Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

Α torum genera. nam si eodem praecise modo fieret applicatio Christi passionis poenitenti, dc baptizato, eodem utique Sacramento uti in utroque deberemus.Sacramentum etenim est visibile signit in inuisibilis applicationis, seu infusionis gratiae . ex diuersitate ergo sisni conuincitur diuersus insus o-nis, & applicationis modus. Hanc diuersitatem ex diuersitate Sacramenti compertam, re persipicuam, nonnulli nostris temporibus, non intelligentes,putauerunt eodem modo, hominem renasei per poenitentiam, sicuti per bapti ima renascitur. ex quo ausi sunt improbare sensum uniuersalis Ecclesiae in hoc articulo. Quos monitos velim,vi bene attendant quae diximus. Nam scuti impium esset iterum baptisma poenitenti conserri,ita erroneum existiti Bimare debent, eundem esse in utroque, baptizato, scilicet,& poenitenti applicationis modum. Interrogatis Vige ineptima. An consessio laico facta, do absolutio a laico praestita,valeat, de vim habeat Sacramenti. Responsio. Quamuis in casu necessitatis Deo sit grata ea consessionis humilitas, nihilominus laicus non.debet, neque potest absoluere. orare tamen Deum potest, ut confitentem absoluat . isque si euaserit,ad iacerdotem, ut accedat necesse est, de ab eo absolutionem impetret,prius peccata mortalia,quorum sibi conscius est,confessus. C Interrogatio mira uoctaua. An consessio facta sacerdoti non proprio valeat,& is sacerdos possit absoluere confitentem Z

In casu necessitatis,quae diuersis modis contineri potest,valet: de costens est absolutus. secus non valet, neque absolutus est; quoniam cum sacerdos iudex sit in Sacramento poenitentiae, necesse est quod confitens sit eius curae subditus,ut in eum possit iurisdictionem exercere. Canones idem praecipiunt,de consuetudo uniuersalis Ecclesiae semper hoc admisit. Interrogatio Vigesimanona. An absolutio facta a sacerdote proprio, peccatore de indigno, valeat: si- D militer administratio aliorum Sacramentorum

Ea quae sent tantu ordinis facta a sacerdote, quantu uis indigno, & pe catore,semper valent. nam virtus, de meritum Christi non inquinatur,& imminuitur a malis ministris. ea vero quae sunt iurisdictionis, vel iurisdictione aΠnex an requirunt, item valent,nisi habeat sacerdos impedimentum canonicum, ut suspensionis,de huiusmodi. Interrogatio Trigesima. An aliqui defuncti in Christo, non statilia admittantur ad felicem vibram,sed purgentur per ignem a maculis peccatorum,& a pcmae reatu, quam sunt meriti . et et

582쪽

px superius dictis, iam coperta potest esse solutio huius quaestionis . nam si in Mista si oratio ab Ecclesia pro defunctis,si in poenitente aliqua requiritur satisfactio, manifestu est aliquos post obitu detineri,ut per igne salui fiat.

Interrogatio Di ma prima. An Lancti statim euolent ad coelos, vel omnes expectent resurrectionem corporum,antequam admittantur ad aeternam vitam 3R sensio. Qui ex hae vita decedunt, soluti a vinculis peccati, Ae abluti in sanguine Christi peccatorum maeulas, nullique reatui poenae obnoxij, confestim ad

beatitudinem perueniunt animo,& spiritu,donec Sanctoruin,& Electorum Pnumero completo,cum corporibus immortalibus intefra facta natura,pem secta omnino beatitudine perfluantur. Hic est Ecclesiae sensus in Evangello Lucae cap. 13. Dixit Christus latroni, hodie mecum eris in paradiso. item Paulus 2.Cor. cap.s .nunc donec sumus in corpore peregrinamur a domino, melius multo est peregrinari a corpore,& esse cum domino. item ad Phili p. cap. i. cupio distatui & esse cum Claristo. item L. Cor.c.1. scimus enim quod si terrestris nostra domus huius tabernaculi destruatur, aedificationε ex Deo habemus,aeternam domum non manufactam in coelis. Intremtio Triges scamia. Quid sentiendum de extrema unctione

