Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

A tertio uaditum est Re redum regem Nisipaniae,Gottorum Princi em, Reginamque Baddam, simul cum proceribus gentis eius, ac viaitier Gottoruin populo renuncias se haeresi Arrianae, de fidem suscepisse: quam catholica Ecclesia per orbem diffusa praedicat, & prostetur. Gens haec Gottorum sub Imperatore Valente, a quo pra lita ei fuerant auxilia aduersus alteram factionem eiusdem gentis, Christianam religionem suscepit, simulque Ha resim Arrianam:cui Valens Imperator omnibus viribus fauit: quam labemusque ad tempus Regis Recaredi retinuit: cui renunciauit Rex in hac tertia synodo Toletana palam coram uniuerso populo. Quamobrem acclamatum ei fuit ab omnibus,selus Regi catholico. unde verisimile est Hispaniae Reges s hoc honoris titulo usos suisse. Arriani enim catholicis erat aduersi,simulque catholici A rrianis. relicta ergo labe Arriana Recaredus, quia ad catholicos accessisset, appellatione meruisse Catholici fatis credibile existimari potest

in quarto vero concilio Toletano, capite tertio traditur modus,& ordo ce-

Iebrandorum conciliorum prouincialium . quem reor hoc in loco silentio pranereundum, ne lectori t dium faciam in re non magni momenti. poteritis,quem delectauerit cognitio huiusnodi, locum citatum apud Ysidorum inquirere in quarto concilio Toletano capite tertio. item Decretum in hoc concilio,quod Iudaei illi, qui etiam coasti fidem Christi receperant, coger tur,Vt in ea perseuerarent. in decimo concilio capite tertio,grauis mulcta i dicitur Episcopis: qui ob sanguinis coniunctionem vel fauore quopiam co-c ferunt Monasteria.& Ecclesias. Haec fere notatu digna comperi in conciliis Toletanis. in concilio Illiberiino, Illiberi, scilicet, celebrato, quam urbem quidam putant Granatam esse, scitu dignum, quod in quadragesimo octauo capite cauetur, ne a sacerdotibus,vel clericis laventur pedes eorum, qui baptizantur. quem morem in multis Ecclesiis seruatum suille comperimus ab Ambrosio in libro de Sacramentis: nam Mediolani Ecclesia tempore Ambrosi eo more utebatur in baptismate. Ecclesia Romana nunquam est usa, ut colligitur ex his,quae narrat Ambrosius in eo opere. Braccarensis quoque

cociiij ea urbs Metropolis fuit Gallitiae,decreta collegit Ysidorus,ex quibus multa sumi possimi pqrtinentia ad sedis Apostolicae aut horitatem statutum etiam fuit capite trigesimo sexto ne in Ecclesis quispia sepeliretur. in desue-

D tudinem abiit decretum hoc non irrationabile,ut reor. item non praetereundum morem hunc salutandi populum a sacerdotibus, S: Episcopis, quo nucvtuntur dicentes, Dominus vobiscum, & respondendi, cum spiritu tuo. ab Apostolis traditum Ecclesiae fuiste. multa quoque suere decreta contra Prustilianistas: quorum haeresis serpebat per Hispaniam. Hi secuti Manichaeos bonum, & malum Deum asserebant,non ullaque a Gnosticis accepere. collegit praeterea Ysidorus Tarraconense concilium, Gerundense, Ilerdens Valentinum, nonnullaque Hispalensia, in quibus nihil fere comperi; quod eximium putem; ideo eis ominis accedam ad sextam synodum. Sexta OE- cum enica synodus coacta fuit Constantinopoli, tempore Constantini Imperatoris , qui dictus est Pogonatus, & Agathonis Pontificis anno Do-

602쪽

166 CONCI LIORVM MAGI s

mini sexcentesimo septuagesimo quarto. conuenere centum & septuagin- Eta Patres. Hanc Ysidorus totam collegit . damnata suit in hac synodolim resis Theodori, & Macaris Antiocheni Episcopi, qui prope sentientes cum Eutyclaete posuere in Christo domino nostro unam tantum suisse voluimtatem , & unam operationem. unde etiam nomen habuere Monothelitatu. huic haeresi fauit Honorius Episcopus Romanus, ut Graeci aut hores per hibent . ideoque reor nomen huius Honorij non fuisse descriptum in Cat logo Potificum. Hi omnes eorumque sectatores a synodo damnati sunt. Hi patres tunc,tempore,videlicet, Costantini nullum canonem ediderut; itaque nullum canonem habemus statutum neque a quinta, neque a sexta synodo. Verum paucos post annos defuncto Constantino, cum Ius linianus filius in pImperium successisset,illi fere ii de patres iterum conuenere Constantinop li,edideruntque centum & duos canones: quos appellare consueuit Grati nus,& alij Canones sextae sy nodi. Nonnulli hanc synodum appellat πυε iora

