장음표시 사용
591쪽
A eita & decreta,dedi ego lectioni eorum operam mensibus his hybernis,& a Graecis, latinisque aut horibus Summa quandam collegi: quam si legendam
traderem Sanctitati tuae, non putaui rem ingratam me tibi facturum, miliuque non summopere debitam.Na cum occupatis limus sis, integrosque dies omnes consumas in negociis grauissimis,curisque distinearis ingetibus, nostri ordinis hominum officium esse duco, qui vicem membrorum gerimus huius Ecclesiae, cuius es caput,ut tibi laboremus, & ocium nostrum tibi dicemus:adeo ut si qua tibi detrahunt tua negocia; in octo nostro resarciatur. Videbis igitur paucis a nobis comprehensam Summam Conciliorum in gis illustrium,quae Patrum nostrorum teporibus celebrata suertit, simulque B Haereses ab eis damnatas:ac si quid etiam decreuerint memoria dignum,id quoque breuiter,& dilucide explicare conabimur. Rem ergo aggrediamur. Post ea,quae Apostolica doctrina fuere nobis tradita in seripturis canonicis, inueniuntur Decreta,& Canones Apostoloru. Ysidorus collegit quinquaginta:verum in Graecis codicibus canonu inueniuntur octuagintaquinque. trigintaquinque hi canones,quos desideramus in Ysidoro, & in Graecis codicibus reperiuntur,quorum duos Vidi,Vaticanum,scilicet,& Venetum alterum in latinam linguam versi sunt a Germano quoda, de impressi in Ge mania post Auctenti corii librum Iustiniani Imperatoris .in quibus id notan. dum,quod in canone quo maxime damnatur Simonia, ac fit mentio de Simone Mago, ut damnatus fuit, in Graecis codicibus addita inuenimus haec C verba,scilicet a me Petro: in latino apud Ysdorum desiderantur. Illud etiam non praetereundum,quod in Postremo canone Apostolorum in Graecis codicibus videlicet, in octuagesimoquinto, fit mentio de quibusdam aliis canonibus missis per Clementem. Hos sexta sy nodus reprobat, quoniam fuerunt corrupti ab Haereticis. Horum quadraginta septem collegit Ysidorus. Post hos canones Apostolorum,antiquissima omnium, quae sunt memoriae prodit fuit Synodus Ancyritana prouincialis, non uniuersalis: quamuis sit recepta,& approbata in sexta synodo . ignoratur quibus temporibus fuerit. id tamen constat fuisse parum ante synodum Nicenam,& Ancyrae celebratam, quae est ciuitas Galatiae. edidit canones vingintiquinque, quos collegit Ysidorus. sequitur hanc synodus Neocaesariensis Neocaesareae co-D acta, quae sta ciuitas est in Ponto Cappadociae. Haec paulopost Ancyrit nam fuit celebrata. Nam utrique interfuit Basilius, qui sub Licinio Caesare
martyrium meruit,anno domini trecentesimo vigesimotertio,vi resert Eusebius de temporibus . condidit quatuordecim canones, in quorum postremo cauetur, ne in ulla ciuitate quantumuis magna plures quam septem
Diaconi constituantur, quemadmodum fecere Apostoli,ut legimus in aetitibus Apostolorum . Hic canon reuocatus fuit in sexta synodo. Has synodos memoria proditum est fuisse ante Nicenam Synodum. sequitur has Nicena omnium celeberrima, quae est prima OEcumenica. Hoc loco non duco praetereundum esse a Graecis illas synodos apyellatas Oecumenicas, in quibus Graeci,Latinique pariter conuenere. Haec synodus sub Constantino
592쪽
Imperatore,anno eius imperij vigesimo coacta fuit,tempore Beatissimi SVl. Euestri Pontiscis,anno domini tricentesimo vigesimo quinto. quidam volui sub Iulio Pontifice hanc synodum fuisse. verisimile putauerim egci fuisse, synodum indictam sub Sylvestro, decreta vero fecisse, & dimissam sub Iulio.
