장음표시 사용
71쪽
maxime humida.Versi ratio cuiuis facile persuadet nulli bi inueniri aqua pura; sicuti neque pere puru.Nam ab aere semper aqua assicitur;magis a & adhuc magis a terra cui implicata est,& veluti in globii compacta. Exhalationes item vi sydem c terra resolutae,aquq immiscentur:ad hec pluvie, veti rores,liiiiusmodiq; generis caetera, quς ab aere in mare decidunt, proculdubio aqua inficiunt,ac ut ita dical impurant. His ego ducor, ut rear aqua puram nulli bi locorii esse rationi sensus cosonat. Etenim aqua omne 1 apore quodam affecta esse gustu deprehedimus,at sapor omnis ad mixtione quadi terurestris partis cum humido aqueo essicitur,ut infra docebimus.Maria omnia salsa esse quis ambigati Lacus quide,itemque fontes &salsi& amari e terra scatet Nonnulli sapore aluminis, alij bituminis reserunt. Dulces quoque aquae,quamuis intensiore saporem non habent ullum; occultum tamen ipsarquoque proculdubio sapore gratumque habet. Ex his facile sibi quisq: per
suadere potest, aquam omne impuram esse; ac nusquam locoru fortasse aquam puram inueniri. nisi sorte quispiam velit minimas quasdam aquae purae particulas, ac per se insensibiles immixtas esse mari, lacubus ac fluminibus: cui neque pertinaciter repugnare volumus,neque leuiter assentiri. Sint aut esse possint: dummodo minimae sint & insensibiles existant. Aquae elementum verum, ciusque locum proprium Plato voluit tartarum esse intra viscera terrae situm; a quo veluti aquarum omnium fonte & maria, de lacus,
fontesque veluti per fistulas quasdam erumpant. AEgypti j Chaldaeique sorsitan idem sensere,adeo ut nonnulli Mosi etiam hanc sententiam ab scribat; cum in Genesi diluuium factum temporibus Noe describens, mentionem facit de magna aby sto. Contra Aristoteles sensit maria esse aqueum elemetum ibidemque cxistere aque locum natura debitum .sentiumque origines& fluminum in aliam causam refert: cui ratio & sensus magis adstipulatur. Nam si locus aquae naturalis esset tartarus intra viscera terrae locus, seu potius iuxta centrum litus: nimirum secundum naturam aqua esset grauior terra; quoniam locus aquae naturalis est infra terram iuxta centrum situs. Non tamen dissi tendum est intra terram hanc,quam colimus,esse maximas specus aqua & aere plenas: cuius rei certissimum argumentia sunt terrae motus , qui quandoque totas prouincias simul cum altissimis montibus quatiunt: unde& terras subsidere, ac mergi insulas, alias emergere & nasci emari visum sit. Quemadmodum igitur negamus tartarum illum Platonis; sic cocedimus intra terram esse aquarum copiam magnam in spectibus ingentibus contentam: sub quibus deinde terra in se stipata ad cetruna usque:
in quo natura terra quiescit. Praeterea terrae,quam incolimus, magna aquae
copia est immixta: ex qua fit ut terra plantis omnibus & animalibus quibuscunque pabulum, nutrimentumque praebeat. Si etiam terram sod rio , nisi solum admodum sit aridum ac sterile; continuo in foveam, quam feceris, confluent aquae, quae prius terrae immixtae quiescebat, deinde in in feriorem locum defluunt. Quinimo nonnullis in locis quantamcunque aquae copiam c puteo, quem foderis, exhaurias, confestim tantumdem
72쪽
e terra circunquens aquae copiam resarcit. Necnon acri terrae proximo in spna vis aquae est immixta: utpote qui plenus cst vaporibus. Vapor aute nihil aliud est, quam aquae disgregatio, seu potius aqua rarefacta. Quapropter,ut supra adnotauimus, Homerus cecinit fluuium quendam Oceanum uniuersam terram circussuere haec aquae copia terrae, aerique immixta duucis est in morem fluminum,non salsa. Ideo Philo vir doctissimus in libello, quem composuit de factione mundi, inquit Mosen in Genes, cum ait, in medio paradisi esse sontem,ex quo emanant flumina, quae irrigant uniuersam faciem terrae nihil aliud innuisse, praeterquam hanc dulcium aquarum copiam;quae & alia est a mari salso; quod deus a terra disiunxerat; & terrae uniuersa est immixta,& e sontibus defluens influmina irrigat uniuersam fa- p
ciem terrae, ac terram efficit aptam mixtioni,ac propterea generationi mixtorum omnium valde commodam, & serendo pabulo animalium plant rumque idoneam. Marium omnium Oceanus,qui extra columnas Herculeas diffunditur, terramque ambit, longe maximus est. Post eum est mare Mediterraneum intra terras receptum; quod per fretum Herculeum cum Oceano coniungitur. Horum utrumque magnos efficit sinus: qua terra rocedens curuatur, & mari aditum praestat. Caspium unum mare videtur, de omni ex parte terra circuncludi. Non ulli tamen probatissmi auctores geographi hoc quoque mare sinum quedam secere Oceani: quod etiam Arist.