quasi quae satisfecerit quintae, & sexti synodis: in quibus nulli fuerunt editi

canones . in primo huius synodi capite repetuntur sex priorum sy nodorum Decreta contra haereses, quae damnatae in eis fuerant. in secundo vero capite, recepit,& approbauit prouincialia quaedam concilia,i quibus plurima accepit uniuersalis Ecclesia,necnon monumenta nonullorum sanctorum,qui ea tractauerint,quae a nobis credenda sunt.illud notandum, quod in sine suius capitis videtur approbari concilium illud vetustissimum Africanum celebratum sub Cypriano martyre, in quo patres illi habentes zelum Dei,non tame G secundum scientiam,vi inquit Paulus,statuerunt rebaptizandos omnes eos, qui ab haereticis baptigati ad Ecclesiam catholicam veniebat.quod certe emroneum esse nullus est christianus qui ambiga si quidem ab haereticis baptizati fuerunt secundum sorinam Ecclesiae catholicae. Verum patres hi in sexta synodo seruare volentes,ut reosiquantum fieri poterat Ecclesiς unitatem, mentionem fecere de hoc concilio non aspere improbantes,sed veluti excinfantes errorem, dixere in hoc loco statutum illud concili j Asricani fuisse s cundum morem, qui in ea gente inualuerat. Est praeterea canon prohibens Episcopum, postquam ad Episcopatum eu ectus fuerit,habitare cum uxore, si habuerit,quauis asserat se abstinenter vivere,ne det offendiculum,& scandalum. prohibuit etia haec synodus, ne accedetes ad sacros ordines cogantur H polliceri abstinentia a propriis uxoribus,quem more seruari dicit a Romana

Ecclesia. quod est intelligendum Orientali Ecclesiae praeceptum, quae nunquam recepit Romanam hanc sanctimonia. id ex eo colligitur, quod paulo post praecipit synodus in Ecclesiis Barbaris,cleticos non habitare simul cum uxoribus ob scadalum, quod de Episcopis in uniuersum prius prςceperat ite t ne soluatur ieiunium quinta feria maioris Hebdomadae, quod qui

uebat,ut iudaicum Pascha imitarentur. in uenatur quos; in hac synodo fuisse sedes Patriarcharum pro dignitate cuiusq; ordine collocatas, prima Romana,secunda Costantinopolitana, tertia Alexandrina, quarta Hieros,lymitana. de Antiochena nulla metio. Notandum etiam in cotrahendis ma

trim

603쪽

R trimoniis prohibitos fuisse quosdam gradus secundae assinitatis, ne scilicet

pater de filius duceret matre,& filiam, item duas sorores. sic neque duos sevires matrem,& filiam,duasque sorores. mos hic nunc abolitus cli, habitaque est ratio tantum primae assinitatis, non secundae.aut tertiae . illud quoque non pntereundum, in quinquagesimo quinto capite horum Canonum, prohibiti tum fuisse more Romanae Ecclesiae in ieiunio sabbati,ut pote, quod antiqui patres etiam prohibuerint. Hoc nunquam receptum fuit ab Ecclesia Romana , neque authoritate Pontificum Romanorum sancitum. pari quoque ratione non fuit receptum quod tota hebdomada paschatis esset celebris, Adicata psalmodiae in templis. omnes ludi alij, de spectacula his diebus m ini-B me possent celebrari. prohibetur item,ne,nisi necessaria causa cogat quispialinquat propriam Ecclesiam tribus dominicis, anathematis poena iniuncta. fuisse hunc antiquissimum,& optimum morem alibi etiam legimus. quis nolaudet Canonem alium, quo prohibetur, ne quis pingat tabulam, aut quippiam tale fingat, imaginibus, quibus excitari postit turpitudinis libido, sub

poena excommunicationis Nostris vero temporibus, ut omitta priuatas de publicas aedes,templa Dei optimi, & sanctorum monumenta,altaria etiam ornare putamus huiusmodi picturis,&statuis; quod certe abusus est magnus . in ultimo Canone in quo agitur, in constituendis poenitentiis non tantum habendam esse rationem delicti, sed etiam conditionis personae, contritionis, dcc. posset ratio elici de consessonis Sacramento: quamuis pertinax C referre etiam Canonem eum valeret ad poenitentias publicas. sed mos vetustissimus totius Graeciae omnibus aliis algumentis huius ordinis antecellit.