Ysidorus refert missos a Sylvestro ad eandem fuisse Victore , & Innocentiu Romanos presbyteros qui Ponti scis nomine interessent. interfuit etia Ho-sus Episcopus Cordubess,tunc habitus sanctissimus vir, que nonnulli striabunt simul cum Victore a Sylvestio mistum . nam postea Sirmi declinauit ad Arriu ut dicit Hilarius in libro de synodis . Valde quoq; celebris est memoria Paphia ut ij AEgypt ij Episcopi que Costantinum fetunt maximis fuisse honoribus prosequutum. in summa trecentum & decem, ac octo Episcopi Ffanctissimi, & doctissimi viri conuenerunt in hoc Concilium damnata suit Haeresis Arrij Alexandrini presbyteri,qui inani ambitione elatus cotra Al xandrum Epis copum sitium, coepit dicere filium Dei & verbum , per quod
facta sunt omnia esse minorem patre,creatu Iamque non creatorem, neque
genitum de substatia patris,sed tactu ex non existetibus : de quod suit quando non erat Dei filius. Huius blasphemias Episcopus Alexander cum dissimulare non posset, a communione Arrium leparauit, expulitque ab Ecclesia. Haec Arriana labes peruagata per Christianum orbem plurimos insecit, inuenitque sectatores complures homines doctos, ac in Platonica Philosophia praeserti in enutritos. Qui cum legissent apud Platonem in Timaeo, primum rerum omnium principium usum suisse in constituendo hoc quem vi. Gdemus, orbe, quodam exemplari, quod etiam animal perfectissimum appellatauius imaginem hoc uniuersum gerat, loge perfectius omnibus aliis, ut pote per quod facta sint omnia infra Deum tamen exiliens, quod posteriores Platonici mundum intelligibilem,ens etiam appellauerunt; itemque
cum legissent in Euagelio Ioannis .c. i. per verbum facta esse omnia, nonnullosque alios sic ripturae locos,qui fauere videbantur ei sententi confestim ex humana Philosophia Euangelicam, Δ: Christianam doctrinam de stio Dei composuerit t. arbitratique sunt causam illam exemplarem Platonis, quae est infra Deum;esse Dei filium, de verbum,de quo Euangelia, & doctrina Apostolica meminissent. ex hac Haeresi cum maximus in Christiano populo tu- . multus concitatus fuisset, indicta fuit haec synodus in Nicea ciuitate Bithy- Hniae. cui interfuit Constantinus, ac, ut diximus, tercetum & decem octo Episcopi.intersuit etiam Arrius. affuit etiam Athanasius,qui tunc diaconus erat Alexandrinae Ecclesiae cum Alexadro Episcopo suo. damnata fuit post diutinam inquisitionem & consultationem, Haeresis haec Arriana, confectumque symbolum, in quo fuit dictum verbum,& filium Dei esse patri homousion, id est, consubstantialem. Compositi etiam fuere Canones viginti tantum reperiuntur collecti ab Ysidoro: quidem perhibent fuisse longe plures. attamen in Concilio sexto Carthaginensi legitur, quod cum P tres illi scripsissent Attico Episcopo Constantinopolitano, ut ad eos mi teret integros Canones concilij Niceni; respondit Atticus mittere se ad
593쪽
Α eos per Marcellum siubdiaconu Canones integros synodi Nicenae, qui sub- inserti essent,nec aliquis alius reperitur pr ter hos vinginti. in quibus ille scitu dignus, quo iubetur in diebus Pentecostes, id est, quinquaginta diebus post pascha,& diebus dominicis non flectenda esse genua ad orationem diminicam scilicet. de hac re mentionem etiam facit Augu stinus in epistola ad Ianuariu ut scilicet erectione corporis testemur Christum vere surrexisse a mortuis . fuit etiam in hac magna Nicena synodo conititutio facta de PaΩchatis celebratione, de qua magna suerat controuersia, pr cipue cu Asiaticis
Episcopis, qui quartadecima luna, quicunque is fuisset dies, Lacratissimum
Pascha celebrabant; quique ob eam rem appellati fuere inlattadecimani. B Statutuque est in hoc C oncilio, primo mente,id est, ea luna cuius pleniluniufuisset post aequinoctium vernu, quod tunc erat vigesima prima die Martii mensis,diem dominicam, post plenilunium illud, solennem esse, paschaque