Extrema unctio signum visibile est, cuius materia est oleu,in hunc vlum consecratum, sub praestritta sorma verborum, in orationis modum, ad tollendas peccati reliquias, seu etiam, ad abolenda peccata venialia,ut quidam Theolosti dieunt. Iacobus in Epistola siua c.1. huius Sacramenti mentionem facit. valet etiam ad tollendas a*titudines corporis, si ita ad salutem aegroti expediens fuerit. utriusque commodi Iacobus meminit. Inter tis Trigesimatertia. a id sentiendum de sacramento ordinis, cum ex dictis Petri Apostoli in Epistola r.eap.1 & Ioannis in Apocalyps,c. I. omnes christiani videantur esse Lacerdotes

Omnes Christiani per baptisina consecrationem, & characterem cons quutur, qui est character sacerdoti j Christi,unde effetuntur participes illiussaeerdotis, ut scilicet, offerant spirituales hostias Deo per Iessem Christum. hoe sacerdotium non pertinet ad Sacrametum ordinis de quo agimus.Nam ordo,de quo trabamus, est spiritualis potestas, & spirituale officium, seu Ggnaculum, & consecratio, qua traditur priuata alia quaedam potestas ordinatis. super corpus Christi verum,& super corpus mysticum, scuti facerdoti consectandi corporis Christi, de absoluedi subditum sibi gregem a peccatis in Sacramento poenitentiae.Sed de factis ordinibus ta maioribus,quam minoribus tractare,non est praesentis negoti j.

Interro

583쪽

INSTRUCTIO.

A Interrogatio Trigesimaluaria.

Quid sentit Ecclesia de Matrimonio Re ponsio. Sensus Ecclesiae de matrimonio,non tantum legitimo, quod in infidelibus esse potest in naturae officium: sed de persecto, quod est in christianis

hominibus, Matrimonium esse Sacramentum, quia est visibile signum coniunctionis Christi & Ecclesiae, ut dicit Apostolus in Epistola ad Ephesios cap. 1. Nec obstat id quod quidam scioli dicunt Apostolum, scilicet, dixisse

estie magnum Sacramentum,dico autem in Christo,& Ecclesia.Nam Graece Apostolus scripsit mysterium, id est, arcanum, innuens sub hoc visibili ma- B trimonio tanquam sub signo sensibili arcanum illud contineri.multa discutiuntur a Theologis circa hoc Sacramentum, quae non pertinent ad praesens

negotium.

Post Sacramenta, de fidem, quibus vivimus in Christo, tanquam membra unius corporis, cuius caput est Christus, restat, ut quaedam discutiamus instituto modo, quae pertinent ad corpus hoc my sticum, quo ad ipsus vitae cultum,& gubernationem. Partes unius Ecclesiae, siunt defuncti in Christo, α qui in hac vita peregrinantur siue grana,seu paleae sint. nam ut inquit Augustinus in libro de unitate Ecclesiae, omnes claristiani baptietati, sunt in eisdem Sacramentis Ecclesi Christo per bapti sina consecrati. Interrogatio Triges aquinta. C Quid sentiendum de ratione vivendi,& cultus Ecclesiae,an scilicet,vnuς uisque Christianus sit liber caeremoniis,& aliis humanis legibus, & ritibus, icuti Paulus videtur dicere,ad Gal. c. . in libertate igitur,qua Christus vos dotauit state. Re ponsio. Christus Christianos omnes liberauit a caeremoniis, & iudicialibus praeceptis legis Mosaicae; quia soluto statu eius populi, abrogatae etiam sunt leges , quibus is populus continebatur, & quae illi populo tantum datae erant. itec remoni quibus Christus veturus significabatur,aboliti sunt post Christi tesurrectionem.Christianis etiam data est libertas in huiusmodi caerem

ni is, ritibus. & legibus, quia nihil nobis praescriptum fuit a Christo, praeter

D Sacramenta. non tamen accipere debemus datam esse Christiano populo libertatem, ut nullo ordine,nullo titu,nulla caeremonia communi utamur,sed

ut vivamus more cyclopii, ut inquit Homerus,ut scilicet pro arbitrio, qui Gque sibi caeremonias constituat, rationem vivendi pro arbitrio sequatur. Nam haec vitae ratio,potius pertinet ad Babylonem, quam ad Ecclesia Christi , quae est eius corpus distinctum, & copaginatum per membra in unitate spiritus. Haec ergo a christo nobis data libertas praeter libertatem a seruitute peccati) ita est accipienda, quod Christus nihil praescripsit, neque quoad

vitam ciuilem terrenam in iudicialibus praeceptis, neque quoad vitam politicam clitistianam, sed reliquit haec ut iuniora, & quae pro ratione locorii,& temporum, saepe mutari possint, & debeant, arbitrio Principum, & EpL