Hactenus de canonibus sextae synodi. collegit Ysidorus Romanas synodos tertiam, quartam, quintam, dc sextam, in quibus nihil memoratu δignum comperi. desint prima,& secunda. primam fuisse reor sub Damasio Pontifice,tempore Theodosij senioris, de Constantinopolitanae primae synodi contra Macedonium celebratae. in qua idem error fuit damnatus. Nos superius de hac synodo mentione fecimus ex Tripartita historia. sub Innocentio tertio Romae in Laterano magna fuit synodus celebrata: in qua suere Constantinopolitanus,& Hierosolymorum Patriarchae, netropolitae mulli, Episcopi quadrigeti. innumeri Canones facti sunt in hac sy no)o,ut patet in Decr D talibus .ac abolitus Canon de assinitatibus secudi,& tertii generis. & a septimo consanguinitatis gradu ad quartum redacta prohibitio de matrimoniis cotrahendis. Haec de Romanis quavis haec fuerit pol terior his,de quibus sumus acturi. Sequitur septima synodus OEcumenica. Haec suit celebrata in Nicea ciuitate Bithyniae ubi prima uniuersalis illustris illa,& celebris coacta fuit sub Costantino, & Irene matre anno Domini septingetes mo nonagesimo tertio,& sub A driano primo Potifice Romano,cuius nomine duo inter. suere,Petrus Cardinalis, & Abbas sanctae Sabbae. couenere tercentu de sexaginta sex Patres. in hac synodo damnati sunt impugnatores sanctarum im ginum,quos Christiano categoros appellarunt.& pr ter alia adductus Ath,

nasiij libellus, qui extat de imagine Christi,quae Beryti relicta a Christiano in

604쪽

16, CONCILIORVM MAGI s

domo,quam conduxit Iudaeus, isque cum a Iudaeis variis tormentis illudes Rretur in nanc Christi imaginem,ccepit ex ea sanguis fluere in maxima copia; multisque miraculis,& inlignibus eius sanguinis tactu 2 Deo factis, innumeri Iudaei scelus palam fatentes Christianam pietatem amplexi sunt. sanguis hic diuisus su it inter christianas omnes Ecclesias. Nos Venetiis in teplo D. Man. ci vase ex cry stallo consecto habemus huius sanguinis portionem, & maxima veneratione colimus. Beatus etia Thomas mentione facit huius sangui nis in tertia parte summae. Edidit lite synodus vigintiduo canones , in quibus nil propemodum coperi eximium, nisi,quis notaret morem eum seponendi in Epilaopatu omnia haereticorum monumenta. Nam cauetur a synodo,ut omnia monumenta impugnatorum imaginum, seu Christianocategororum Fab omnibus sub poena anathematis traderetur,ut possint in Episcopatu cum aliis deliramentis haereticorum collocati. Item sublatae reliquiae sanctorii ab haereticis sunt templis restitutast cauisimq; ne ullum templum consecraret ut

absque sanctorum reliquiis. Post hac septuaginta quinque annis fuit Octaua synodus OEcum enica Constantinopoli sub Imperatore Constantinopolis nasi lio,& Adriano secundo Pontifice anno domini octingentesimo sexagesimo octavo. nulla Haeresis in causa fuit ut hoc C5cilium cogeretur, sed ste lus Michaelis Imperatoris, cui Basilius successit,& ambitio Photij. Na cum sub Michaele Imperatore, eui secessi Basilius, sedem Constatinopolitanam

