장음표시 사용
471쪽
ab huiusmodi spectaculis abstinerent. Caeterum quoniam nuptae mulie Eres, ac pueri, qui parentes habent superstites, minus obno ij iniuriae sunt,
uiuendique praeceptores parentes habent,ac maritos:iccirco uniuersali quadam ratione ab Episcopo sunt instituendi, eisque no peculiari quodam modo, sed communi subsidium serendum est At pupilli,& viduae quae expositet sunt iniuriar,neque proprios praeceptores habent,qui eos recte instituere va. leant,praecipua quadam ope tuendi sunt. Episcopus enim communis quida est pater totius ciuitatis,a quo illi,qui magis indigent magis item subleua di atque adiuuandi sunt. Hinc est quod in sic ris literis praecipue comme dantur hi, qui pupillum M viduam, fouent,ab eisque propulsant iniuriam. quamobrem his vitisque Christianum praesidem decet maiore animi cura Fatque studio acriore opem ferre, ad eosque recte instituendos omnem diligentiam adhibere. fatis arbitror hucusque a nobis explicata sunt officia Episcopi: quae ciuitati, cui praeest, instituendae atque in Christiana pietate contibnendae accommodata videntur. eoque proces limus ordine, quem charitati a
iura praescribunt.Nunc pauca quaedam dicenda restant de ossiciis,quae circa opes,ac reditus Episcopatus versantur. Eorum enim distributio ad Christi, ni praesidis chari ratem iure optimo spectare videtur.Nam si huiusmodi opuerogatio in sacris literis, ac praesertim in Evangelio,prophanis viris praecipi. tur: qui nullo religionis priuato tuta sunt obstrum: quique in comparandis sibi opibus insudarunt: quanto magis censendum elisuisse hoc Episcopis praeceptum qui perfectis sinum in Christiana religione ordinem profitetur: a quibusque opes non sudore partae,sed testamentis legatς sunt,ut cultui diui
no & egenorum necessitatibus inseruirent.qua de causa verius procuratores
quidam,ac tutores bonorum,quae pauperibus legata sunt, quam alia quavis appellatione nuncupari debent.No ignoro tam in theologorum libris, qua in laciis canonibus sancitum esse,qua regula uti Episcopum oporteat, in redituu Episcopatus dispensiatione. Nos vero praecepta dabimiis:quae seruanda esse putamus Episcopo viro bono, non autem illi, qui tanqua in foro sibi cuin Deo litigandum esse putet,nihil aliud agere velit, quam id,quod ei sacris sanctionibus iniunctu esse appareat, quodque sine scelere praeterire non posset. hoc mihi crede non est agere ex charitate,sed ex mulctae timore:qui si absit neque illud facias, quod nue facis. hi qui hoc pacto seruaria se opor- Hrere Episcopi munera existimant,intra pr scriptos quosda terminos liberalbiatis,ac munificentiae continentur. At charitas terminu nescit, nullis finibus
cohibetur. quamobre cum illud in primis studeamus, ut Episcopus,que instituimus, charitatis igne accessis nil non ex charitatis praecepto faciat: iccirco nullis praeceptoru angustiis cotineatur, sed omne quod ex victus parci ac modici sumptibus reliquum es'. cum diuino cultui,tum maxime egenorum necessitatibus impendat. turpissimum enim ac maxime nefarium reo velle quempiam ex inopum peculio diuitias sibi comparare, aut bona pauperum in supellectilem domus magnificam in longum seruoru ordine,caeterosque
huiusmodi sumptus profundere. de quibus, quonia supra abude satis a nobis
472쪽
A est dictuna, cum de vita ac victu Episcopi loqueremur, nil in praesentia amplius puto dicendum csse,nisi ut dignitatem ordinis tueatur, superfluis in
pesis omnino reiectis, cumque nostra tepestate in sumptibus no necessariis magis peccetur,ille ad defectum potius tendere conetur. sic enim medium
tenebit: in quo est virtus constituta. Diuino igitur cultui primum id, quod necessarium est impendat,reliquum pauperibus eroget: quod si indigentia
