장음표시 사용
61쪽
A citer glaue est, posterius omnino & simpliciter leve, terra scilicet & ignis.
Vetum quoniam natura, quantum fieri potuit, conata est etiam in diuersis di contrariis generibus referre unitatem; miroque artificio omnia ita inuicem colligauit, ut postremum superioris generis maxime propinquum sit supremo generis inferioris tui hac ratione uniuersa entia indiuisa inter se quodammodo essent,& unam speciem uniuersi facerent. Necesse ergo suit ad mundi unius constitutionem,ut haec duo extrema elementa, graue inqua simpliciter,& leue simpliciter medio quodam vincirentur. huiusmodi vero
medium unum tantum esse non potuit. Nam locus unius corporis medij, qui ei natura debetetur , nimirum medius esset inter centrum de circuns B retiam aeque inter ea extrema medius. Hoc ergo medium corpus absolute dici non posset,quod natura tenderet ad medium,neque natura recederet a medio: sed uterque horum motuum pari & aequa ratione ei corpori conueniret,& ab eodem negari posset. Nam cum natura moueretur ad locum
hunc medium aequo distantem interuallo ab illorum utroque,circiinserentia scilicet & centrinutique locus ille non magis pertineret ad mediti, quam ad circunferentiam attineret. Motus ergo huius corporis simplicis recti ad neutram speciem motus recti referri posset, ac propterea vere ac proprie motus rectus nequiret esse. Omnis nanque motus rectus vel est ad medium vel a medio: neque dici posset absolute aut graue aut leue. Quamobrem es ficitur, si recti motus naturam seruare voluerimus in quolibet simplici cor- C pore recto; ut unum tantum medium esse nequeat inter ignem & terram. Erunt ergo duo media, quorum utrunque graue est & leue: utrunque de amedio,& ad medium mouetur: absolute tamen alterum eorum leue est, x secundum quid graue: Item absolute mouetur a medio,& secundum quid ad medium tedit. Alterum vero absolute est graue,& secundum quid leue: Item absolut 3 mouetur ad medium, & secundum quid mouetur a medio: quod in uno tantum medio inter extrema dici non potest; ut modo ostendimus. Duo igitur necesse est elle media elementa; si natura definitioue motus simplicis recti est accommodanda mediis elementis. Quintum vero et mentum inter quatuor haec medium esse nequit eadem de causa,qua virum tantum tertium diximus esse non posse.Nam quinto huic medio motus re-D ctus nullus accommodari posset,iaeque absolute graue esset, neque absolute leve; si grauitas & leuit GH in eo essent pares. Plura vero quam quinque si quis fingere vellet: iam sensu ipso conuinceretur longe falli, de tota ut
aiunt j errare via. Quatuor igitur elementa hunc uniuersum componunt:
nis, Aer, Aqua, & Terra: ex quibus sigillatim nonnulla percurremus infra. Attamen primo huic volumini modum statuemus, si superius constitutis de motu grauium & leuium addiderimus id,quod Aristot.dicit in qua to libro de coelo: Terrae scilicet, quoniam omnino grauis est, nulli bi leuiutatem conuenire: Ignem vero,quoniam leuis est, nulli bi grauem esse: Aerivero & Aquae elementis mediis utrunque accommodari: nam alicubi graues sunt,alicubi leues. Aqua etenim in ignis loco & aeris, grauis est: in te
62쪽
rae,leuis Aer in terra,& aqua leuis, in igne grauis. Praeterea tum aqua, tum Eaer in propriis naturalibusq; locis alio quod amodo sunt & graues & leues:
magis tamen uterque grauis,quam leuis: quod quavis utrique cJueni at magis tame conuenit aquae, quam acri: sunt inqua graues & leues in locis propriis alia quada ratione,quam extra locos proprios. Nam extra proprios i cos tum aqua tum aer costituti violenter quiescunt, & ab eis recedere nitu-tur,ad naturales'; locos tendere. At in locis propriis eoru utrumque corporum secundum natura quiescit, indeque moueri non appetit. Verum si impellantur tam aqua quam aer in propriis constituti locis, suo nixu mouentur quoquoversus;in latus scilicet, sursumque & deorsum facilius tamen Mpronius deorsum feruntur, quam sursium. Ideo hac ratione in locis propriis Fα graues sunt & leues, magis tamen graues quam leues. Quod si etiam partem aquae seu terrae summoueris contingentem corpus aereum; aer facile in eum locum descendit: facilius adhuc & pronius descendit aqua, si terra su tracta fuerit. Contra si aer superior aquam pertingens recesserit sublatusque fuerit; dissicile magnaque vi aqua sursum euehitur. . Parem rationem credibile est, si ignis aere superior ipsumque lagens remoueretur, futuram in a ris ascesu; licet minore sortasse vi aer in locum ignis succederet, quam aqua in locum aeris . Sicuti econtra aqua procliuior est ad descendenaum quam aer. Huiusce rei Averrois praeclarissimus auctor duas causas adsert. Cum
mixta omnia generentur in mundi imo:ex elementis vero mixta constitu
tur; recte a natura factum esse in elementis,quae non sunt omnino leuia sed Galiquam grauitatem habent, ut proniora sint ad descendendum ad locum medium, quam ad recedendum ab eodem loco medio. Haec ratio sumitura causa ea,quae finis est Aliam praeterea addit, inquitque:humiditatem magis assinem esse grauitati quam leuitati. Res naque omnes fictas humidiores, pariter fieri grauiores. Cum ergo tum aer, tum aqua humidissima sint corpora; hinc esse quod proniora sunt ad grauitatis nixum, quam ad eum, qui est leuitatis. Plaeter hanc qua attulimus rationem,quod elementa quatuor sint, ignis scilicer,acr,aqua, & terra, Aristot. in primo Meteororum Mliam adducit sumptam ab analogia,& proportione,quae inter elementa esse debet quo ad materiam. Nam elementa contraria sunt: quamobrem si eorum quodpiam fuerit maius iusto, nimirum actione de vi sua corrumpet de Hdestruet elementa ipsi contraria: ideo eam oportet esse inter ea corpora Mnalogiam,vt aequa sit in omnibus materiae portio; quamuis rarioribus de floribusve dimensionibus, vel compacta in unum, vel expansa & resoluta, prout cuiusque eorum natura exigit. Quo fieri ut praeter aquam de terram
sensibus manifesta, id quod reliquum est spatium infra coelum uno tantum corpore plenum esse non possit ; sed duo sint oportet. Planius ac diffusius quisque haec legere poterit apud Aristot. in Meteor. Quamobrem nobis satis sit hanc postremam innuisse rationem. Quae vero de singulis elementis dicenda sunt,in sequens volumen disserantur.
63쪽
V M ita natura comparatum iit ac certissima ratio
'nobis persuadeat,unumquodque, quod ab aliquas causa in lucem prodit, quatum fieri potest pro nal turae suae captu referre imaginem ac speciem illius' causae,a qua estectum fuerit: mundusque hic uni- uersus esse 5: naturam quam habet,acceperit, sem' perque accipiat a primo reru principio; quod ma-
xime omnium unum esse est demostratum in pri-ὶ ma philosophia: idcirco maxime quoque unus est mundus. Quamus 'ue multa & innumera fere intra se contineat, ea tamen ita inuicem coluncta sunt,ac superioribus ea, quae B deinceps suntladeo cohaerent; ut quiuis, qui aciem mentis paulum intende rit , perspiciat, facileque deprehendat auctoris unitatem mira hac partium coniunctione luculentissime uniuersum pro sui natura referre, ac mirifice aemulari Ideo cum post corpus aethereum diuinu,& immortale primo loco collocatus sit ignis sui in priori libro ostendimus) maxime clementorum omnium, quatum mortalis natura imitari potuit immortalem propinquus cstio nis coelesti & aethereo corpori. Nam & naturali motu ignis ad coelum tendit tanquam ad proprium locum,naturaque sibi debitum; a quo praecipue foueatur & conseruetur. obtinet etiam qualitatem & virtutem degenerantem quidem ab aetheris qualitate, & diuino co tepore aethereo; et tamen propinquam; caliditatem. s summam,quam etiam calor ille aethereus C ac lumen coeleste generat,si fuerit paulo intensius. Caliditas haec ignea qualitatum omnium primarum maxime activa est: hac item mater rerum omnium natura utitur, ut praecipuo instrumento in generatione & co seruatione mixtorum omnium; eorum praecipue, quae animata fiunt,aliisque persectiora: de qua infra plurima dicenda supersunt,quae hoc in loco omittimus.