teneret Ignatius vir sanctissimus, auunculus Imperatoris ausus est dimilia uxore,quam habebat,nurum ducere in uxorem. Hoc facinore cognito Igm. Glius admonuit auunculu Imperatoris sceleris,qnod in se admiserat, simulq; praecepit ut relicta nuru,& incestis nuptiis,priorem uxorem ad se adcerseret. recusauit ille.quamobrem fuit ab Ignatio ex comunicatus. R non poenitentiatam magni sceleris, sed ira percitus, persuasit Imperatori, ut pulso Ignatio, Photium tunc Patriarcham Constantinopolis faceret. obiecutus est Impera tot auunculo. sicque per scelus potitus est Photius sede Costantinopolitana. Nicolaus primus Potifex Maximus cum hoc resciuisset, Photium excomu nicauit. Hic furore percitus cum nulla alia ratione & causam suam tueri, de Pontificem ulcisci posse coepit dicere Pontificem Romanum,& Romanam Ecclesiam esse haereticos,& excomunicatos, quoniam in symbolo addidi Dsent spiritum Sanctum a filio procedere contra statuta antiquorum coci lib- Ilium.inde orta seditio maxima inter Graecos, de Latinos,quae Graeciam mileram tandem perdidit. successit Michaeli Basilius, & Nicolao primo Adtianus secundus. is tres Cardinales misit Constantinopolim coactaque synodo Photium a sede expulit,& Ignatium restituit. No destitit Photius a maledicetia,& quantum potuit, uit seditione inter Latinos,& Graecos .Haec octaua synodus nullum canone insignem edidit. Gratianus sexagesima tertia distinct. capitulo Adrianus:in primo de hac meminit, ac dicit statutu fuisse in hae synodo, ne quis laicus in electione Episcoporum ius haberet, nec inte esset,nisi vocatus , tuncque humiliter susciperet, quae cletus statuisset. Post hanc octavam synodum, seditionem inter Latinos,& Gr cos, cuius author

fuit

605쪽

ILLUS TRIVM SUMMA

A fuit Photius,ut diximus, quiuis sopita potius quam extincta fuit aliquot annis,nihilominus Cottantinopolitant Imperatores, & Graeca natio aegre feretes nostrarum rerum amplificationem, si rarumq; imminutionem, pro teporis occasione excitarunt: ac ruti us prout expedire suae rei videbant, i edarunt.

in c. Decretalium lib. cap. i. legitur sub Gregorio decimo in cocilio Lugdunensi quo Palaeologus Imperator venerar, conuenisse inter Graecos, de Latinnos, ibique Decretum de processione Spiritus Sancti. post modii iterum e citata est seditio adeo, ut usque ad tepora Eugenij quarti Potificis,& Ioannis Palaeologi Gr corum Imperatoris, seducta fuerit: sub quibus coacta fuit synodus OEcum enica. Uerum ante hanc synodum sub Eugenio,celebrata fuit B synodus Conllanti ensis tempore magni schismatis: quo tres PGtifices erant Benedictus,Gregorius,& Ioanes vigesimus tertius. opera Sigismondi Imperatoris, qui multii laboris, & industriae impendit,ut schisma illud tolleretur, fuit coacta synodus constantiae,in qua depositis Pontificibus, qui fuerut electi per seditione cardinalium quavis Gregorius,& Ioanes vigesimus tertius prius renucias lent suis iuribusὶ electus fuit Martinus Columna vir egregius,& pius. post Collanticia se concilium,ut seruaretur Decretum de cogregati ne cociliorum, indictum fuit concilium,quod fuit Basileae coactum, postea vero ab Eugenio Ferrariam trallatum, qui eodem tepore vocatis ad OEcumenicum cocilium Graecis Ferrariae synodum indixit. Venit ex Costantinopoli Imperator Palaeologus, ac Patriarcha Constantinopolis, coacta synodo, C ob multa incomoda, & pestem, ex Ferraria Florentiam translata fuit,lbsque post diutinas disputationes tande conuenere Graeci ac Latini. Armeni quoq; in ea synodo ad unitatem catholicae Ecclesiae sub Romano Potifice venere, magnaq; omnium laetitia synodus dimissa suit,creatique cardinales Bessario Nicenus Episcopus,& Ruthenus Graeci homines. quoru prior valde illustris di doctrina,& probitate.at tame post Imperatoris reditum in Grςcia Marcus Ephesinus Episcopus alter Photius cocilio rebellis non destitit caluntari co-cilium,smiitq; Nicenti cardinale,&Ruthenii: qubdambitione corrupti rem Graeciae,& religionis Latinis prodidissent. sicque iterum exarsit seditio apud plerosq; Graecos,quae tande Graeciam miseram perdidit. Post hanc synodum Flotentinam nonam OEcumenicam temporibus nostris sub Iulio,& Leone D Pontificibus fuit synodus Lateranensis: cui quoniam lanctitas tua inteduir,