a Christianis ea die celebrandum qua Christus resurrexit,qui est Pascha nostrum; nec seruandum morem Iudaicum, ut quartadecima luna a Christianis sat Pascha,quaecunque ea fuerit. Hoc praeter alios authores Augustinus refert in Epistola ad inquisitiones Ianuarii. postea autem melius fuit res dirustincta, decretumque ne memoria passionis Domini celebretur ante lunam quartamdecimam : ideoque si plenilunium contigerit esse die dominica, aut die sabbati, qui a meridie inchoaretur, transfertur Paschatis solennitas
ad proximam diem dominicam, post octo scilicet, dies.de hoc Ambro lius C in Epistola ad Episcopos bEmiliae. Haec solennitatis Paschalis forma ad hac diem perseuerat, ac si nostris teporibus vigesimas rima dies Mart ij esset dies
aequinoctij verni,cum tamen nunc retrocesserit ad diem decimam. Haec dicta de Nicena Synodo se sciant. Hisdem temporibus Sylvestri scilicet Pomtificis, Ysidorus refert celebratas suisse synodos prouinciales Arelate, quae
ciuitas insignis est in Prouincia cista iuxta fluuium Rhodanum. mirum tame,
quod in secunda fit mentio de statutis Nicenae synodi,qua verisimile est,siub Iulio dimissam fuisse. id etiam notandum, quod in prima Arelatens synodo
statutum suit, ut persuaderi debeat adolescentibus, quorum uxores se adulterio polluissent,ne eis viventibus alias ducerent uxorcs.ex quo videtur colligi post e,ea aetate quoidam fu i sse, qui existimarent sibi licere dimissa uxore D fornicationis causa aliam ducere . quod Ambrosius in expositione epistolae ad Corinthios tangit. licet Magister sententiatum dicat illum locum Ambrosi fuisse a falsariis corruptum. Duo praeterea fuere Arelate celebrata Cocilla,quorum postremum coactum fuit sub Martiano Principe, sub quo fuit synodus Chalcedonensis, quarta,scilicet, Oecumenica. Post Nicenam synodum rcperiuntur,& in Graecis canonibus, & apud Ysidorum fuisse nonnullae synodi prouinciales; de quibus non constat quibusinam temporitibus fuerint: sed verisimile est quoniam de eis fit mentio ab authoribus statim post Nicenum Concilium, fuisse etiam paulo post coactas. harum prima est Gangrensis , coacta in Gangre ciuitate Paphlagoniae . de qua Vrbe m minit Stephanus Graecus author in libro quem scripsit de V
594쪽
bibus . in hac dammata fuit Haeresis Eustathianorum , qui nuptias damna Lbant. constitutique sent viginti Canones, qui extat tam apud Grecos,quai apud Latinos .nihil in his egregium annotaui. Huic proximus fuit conue tus Antiochenus,coactus Antiochiae,quaesita est apud Orontem. interfuere huic synodo Formilianus,& Gregorius mirabilium effector nuncupatus. ubgintiquinque canones fuere in hac constituti. sequitur synodus habita La diceae:quae urbs est Phrygiς Capatianae,in qua editi filere Canones quinqua. cinta noue,nihil in his memoratu dignia reperi. in sexta synodo omni hi horti Conciliorum canones approbantur. Post obitum Constantini Imperatoris anno duodecimo,ut refert Socrates in historia tripartita, cum post Nicenam sy nodum Arriani maximos ubique tumultus concitassent, expulsusque ob Feam causam Athanasius Episcopus Alexadrinus a sua Ecclesia flasset ab Arrianis, quibus Constantius Imperator Orietis magni Constantini filius summopere fauebat,ac ventilet in Italiam ad Pontificem Iulium atque ad Constantem imperatorem Occidentis perrexisset,qui frater erat Constant ij; indicta fuit Synodus Sardi cessis. Sardice Metropolis est Dacoru sita iuxta Dant
biv. quida dicut esse in Illyrico,cuius fortasse fines hi authores ad Danubiuusq; ex tedebant. fuit haec synodus indicta literis Constanti j Imperatoris ob metu fratris Costantis piissimi principis fratrisq; Costatij loge dissimilis. c
uenere in hac synodu omnes fere occidetales Episcopi tercentu inqua;in terquos Hostus Cordubesis .magna pars fuit illi' Cociiij, orietat tu circiter se' tuaginta: caeteri nanque,quoru plurimi erant insensi Athanasio,& fauebant Gpartibus Arrianis, causas dixere, quare non possent accedere ad eu conuentum . hi etiam septuaginta,qui conuenerant, postquam viderunt agi de resti.