pauperu tata esse ut pro eoru vita tueda oporteret aliquid demere de sumptibus quq in diuino cultu de more fieri solent,censeo ego maxime secundu Clitistianam pietatem Episcopum facturum,si minus magnifice Deum coluerit in templis lapideis, ut resarciat, opemque ferat te piis Dei non marin B reis & insensibilibus,sed viventibus,atque intelligentibus. Dei enim templuvos estis,inquit ille . quod si tanta necessitas eum non urgeat, Deum colat ea magnificetia quς pro cosuetudine,& urbis dgnitate satis esse videatur.quod superest velo pauperibus eroget,sentiatque se procuratorem, ac tutore potius pauperum esse,quam dominii: si quid autem adhuc supererit: ad ornatum templi id omne conuertat. pauperes vero no omnes eodem ordine habeat,sed potius opem ferat illis, qui ditioni suae subiecti sunt, quam exte
nis .Nam ea videtur etiam mens fuisse illorum,qui bona sua legarunt Ecclesiae, cui pr sidet,ut scilicet municipibus egenis potius quam externis ea er gentur. Petrus Barocitas,de quo supra quoque a nobis tacta est mentio, diligenter hoc seruabar, mallebatque Patauinis egenis opem serre ex Epist C patus reditibus, quam Venetis cosanguineis suis: quod diceret ea vim agrorum,uillarumque testamentis a Patauinis ciuibus Episcopo legatam esse ea mente,ut quilibet coniectari facile potest, quo Patavinorum inopum necessitati ex his opibus subueniretur inter inopes vero,bonos viros,bonique ninminis mulieres aliis no probis semper praeterat. Hi etenim & Christo & nobis magis proximi sunt quam improbi, ac scelesti. scelestos tamen extrema indigentia oppressos non negligat. Deumque imitetur,qui ut sacrae perlibbent liter ,solem suum oriri que facit super iustos & iniustos.omnibus v ro in hoc officio anteferendi sunt illi, quibus nobili genere ortis paupertas
igno nimiae esse solet; ireq; mercenarias artes exercere sine calunia queui. his maxime tribuendum,neque expectandum,ut eleemosinas petant,verum his
D etiam non petentibus largiendum , & quandoque insciis. post hos alios curet pauperes verum in hac largitione,& munificentia illud cauendum est, ne inertes nonnulli, quod frequenter accidit, liberalitate hac illecti se octo dedant,segnemque ac tandem turpem vitam ducant. attinet ad hoc ossicium etiam illud uti Nos dochiorum siue hospitalium t utar enim nouo vocabuloὶ curam habeat,quae Episcopo deberi videtur. Nam pleraque omnia hospitalia litos tu tores,ac praesides habere solent,quibus haec cura praecipue debetur, quae & singula eorum visere aliquando Episcopi debebunt. Dubitabit hic aliquis , clam ne haec in pauperes munificentia, caeteraque ViItutum officiarraestari debeant,an potius aperte, ita ut omnes ea intelligant &
473쪽
sciant. Arbitror ego in hac re,si pri cepto Augustini utatur,eu optime sectu- Erum . ille enim inquit oportere animi intentionem esse in occulto, bona vero opera, si inspiciantur & luceant,ut lux coram hominibus, prodesse. Non ergo ex his ossiciis laudem sibi Episcopus, aut ullam nominis celebritatem, ambit sosum enim hoc esset sed Dei laude quaerat. hac enim ratione intemtionem in occulto habebit, opera vero bona, quae lucebunt coram hominibus in laudem Dei cedent , omnibusque exemplo proderunt atque imit tione: ut ergo laus Dei celebrior sat,simulque ut ciuibus suis exemplo prosit optime facturum reor, si non clam officia haec virtutum praestiterit, sed palam. in quo illud obseria et, ne aliquis iure suspicari queat fieri ea palam propter ambitionem, aut aliquam improbam causam sic enim dum exem- Fplo prodesse vellet multum obesset:id ergo si cauerit, facturum optime arbitror,si palam,tum munificentia in qgenos , tum