Ignis item purus hic & esemetaris, maximam inter res mortales omnes obtinet raritatem;& propterea minimum materiei habet;utpote qui praecipue accedat ad naturam sortia ac veluti absolutus sit a crassitie materiae: suapte iam natura,non aliunde lucet, lumenque naturale habet non aliunde mutuatum: quamuis non adeo magnum,ut aliis quoque rebus corporibusque
propinquis valeat lumen impartiri; si in propria naturalique raritate perstib
64쪽
terit. Verum cum primum fuerit adscitus ad materiam densiorem, quaei, Emen non sit omnino opaca,sed lumini perula,confestim lumen emittit. C, lore igitur & lumine ac raritate substantiae, proindeque paucitate materiae, formaeque praestantia,actionis quoque vi,ad generationem mixtorum omnium proculdubio ignis summopere aemulatur praestantiam coelestis comporis. Ideoque quemadmodum uniuersa haec elementorum siphqra se habet veluti Quaedam materiei massa & moles, quam corpus coeleste effligit &formiita caetera tria elementa, si igni comparentur,habent se tanquam in teria: ignis vero forma eorum est & figulus, qui ex illis mixta omnia essiciat. Veruna haec a nobis inserius aptiori loco distusius differentur , cum de mixtione elementorum verba faciemus. Praeterea ignis magnitudine sua, qua in Fimmensum diffunditur,imitatur corpora coelestia Nam cum elemeta proportionem hac inter se habeant,ut aequa sit materia omnium, eamque Pr portionem habeat elementum uniuersum ignis ad terrae clementum, quam
habet ad certam quandam glebam terrae ignis ille, qui ex ea generari potest; nimirum omnibus persipicuum est,uel ex minima ligni parte, quod te ra longe est rarius, tam magnam ignis copiam generari, ut si perdurare tota
ea vis ignis posset,simulque cospici, incredibilis quaedam moles distus aest evideretur; quc ex pusillo ligni stipite prodiisset. Hac ergo ratione perspicuuesse reor, spbaeram ignis eximiae magnitudinis esse. Praeterea ex astrolog rum rationibus qui metiuntur quantum luna a nobis distet,quq infima omnium syderum cit, facile cuiuis compertum erit sphaeram ignis maximam Gesse oportere . Amplius ex coeli motu & vertigine idem proculdubio persuaderi potest. Nam motus disgregatione calorem facit,ac nimium calefaciendo ignem:vt sensus testatur. Cum ipitur coeli vertigo fere pertingat etiaad uniuersum aerem, qui est supra altis limos montes constitutus; nulli utique dubium esse debet, quin maxima pars illius totius corporis circumacti motu rapidissimo disgregata accendatur, & ignis sat,seu in natura ignis co- seruetur. Elementum ergo ignis longe superat magnitudine alia elementa omnia: ideoque hac quoque ratione naturam coelestis corporis imitatur. Ad haec ignis elementum particeps quodammodo est motus circularis,qui proprius coelorum est. De quo paulo latius est a nobis differendum. Sph
ra ignis uniuersa circumagitur,motuque in circulum semper vertitimhuius motus tamen causa non cst a natura,sormave huius elemeti: neque hic motus vere circularis est & simplex,ut aliquibus videri potest. Nam unius co poris simplicis unus tantum motus simplex naturalis est: ignis corpus esse simplex constat, naturaque serri a medio sursum verius: non ergo potest
motu circulari moueri secudum natu iam:neque citam motu circulari simplici potest violenter moueri. Nam motus violentus est naturali contrarius, motui autem circulari nullus motus simplex contrarius esse potest. Uni e cnim unum tantum cotrarium est: at motui naturali,qui est a medio sursum versus, quem diximus natura conuenire igni, contrarius est motus simplex
rectus, qui est ad medium. Motus igitur circularis simplex neque secudum
65쪽
ram neque contra natura igni altersve corpori simplici attribui potest, priterquam corpori coelesti: cuius naturalis est motus. Igitur motus,quo circu- agitur elementum ignis,non est motus simplex, neque proprio nomine a