nihil mihi est amplius dicendum. Hae beatissime Pater fuere illustres synodi,

quarum summa vi potui literis mandandam duxi tibiq; legendam trado.Tultro tua humanitate,si non rem,ossicium tamen,& animi nostri propensione aeto animo accipito .Na tum personae qua abs te honestatus fui, ossiciu esse arbitratus sum his teporibus,tam indicto per te cocilio haec colligere, atque oti j nostri fructum tibi in maximis, de frequetissimis negotiis occupatis limo

reuerenter offerre:tum pro tuis erga me meritis putaui maxime debere a me

praestari,ut saltem testimonium quodpiam animi grati haberes, quandoquidem certo scio nihil unquam a me his dignum rependi posse. Vale in Domino,qui diu te nobis,ac Ecclesiae suae incolumem seruet.

606쪽

LORUM SEV QVAESTIO -

V M sium mopere cupiam adeoque cupiam ut nihil prius ac potius habea qua rem cibi grata facere, ac in iludia tua promouere quantum possum;id quod a me proximis literis enixe petiisti, praestare con boriac paucis horis hisce, quas mihi a publicis negotiis surripui, ad te perscribam, sed paucis omni no vel bis, quae mihi dicenda videntur, super artiuculis seu quaestionibus Lutheranorum, de quibusi in conuentu Augustae habito, cum Caesare actum est ac ne te pluribus morer, ad rem deueniam. Primus articulus, in quo Lutherus se plurimum iactat, hic est, hominem iustificari ex fide,non ex operibus. Hac in re scias velim iustificationem hominis apud Christianos nihil aliud esse quam seri participem diuinae iustitiae,quae scilicet homini suapte natura non conuenit, sed ei tribuitur ex diutuna liberalitate ac bonitate; qua iustitia homo supra hominis statum eleuatur,ac fit particeps & consors diuinae naturae, ut inquit beatus Petrus, quod maxima & pretiosa nobis promissa donauit, ut per haec esticiamini diuinae

consortes naturae. Cum ergo iustificatione hac nouam quandam naturam,& notium quoddam esse acquiramus diuinu, participatione quadam,noua etiam natiuitate indigemus . Natiuitate etenim animalia ac viventia natura, ac esse suum acquirunt. Ac quoniam hoc esse spirituale est, non animale ac

sensibile.Ideὁ natiuitas haec no est sensibilis,sed i piritualis; quod exactissime Christus dominus in Evangelio Nicodemo legis Mosaicae perito declarauit

dicens,nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu Sancto, non potest introire in regnum coelorum. Quam natiuitatem cum Nicodemus putaret esse Ca nalem, neque intelligeret, quidnam dictum esset a Domino, subdidit Christus per comparationem spiritus seu venti qui flat, & non videtur unde v niat, aut quo vadat, eiu simodi esse eum qui natus est ex Spiritu Sancto. Paucis ergo concludamus, nihil aliud esse iustificationem hanc nisii spit itualem generationem,per quam esscimur consortes diuinae naturae, & in filios Dei adoptamur. Haec iustificatio seu haec generatio manifestum est,quod non stex operibus,id est, quod ex operibus nostris mereamur adoptati in filios Dei,

607쪽

A antequam regenerati simus; hoc ratione probaturin ullius opera possunt eracedere naturae limites, illius inquam que est eorum operum principium. Sed ante regen erationem operum nostrorum principium est natura hominis ex Ieccato,etia deprauata. Iccirco operibus nostris quatum uis bonis nuquamaec excellentia veluti merces debcbitur,ut excedamu S hominem, ac eleu mur ad diuinae naturae participationem . Hoc igitur pacto verissimu est, α maxime consentaneum religioni Christianae, nullum ex operibus propriis

iustificari. Verum formaliter iustificamur, id est, escimur diuini per gratia. quae est quaedam spiti talis qualitas in animam a Deo optimo insula, ac participatio quaedam est diuinae naturae, sicuti virtutes morales in t persectio-B nes partis sensitivae, quibus pars sensitiva attollitur supra se,ac si particeps