caeteris virtutum muneribus utatur.Nam inquit Christus,vos estis lux mundi. vicem igitur lucis prostare non pigeat. Hoc vero nequaquam fiet, nisi virtutum officiis veluti luee quada fulgetissima cora omnibus noster Episcopus luxerit. His ossiciis, quae ad impetus ac sumptus pertinere videtur,ea attinent,quae ad exigendos spectat reditus Episcopatus. Na si hoc minus neglexerit, neq; erga pauperes liberalitate ulla uti, neq; diuinocultui satisfacere poterit,prouid edu ergo pro virib', ne reditus Episcopatus per inertia pereant,sed adhibeat diligentia sedulusque curet,ne procurator urbanus,aut villicus bona pauperibus erogam da dilapidet, sed fidis ministris diligentissimisque utatur, qua in re illud ca- Guendum est, ne a debitoribus, qui plerunqne rustici sunt admodum cseni, crudeliter ea quadoque villicus exigat, quae soluendo ipsi non sunt,nisi a filiis totaque familia victus extorquatur. Hoc nanque maxime alienum censeri debet a Christiana pietate, quodque in quo uis prophano sit valde reprehendendum , nedum in Episcopo Christiani gregis pastore, praeterea
quaenam maior dementia esse potest, quam velle, dum inopum necessitati inseruis, in egenos rusticos continuo crudelem esse . atque pietatis ossicium ab impietate auspicam medium igitur tenorem quendam seruabit: ne scilicet linat per inertiam, aut cupiditatem ministrorum bona Epistopatus dii Iidari,neue patiatur exactione pauperibus iniuriam fieri. satis superque a no- is exposita videntur ea,quae ab Episcopo in seriis rebus pr standa sunt. CP Hierum quoniam animus interdum requie indiget, quadamque curarum vacuitate: iccirco laxadus honestissimis iocis quandoque erit, alicuiusque secessus am nitate leuadus, ubi & deambulationibus & aucupiis, venatimnibusque & reliquis rusticis oblectationibus relaxari poterit Hac enim ratione & animum recreabit, & valetudini consulet. Sed in iocis grauitatem, seruare oportet: neque sumptus faciedi in venationes & aucupia. Nihil enim magis Episcopo indecens magisque eius ossicio contrariu existimari debet, quam quae fiunt in huiusmodi res impensae. ab urbe vero non secedat,nisi iis diebus quibus si secesseri ossicio tamen non deerit.Haec fere ossicia esse puto,quae pro operis nostri breuitate strictim colligenda censuimus. Reliqua
474쪽
A vero quae omissa sent,ex horum similitudine facile intelligi posse existimo. Hactenus nobis disseruisse siussiciat de ossicio viri boni, ac probi Episcopi: quales nostra hac corruptissima tempestate pauci sunt. quamobrem n quaquam in animum inducas velim, aut turpe esse hisce temporibus aliorum vita ac moribus spretis,proprium quoddam sequi vivendi genus, aut dissicile esse, ae prope impossibile muneribus hisce fungi, atque hanc vitae normam seruare. Nam illud est in primis viri Christiani,nullo pacto duci humana laude, aut homi num iudicio, sed diuina praecepta sibi seruanda esse censere, quicquid de ipso loquantur homines, cnarumque & honorificum sibi putare si pro Christi nomine, ac Christiana vita dignus sit ignonimiam B pati. de qua re Christi Apostolos plurimum gavisos Lacrae literae testantur.
deinde certo sciat frustrasse hoc metu tereri: nain virtutis ossicia eo sunt praeclariora,quo maiora;neque vereri debet dissicultatem ullam sibi sore in hac uiuendi norma a nobis praescripta, si non in se, aut in virtute sua sper uerit,sed tantum a Deo optimo auxilium implorauerit. Nullus enim qui in eius ope confidit, vel in perquam arduis prouinciis unquam desecit. Habes itaque Reuerendissime praesul amici munus, neque re ipsa de qua tractat, noque te dignum,sed ni fallor in ex animi nostri erga te propensione non ingratum omnino tibi futurum.
