suerit appellatus vini potator,& amicus Publicanorii &pe catorum. Hoc innuit ac dicit Apostolus, cum inquit,improperia improperantium tibi ceciderunt super me. quoniam ea opprobria, quibus solemus assicere illos,qui Deo improperant, &aduersantur, ceciderunt super Christum. Vt per patientiam cir con olationem scripturarum spem habeamus .J Ille enim,qui se infirmiori accommodat, patientia utitur: nam illius mores patitur contra genium suum. consolationem vero capit ex scripturis, ad med lana eius molestiae,quam patitur legens ita etiam vixisse Christum. Sancti B cans Euangelium Dei. J Phrasis Paulina, qua attribuit Euangelio id, quod in nobis eis cit Euangelium. Nam per Euangelium sanctificamnr nos. R pleuerim Eud ilium Dei. J Eadem fere phrasis. nam gentes & nationes eas, quas memorat repleuerat Apostolus Euangelio Dei.

S I autem qui potens en vos confirmare iuxta Euagelium meum, S praedicationem Iesu Christi secundum reuelationem mysterj temporibus aeternis taciti quod nunc patefactum est,'perscripturas Prophetarum, sicundum praeceptum aetemi Dei, in obedientia dei,in cunctis gentibus cogniti; selisapienti Deo per Iesum Christum, cui honor soria in sicut eculoru. Ame.Et perfripturas Prophetarusetadunae C ceptu aeterni Dei in obedientii fit,in cures gentibus cogniti. J Videtur haec cot- radicere his, quae statim dixerat stiperius. quomodo namq; fuit Euangeliuoccultum temporibus aeternis, si per scripturas Prophetarum fuit cognitu' Puto Paulum velle Euangelium,cum re proditum est, fuisse etiam cognituper scripturas Prophetarum,quae ante rem proditam non intelligebatur.Sic dicit Petrus,dc habemus firmiorem Propheticum sermoniῖm. Sic in Euangelio , sipiritus domini super me in actis Apostolorum, de Eunucho qui logebat Esaiam prophetam. Cui honor gloria insculaieculorum.J Puto su intelligi prius soli Deo gloria;deinde subdi, per Iesum Christum,cui etiam honor de gloria.

SEARCH

MENU NAVIGATION