tutione Athanas ij Episcopi Alexandrini, S: Pauli Constantinopolitant,aliorumque quorundam; qui pulsi fuerant ab Arrianis,quibus ipsi quoque fauebant, recessere a Sardica, & conuenerunt in Philippopoli, nonnullaque decreuere conra Athanasium: fuere hi omnes damnati a synodo Sardicens:simulque restitutus Athanasius Alexandrinae Ecclesiae, & Paulus Constantinopolitanae. scripsit Constans fratri Constantio pias, ac Imperatore Christia. no dignas literas in commendationem Athanasu. paruit Constantius fiatris literis,& restituit Athanalium: ideoque repressa aliquantulum Arrianorum
rabies .constituti suerunt in hac Synodo Canones unus & viginti. in quibus Hillud puto non esse prςtereundum,ex quo facile colligi potest Romani Pomtificis authoritas, quod in quinto, sextoq; canone statutum est: quod si quis Episcopus accusatus,suerit ab Episcopis suae illius prouinciae deposit', isque voluerit appellare Romanum sanctissimum Episcopum,ut ab eo eius causa audiatur,utique conuocandi sunt proximae prouinciae Episcopi, qui iudicet de illius causa. qui si priorum sententiam secuti suerint,isque rursus appellet Romanum Pontificem, Pontifex Romanus,si voluerit, mittat duos presbyteros a latere;qui simul cum Episcopis illis in prouincia ea; ubi melius causa discuti potest,& intelligi , authoritate fungentes eius,a quo sunt missi, rem diiudicent.quod si etiam voluerit ratam habere Episcoporum priorum sententiam,
595쪽
A tentiam nullumque a latere in ittere,id utique faciat,quod pro prudentia sua melius sore putati erit. Hoc nolui praetermittere. quo in loco neque est silentio praetereundurn, ante hanc Sardi censem synodum suisse ab Arrianis syno dum in Antiochia coactam : quae decreuit A thanalium Alexandrinum, &Paulum Constantinopolitanum Episcopum pelli a suis Ecclesiis; qui visu pra diximus ad Iuli una Romanum Pontificem se contulerunt. a quo imp tratum fuit ab orientalibus Episcopis, ut utrumque sedi suae rellituerent: ubi in libro quarto Tripartitς Historiae aut bores illi Graeci inquiunt Antioch num illud concilium nullius habitum existimationis,eo quod fuerit coactuabsque Romani Pontificis authoritate, eiusque nomine nullus Antiocheno B illi concilio interfuisset. Haec, quae pertinent ad Romani Pontificis aut horitatem sumpta ab antiquissimo concilio Sardicens, de ab authoribus Graecis illustii bus omittere nolui. Redeamus iam unde digressi sumus. Decreto Sardicensis concilii restituto Paulo Constantinopolitano, de Athanaso Alexandi ino Episcopo suis sedibus, diem obiit Constans pius Imperator, de Niceni Concilij obseruantis limus, ac ideo inscctus Arrianis. Rerum potitus Constantius frater, postremus ex filiis magni Constamini, fautor haereseos Arrianae,cui orientales Episcopi complures fauebant: cum cuperet Constatius occidentales etia Epi copos traducere a Niceni cociiij fide ad Haeresim Arrianam,simulque danare Haeresim Photini,qui dicebat Chiis tum tantum ex Maria natum, indixit concilium Sirmij. ciuitas haec sita est prope fluuium C Drauam,non longe a Danubio, a qua nostris hisce temporibus prouincia ea niueisa, appellatur Serimia absque constitutum Symbolum, quo damnatur Photini H resis. Nam fatentur se in Iesum Christum credere filium Dei viri genitum, natum ante omnia secula,&c. Attamen nulla fit mentio, quod sit
patii consubstantialis. Verum cum duo symbola Sirmi j consecta referat libstoria Tripartita, in altero nulla fit mentio de eadem, aut simili substatia patris aut filij: in altero filius dicitur similis patri,nulla ficta de substantia mentione. post Sirmiense hoc concilium suit aliud concilium coactum Mediolani:& tandem tertium Arimini. in quibus demum codeuctum ut Homousion aboleretur a Symbolo, deceptis Catholicis Arimini; ut author est Rufi nus: vel contradicentibus, ut memoriae proditum est in historia Tripartita. D Rufinus scripsit suisse hae versutia deceptos patres Arimini quod interrogati suere, an mallent credere in Christum, an in Homousion: at illi nouitate nominis moti respodere se malle in Christum credere,quam in Homousio. postea cum nihilo secius tumultus sedarentur, iterum decreuere Orientales Arriani concilium facere in Nicea ciuitate Bithyniae, ut Niceni concilij nomine prolato possent facilius decipere rudes homines: nam non multo antea coegerant Concilium in Nicea Thraciae. non tamen potuerunt illudere Catholicis. Hanc fraudem diuina prouidentia remouit: nam magno terraemotu concussa, ac pene diruta urbe Concilium cogi non potuit. translatum