rationis. Sicuti ergo temperatus temperantia est temperatus, & liberalis liberalitate liberalis, sic iustificatus hac gratia, de hac animi perfectione, formaliter iustificatus est. Verum quoniam ut perhibent Philosophi ratioque naturalis suadet actus non sit nisi in patiete disposito; dispositio animae ad hanc gratiam suscipiendam,per quam renascimur,nihil aliud est,quam fides, qua tendimus in Christum & in Deum: fidem hic appello non habitum atque virtutem intellectus, sed actum, quo intellectus a Deo mouetur, ut in eum credat, & quem misit Iesum Christum. Hic ergo credulitatis motus,

quo Deus anima mouet ad Christum, & ad se Deum , dispositio illa est quatendimus ad iustificationem. Hoc docemur in sacris literis, nam in Evange- C lio inquit Ioannes, dedit eis potestat cm filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, sed Deo nati. Idem dicit Paulus in Epist. ad Romanos:hoc ergo pacto iustificamur per sdem. Sed quonia fides& credulitas haec non est ea tantum qua credimus Deum esse, & qua credimus vera esse, quae dicit Deus;haec etenim est etiam in Daemonibus,ac perditissimis hominibus, sed est ea crudelitas, qua in Deum tendimus, ab hac autem necesse est bona opera Prouenire . Ideo hac ratione & hoc sensu possu- mus dicere,hominem iustificari cx operibus , non autem ex sola fide. Non propterea quidem quod operibus nostris mereamur iustificari, hoc etenim

supra est improbatu,sed quonia fides illa,quς est sine operibus non est fides, qua tendimus in Deum;&qua disponimur ad gratiam recipiendam , &ic-L, circo mortua est,ut inquit Iacobus Apostolus:&hoc sensu dicit ide Apostolus in eodem loco quod Abraham Iustificatus est ex operibus, quia obtulit Isaac filium in holocaustum non autem ex sola fide, quod tamen Paulus negare videtur in Epistola ad Romanos:cum tamen no soc neget in eo sensu in quo dictum est a Iacobo, sed in illo sensu quem supra improbauimus, quonia ex operibus nostiis mereri non possumus gratiam ac iustificationem .hςc satis de prima Lutheri qu stione. Secundus Lutheranorum articulus est, de bonis operibus,quς facienda

esse pei hibent, ut destruamus corpus peccati, quod contraximus ex Adam, non tamen valere inquiunt ad id, ut mereamur per ea scolici talem ac vitam beatam sternamque consequi. Hςc Lutherant. Positionis huius priorem

608쪽

166 CONFUTATIO ARTIO

partem approbandam esse censeo. Nam ex operibus bonis, eorumque con- Εsuetudine virtutes comparamus, quibus perturbationes inferioris animae

partis sedantur,omnesque aegritudines sanantur,quod pertinet ad animi purificationem,ut purificato ab omni labe animo, pura mente possimus alti gere purum,quod dicit Plato in locis pluribus. Idem etiam affirmat Paulus Apostolus. Secundam vero partem sic discutiendam esse reor, orera nostra bona ac laudabilia duplicia esse, ea inquam quae gratiam & iustilicationem pr ced unt, de ea quae hunt ab homine. Iam renato per gratiam Dei,& in filiuDei adoptato; prioribus operibus nequaquam nos posse mereri beatam vutam nullus es: qui ambigere queat. quia eorum operum quantumuis bon rum principium est natura hominis, quae etiam adhuc est per peccatum de- pprauata. Iccirco eis neutiquam deberi potest bonum illud ea vita,quae

Deo optimo maximo conuenit per naturam,ac in infinitum excedit naturae

humanae limites. Si vero accipiatur bona opera, quae sequuntur gratiam ac adoptionem in filios Dei. Sic dicendum iudico,huiusmodi opera considerari posse,prout sunt ab animo hominis eiusque viribus,ac etiam prout sunt a gratia ac virtutibus diuinis gratiam consequentibus priori mo)o sumpta eadem ratione,quam supra attuli, perspicuum est opera non eiusmodi esse illius diuinae vitae meritoria. quia non possunt excedere naturae humanae limites . Quod si illa opera coliderentur prout sunt,a gratia ac ab esse diuino per gratiam nobis dato,atque a virtutibus diuinitus in animam nostram infusis, re ste dici potest,ea opera beatae vitae esse meritoria, quod ratione probatur. GNam unaquaeque natura suum bonum attingit propriis actionibus de operibus. Natura ergo diuina nobis per gratiam tributa suis actionibus & operibus attinget bonum diuinum,se licitatem inqam ac vitam aeternam. Prout ergo opera bona sunt a gratia & ab este diuino cuius secti sumus participes ex diuina liberalitate & bonitate,attingunt bonum ac scelicitatem diuinam, quod nihil aliud esset,quam eis merito deberi vitam aeternam & diuinae se licitatis participationem. Nam in Evangelio secundum Mattheum. Christias Adolescenti respondit.Si vis vitam ingredi, serua mandata, quasi diceret, e