Zet iiij

584쪽

CHRISTIANA

scoporum . nam cum humana vita, sine his duci non possit, neque serua- gri unitas queat, nisi in communi seruetur, utique seditiosi hominis, & P rum sani est et velle Christianam Ecclesiam facere Babylonem, & cycl pum Eces etiam. Principibus vero in legibus quas statuunt parere debemus, dummodo non discrepent a lege diuina, & naturali. scriptum est, . Pe. c. Mobedite Regibus,& Principibus.Episcopis in legibus, & ritibus pertinentubus ad Christianam politiam . nam itidem scriptum est,ad Hebraeos,c. I3. obedite Praepositis vestris,dc subiacete eis, ipsi. n. vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri. Seruandi sunt ergo a viro Christiano Ritus,caeremoniae,& obseruantiae, a maioribus nostris institutet, & ab uniue sali Ecclesia receptae. Quarum quaedam ut dicit Augustinus ad Ianuarium, psunt receptae ab uniuersali Ecclelia, neque memoria superest earum institutionis,quae credendae sunt fuisse institutae ab Apostolis. Quaedam vero pruuatae Episcopatus alicuius, quae in eo sunt seruandae, di qui eas non seruat peccat contra iustitiam, ad quam pertinet obedientia praelianda Praepositis nostris; de contra charitatem, utpote qui quantum in se est, scindit Ecclesiae unitatem:quemadmodu in vita ciuili , ciuis peccaret, si vellet immutare rationem vivendi,iam a ciuitate receptam, & institutam. E contra si obedir, humiliter,& ex corde;Christiane,& ex charitate operatur,& vivit, cuius viatae merces,copiosa est in coelis. Neque tamen propterea dicimus hos cultus esse, quibus mereamur remissionem peccatorum, quae solum est nobis per Christum,in quo habemus redemptionem,& remissionem peccatOIum, Vt Ginquit Apostolus ad Ephesios. c. r. N est clare expositum a beato Thoma. Interroratio Trigesima sexta. Ecclesiae uniuersalis,est ne aliquod caput,a quo dirigatur in vita Christia

Vtique,nain & caput est Christus,a quo infunditur sensus,& motus,& v, ta spiritualis unicuique Christiano, qui vivit in Christo, & interius eam diriagit,& sanctificat. item, inferiori ratione de modo, caput Ecclesiae est Uic rius Christi, Petri successor, Pontifex Romanus, qui non interius ei fundit vitam,sed exterius eam regit, & gubernat. Nam impossibile est multitudinem in unum conuenire, & contineri,nisi ab uno. Ecclesiam vero Christis Hnam maxime unam oportet esse,ut pote,quae non ciuitas una,sed unum cor

pus dicta sit in sacris literis. idcirco ab uno capite contineri debet. sunt huius rei expressa testimonia in Evangelio,&euidentissima est sententia doctoruomnium Antiquorum,& Modernorum. Post Pontificem Romanum sunt

ciuitatum Episcopi, post hos alij curati Sacerdotes, de quibus non est iust, tuti negocis sigillatim agere. Interrogatis Trige si septima. An in Ecclesia Christiana, quae sui gubernatione gradibus quibusdam distincta est,taicorum scilicet,& clericorum, de in cleris,sacerdotali, episco pali, de pontificali ordine,sit admittendus religiosorum status, & qualis sit.