fuit postmodum in Seleuciam Isauriae. illud omnibus his conciliis Sirmiensi inquam Mediolanensi, Ariminensi, & hoc Seleuciens consecere,ut hi, qui
596쪽
dicerent filium patri dissimile anathematizaretur, id est, diris execrati essent. Enec tamen propterea dicendum esse filium eiusde substantiae cumpatre, cum hoc noinueniretur in scripturis canonicis fuisse scriptu, ideoque no Hom iusion id est similis substantiae,sed filium latum similem patri,quod si quem delectaret nomen substantia: diceret potius filium Homolusion,id est,siniblis substantiae. Hoc etenim medium esse inter Homousion, &- id est, consubstantialem,& dissimilem. Haec Concilia omnia damnata sint,vi Haeresi Arrianae fauentia: quae scuti non suere coacta authoritate Romanaes dis: ita etiam confestim ab ea damnata sunt. Adhuc flamma Arrianae pestis Ecclesiam deuastante,orta est alia seditio inter Homousianos, id est,eos qui asserebant filium esse eiusdem substantiae cum patre, & alios nonnullos, squi sanctissimu spiritum blasphemabant,eumque dicebant seruum patris,dcfiiij, puramq; creatura. hi quamuis diuersis suerint nominibus,tande omnes dicti sunt Macedoniani a Macedonio Episcopo Constantinopolis. consentiebant synodo Ariminens, & Seleuciae de filio Dei, quod scilicet estet Homoeousios, id est, similis substantiae . de Spiritu Sancto autem profitebantur eum esse oos Hur, id est, dissimilem, patrisque, & fili j ministrum, & seruum: quae Haeresis cum inualesceret, ac principatu potitus fuisset Theodosius senior , vir Dietate & religione illustris anno Domini trecentesimo trigesimo- octavo, sub Damasis Pontifice Romano congregata fuit synodus Constantinopoli centum & quinquaginta patrum .in qua damnata fuit Haeresis M cedonis: editumque symbolum, in quo magis exprimitur diuinitas Sancti GSpiritus,quam in symbolo edito a synodo Nicena: in qua non coligerat d bitatio, praeterquam de stio Dei, de Spiritu Sancto nulla. hocque symbolo Constantinopolitanae synodi utitur Ecclesia ad hanc diem usque. addita tamen est particula illa de Spiritu Sancto,filioque. Nam in Constat inopolit
nes: lex apud Ysidorum,in Graeco codice duo praeterea reperiuutur. nihil inliis notatu dignum, praeterquam in postremo Graeco Canone modus statu tur, quo recipi debent hi, qui ab Haeresi ad catholicam Ecclesiam veniunt: quorum nonnulli tantum oleo inunguntur. quorundam vero Haeresum se- Hctatores,post multas ceremonias etiam baptizantur:vt pote quibus non tr ditum fuisset baptisma iuxta ritum Ecclesiae catholicae orthodoxae.in historia Tripartita memoriae proditum est Damasum Potificem rogatum fuisse, ut ipse cum Episcopis Occidentis, qui iam Romae conuenerant consederent Constantinopolim, ubi simul decerneretur quae ad fidem christianam pertinerent. excusauit se Damasus, multasque causas attulit,cur eo venire ne quiret. celebrauit tamen synodum Romae: in qua eadem sancita fiunt contra Macedonium,quae & Constantinopoli a centum & quinquaginta illis patri bus. Haec secunda OEcumenica synodus. his duobus conciliis Niceno, scilicet,& Constantinopolitano statuta sunt ea,quae Apostolica traditione, catholicano bymbolo sic riptum fuerat,quia patre procedit. Hinc maximae exortae co-trouersiet suere inter Ecclesia Romanam,& Constantinopolitana, ut inferius latius dicturi sumus. Constituti fuere in hoc Concilio pauci quidam can
597쪽