que appellatione circularis appellari potest: sed vertiginis motus est quidare circularis seu circumactionis, compositus ex pulsu & tractu : quo si ut eo motu tota ignis siphaera non moueatur uniformi, eademque velocitate& passu; sed quaedam ignei elementi partes velocius,non nullae lentius vertiginem illam consequantur: aliae inuice impingantur & conglobentur; contra aliae dissoluantur. Quamuis autem minime concedamus motum hunc non simplicem, quo ignis circumagitur, esse naturalem igni; quia corpus 1, simplex natura motu simplici mouetur, non autem motu composito: non tamen motus is violentus est. Nihil etenim violentum potest perpetuo perseuerare: perpetua tamen vertigine elementum ignis circumagitur: erit igitur motus hic igni neque contra naturam eius, neque secundum naturam;
sed ut ita dicam est praeter naturam,necnon etiam praeter violentiam . Causa vero efficiens huiusce motus, nulli dubium quin sit corpus coeleste circulariter motum. Quo pacto autem coelum mouere queat ignis sphaeram, cum simplicissimo circulari motu moveatur, neque unquam magis Vergat in quampiam partem, quam in aliam : itemque habeat s uperficiem concauam laeuissimam; in qua nulla est ruga; nihil est quod emineat, aut intro
recedat; dubitare aliquis merito posset. Uerum si recte attendamus ea, C quae loco naturali conueniunt, non dissicile erit nobis hanc quaestionem dissoluere. Locus naturalis cum contineat locatum, se habet ad corpus contentum, ut forma ad materiam, seu ut totum ad partem. Mirum ergo nulli esse debet, si nulla vi ex connexione tamen , quae est inter ignem & coeli concauum, locum inquam naturalem ignis: coelum in gyrum moueat igneum corpus sibi proximum. Ab extrinseco igitur principio est hic motus, a coelo inquam : quod secum ducit ignem coniunctum . Possemus huic non aegre addere aliam causam, qualitatem scilicet coelestem illam, qua omnia elementa fouentur, & mixta corpora genera tutaquae cum e coelo fluat continenter, ab eoque conseruetur; ut in lumine conspicinam: nimirum incredibile nequaquam est,si circumacto coelo, ac
D propter circumacta qualitate hac,ab ea ignis moueatur in gyrum . Nam in motu tique aquei elementi & maris oceant,ut infra docebimus; nulla alia causa afferri potest, praeter huiusmodi qualitatem: cuius vi omnia elementa imitantur motum coeli circularem, praeter naturam tamen cuiusque eorum, nec minus praeter violentiam ullana . terram excipio, &ἀam elementorum portionem, quae continetur intra terret recessus. Nam terra,tum quoniam gerit vicem centri, quod in motu sphaerae est immobile; tum etiam suo pondere de constipatione, motui cuius inepta est, si in proprio naturalique loco constiterit . sola ergo non adficitur terra coelorum motu; cum illiis, quae intra eius recessus continentur, de intercipiuntur, ab eius partibus
eminentissimis, summis scilicet montibus. Motu hoc circulari disserini de
66쪽
inaequali siphqra ignis circumacta necesse est interdum partes eius cogi obari & constipamquod cum accidit,confestim splendore emittunt & illustres nfiunt, quod prius pro summa ignei corporis raritate facere non poterant;
sicque imitantur speciem stammae. Uerum cum corpus igneum natura te
