Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

SCHOLIA IN EPIST.

quam ex semine,ut inquit Paulus ad Corinthios prima, generetur ac nasca- Εtur immortale corpus. In regeneratione cum sederit filius hominis, &c. in Evangelio; & Paulus in actibus Apostolorum, ad resuriectionem Christi applicat versiculum psalmi,ego hodie genui te. Et vos cum essetis aliquando mlienati, inimicisensu, in operibus malis. J Inimicos sensu eos fili se dicit, quoniam non bene sentiebant de ratione vivendi,addicti malis operibus. Nune

autem reconciliauit in corpore carnis eius per mortem,exhibere vossanctos m immaculatos mirreprehensibiles.J Sic supra ad Ephesios,ut reor, destruens inimicitias in carne sua; eo quod Deus posuerit in eo iniquitates nostras , de per mortem eius,eis satisfactione digna destructis, reconciliauit nos sibi.in corpore ergo Christi reconciliauit nos, & destructis peccatis,exhibuit nos fin- pctos & immaculatos.&c. Et adimpleo ea quae desunt pasilanum Christi in ea ne mea, pro corpore eius,quod est Ecclesia cuius cm. J Non ea ratione haec di cui

tur a Paulo,quasi passiones Christi non sussiciant,quantum est ex se, ad delenda peccata & quod illis quippiam desit, quod oporteat in nobis impleti; absit hoe: Sed quoniam debemus nos imitari Christum,&pati pro aedificatione Ecclesiae sicuti Christus passus est. Modus autem passionis nostrae pr Pscriptus est a Deo, sicuti&munus nobis ab eo impositum. Ideo dicit Pa 3-lus,quod implet ea quae desunt in carne sua passionum Christi,id est,ut imitetur passiones Christi pro corpore eius, quod est Ecclesia. In textu Graecoὐs ρήματα; quidam expositores Graeci exponunt, quod Paulus appellauerit passiones fias quas patiebatur, collatas passionib' Christi,eo vocabulo;ac si cdiceret, vestigia quaedam,inferiora passionum Christi. Vt impleam merum Dei,msterium, quodsultabsconditam. J Locutio Paulina:dixit implere verbii Dei, & mysterium,id est,in gentibus illud distundere & praedicare. Certa

do secundum operationem eius,quam operatur in me in virtute. Veretur Paulus,

ne forte lapsu linguae videri possit sibi attribuere,quasi ipse esset, qui ageret virtute sea: ideo,sicuti alibi,ita etiam h c dicit hanc operationem Dei esse,&in virtute ipsius Dei,quam Deus operabatur in ipso Paulo.

PRos E Q v I T V R Paulus id quod coeperat; ae praecipue eo intendit orationem suam,ut eos instruat magnitudinem,& plenitudinem scientiae, MIersectionis omnis,quae in mysterio Christi continetur. Nam coniuncti il- capiti,in eo sumus repleti omni perfectione; quippe in quo habitet omnis plenitudo diuinitatis corporaliter:& hoc mysterium nosse, superat omnem aliam scientiam. Quamobrem subdit, ut non sinant se a quopiam decipi. quasi ex quapiam alia obseruantia, & quopiam alio cultu, ut angelorum. possint quippiam persectionis acquirere, quam in Christo suetintiadepti . sic ab obseruatione veterum ceremoniarum legalium , eos quantum potest dehortatur. ' consilentur corda ipsorum in Iructi in charitate,

G in omnes diuitias plenitudinis intellectus, in agnitione musterj patris G ciri

542쪽

D GLLOS SENSES

A Iesum. J In Graeco ut corda ipse rum tonsolationem capiant instructorum in charitate. Nam i des inchoa t,& charitas perficit hoc spirituale aedis ium. Sequitur,& in omnes diuitias plenitudinis intellectus; deest vel bu ut puta,

proficiant , ves quippiam simile . proficiant, inquam, in has diuitias plenititudinis& persectionis intellectus. Sequitur, in agnitione mysterij Dei de patris , id est. vi cognoseant arcanum Dei & Chtisti, quod sicilicet arcanum est in Christo. Sequitur,in quo sunt omnes thesauri sapientiae dc scie tiae absconditis id est, in quo, vel Christo; sed melius, & magis ad sensum literae puto esse, in quo, scilicet mysterio, M arcano Dei, sent omnes th sauri scientiae, & sapientiae. quoniam nos in hae vita nihil melius, nihil viti