A tholica Ecclesia fuit edocta, de unitate substantiae supereminentissimae Trianitatis,& distinctione hypostaseon, seu personarum. Hanc synodum sequitur tertia OEcum enica lynodus, quae coacta fuit sub Theodosio Iuniore fi lio Arcadij anno domini quatercentesimo dc trigesimo. & sub Potifice Coelestino primo couenere in Epheso ducenti patres, inter quos fuit Cyrillus Alexandrinus Episeopus, qui etiam locum, de vices tenuit Coelestini Romani Pontificis,& maxima pars fuit huius concilij Ephesini. damnata suit haeresis Nestorij Episcopi Constantinopolitani: qui cum omnino non consentiret haeresi Photini, & Pauli Samosatent, qui afferebant Christum fuisse purum hominem,neque extitis te ante Mariam,id quod Ebion, & Chaerinthus prae-B dicauerant longo prius tempore, videlicet Ioannis Euangelillae; huic ergo haeresi Nestorius non plane assentiens, posuit in Christo duo supposita seu
duas personas: quae charitate in tantum suere unitae, ut quodammodo unus
dici potuerint. Itaque apud Nestorium,ille, qui fuit filius hominis,non fuit ille qui est filius Dei, nisi unione charitatis, & vinculo amoris . quamobrem negabant etiam dici posse Mariam matrem Dei, ut pote quae hominem illii, non autem Deum genuisset. Haec Nestorij haeresis ab hac synodo Ephesina
damnata est: atque decretum,credendum nobis esse verbum Dei a patre ante secula genitum patrique consubstantialem, factum hominem ex muliere,
affumpta non alia persona hominis,sed hominis natura persecta ita,quod ille, qui semper fuit Deus, factus sit nouiter homo. sicque vere dici Mariam
C matrem Dei, secundum humanam naturam,quam ex ea verbum Dei assumpsit. Epistolam in synodo Cyrillus recitauit scriptam Nestorio ab eo, & synodo prius Alexan)riae coacta. quam Cocilium approbauit. hanc Ysidorus nobis legendam tradidit. in qua continentur omnia Decreta huius synodi Ephesinae; & in qua illud annotandum est in calce Epistolae fuisse a Cyrillo conscriptum de Spiritu Sancto, quod seu profluit a filio,sicut a patre. item non est praetereundu id, quod in codice Graeco legitur.cum in synodo lectum fuisset symbolum fidei copositum a Theodoro Mupsesthiae, S: Carisio presbutero Philadelphiae: in quo blasphemiς haereticorii damnatorum continebantur, fuit a sy nodo statutum nulli licere aliam fidem proserre, aut
scribere,aut componere ab ea,quam tercentum & decem octo patres in Ni. D cea composuerant. Hoc adnotaui; quoniam Graeci usque a tempore Petri Lombardi magistri sententiarum contra Latinos adserunt hunc canonem
synodi Ephesinae ob particulam,filioque,additam symbolo; ae si cotra illud factum esset. quae obiectio quam sit friuola, perspicuum est ex illius decreti
ratione, ob quam, scilicet, editum fuit . quam propterea a Graecis acceptam inserendam huic opusculo putaui, ut pateat quam inique Graeci nos calumnientur, tanquam qui fecerimus contra hunc canonem. Hactenus de tertia sy nodo OEcumenica Ephesina.hac sequitur quarta synodus OEcumenica, vigesimo sexto anno post Ephesinam celebrata, anno inquam quatercentesimo quinquagesimo sexto a Domini natiuitate sub Imperatore Martiano.& Pontifice Romano Leone primo viro praestantissimo. acta fuit Chalce-
598쪽
done in Bithynia sita iuxta Bosphorum Thracium sere contra Constantino- Epolim. sexcentum & triginta patres ibi conuenere. qua de causa appellatur haec synodus a Graecis magna synodus. cur vero haec synodus facta fuerit, Nicephorus Ecclesiasticae historiae scriptor luculenter nos docet in comm tariis suis . habuit uxorem Theodosus minor Imperator scemina animi impij,ideoque in peiorem partem procliuis; cum ergo post sublatum errorem Nestorij alius fuisset error exortus, cuius authores praecipui fuere Dioscorus Episcopus Alexadrinus, & Euthices Abbas Costantinopolitanus, hi co-fitentes unam esse Christi personam, negauere tamen in Christo duas esse naturas, humanam, scilicet, & diuinam, quarum utraque perfecta esset; sed docebant duas naturas,diuinam,scilicet, & humanam in unam naturam v Fluisse in Christo . ex quo sequebatur vel Christum non sui me verum Deum, vel non fuisse verum nominem, vel neque hominem verum, neque Deum verum. His uxor Theodosiij Eudocia fauit summopere,ideoque dedit op ram ut synodus Ephesi cogeret unco acta synodus per vim haeresim Eut lucotis,& Dioscori approbauit. Haec synodus secunda Ephesina damnata est,&reproba statim habita. Nam post obitum Theodosii soror eius pulcherrima