dat in suam raritatem, calorque costipatus resoluat & rarefaciat; rursus disi soluutur paries illae,& flammae species evanescit. Quinetiam motus & vem tigo coeli,cuius vi constipatae sunt, eas deinii eadem vi dissoluit & rarefacit: accidit interdum tame ut exhalatio sicca a terra resoluta,cum ad regionem ignis ascenderit, sphaerae motu inflammetur; ignisque ab eius extremo ad Mnem usque breui percurrat hocque modo sunt stellae currctes. Exprimitur etiam quandoque ex constipatione superioris aeris,seu vaporis frigidi exha slatio ea arida terram versus, quae motu accesi speciem stellet cadentis nobis refert. Verum cum in sphaera ignis facta suerit ea constipatio partium ut o ratio redeat unde digressa est quς tam magna multaque sit,ut no facile dis soluatur. exhalatioque item a terra resoluta sementu illi prςstet: tunc fit cometa caeteraque illius generis.Cometae duς sunt species. Altera eorum quae consistunt in parte huius elemeti ignei, de quo agimus,inferiori. hi cometae per se apparent nulli errantium fixariumve stellarum coniuncti,ac quamuis
circulari motu moveantur deficiunt tamen a motu coeli, semperque retrocedere videntur. Imo obseruaui ego proximis annis huius generis cometa, qui quovis vesperi videbatur magis accellisse ad polum septetrionem versus. Cuius rei causa in proptu est ut reor ego . Nam verisimile est cum ignis sphcta circumagatur a coeli vertigine, difformi tamen motu, inferiore eius Upartem tardius moueri quam superiore. Neque etiam mirii est, si a vertigiune maxima aequinoctialis circuli, coelique medij propellantur eius partes
septentrionem versus,ubi vertigo est minor. Altera aute cometarum species
fit. si costipatio partium ignis illa,qua diximus, facta fuerit in superiori parte elementi ignei,ccelὁque propinquiori, ubi comode lumen cuiuspia stellet
fixae erratssue in ea veluti in speculo; quod figuram quidem non reserat,sed solum lumen reflectatur: qua flexione luminis radius in seipsum redeat,ac visibit is fiat. tunc etenim videtur stellae erranti seu mobili addita cauda,sive crinis adiumstus: quomodo sunt cometae alterius ordinis; consequiturque cometa motum stellae, aut adeo parum deficit,ut sensu, nisi post certum te- Aporis spatium deprehendi non queat. Huiusce rei ratio illa est,quonia comstipata ea pars ignea sita est in suprema regione ignei clementi. quae coelo
propinqua omnes alias cognatas partes caeritate superat. Potest attamen interdum acridere,ut priori destituta & resoluta, alia pars stella versius constipetur sicque nobis eandem speciem reserat: quamuis alia,non autem e
dem vere existat. Eiusdem modi existimauit Aristot. esse viam lacteam: sed quoniam eius viae species perpetua est, & immutabilis, posteriores Peripatetici complures eo in loco praeceptorem minime sequuti sunt. Mirum namque & incredibile visum est eis consistentiam corporis ignei in via illa semper eodem modo perseuelare, neque in parte ulla unquam immutari.
67쪽
A Ideo hi omnes in eam sententiam deducti sunt, ut putarent viam lacteam accides quoddam esse corporis aetherei ob multitudinem innumeram stela larum ibidem existentium; quae adeo sunt minuta , Ut earum corpora a nobis sigillatim perspici nequeant: simul tamen conspiciantur confuse omnia earum lumina,quae nobis reserunt candorem illum. fortasse etiam deliores ibi partes sunt coeli, in quibus lumen earum stellarum refractum fulgeat,ut in lunam a sole deductum lumen. Praeterea ipsae quoque coeli partes densiores,suapte natura splendidiores sunt,ideoque non tantum fulgent alieno lumine,verum etiam per se splendent. Sed de his satis,ne egrediamur institutum a nobis opus de elementis. His quae hactenus diximus de ignis ele-B mento si hoc unum additum fuerit, satis hoc loco dictum fuisse de igne,ut elementum est uniuersium constitues, videri poterit. Simplex scilicet & purum huius elementi corpus inueniri tatum iuxta orbes aethereos. Nam Qua parte aerem attingit, in dubium verti non debet, quin ignis impurii sit. sicuti etiam caetera Omnia elementa apud nos impura sunt, ut infra dicemus : nisi fortasse ea pars terrae sit pura, quae ii ixta centrum sita in se compacta vim actionemque aliorum clementortam non admittit. Esn- caci