B lius, nihil amplius possumus scire, quam mysterium Christi; quod scilicet

in eo radicatis, nihil deli, neque quopiam alio medio inter ipsos de Deum indigeat. Viste ne quis os decipiat per Philosiophiam, oe inane alticium se

eundum truditionem hominum,sicundam elementa mundi, oe non secundum cinia

flum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, m estis in illa rubri tui est caput omnia principatus oe potestatis. J Collossenses imperiti erant, decepti duplicibus insidiis. nam de Iudaizantes; illos volebant trahere ad Obseruationem ceremoniarum veteris legis, quasi necessarias praeter fidem Christi. Philosbphi alij volebant eos tranere ad culturam Angelorum, a quibus putabant se purgatum iti; de qua re Augustinus in decimo de ciuitate Dei multa agit. Iccirco Apostolus admonet Colicissenses ne sinant se C decipi, nec a Iudaeis nec a Philosophis ; quoniam in Christo est omnis plenitudo, neque quippiam aliud requiritur ad implendum, & persciendum hominem, praeter Christum; ac consequenter, quod ipse in sua E clesia faciendum iussit. Unde & obseruantias veteres reiiciendas esse, dccultum superstitiosum; quippe quae eo tendunt , ut nobis persuadeant Chiistum, suaque nobis non sufficere, sed quippiam aliud necessarium esse, ad perfectionem, de impletionem , nostri: Appellat autem elementa mundi; legem Moysi, quae cum fuerit paedagogus, imposita illi populo, tamquam puero, continebat lex illa veluti elementa, quae solemus docere pueros. dicit in Christo habitare omnem plenitudinem diuinitatis corporaliater; vel quia d: uinitas in Christo assiimpsit corpus sicuti animam; vel cor- D poraliter, id est, non in umbra, sicuti siunt ceremoniae legis; sed in veritate, ut corpus habet se ad umbram corporis . sic insta, quae sunt umbra suturorum , corpus autem Christi . Sequitur, & estis repleti in illo qui est caput Omnis principatus &c. docet quod cum omnis plenitudo sit in Christo , repletis in illo nihil sit praeterea quaerendum ; Imo quod qua rere quippiam, in quo repleamur praeter Christum, est decidere a vera fide. &vera agnitione Christi. In quo oe ctrcumcisi estis, circumcisione non manufacta.& caetera quae sequuntur.J Enumerat Aposto ius quae in Christo adepti su

mus, ea omnia scilicet vera, quorum vinbra erat lex, ut circuncisio, &c.

Debus quod adu seu nos erat Chiragranum decreti, quod contrarium nobis erat,

543쪽

SCHOLIA IN EPIST.

asigens illud eruci. J Chirographum, proprie est scriptura manu nostra con- Eiecta, qua nos obligamus ad quippiam. Iccirco Paulus hic appellauit Clitirographum , obligationem nostram ad seruandam legem, quam populus Israel siusceperat, & promiserat se seruaturum; & ideo qui non seruabat eam suo proprio Chirographo erat sub maledicto. Hoc ergo maledictum, ex Chirographo nobis debitum, deleuit, & assi xit cruci, factus pro nobis maledictum. Uel Chirographum appellat Apostolus , obligationem nostram, qua sponte vendidimus nos peccato & Diabolo. viri utque serui effecti; ut per decreta, seu in decretis, non intelligamus legem Moysi, sed communem & naturale lege, qua quis essicitur seruus illius, sub cuius pol statem ipse posuit & vendidit. Expolians principatus O poterutes traduxit pconfidenter palam, triumphans insemetipsi. J Fortior fuit Christus Diabolo,

ideo ingressus in domum eius, corda scilicet hominum,diripuit vasa eius,& ita expoliauit potestates & principatus, malos daemones, ex illis ordinibus Angelorum traduxit confidenter; transtulit enim nos de tenebris in admirabile lumen, triumphans illos in semetipso, eo quod nullum adiutorem habuit in hac victoria & triumpho; solus ipse calcauit torcular ut est apud Esaiam, & inquinavit vestimenta sua sanguine, neque erat vir secum. Nemo ergo vos iudicet in cibo aut potu, aut parte ditifesti, aut neomeniae. . item nemo vos seducat volens in humilitate, i religione L sngetirum.σe. J Diximus supta quod apostolus docens nos esse repletos omnino in Christo, propterea docet etiam nos non indigere ad expiationem nostram, seu ad per- Grectionem, neque obseruantiis legis Iudaicae,neque cultu bonorum daem

num& Angelorum, ut Porphyrius & alij Philosophi sunt opinati; de quibus Augustinus in Io. de ciuitate Dei. Horum virumque hic tangit Apostolus, de primum obseruantias legis,quas dicit esse umbra, corpus vero esse