mulier,valde pia, cum eius opera Martianus Imperio fuisset potitus, ab Imperatore impetrauit ut synodus OEcumenica cogeretur Chalcedone . it que coacta fuit synodus Chalcedonensis quarta OEcum enica. in qua damnatus fuit error Euthicetis, explicatumque, fuisse in Christo una personam verbi diuini in duabus perfectis naturis,diuina, scilicet, de humana, ita ut ide Gsit perfectus Deus, & perfectus homo .fuit etiam damnata haeresis Apollinaris Episcopi Antiocheni, quo Hieronymus praeceptore usus fuerat: qui negauerat prius in Christo fuisse animam, sed corpus tantum humanum. animae vero vicem gessisse diuinum verbum. Postmodum fassus in Christo animam sensitivam fuisse, negauit Christum nabui me rationalem animam. ex quo sequebatur non fuisse Christum verum hominem, neque assumpsisse mentem humanam, ad quam purpandam, & sanctificandam praeo panibus aliis in mundu venerat. constituit naec synodus Chalcedonensis viginti septe
Canones .in quibus non praetermittendum reor morem illorum temporum,
qui colligitur ex canone huius synodi, quo decernitur Diaconissam feri noposse, nisi postquam exegisset quadraginta annos. quae nulli postea nubat. at Hvero si cuipiam nupserit,uterque, ipsa, inqua, & maritus deuotus si diris,&execrationibus .id enim interpretor anathema esse,seu anathematizari. statin
tum etiam, quod si qua virgo se Deo dicauerit, aut quispiam monachus f ctus fuerit meutrum posse matrimonio iungi cuipiam. quod si fecerint, sint excommunicati. Episcopus tamen loci illius possi uti misericordia erga illos . quod non est in eum sensum accipiendum, ut scilicet queant perseuerare in matrimonio eo adulterino,quod contraxerunt;sed ad remistionem,seu imminutionem poenae. statu tum quoque, ut in quavis prouincia bis in anno
ferent Concilia Episcorum prouinciae. Huic Cocilio interfuere Pascasinus, α Lucinius Episcopi, Bonifaciusque presbyter locum tenentes Romanaes
599쪽
dis. itemque horum patrum authoritate co firmatum fuit Decretum synodi Constantinopolitanae. quo Archiepiscopus Costantinopolis fuerat post Romanum, aliis praelatus. Diuus Gregorius in epistolis plurimis refert in Chalcedonensi synodo fuisse cocessiim Romano Pontifici, ut O Ecumenicus vocaretur, quo tamen titulo ob modestiam, inquit, nullum fuisse Romanum Pontificem usum ad sua usque tempora.Tempus est,ut accedamus ad synodos Africanas,quae fuerunt celebratae ante hac quartam synodum, tempore,
scilicet, Arcad ij, & Honorij, itemque sub Honorio & Theodosio iuniore, cui successit Martianus. nihilominus quia ex seclida synodo Ephesina damnata originem trahit quarta haec synodus Chalcedonensis, ut supra exposuimus, alius visum nobis est,ne series rei gestae di sirumperetur, Cnalcedonei sena synodum Carthaginensibus praeserre. synodi hae Afiicanae octo fuere, septem Carthagine celebratae: una Mileueti. Qiijbus Augustinus intersuit omnibus sere,ut reor. quod vero aliquibus interfuerit compertissimum est. facti sunt in his synodis Africanis multi Canones . quorum quidam in Decretalibus sunt notati: in quibus est Canon de Continentia clericorum, qui ad sacros ordines accedunt. Quem ex hac synodo colligere possumus fuisse antiquissimum . illud etiam minime praetereundum est, quod in sexta synodo Africana legitur missos fuisse a Zosimo Pontifice Romano Faustinum
Episcopum,Philippum,& Asellum presbyteros ob id,quod quidam Asric,
nus presbyter Faustinus damnatus ibi prouocauerat ad Romanum Pontis.cem. mandatum hi Pontificis Zosimi obtulerunt: in quo adducebatur statutum fuisse a Nicena synodo, posse a sententia Episcopi sui presbyterum, Metiam Episcopum a sententia synodi prouocare ad Pontificem Romanum. quae statuta sunt Sardicensis concilij, ut superius diximus. Carthaginenses Episcopi ob eam rem scripsere Cyrillo Episcopo Alexandriae,& Attico Co- stantinopolis Episcopo,ut eis mitterent integra, de incorrupta Decreta syn di Nicenae. miserunt illi viginti Canones, qui extant. in quibus nulla de ea re