ratione cuiuis facile hoc persuaderi potest. Nam cum elementa vicissim aduersa & contraria sint, naturaque contrariu omne agat in rem co-tratiam , quae non magis ab eo distat, quam ut eo vis eius possit pertingere: utique aer, qui maxime humidus est, proculdubio sui humiditate afficiet C proximum ignem; qui propterea grauior factus ad frigidiorem locum deicendens magis ac magis gra uestes cum grauioribus acris partibus cum vapore mixtis in centrum hoc delatus mixtarum rerum generationem facit. Is namque, qui apud nos est ignis,omnis impurus existit,alienaeque materiqimmix tus, siue fumus accesius flammam effecerit, aut carbo huius nodique alia incensa fuerint. Sed inserius longe plura de his. Hoc ergo clementum igneum impurum est qua pertinet ad aeremi contra vero qua corpus coeleste attingit,verisimile est purum simplexque esse.Nam ibi nihil contrarium est igni quod ipsum asscere queat: imo in loco naturali est cius,& eo, qui
maxime aptus sit Quere igneu corpus,tum lumine & qualitate a se dimissa, tepore inquam aethereo, tum motu celerrimo & vertigine rapidissima. D Quod si quaeris, an partes illae ignis purae perpetuo immortales perseuerct: aut si mortales sint, quonam pacto corrumpantur, cum nullum ibi contrarium existat, a quo corrumpi queant. Respondemus,quod vertigo illa, qua circunducitur ignis, difformis est:ac propterea partes ignis fluctuat,ex quo fiat ut 'deorsum pellantur partes ignis illae etiam, quae corpus aethe-Ieum contingunt, quae tandem truduntur acrem versus: a quo affectiae descendant, deorsumque ad terram ferantur: sicque corrumpantur Z ii tereant . Haec de ignis elemento, prout uniuersum constituit, satis sint diccta. Post corpus igneum aeris elementum nobis occurrit: quod supra diximus non omnino leue esse, sed secundum quid gratae. Nam aer in Lgnis sphaera descendi ita in proprio etiam naturalique loco si impellatur, C
68쪽
ronius deorsum sertur, quam sursum. Elementum hoc aetis postum Eitumque est inter ignem, aquam, de terram, nulla sui parte ivt reor ego simplex & purum, sed vel aliena qualitate affectum, vel alienis corporibus immixtum. Regio namque ea acris, quae t ni proxima est,ab igne semper assicitur, vicissimque ignem ascit, ut supra diximus; quamobrem si cior est iusto. itemque a coeli vertigine disgregata, etiam sortasse iusto estrarior. At pars ea aeris,quae terram & aquam contingit, a frigidissimis elementis praeter naturam ascitur eximia frigiditate, adeo ut fici dissima esse sentiatur: ubi radij solis incipiunt in immensum diffundi, nec sic in unum
coguntur, ut calorem essiciant. Praeterea cum syderum omnium solisque radij cogantur de coeant in centro reflectanturque a terrae spissitudine, mi- Frifice asciunt aerem. Item cum vi radiorum dc teporis coelestis, tum exters perpetuo resoluatur exhalatio qu dam arida, tum ex aqua ic terrae
locis vliginosis de palustribus aqueus vapor, qui fere est aqua, vicissimque
mixta haec in aerem diffundantur; proculdubio continenter & ex omni parte aliena haec corpora immixta sunt aeri. Quamobrem reor ego his r tionibus fatis effcaciter ostensum esse uniuersum impurum eme, ac se lata nullam eius partem luperes e, quae non sit alienis corporibus immixta, aut aliena qualitate affecta. Idem sensus testatur: nam de ea quae in aere apparent, ut itis, area,Virga ; dc ea, quae descendunt in terras, grandines inquam, pruinae, pluviae, rores,Ventorum quoque impetus, nubes, tonitrua,fulmina,currentes stelle sereno coelo, certissima argumenta sunt ma- Ggnae alienorum corporum copiae acri immixtorum. simplicem vero aerem
si ratione de mente dispiciamus quandoquidem sensibus simplex offerri non potestὶ corpus quoddam calidum erit, praecipueque humidum, igne