Christi: iccirco qui tenet Christum,umbris illis non indigere. Postmodum dicit de cultu & religione Angelorum, quem philosophi efferebant, quam vocat humilitatem; non virtutem, sed depressionem animi, qui enim perfectus est in Christo, deiicit se, si voluerit expiari per Angelos. Quae non vidit ambulans : Addit haee vi doceat Philosophos illos mendaces esse; quippe qui afferebant multa se vidisse ex Angelis, quae tamen non viderant. Sed mendax & inflatus sensu earnis suae, id est, carnali sensu; neque 1

tenens caput Christum, stilicet, ex quo totum corpus connexum &c. ut

supra ad Ephesos. Si igitur mortui estis cum Christo ab elementis mundi. .JIterum legem Iudaicam. & obseruantias illas appellat elementa mundi,quq pueris debentur. Quae sunt omnia in interitu se Uu , secundum prae

cepta doctrinas hominum quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in Fuperstitisne , humilitate , 5 ad non pandendum corpori, non in honore aliquo adsturitatem carnis.J Locutio & phrasis valde extranea 6 eius qui erat sermone imperitus.inquit ergo,cibi & potus in interitu fiunt ipso usu,velut in Evangelio dicit Christus, quod intrat per os , non coinquinat hominem;

544쪽

AD COLLOS SENSES,

A nam in secessum vadit,&c. ut ita hic dicat Apostolus, quod cibi&potus

cum ipsb ipsorum viii intereant, non possiunt nos inficere. Vel vi velit has obseruantias nobis interitum afferre ipso usu,seu ab usu, ut in Graeco ; qu niam nos auertunt a Christo& a capite. Sequitur quod rationem habent sapientiae, id est speciem sapientiae propter superstitionem, A humilitatem. nam superstitio videtur multis religio;& deiectio animi humilitas. Sequiatur, & ad non parcendum corpori. Aliam etiam speciem sapientiae habent; eo quod no indulgere corpori in cibis,& potu,videtur esse religiosi & sapi tis. Sequitur non in honore aliquo ad saturitatem carnis: Complet superiorem particulam; nam non indulgere corpori, neque in honore habere, B ea, quae pertinent ad saturitatem carnis, prae se ferunt quandam sapientiae,& religionis sipeciem. Omnia vero haec de Iudaismo intelligit, ut ait Salmistus Augustinus ad Paulinum; nequis putet sanctum Ecclesiae ieiunium, abstinentiamque, ad coelestia contemplanda,&ad carnem edomandam, necessariam reiici.

N hoc capite iuxta morem suum Apostolus, Postquam statuit eos in Christo,& ea reiecit, quae dimotura erant eos a Claris locapite; docet eos ea, quae ipsis agenda sunt, ut Christi membra, ut induti nouum homi-C nem, & mortui veteri homini cum Christo. descendit ad ossicium viri de Uxoris, patris & fiiij, serui Sc domini. Gm apparuerit Chri ius vita vota, tunc in vos apparebitis cum eo ingloria. J Mortui suic mundo fiunt veri Christiani, & viuut in Christo.iccirco nihili sunt in hoc mundo, qnoniam eorum gloria & vita latent in Christo. Cum Christus apparuerit, eorum quoque gloria, quae nunc latet, apparebit. Mortificate membra vestra. GN.IMembra coire sipondent corpori; mundani corporis membra sunt vitia, ex quibus quasi constatur, quatenus mundanum est . . uaritia quae est idol rumper itus, propter quae venit ira Dei siver filios dissidentia seu inobedientiae. IIlli proprie teruimus, quod tanquam finem ultimum nobis constituimus; auaritia autem hoc in nobis agit, ut diuitias nobis constituamus tanquam D finem ultimum, & ita honorem, ac seruitutem Deo debitam auro intendimus ,neque ex perturbatione animi ; sed ex electione. hoc faciunt auari; ideo dicit Apostolus auaritiam esse idolatriam. Filij dissidentiae seu incredulitatis sunt illi, qui carent ea fide, qua in Deum intendimus; omnes autem mali, qui non recedunt a peccatis, in hoc ordine sunt. In Graeco vocabulum positum, potest etiam applicari ad inobedientiam, id est, ad filios dissidentes , seu incredulos, & inobedientes. Vocat autem filios more scripturae,& Haebraicae linguae, ut filius gehennae. Eum qui renouatur in agnitione Dei, fecundum imaginem eius, qui creauit eum. J Renouamur incognitione Dei, id est, quando cognoscimus bonitatem nostram non esse