476쪽
478쪽
DIVI PAVLLA IN CAPUT PRIMUM EPISTO
v I praedestinatus ectfilius Dei in virtute, sicundumst
ritum sanctificationis, ex resumectione mortuorum Iesu
Christi Domini nostri. J Locus hic dissicilis est. na primo , quomodo Christus sit praedestinatus filius
Dei, multa dicunt Theologi recentiores. Melius tamen,& ab sique scrupulo habet textus Graecus,vilegamus, definitus, id est osten si ut etiam totum quod sequitur,referatur ad hanc ostensione; quod scilicet ostensus sit filius Dei propter virtutem, id est potentiam,qua per spiritum sanctum ressistitauit se ex mortuis. In Actis Apost.cap. 13. Paulus nunc sensum innuit:& versiculum psalmi,Filius meus es tu,ego hodie genui te,refert ad die,quo Christus a mortuis resurrexit. Gia obedienda dei in omnibus gentibus. J Fides quacredimus, quamuis sit in intellectu,pendet tamen a voluntate. Credimus e enim,quia volumus obedire Deo. Hoc ergo praedicabat Apostoli, Deo obediendum esse, & illi subiiciendam ceruicem, qui voluit homines iustificari per fidem, & viuere ex fide; cui obediendum est,& recurrendum ad fidem, ut insta amplissime ostendit. Primum quidem gratias ago Deo meo per IsmChristum J Notandum Paulum in locis innumeris,eum morem secutum; ut D semper utatur mediatore & interpellatore Christo, cum ad Deum conue
titur. Nam nihil nostrum Deo placere potest, nisi per Christum,& in Christo; in quo nos elegit,& in quo nos gratificavit,id est,gratos sibi secit. Iudaeo primum m Graeco.J Vel voluit pra ferre Iudaeos Graxis, id est, Gentilibus, ad retundendam superbiam Getilium: vel primo loco posuit Iudaeos,ut retunderet eorum superbiam cum dicit, primum illis ad salutem opus esse Euangelio Christi. Ex me in fidem.J Quoniam omnis christiani vita nititur fide.I nuit ergo semper nobis,qui incipimus a fide & nitimur fide,tendendum esse ad maiorem fidei profectum .vet,ex fide,refert ad Deum,qui promisit & dedit nobis fidem. Ad fidem,vero resert ad nos quorum assensus & fiducia nititur promissoni diuinae, & fidei nobis datae a Deo. Reuelatur enim ira Dei de
479쪽
coelosi per omnem impietatem, oe iniustitiam hominum detinentium veritatem Dei Eis iniustitia.J Locus hic valde dissicilis est. si volumus reddi rationem de causam, quamobrem iustus vitiat ex fide, de quod iustitia Dei reuelatur ex fide in fidem Ducibus modis reddi causa potest. Nam cum ex Euangelio reuelatur ira Dei super omne impietatem, & super omne peccatum,cogimur nos qui ex lege natur quantum ad Gentiles;& ex lege Moysi,quantum ad Iudaeos pertinet, cognoscimus nos esse peccatores) confugerc ad iustitiam fidei, de ad iustitiam Dei, quae est per fidem. Vel impietas ct: iniustitia, de qua fit hῖc mentio, non est referuda ad quodcunque genus peccati, sed ad sepe biam philosophorum Gentilium; qui cum agnouissent Deum, a quo erant, voluerunt tamen bonos de persectos fieri de esse,non a Deo, sed a seipsis,ob Fanimi tumorem. ac ideo non glorificauerunt Deum cognitum tanquam Deum:quemadmodum nec Lucifer,cum cecidit a Deo, elatus in seipso: deprimi parentes, qui voluerunt esse tanquam Dei, stientes bonum Sc malu:ac propterea derelicti a Deo,traditi sunt in reprobii sensum, de in immunditia.
CvM iudicabit Deus occulta cordiumsicundum Euangelium meum per Iesum Christum.J Sic Ioannes Euangelista Pater non iudicat quequam,sed omne i udicium dedit filio, quoniam filius hominis est.