densius, sed longe rarius aqua de etiam vapore aqueo: quod neque ita es sicax est in agendo,sicut ignis . humiditate etenim calor obtunditur: neque ita obuiuri rassoni, ut ignis vi pote quod magis contumax de materia, de crassius sit quam ignis. Hoc e duobus mediis elementis prius est; quo ignis aquae dc terrae coniungitur. Nam calidum est , ac propterea igni
cognatum: item humidum est, ac ideo cum aqua conuenit: necnon cum terra etiam quandam habet assinitatem, quamuis terra arida sit, de aer
humidus; quoniam humiditas magis est assinis frigiditati, quam calori, Hquem hebetat: qua de re ob humiditatem aer quodammodo conuenit cum terra, quae est frigida. Huiusice corporis accistentia, quae quotidie s re sese nobis offerunt, paucis perstringemus. Horum quaedam visuntur tantum de apparent, nulli vero in aere constant. Nonnulla arem vere in aere consistunt, ac in eo essiciuntur. Prioris generis sunt Iris, area, soles gemini, ac terni interdum, virgaeque. Omnium horum unaquaedam genere est causa, reflexio inquam radiorum solis ac interdum Iunae, itemque aliorum syderum insigniorum , rarius tamen. Nam cum circa lunam ac nonnunquam circa solem; quamuis id raro de sole contingat; constiterit caliginosus aer exhalationi vapotique immixtus, adeoque ex munutis
69쪽
A nutis corporibus compactus, ut eorum singula essiciantur veluti specula; quae colorem tantum syderis referant, circa quod sunt; figuram vero nequeant referre ob exiguitatem et tunc circa id sydus area conspicitur: cuius figurae ratio in Meteoris ab Aristotele ex propositionibus mathematicis est explicata. Quod si quando ita fuerit compactus aer exhalatiove , ut interius valde opaca sit, exterius vero diaphana & tau is , adeoque smul coacta , ut non plura specula emciantur , sed unum tantum : nimirum speculum illud & colorem & figuram syderis refert . a
propter inspiciuntur quandoque plures soles, gemini inquam, teriasue: quod penumero habitum fuisse in prodigiis historici reserunt. Nubes B vero plena rore tost imbrem plerunque soli obiecta irim facit in semicirculi speciem, si gurae ratio ex geometricis propositionibus sese ostenditur, ut ab Aristotele in Meteoris. Virgae sunt veluti impersectae Irides. Haec, atque huius generis, si qua alia sunt, speciem tantum quandam oculis obiiciunt: nulli bi tamen consistunt. Ea vero , quae praeterquam. quod nobis apparent, constant etiam in superiori quidem acris parte, sunt stella currentes : quae tunc fiunt, cum exhalatio siccavstioni apta eoi eruenit, de a vertigine incenditur. interdum quoque hae currentes stelae fiunt in parte acris inferiore; cum exhalatio arida incluse vapori frigido in inferiorem locum exprimitur, ob id quod vapor in superiori sui
parte constringitur, sicque infra se exprimit exhalationem quam conti-C net. expressa haec, si vehementiori motu feratur , ignem concipit, stet laeque cadentis speciem resert. At nubes dense valdeque opaca posita secus lucidiorem nubem lumini perviam , imaginem quandam nobis refert hiatus & specus. Nam ut ostendunt perspectivi, quanto quaeque res longius sita est, tanto magis nigricat & ad opacitatem tendit. Etenim, cum visus deficere incipit, cuiusque rei color videtur vergere ad opacitatem& tenebras. Quo fit ut vicistim contra rein commeare vi sius ac ima ginatio iudicet: ut scilicet res, quarum species nigrior sit, longius sitae sint , interiusque recedant. Quod pictores imitati ludificant oculos sp istantium, hoc in picturis artificio utentes, a perspectivis mutuato. Hi