uatione mandatorum vitam aeternam deberi. Item in eodem Euangelio

postquam in monte praecipiens Apostolis multa quae seruare atque operari deberent,concludit,ac perorat hoc Epilogo, qui intellexerit quae praecepi,ac Hea fecerit,adsimilabo eum viro sapienti,qui aeὸificat domum suam super petram ; qui non fecerit, adsimilabo eum viro, qui aedificauit domum super arenam; Itein in Evangelio secundum Mattheum. Cum diem supremi iud, dici j describit,inquit seatis, quod veniant benedicti in regnum eis paratum ante secula. reddit deinde rationem adducens opera, quae operati fuissent ex charitate. Item in eodem Euangelio praecipit Christus nos ad Coenam inuitare non debere diuites, sed pauperes, eisque benefacere, a quibus vicissim nihil siperare possumus,ut fiat nobis retributio in resurrectione iustoru. Item

in Evangelio dicit, qui accipit discipulum in nomine discipuli, habebit me cedem discipuli;merces vero, ut inquit Paulus, est secundum debitum,non

609쪽

A sedis iuum gratiam; Item dicitur in Evangelio, Merces vestra copiosa est in

caelis. Paulus etiamdicit, bonum certamen certaui, fidei hconsummaui, intest sum reposita est mihi corona iustitiae, quam retribuet mihi dominus iustus iudex: Ecce eo quod certauit certamen bonum fideliter, dicit sibi r positam coronam iustitiae, foelicitatem scilicet aeternam, quam iustus Iudex mulinus, id est secundum Iustitia ipsi redditurus est,quod idem est,ac si di

ceret,ex merito fidelis certaminis. Quae enim dantur ex gratia non traduntur secundum iustitiam sententia Paul. Item in Psalmo,& secundum purit,tem manuu mearum rettibuet mihi,qlii a custodivi vias Domini. Item alioesiam psalmo inqui Semel loquutus est Deus, duo haec audiui, quia pote-B stas Dei est,& tua Domine misericordia,quia tu reddes unicuique iuxta opora sita. Ecce retributio datur operibus . Longὸ plures alios locos adducere possem,ex sacris literis, sed ne te adliciam taedio haec sint fatis. Tertius Lutta eranorum atticulus est de peccato originis . Inqui ut enim illi ex Luthera- ranis, qui melius sentiunt, quod peccatum originis,in quo omnes nascimur, est esse sine timore Dei sine lege ad malum procliues, adeo ut non pollimus bona opera neque quippiam boni facere; sed omnia quae facimus peccata

sunt, legemque tum Mosaicam tum etiam naturae esse nobis a Deo datam, ut per eam cognoscamus agritudinem nostra, ac propterea recurramus ad

gratiam Dei,qua,non operibus, sed fide cosequi possumus. Hςc Lutherani, hi inquam qui melius sentiunt Lutheranorum. Haec sentetia si paucis in ver-c bis corrigatur, & secundum rectum sensum intelligatur, non est repudiada, quod Vt rectius intelligatur, pauca quaedam praefabor. Peccatum originis nihil aliud est quam carentia Iustitiae, & gratiae Dei, quam optimus Deus d derat Adam eiusque natis, & prognatis omnibus, qui cum ex inobedientia

peccasset,lum sibi, tum etiam postetis ab eo nascituris maximum attulit detrimentum.Na & gratia Dei priuatus reus factus est ciernae mortis,ex amissa Iustitia illa,quam ex Dei liberalitate acceperat, ex qua vires omnes inferiores animi ad nutum rationi tarebant, corpusque immortale poterat ab anima sustentati; posteri vero eius ex gratiae priuatione vitae ternae compotes esse non poterant,ex priuatione vero iustitiς, tum corpus omnino inop