545쪽

SCHOLIA IN EPIST.

a nobis, sed a Deo per Iesum Christum; & infirmitatem nostram cogno- Eicimus, tunc renouamur in nouum hominem per spiritum Christi. Imago vero & eisgies huius noui hominis,quem induimus,est imago Dei,nam e Lficimur participes diuinae naturae,& imago Dei in nobis obscurata per pe catum renouatur. Charitatem quodH vinculamperfectionis.J Quoniam omnes virtutes, quibus perficimur, continentur & vinciuntur in unum, per charitatem. Necnon etiam nos omnes, ex quibus tanquam membris compingitur corpus christi mysticum, id est Ecclesia, vincimur inuicem per charitatem, CAPUT 4. FOMNi A quae in hoc capite continentur, praecepta sunt ad vitam de mores pertinentia,& sunt facilia omnibusque exposita.

546쪽

PRIMA. in

Avius fuerat Thessalonicae, ibique docuerat Christum, passus tamen multa fuerat: unde concessit Berraram & Corinthum, ubi multa etiam passus fuerat. Quare sollicitus factus ex charitate, ne ob huiusmodi persecutiones Thessalonicenses dimoueretur a firmitate fidei, illuc destinauit Timotheum,ex Athenis;quo reuerso,illis hanc Epistolam scripsit,in qua, more suo, prius eos in fide confirmat. docet deinde quae ad mores de vitam pertinent. deinde tractat de resurrectione mortuorum,quod simul omnium erit; tempus vero dc horam incertam esse.Vndec hortatur, ut nullam fidem praestent his, qui dicebant diem Domini instare. Haec est summa Epistolae huius.

FA C ILrs summa huius capitis. Gratias Deo agit pro eorum constantia in sde audat eos quod imitati fuerint Apostolum, accepta fide in multis tribulationibus,prout ipse etiam multa fuerat passus. Sufimentis pei Domini noctri Isu Chriss ante Deum. J Perseuerentiam in spe, dixit sustinentiam spei, inqua, qua sperabat, cerib futura,quae Deus fuerat pollicit' per Christu.

GUMENTUM Facile. in memoriam eis reducit,quam magna charit o te illis Euanselium praedicasse ac item quam magna charitate illi Euangeliu excepissent,multis aduersantibus & persequentibus, praesertim Iudaeis. Scitis introitum nostrum ad vos; quia non fuit inanis,sid ante pase multa. J Inanem appella ut reor,leuem,id est,ex quadam animi leuitate prodeuntem. Nam qui ex leuitate mouetur,facile etiam desistunt: Paulus aute multa perpessus, non destiterat tamen a praedicatione Euangeli j. Sed actisiumusparuuli in m dio vesciscuti si nutrixfoueat filiosos.J Nutrix accommodat se infantibus, α eorum balbutiem imitatuti se Apostolus sese accommodauerat de demi.ngelicioni censes esse coronam gloriae ipsi Paulo, quoniam in prosectu illorum,ar: lic Apostolserat,Vt eos foueret in Evangelio Cnristi. O ut corona gloriae.J Dicit Thessa-ilo, quoniam inpros doctorum ab ipso,gloriabatur,& coronari a Deo expectabat.

547쪽

SCHOLIA IN EPIST

C A P V T 3 . ER R A T pro animi affectu se misisse ad illos Timotheum; a quo,nupet redeunte, intellexerit eorum constantiam in fide & charitate; & quanto animi affectu prosequerentur Paulum: pro quo nuncio effunditur totus ingratiarum actioneπLNihil est dissicile, quod expositione egeat.