tus ergo ac foueae, quamuis non sunt in aere, ut visius esse putat: esse t D men videntur, propter eam quam diximus causem. constat lainen in ae- re nubes illa opaca, quae speciem hiatus refert. Itaque stellae currentes &hiatus hi, quamuis consistant in acre , attamen maxime cognata sunt his, quae supra diximus apparere tantum, & non consistere: quoniam non secundum eam speciem consistunt, quam referunt. Ea vero quae vere consistunt in aere, neque oculos deludunt, sunt nubes , pluviae, grandines, rores, nix , pruina, fulmina, ventorum impetus, nonnullaque alia huiusce generis . horum omnium cauta est exhalatio duplex : altera scca, altera humida. prior e terra, posterior ab aqua , aquessique locis resoluitur vi solis & θderum . quae quamuis semper mixtae inuicem sint;
70쪽
nihilominus absolute trahuntur ad genus illud, quod in eis Magis fuerat , Ebundans. Vapor cum in superiorem aeris partem peruenerit, interdii destitutus ab eo calore,a quo sursum tractus, dc vi fuerat rarefactus, iteru sensini concrescit descenditque minutissimis guttulis coactus in rorem. Interdum vero ab aeris stigiditate cogitur primo in nube,deinde in aquam; coactssque inuicem minimis guttulis iam maiores factς deferuntur interram, pluviamque essiciunt. Quod si fuerit adeo magna frigiditas in unum coacta ex calor ceris circunsiliente; ut antequam aqua deorsium cadat, in glacie concrescat;grandines fiunt. Sin vero ex nimia acris seisiditate non in unum coacta locum tantum, sed ubique peracrem sparsia, siccitateque frigori adiuncta vapor antequam cogatur in aquam, inlpissetur & concrescat; fiunt nives & Fpruinae: quae inter se eam habent proportionem,quam rores ad pluuias: ut scilicet pruina rori nix pluuiae respondeat. In aere nςc solent effici a vapore, qui semper vi solis & tyderu a terra aquaque resoluitur: rursusque immutatus in ea quae dicta sun desertur in terram & aquam . Quam vaporis ci
cultionem Homerus si Aristoteli credimus) expressi fluuio illo Oceano,
quem posuit terram circunfluere. Exhalatio vero sicca e terra resoluta cum
occurrerit vaporibus exhalationibusque frigefactis,quς deorsum ad terram sensim semper serutur;eis immixta, cum neque ab illis )eprimi queat deo sum, neq; attollere sursum versius eas possi,vi percita ex insito sibi cottario
nixu in transuersum fertur. Inde euenit,ut maximus fiat ventorum impetus: cum magna extiterit in aere exhalationis vaporumque, quos diximus, co- Gpia. At lenes aurae excitantur,cum minor huiusce generis reru vis coriaque
in aere fuerit. Item si nubibus vapori biisque inclusa fuerit exhalatio narc arida, & vi coactis superne nubibus detrusa fuerit terram versus, Ecnephiae fiunt, venti inqua flantes e nubibus, & procellae. Sin autem no satis in unum coacta, sed dispersa per nubes eruperit ; accenditur, atque efficit fulgura detonitrua. At in unum constipata,vaporique stigido implicita, magnaque vi
explosa fit fulmen: cuius non unum tantum genus est,ut in Meteoris ostensim est Nobis haec recensuisse siusficiat in enumeratione accidentium aeris; quatenus elementum quoddam est uniuersium constituens. insa vero cum de mixtione elementorum disseremus,longe subtilius inuestigabimus causas accidetium horum omnium. Sequitur aere aqua: de qua paucis ea quo- Hque dicenda sunt a nobis,quae faciunt ad hanc tractationem. Aquae elementum infra aerem positum centrum versus licet nonnulla habeat leuitatem,
quia terrae superstat; absolute tamen est grauis; ea prope ratione,qua supra diximus aerem absolute leuem esse: sed ut reor ego, etiam magis aqua grauis est, quam aer leuis: quoniam aer in propria sphaera grauitatem illam habet, de qua supra meminimus; ex qua nonnihil demitur de eius leuitate. Aqua vero maiorem habet in propria sphaera eam grauitatem quam aer: quae sicuti officit leuitati aeris, ita videtur addere ad grauitatem aquae. Quamobrem iure unusquisque pronunciare potest, aquam cssem gis grauem, quam aer sit leuis. Item aqua natura frigidissima est , de