585쪽

lNSTRUCTIO

A & quae sint vota si pererogationisὶ Responsio. Ciuitas Dei,Christiana,scilicet, Ecclesia nullo persectionis statu inserior esse debet ciuitate terrena, in qua ut philosophi produnt, duplex est hominum

vitasorum scilicet qui versantur,in actionibus, & negociis ciuilibus, & eorum qui se manciparunt speculationi; ita decet in Ecclesia Dei esse statum quorundam,qui contemptis omnibus actionibus, intendant charitati Christianae, & sint veluti persecti viatores, qui abiectis omnibus impedimentis, contendant omnibus viribus ut magis, ac magis accedant ad destinatum sibi locum sic hi contendant ad perfectione charitatis, abiectis impedime-B tis vitae ciuilis quae cursum huiusmodi tardiorem efficere solent . ideo re ipsa compertum omnibus esse potest; fuisse semper in Ecclesia Dei horum hominum statum, legat Christianorum historias qui hoc non credit nobis. pleni sunt libri.in AEgypti solitudine, adhuc extant vestigia monasteriorum celeberrimorum, vitae Antonij, Hilarij, Pauli heremitae, de aliorum literis mandatae sanctissimorum, & doctissimorum hominum opera. Dionysius

antiquissimus author meminit huius ordinis monastici. Basilius vivendi normam suis monachis conscripsit, qui adhuc frequentissimi in Graecia florent.de votis monasticis in suis asceticis meminit Benedictus apud latinos Celeberrimus,& antiquissimus monasticae vitae author. Horum status, exemcitium est,a quo etiam apud Graecos dicuntur ascetae, id est exercitatorcs. Sec beatus Thomas in secunda secundae, licit frequentissime, religiones monachorum esse exercitia tendentium ad perfectionem charitatis. neque opera supererogationis,ob id dicuntur,quia superent praecepta charitatis sed quoniam in exercitiis quibus ad charitatis perfectionem tenditur, plus erogent quam communis nominum Christianorum vita, qui tantum exercitantur, quantum est necessarium, & sine quo vita Christiana consistere non posset.

Neque audiendi sunt seditiosi quidam, qui impingunt Ecclesiae, quod sentiamus per huiusmodi exercitia, nos consequi vitam aeternam, & non per Christum:& quod ponimus opera, quae excedunt praecepta charitatis. minitime omnia haec dicuntur nisi ab imperitis. minora sunt conlilia de Religione tradita,quam praecepta charitatis, imo illis desierisiunt minora,inquam, imo D nec conserenda cum gratia,& spiritu,quem habemus per Christum: sed illi inseruiunt,ut scilicet, amoueantur e quibus solemus amoueri a via Christi, vel saltem retardari, de in eis versari, quibus magis,ac magis proficiamus ingratia Christi. Haec est sententia Eccles , dc doctorum hominum,non sitire-rior illa, quam nobis volunt impingere. omitto consilia data in Evangelio, di a Paulo de hac vita, & de hoc statu persectiori,quia vulgata sunt. Interrogatis Trigesima octaua. Quid senti edum de cultu.& inuocatione sanctorum; qua Ecclesia utitur, id est,cum dicimus, sancte Petre ora pro nobis.

Responsio. Sancti sunt vivissima, de nobilissima membra Christi, quos Cluistus adeo

586쪽

. - CHRISTIANA

voluit exaltare,ut in Evangelio Mat. c. i'. de Lucae.c. . dicat in fine seculi ip- Ssos quoque mundum iudicaturos esse sedentes super sedes. ideo nulli dubiuesse debet,quin institutum Ecclesiae sanctissimum sit in veneratione sanctorum,de eorum inuocatione, ut pro nobis orent. neque timendum ne non

audiant nos,ut sapientes quidam nostra hac tempestate dicunt,eo quod non sint ubique sensetenim dicimus sanctos in Deo videre nos, & ea quae hic geruntur, ea inquam tantum, quae Deus vult illis reuelare. Angeli superiores natura hominibus vi naturae hoc assequuntur. homines beati ex diuina tam tum reuelatione. de Angelis in Apocalypsi, in Thobia, in Actis Apostolotum,& frequentissime in lacris litetis sint testimonia. de animabus sanctis, expresse in Apocalypsi est textus, de viginti quatuor senioribus praecipuis, Fscilicet,sanctis hominibus, ut ibidem patet, qui odoramenta Deo offerebat, quae sunt orationes sanctorum, id est Christianorum, qui omnes solent ab Apostolo appellari sancti, quasi sanctificati in Christo. indoctorum ergo est.& seditiosorum velle hoc in controuersia ponere. Intererogatio Trigesimanona. Quid sentiendum de imaginibus,& picturis sanctorum: 'Res Ula. In septima Synodo sub Constantino, & Irene, decretum fuit imagines,