A in hoc capite praecipit Apostolus Thessalonicensibus; prisertim

ut abstineant a fornicatione,quam gentiles non putabat est: peccatum. laudat eos,quod charitatem habeant erga omnes; sed admonet,ut in ea proficiant . Tandem, quoniam nonnulli eorum magis dolebant, in obitu charorum, quam par erat; sermonem facit de resurrectione mortuorum. Scio Flenim quae praecepta dederim vobis per Dominum Iesum. J Id est per virtutem mihi praestitam a Domino Iesu; item, per auctoritatem & officium mihi datuab illo. I fiat isu suisque vesi uvassivum psidere in sincti tionem.J Per vassuti,vel intelligit corpus uniuscuiusq;. Corpus enim est veluti vas anim .vel vas suum id est,uxorem suam,quae seruit viro ut vas.Is autem tenet uxorem in sanctificatione,qui ei sdem seruat,nec utitur uxore lasciue, ut meretrice. Et ne quissiupergrediatur, aut circumueniat in rugotios atrem suum. J Nonnulli referunt hoc ad auaritiam & iniustitiam, qua in commerciis inuicem ut untur nonnulli. Mihi magis probatur, quod perstet Apostolus in his, quae dixerat de fornicatione in qua,vitanda est latici uia & petulantia libidinis. Sed imprimis vitanda est iniustitia;cum quispiam non veretur iniuriam & fiam Gdem illatam proximo,ut libidini faciat satis .ideo concludit sermonem, non enim vocavit vos Deus in immunditiam sed in sanctificatione. Non timis sperest ed Deum qui etiam dedit spiritu anmfluum in nobis.J Deum spernere, magnum est;sed insuper ingratissum Deo esse, intolerabile malum. iccirco addit Paulus,qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis. Et ut nullius aliquid desideretis. .J In Graeco,ut nullius indigeatis; id est,ut perfectistis, ut viatores inquam. Ille enim qui imperfectus est, indiget aliquo quo perficiaturiis vero qui perfectus est, nullius indiget. Quae addit de resurrectione mortuorum,sere sunt eadem cum his quae dixerat in eudem sensum,in Epistola prima ad Corinthios. Id tantum nota dum,in voce Archangeli,dictum esse,ut nonnulli exponunt id est, in voce Christi; quem appellat Archangelum,quasi principem Angelorum omnium.

DR os Envr Tvix sicuti certissimum est futuram resurrectionem, ita incertissimum esse tempus & horam, quae ventura est laquam fur in nocte. Deinde in hae noctis de diei metaphora sediliciter versatur, dicens nos non esse in nocte neque in tenebris, sed in luce & in die; ideoque honeste nobis ambulandum. Nonnulla deinde monita subdit,sicque finit Epistolam.'Pacem habete cum eis. J Is pacem habet cum doctore tuo, qui ei paret de bene agit. in Graeco potius est, pacem inuicem habete.

548쪽

RGVMEN TvM Epistolae promptum & facile. Scopus est,ut amoueat Thessalonicenses a persu sione, quod dies domini instaret. Verum primum eos laudat, quod sint in fide radicati ;& quod ob

eam rem sint facti exemplum aliis,a quibus laud tur. Docet deinde ante iudicium uniuersale vcnturum Antichristum, de quo multa dicit; quem detineri innuit quoda mysterio, seu arcano:ac d mum multa tradit praecepta, quae ad vitam α in

res pertinent. C A P v Τ LO GRAT s agit Deo, & laudat Thessalonicenses pro eorum fide & chari tate;in qua gloriari se dicit apud alias Ecclesias. Quia creditum eri Euangolium nostru ver vos, in die illo in quo stramus etiamsemper pro vobisivi dignetur .ssua vocatione,Cre. Locutio Paulina, duobus modis exponi potest; sciliacet vel quod in die illo reuelationis Christi apparebit eorum fides, qua crediderunt Euangelio, & testimonio Apostolorum; pro quo dicit se semperorare pro illis. Vel quod credidetini Thessalonicenses testimonio Apostolorum, de fide resurrectionis &uniuersilis iudici j: nam in eo articulo est summa fidei nostrae i pro quo indesinenter Paulus orabat. Et impleat omnem moluntatem bonitati me, σον dei in virtute.J Cum bonitas sui ipsius sit dis fuliua,is implet voluntatem bonitatis, qui maxime persectionem & bonitar, tem largitur. Et opus fidei; omnia etenim bona opera nostra nituntur fide. in virtute id est, vel in animi robore in tolerandis tribulationibus; vel in perfectione. Nam virtus est rei persectio.

MON. E Teos ne terreantur quasi instet dies domini ;& de Antichristo multa dicit. Nisitenerit disiesse primu J Discessio, Apostasia Gr ce Haec

quamam sit ignoramus: rtasse innuitur Maumelliana. Certam rem meo im dicio,ad serre non possumus. Et nunc quid detineatscitis; ut reveletur insuo tempore. Nam mst riu iam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc teneat,donec

de medio tollatur.J Noluit Apostolus intelligi. Quid a putat locutum fuisse de

549쪽

SCHOLIA IN EPIST.