fit mentio: quibus acceptis noluerunt tunc Carthaginenses admittere prouincationem illius Faustini presbyteri ad Romanum Pontificem. Quinimo flatuerunt , quod si quispiam prouocaret ultra mare, nec acquiesceret iudicio conciliorum Africanorum, quod nullus in Africa ei communicaret, statuit haec synodus Carthaginensis, & Mileuitana. Haec inter Africanam, & R manam Ecclesia discordia initium sub Zosimo Potifice habuit. sub Bonifatio deinde,&Coelestino decreta suere hςc, quae narrauimus cotra Apostolicet sedis authoritatem. durauit haec rebellio usque ad Bonifatium posterio rein Pontificem, sub quo Carthaginensis Ecclesia damnans Decteta facta a praecessoribus suis, Aurelioque tunc Africae Primate, & Episcopo Carthaginensi, se Romano Pontifici Bonifatio submisit, de ad unitatem Ecclesiasticam rediit. id Bonifatius hic posterior significauit Eulalio Episcopo Alexandrino,inseruitque Africani Episcopi literarum exemplum. Quae omnia Ysdorus collegit. Mileuitanum concilium celebre est ob Haeresim Pelagis ; quae in eo Concilio fuit damnata. negabat hic Pelagius gratiam Dei ad salutem
600쪽
necessariam esse, sed polle hominem liberi arbitri j viribus legem implere. Eitemque negauit peccatum originale.in hanc Haeresim plurima scripsit Augustinus. Haec magis illustria, & notatu digna comperi in Cociliis Carthagianensibus. Post haec Conciliasuere pleraque Hispana. fuit etiam iisdem temporibus quinta synodus Constantinopoli celebrata sub Iustiniano Imper tore. De qua prius postea de Hispanis cociliis. Cum post Ephesina,& Chalcedonensem sinodos OEcum enicas: in quibus fuere damnati Nestorius,&Dioscorus, ac Eutyches, a sequacibus earu Haeresum plurimis annis vexata fuisset Ecclesia, ac tadem cum sub Theodosio Iuniore,Proclo Episcopo C
stantinopolis terraemotus ingentes per quatuor menses serent, ac uniuersus
populus cum Episcopo per campos hisus summis precibus Deum optimum poraret ut terr motibus,& ruinis parceret,& clamarent omnes hyrie eleison: contigit ut diuina virtute adolescentulus quidam in aera raperetur cora omnibus , circa horam diei tertiam . Hic in aera sublatus monitus a Deo est, ut Episcopo,& uniuerso populo nunciaret loco hyrie eleison,ut diceret sanctus Deus,sanctus tortis fanctus, S immortalis . Gas preces cum uniuersus p pulus ad Deum fudisset,quieuerunt terraemotus. Huius historiae author Nicephorus. Damascenus etiam meminit. igitur cum praeter haereses, quibus Ecclesia turbabatur Petrus Alexandriae Episcopus, Anthimus Trapeetontius, Seuerus, & Zonora huic Trisagio, quod modo narrauimus, doctum fuisse populum a Deo per adolescetulum in aera raptum,addidere. Qui crucifixus
est pro nobis. quae particula si separata intelligatur a Trisagio, innuit quarta Gin Deo personam,quae pro nobis sit crucifixa: si vero coniungatur,innuit vel Spiritum Sactum passum,vel diuinam naturam pallam. quamobrem appellati etiam hi fuere Theopassiani. Horum noua haec inuentio magnopere tu
bauit Ecclesiam. ideo sub Iustiniano Imperatore, & Vigilio Potifice indicta fuit Costantinopoli hcc quinta synodus,anno domini quingentesimo qui imquagesimo tertio: nonaginta tribus fere annis post Chalcedonensem quarta synodum. damnati suere illi omnes,qui aduersabantur Ephesinae. dc Chalcedonensi synodis, & negabant vel unam tantum personam in Christo fuiste, vel Mariam Dei genetricem fateri nolebat:vel aliquo pacto diuinam, aut naturam humanam pei sectam in Christo fuisse difflebantur. damnati sunt etiahi,qui Trisagio addiderant, qui pro nobis crucifixus est. damnata praeterea Hfuit positio Origenis de reditu animorum ad corpora secundum Gentilium fabulas.insuper Euagrium, de Didymum, ibaeque Epistolam damnauerunt. haec sere sitiat gesta synodi quintae OEcum enicae: in qua fuere centum sex ginta quinque patres.Nulli canones editi sunt ab hac synodo. Iisdem fere te. poribus in Hispania celebratae fuerunt complures synodi prouinciales. qu rum quaedMn praecessere quintam,& fortas te quartam synodum: ut Tolet, num primum, quod fuit temporibus Honorij, & Arcadij. nonnullae temporibus Theodorici. posteriores vero longe post ea tempora. ne tamen disiungamus unius prouinciae Concilia paucis tractabimus ea,quae arbitramur scitu digna.suere collecta ab Ysidoro tredecim Concilia Toletana. in quorum