tanquam libros idiotarum ut aspectu etiam doctos moueant,& excitent adveneratione,& imitatione optimorii hominia,in Ecclesia admittedas, di venerandas esse:no quide ut eis veneratio deseratur, sed sanctis per eas. quam- Gobrem non probadum censemus eorum usum, qui in picturis,& imaginibus sanctorum, ut artis cis peritia ostendatur, & delectatio, vel vana,vel tusepis, ex earum a ectu,videntibus offeratur, nullam habent rationem institutionis Ecclesiae, in imaginibus admittendis; imo ea abutuntur in lasciuiam, vel inanem oblectationem. Inerrogatio quadragesima. Quae nam veneratio adhibenda est sanctis 3

No ea, qua Deum veneramur, tanquam primum principium omnium,& supremum bonum,cui inhqreamus,& cuius participatione selices simus, quae latria dicitur . nec veneratio quae debetur Christo , qui solus verem diator est Dei,& hominis, sed inferior quaedam, quae amicis Dei, & membris Christi conueniat. in quorum veneratione pium, & Christianum est illud seruare ut semper in eis veneradis,recordemur Christi, cuius sunt me bra,& Dei cuius sunt amici, & fiiij. nam si propterea eis honore deserimus, quia sunt membra Christi, de amici Dei, mirum in modum consentaneuest,ut in eis venerandis,non obliviscamur Dei,& Christi Domini nostri Interrogatio Vrtima.

Quid sentiendum de oratipnibus,quae fiunt a viris idiotis,qui eas non imtelligunt Murensio. Sentiendum

587쪽

INSTRUCTIO.

sentiendum valere ex affectu animi, & intentione,qua intendunt Deum orare,& sanctos,licet no intelligant quid petant. caret tamen eo fructu,que perciperent, si orationes eas,quas ore proserunt,etiam intelligerent,nam desipeciatim intenderent animum, & mentem in Deum,ut ab eo impetrarent, etiam speciatim ea,quae ore petunt; & magis aedificarentur ex sensu pio e rum orationum, quas ore proserunt. carent ergo hoc fluctu. Non tamen frustra orant. nam ut inquit Apostolus Paulus ad Romanos capite sexto. spiritus orat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quatenus dirigit oratio nes nostras ad Deum, & animum nostrum sursum erigit. item ad Corinthios prima,capite quatuordecimo, spiritus orati subdit postea; mens autem fructu vacat,eo scilicet,quem caperet,ut supra diximus,si intelligeretis, qui orat, ea quae dicit. idcirco hortandi sunt idiotae, ut orent, etiam si non intelligunt. Melius tamen orarent si discerent

sensum orationum,quibus frequenter utuntur, Ut orationis dominicae,& salutationis Angelicae,quae in ore omnium solent esse. Nam &sipiritu orarent,dc eorumi mens non careret eo fructu, Q si in t I de quo supra diximus. mi α νο MM; V:.i si

588쪽

CONCI LIORVM MAGIS

ficem Maximum.

ULLi mirum videri debet beatissime Pater, si E clesiastica Hierarchia, quin potius omnis Ciuilis

. secietas,rerum naturae constantium modum,ac ini genium imitetur. nam cum idem sit author,& cau- , ia naturae rerum,ae humanarum huiusmodi soci i tatum, quae a natura hominum originem trahunt, eique summopere conueniunt Homo etenim n

' tura ciuile est, & sociale animal) utique consenta- . neum est,ut utrunque genus sui authoris imaginem prae se serat, ac propterea inter sese etia consentiar, alterumque alterius simile sit. Enimuero in rebus natura constantibus om- n ibus videmus luce clarius,unitate quadam multitudinem quandam contineri Deus etenim solus, sicuti vere est,ita etiam vere est unus: inferiora vero omnia,quoniam non sunt Deus,multitudinem quandam habent, neque vere sunt una: at quoniam sunt a Deo ; & habent pro sui natu B unitatem, ecvnitate ea multitudinem suam colligunt, & continent. ea vero unitas tanto est maior,& ut ita dicam,unitior, quanto natura perfectior fuerit. Linquam nunc coelestes illas mentes, quae ratione quadam inexplicabili & se in multitudinem suain pandunt,atque explicant: itemque circunquaque multitudinem illam suam ita continent unitate,ut omnia unum sint. Venio ad res,quet