Romano imperio, cuius destructionem noluerit palam praedicare. Ego cer- ste non ausim certum quippiam asserere. Nam mysterium iniquitatis iam mperatur; puto ego verbum Graecum ei nῆτα passive accipi; quasi diceret,hoc iniquitatis arcanum iam concipitur. Eo quod meritatem charitatis non recep runt, me.J Iudaeos innuit. Veritatem charitatis appellat mysterium Christi: sicenim Deus dilexit mundum, occ. Vel veritatem charitatis, resert ad comsortium gentilium, quibus Iudaei nolebant Euangelium praedicari. In textu Graeco, charitatem veritatis, & sensus est planus; eo scilicet quod non fusrunt affecti veritati,& reiecerunt veritatem, misit in eos Deus spiritum erro-

Iis,ut credant mendacio.

C A P Y T 3. Fin o N i A M plerique pseudoapostoli otiosi homines erant, qui absqueta labore volebant dilatari; Idcirco huiuscemodi homines notat Ap stolus, & suo exemplo inuitat ad operandum, di vivendum ex sudore & labore suo. Dominus dirigat corda me ba in charitare Dei oe patientia Chrifici Christi patientiam, dicit expectationem aduentus Christi. Vos aut fratres nolite deficere benefacere.J Notauit se perius hos otiosos: sed ne ex hac exhorta- tione,eorum multi pigriores fierent ad eleemosinas largiendas; addit, quod propterea ipsi non efficerentur pigri, & deficerent in benefaciendo aliis. Quodsi quis non obedierit verbo nonro , per Epistolam hunc notate.J Pa ticula, per Epistolam,potest iungi & iuperioribus; verbo, G scilicet, nostro per Epistolam, id est,uobis fignifica- G to hac nostra Epistola: vel inferioribus ; hunc, - scilicet notate per Epistolam. Melius tamen iungitu r superioribus meo iudicio.

550쪽

REs C ENTI ubique fidei in Christum Iudaei ins-diabatur, subinferentes legem Moysi: acsi non iustificarentur homines per sdem in Christum; sed

praeter fidem, tanquam per se non lassicientem, oporteret etiam addi obseruantias veteris legis.Vbitique fere struebantur hae insidiae fidei; contra quas acerrimus fuit fidei propugnator Paulus. Quam obrem,cum reliquisset Timotheum Ephesi, ubi etiam inueniebatur, qui hoc pacto fidem oppugna rat; Apostolus statim in exordio redigit Timotheo hoc in memoriam. Iussi per docet usum legis te timum, qui tendit ad hunc finem,ut nos liberos faciat a veteri lege ; id est, a coactione legis. Et hoc est Euangelium,nam per Christum perducimur ad hunc legis finem: cuius erate constitutus a Deo praedicator Paulus. Subdit multa deinde, quae pertinet ad

morum correctionem qui mos eius perpetuus est.

Ο Ε D i G i T in memoriam Timotheo,quae praeceperit ei cum discederet ab Epheso, in eos qui intermiscebant legem fidei,veluti per se non susscienti.Docet vim legis: seque per Dei misericordiam,licet persecutorem & blasphemum, constitutu fidei & Euagelij praedicatorem. Sicuti rogaui te,ut rem

neres Ephesi, Ge.J Figura locutionis,in qua deest verbum principale ideo supplendum,verbi gratia, ita facito,vel quippiam simile. Finis praecepti ea chariatus, de corde puro, conscientia bona, inde non fidia.J Multa alia quidam dicunt. B Ego vero simplicius puto intelligendum locum hunc: nam ad veram ch

ritatem, quae est finis praecepti, re uiritur fides vera non ficta, vivaque non mortua; & cor purum,conicientiaque bona, id est, bona intentio,quo ad λnis constitutionem ; & conscientia bona,quoad operis exhibitionem: quorum utrumque apertius tangit in fine capitis huius. Scimus autem quia lex bona ess,siquis ea legitime tritur; fientes hoc, quod iusto lex non enposita ed iniusta, . Lex ut ait Aristoteles in decimo Ethicorum, de sui ratione habet vim cogendi. Idcirco qui sponte agit & amore iustitiae ea, quae praecipit lex,non est sub lege,sed peruenit ad finem legis. lex etenim ducit nos ad hoc,ur, scitucet,non simus sub lege; sicuti finis paedagogi est,perducere adolescentem de puerum ad Eoeot non sit amplius sub paedagogia. Secundum Euangelium dio

SEARCH

MENU NAVIGATION