ti obnoxium Qttiti sint, tum etiam deprauatione in viribus animi, qui ad D vitia peccataque procliues,nec rationi obsequentes, animum semper ad deteriora trahunt,qui licet cogi non possit,infirmus tamen ac ςger ex carentia gratit facile in malum deducitur. Hunc igitur animi defectum, quem contraximus ex origine Adam,appellare soliti sunt Christiani peccatu non mortale,aut veniale ,ea namque peccata actus quidam sunt praui illius,cui imputari Elent;sed dixerunt peccatum originis,ldest,desectum animi eum quem descripsimus, qui nobis inest imputaturqiseo quod prognati sumus,ac veluti soboles quidam inhaeremus primo parenti, qui opere eo actuque inobedietiae peccauit. Haec breuis est descriptio peccati originis,cuius rei exempla in ciuili hac nostra societate euidetissima comperiri possim t. Donetur quis piam aduena vir non nostri ordinis, cui iure, & ex genere ius patrici j ordinis

610쪽

,68 CONFUTATIO ARTIC

non conuenit,liberalitate Senatus nostri Ciuitate hac veneta, de iure pati, Scio,haee donatio idque Ius,tum ad eum tum etiam ad prognatos eius perti net. Hic si postquam suetit hoc iure donatus, quippiam moliatur in Rempublicam ac donato iure priuetur,in exiliumque mutatur,certe detrimentu

hoc ad posteros es' perueniet,qui,etsi nihil in nos peccauerint ipsi,sed quod soboles sint radicis, ut dicam .imus, qui in nos peccauit. Haec satis sin pio descriptione peccati originis. Defectus hic animi, maxime vero deprauatio virium animae, eiusque ad malum procliuitas in sacris literis praecipue a Paulo Apostoloreccatum solet appellari iuxta illud in Epistola ad Romanos. Iam non ego facio illud,sed inhabitans in me peccatum; sicuti etiam hostiae quae pro peccatis offerri soli. Fiae sunt in lege Moysi,peccata appellatur in sacris lueris,ut apud Oseam propheta,Sacerdotes comedent peccata populi,id est, hostias oblatas pro pecca tis,oc Paulus Apostolus loquens de Christo;qui oblatus est pro peccatis p puli inquit, Deus fecit ipsum peccatum,id est hostiam pro peccatis obia m.

His,quae de peccato originis sentienda sunt,ex sacris literis,ut reor,non dissicile accom modari possunt ea,quae Lutherani dicunt. Nam si in his, quae de peccato originis dicunt censeant actum quempiam nostrum esse peccatum originis,falluntur, adhuc etiam falluntur,si post baptisma susceptum,quam- . uis sanati non simus,a deprauatione virium animae inferiorum , dc a proclia uitate ad malum, propterea nos adhuc esse obnoxios peccato originis, ac illius reos arbitrentur;Nam habita gratia per baptisma, seu lauacrum regene- Grationis,ut inquit Paulus, non amplius sumus peccato obnoxij, quod per Christum deletum est. Sed si volunt peccatum.appellaret poenam peccati, quae relicta est in inferiori parte animi verum dicent, ac iuxta Pauli senten- Iiam, ut supra dixi, qui etiam appellat corpus peccati, quod nobis summo studio ac diligenti opera mortificandum est. Quae vero addunt de operibus nostris,quod no quimus bona opera facere dc c. mox a nobis dicetur, cum de libero arbitrio agemus. Quartus Lutheranorum articulus est, delibero arbitrio, non vidi ego librum Lutheri, quem inscripsit, ut accepi, de seruo arbitrio. Verum quae ex nonnullis intellexi ac collegi ex opusculo Erasmi, qui Lutheri sententiam confutare conatur, ac tueri arbitrii libertatem, cum Liat herus ex nonnullis Hsacrae scripturae locis collegislet, nos sine diuina ope nihil posse boni agere, neque cogitare,neque velle, consipiceretque Pelagianos haereticos habitos, qui sine Dei ope putarunt propter arbitria libertatem nos posse bona opera faccre,in eam sententiam incidisse videtur, ut auferat a nobis arbitri j libertatem,adeo, ut si credimus Erasimo, & ego recte recolo, quae legi, de bona dc mala opera nostra redigat in Deum auctorem, dicatque Deum optimum, de sua bona in nobis praemio adficere,suaque mala in nobis ulcisci. Haec Lutheri positio adeo aduersatur rationi naturali,de sacris literis, ut nihil magis absonum inueniri possit. Quis etenim sanae mentis diceret Deum esse auctorem malorum nostrorum operum Z Malum namque quod est poena,a Deo

SEARCH

MENU NAVIGATION