sensit percipi possunt. in rebus innanimatis, quae impersectissimae omnium Asunt, minima quaedam apparet unitas,in plantis maior; nam principium vitae in quadam sui parte habent, a quo & radices insta, & rami in superna mi tuntur. id tamen vitae principium diuisibile est, ac propterea non valde unii, quod ex eo liqueti nam quamuis surculus ex planta decerptus sit, si deffossiis fuerit in terram, & radices emittit, & truncum, in ramosque se fundit, ac tandem crescit in arborem. impei sectissima animalia, quae ab incisuris,insecta appellari consueuere, principium hoc vitae habent plantis simile, quare dissesti etiam aliquo temporis sipacio vivunt. At in animalibus persectis,& absolutis principium hoc vitae magis est unum, a quo si qua animantis eius pars diuisa suerit, statim interit,eoque principio quavis ratione extimisto

589쪽

ILLVS TRIUM SUMMA

A cto,confestim animal totum perit. in homine vero omnium persectissimo animalium, anima,quae est vitae humanae principium,est maxime una, utpote, uς omnino indivisibilis exista veru a se in corp) multas vires diffundit,

suique unitate eas cotinet,corpusque totu humanis,totque eius humores,acmebra copescit in viati, ne diffluant, sed unum animal omni u pulcherrirnu, ac excellentissimum conficiant. Hoc reru natura cons antium ingenium, ac uniuersam ratione humane societates imitantur,& referunt, utpote,quae abcade causa authore existit. id quod, ut alias rationes omitta, Philosophoria i ,

sententias apertisti me testatur Apostolus Paulus. qui in Epist. ad Ephesiosc. . inquit,huius rei gratia flecto genua mea ante Patrem Domini nostri Iesu B Christi a quo est omnis paternitas: seu ut Graece significantius scribitur,omnis πατρα, id est,tribus seu familia, & conuentus in coelo, Sc in terra,vt Chrysostomus interpretatur . & ex psalmo vigesimoprimo cui denter colligitur. ecce quod omnis hominum societas a Deo est, nam linquimus nunc Angelos coelestes mentes. In his autem hominu Couentibus,& multitudo hominum est, & unitas,qua Conuentus continetur,& constat. imperfectiores minore quadam unitate cotinentur, ut popularis Gubernatio. meliores m tori unitate, ut Principatus Optimatium. optima vero omnium constitutio

est ea quae ab optimo Principe gubernaturi sicque maxime omnium est una. Huiusmodi,& rationis prae aliis omnibus Christus Deus, de seruator noster Ecclesiasticam hanc Hierarchiam constituit, taquam bene compactum ho-C minis corpus inqua,ne qua unqua seret ex natura costitutionis scisi ura, unuPrincipem esse voluit,seu potius, Patrem, de Caput . non caput illud, a quod is ueret vita in corpus id etenim Christus est: vi inquit Apostolus Paulus, ad Col .c. i. sed a quo Gubernatio, de iuri s dictio in hac Hierarchiam uniuem nin influeret ab eoque penderet. Verum, sicuti hominis anima mutris indiget viribus, multisque inebris, ut in totu corpus operetur, plurimasque functiones agat,quibus homo eget ut vivat,& bene vivat sic Pontifex Ecclesiasticae Hierarchiae caput multis eget potestatis huius participibus. quibus Ecclesia dirigi commode queat ad supernam illam beatitudinem,quam nobis ipse coparauit praecipui omni u Episcopi fiunt Christiani populi Doctores,ac Praesides. de quemadmodusi qua humanae menti dissicilia occurriit in uesti-D ganda utitur viribus inferioribus,cogitatiua,inqua,& rememoratiua potentia,ac interdum exteriori sensu,ut in comentationibus Mathemathicis, quae

omnes pro sui quaeque natura in id intentae mitifice opem ferunt intellectui, α menti;cuius solius quavis sit iudicare,& discernere, id tamen comode s cere no posse nisi in unum,ut ita dixerim,Conciliu, de Conuentum inferiores Vires secum couocasset,nὁ illas,quae nullo pacto simi rationis participes, sed superiores;quae sunt menti proximae. simili, ac propemodum cade ratione in Ecclesia Christi, qua omni u perfectissima societate, quis negare ausit princeps est de caput Pontifex Maximus unus, sub quo inferiores Episcopi, ei tame potestatis participes in gubernatione Ecclesiae sunt,sicut vires quγda sensitiuae rationalis cognitionis participes.si quado ergo quispiam nodus