in ID ergo amplius Iudaeo in aut quae utilitas Ormcisionu Multum per omnem modum: primum quidem quia credita Funt illa eloquia DN.JNon intellihe- Gdus est locus , quod ab ipsis Iudaeis fuerint credita Dei eloquia; sed quod
Deus crediderit eis siua eloquia. Nam aliis nationibus non fuit lex data , sed solis Iudaeis. Qiud enimsi quidam iturum non crediderunt f Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavis G Solet dici de est regula iuris. Frangenti fidem, fides frangatur eidem . Quapropter posset aliquis suspicari, cum pactum de foedus fuerit factum inter Deum de nationem Iudaicam,ac ipsi fidem fregerint,& recesserint a fide data. Sic enim puto intelligendum este,Non crediderunt significantius exprimitur in Graeco tex tu quod propter hoc etiam Deus non seruaturus esset fidem datam. Hanc suspicionem remouet Ap stolus dices,quod mendacium hominum non evacuat fidem Dei; eo quod Deus sibi ipsi debitor est, & seipsium negare non potest; ut dicit idem Apo- IH stolus in secunda ad Timotheum .Quid ergo: praecellimus eos' nequaquam, oec.J Videtur contradicere his, quae paulo ante dixerat, quid, scilicet, amplius est Iudaeo 3 Sensus est, quod ex parte beneficiorum Dei, Iudaei praecellunt getes, ut supra. Sed ex parte ipsorum minime praecellunt, eo quod peccauerint,sii-cuti gentes Omnes enim peccauerunt'egent gloria Dei.J Ex textu Graeco colititur, omnes inferiores esse gloria Dei, id est,ut coram Deo iustificentur, eo quod peccauerint. Gia ostensionem iustitiaestuae propter remissionem praecedentium desidio m J Hoc in loco fere reddit causam, cur Deus gratis iustificet peccatores per fidem, in sanguine Christi; de inquit. Voluit Deus gratis dimittere peccata nostra, seruata tamen iustitia sua, quam exercuit Christi sanguine
480쪽
effuso; vicistens in eo omnia peccata nostra, ut non dimitteret peccata impunita sicut dicit ad Corinthios. Eum,qui non fecit peccatu pro nobis peccatu nisecit;vt nos efficeremur iustitia Dei in ipso. Esaias quoque ait Posuit Deus in eo iniquitatem omnium nostrum, S: ideo subiugit in textu Paulus,
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae suae in hoc tempore. Sustinuit, inquit, Deus peccata, nec puniuit, ut per iustitiam ea puniret in Christo: &ita noc in tempore ostenderet iustitiam suam ; Vt scilicet sit ipse iussus, pe cata puniens;& tamen gratis iustificaret eum qui est ex fide Christi.
O V ID ego dicemus inuenisse brabam patrem nostrum secundu cam 3 . J
Notandum primo,Verbum illud, secundum carnem, posse referri alpatre nostrum. Nam Apostolus Hebraeus erat: & in hac parte Epistolae potius alloquitur Iudaeos,quam Gentiles,ad quos lex non pertinebat; qui omnes carnali generatione descenderat ab Abraham. Vel referri potest ad Uerbum, inuenisse, id est, inuenisse secundum carnem: quod & de circuncisione
potest intelligi; id est, quod cotulerit Abraham circuncisio; de qua infra inquit quod accepit illam signaculii iustitiae quam habuerat in praeputio. Uel,
secundum carnem,possumus interpretari,opera illa bona & secundum lege, quς Abraham operatus est. Nam saepe Apostolus utitur hoc modo loquendi,ut per carnem intelligat legem: dum essemus in carne, infra dicit, id est, C sub lege; utpote ex qua & ex cuius operibus non trahamus spiritum, & ideo adhuc sumus in carne. Praeterea notandus est & colligendus sensius Pauli t tus,quidnam sibi velit ex hoc exemplo Abrahae,quod adducit. Abraham,ut in Genesi legitur, vir bonus fuit,& sine iniuria cuiuspiam vixit: unde posset facile quis iam credere,eum fuisse iustificatum & effectum amicum Dei ex suis operibus. Attamen scriptura non dicit fuisse eum iustificatum ex operibus; sed dicit. Credidit Abraham Deo & reputatum est illi ad iustitiam. Em go scripturae intentio est, quod quamuis Abraham potuerit apud homines iustificari, id est, haberi & pronunciari iustus; non tamen apud Deum, cur inquies,scriptura dicit, quod reputatu est ei ad iustitia, quod credidit Deo
Vbi notat Paulus primo, Verbum hoc,reputatum; quod non habet vim,nec D eo uti recte possumus,nisi cum ex gratia prouenit reputantis, non ex meritis eius cui reputatur. Cum igitur dicat scriptura, reputatum est ei ad iustitiam; manifeste apparet, quod non tribuatur operibus; quia merces operum imputatur secundum iustitiam & secundum debitum, non autem secundum gratiam.Cum ergo dicat scriptura,reputatum est,innuit gratiam,& excludit
iustitiae debitum. Notandum etiam quod hanc imputationem iustitiae scriptura nulli alteri rei tribuit, quam fidei. Credidit Abraham Deo, inquit, Mreputatum est illi ad iustitiam: quod confirmat ex testimonio David; quino attribuit beatitudine hominis vlli operi,sed tantum remissioni peccatorum, α non imputationi peccati. Et huic beatitudini, tanquam primae,innitu
tur aliae beatitudines, in aliis psalmis dictae a David. Elpropterea eode, γ,