590쪽

incidat si qua in hoc Ecclesiae corpore aegritudo contingat, ossicium Pont, Eficis est in unum vocare Episcopos Christiani populi, simulque Concilium

inite qua ratione & nodus dissoluendus sit, Sc curanda aegritudo, idque decernere,quod ex consultatione illa, & inuestigatione maxime ad rem facere videatur. Hoc natura duce semper seruatum fuit in omnibus hominia conuentibus,non tantum ciuitatibus,sed etia vicis & pagis. Hoe Ecclesia Christi semper seruauit, edocta a spiritu Dei: qui naturam hominis nullo pacto imminuit,sed prouehit ad altiora,& diuiniora. dicit hoc Christ in Euagelio

Mat. c. I 8. si fuerint duo,aut tres congregati in nomine meo, in medio illorus una. ite si duo, aut tres in oratione consenserint S c. item dicit in Evangelio Mat. c. vltimo, vobiscum sitim, id est, in Ecclesia usque ad consumationem pseculi.item in eodem Euangelio Mat. c. i8. si non audierit, dic Ecclesiae. quam

si non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, & Publicanus. Paulus etiam Apostolus in Epistola prima ad Timotheum c. 3. appellat Ecclesiam columnam, &firmamentum veritatis.Nec mitu, nam si Ecesesia corpus est Christi, 3c nos sumus inuicem membra eiusdem corporis, cuius Christus est caput, a quo vita,de directio manare in corpus totum nulli dubium esse potest, proculdubio id in quo Ecclesia consenserit,a Christo est,a veritate est, quae falli non potest. Hoc, quod ratio, & auilioritates Scripturae canonicae persuadent, ac

Apostolica doctrina nobis tradidit, Apostoli primum,alij deinde patres nostri sanctissimi ac sapientissimi pleni diuino spiritu factis ipsis nos docuerat. nam & Appstoli Hierosolymae praeterquam quod in pluribus rebus simul GConcilia iniissent,orasse leguntur in Actibus Apostolorum c. I1.in quaestione ea an Gentes, quae ad Christi gratiam veniebant, cogendae essent ad semuandas legis Mosaicae caeremonias,iustum Conciliu secerim t: in quo Petrus primus omnium sententiam dixit. quana subinde secutus Iacobus,caeteris lcommuni nomine significarunt Gentibus, & Discipulis Antiochi et morantibus. quos secuti eoru siuccessores, quamuis non potuerint indicere uniuer sale Oecumenicum Concilium ante tempora Constantini Imperatoris, ob potentiam Regum 5 Principii na,qui saeuiebant in Christianos omnes, se re tamen ante Nicenum Concilium prouincialia Concilia plurimaequae o scurata sunt vetustate. prodita tamen memoriae sunt Antycitanum & Neocaesariense,ante Concilium Nicenu fuisse celebrata. Hos tu Pater Beatissme Himitatus, & a spiritu Dei edoctus, his temporibus dissicillimis Christianae Reipublicae quibus praeter alia incomoda humana, de bellis intestinis co&mimur, & Ecclesia Christi tuae curae commissa vexatur tot Schismatibus,tot Haeresibus,conuocasti uniuersale,& Oecumenicum concilium. quod certo spero,incolumis celebrabis,& instaurabis Ecclesia Dei, adeo ut cum Ap

stolo 2. Cor. c. s. canere poterimus, recedant vetera;omnes, inquam Veteris

hominis mores,& corruptelae, ac noua snt omnia, fruerisque tu hac pace, bac sanctimonia. quam inducturus es in Christi Ecclesiam. Verum, quoniam in his negociis concilij non inutile est memoria tenere, quae quotque& qualia fue rint concilia celebrata retro actis temporibus, eorumque sancita

SEARCH

MENU NAVIGATION