in opusculo de mundo ad Alexandrum sentire videtur: in Meteoris tamen secus dicit.Horum marium nomina situs,magnitudines,c teraque eius ge- Grieris scrutari potius pertinet ad Cosmographiam,seu Chorographia;quam ad hoc a nobis institutum opus de elementis. Sic de fluminibus ac de lacubus tractatio alterius operis est. Illud tantum huic nostro negotio videtur reliquum effervi pauca quςdam perstringamus de motibus,qui in mari esse deprehenduntur. Nam flumina quis nestiat e superiori loco secundum naturam de quere in inseriorem 3 In mari Oceano, quod extra columnas Hemculeas late est susum,ambitque uniuersiam terram continentem,duo visuntur motus: quorum alter non est admodum conspicuus,proculdubio tamedignoscitur in eo mari esse. Aqua in Oceano mouetur continenti ac perpetuo lapsu ab oriente in occidens. Motum hunc nautae, qui Oceanum nauigant, certissime deprehendunt. Nam si soluerint a Nerito Hispaniς promo- Fitorio, & vela fecerint Britanniam versus ad orientem solem, longe tardius procedunt, quam si ex Britannia nauigauerint in Hispaniam ad occidetem solem : quod afferiunt accidere ob aquarum cursum ad occasium solis. illi quoque qui ab Hispania nauigant ad eas insulas, terramque continentem: quas nostris temporibus Columbus Genuensis inuenit ad occidentem solem, vigintiquatuor diebus circiter iter perficiunt: quod si inde reuerti in
Hispaniam velint, ob aquarum nixum in contrariam partem, tribus locis mensibus, quatuorve vix perficiunt institutum iter. Idem animaduertunt quotannis Lusitani;qui circunsse stentes Africae oram; promontoriumque
cui Bonae spei nomen indiderunt; tendunt in Indiam ad orientem solem. De
73쪽
A De his audiui ego, cum essem in Hi ania,ac legatione fungerer apud Carolum quintum Caesarem, ni secundos ventos vehementius spirantes habeat, superare se non posse promontorium illud, ac recta in Indiam tendere, ob maris motum occasum versus. Vnus hic est Oceani motus. Alter quotidianus artius, quo sex horis mare mirifice extollitur & diffunditur: rursus sex horis retrocedit & deprimitur. Hic aestus adeo magnus est in Oceano, ut qui ipsi non inspexerint,aegre credant aliis narrantibus. Vidi ego in Belgica,
quae nunc Flandria nuncupatur, sumina crescente maris aestu retroquere;
eorumque resuxum percipi in locis etiam a mari valde distantibus. In Britannia vidi Tamisim fluuium ingentem Londini, quod a mari distat quin-B quaginta sere millibus passuum, sursum ad fontes refluere cursu praecipiti,
sexque horarum spatio intumescere tribus pene passibus: ta magnus est impetus aestuantis maris,quod actum dc pulsium vi aestus ad terras dispunditur. In mari Oceano duo hi deprehenduntur aquae motus. In mari mediterra neo item duo visuntur motus. Nam & aestus conspicitur immutati singulis quibusque sex horis,quod nos quotidie Venetiis conspicimus multisque aliis in locis maris accolae idem experiuntur. Verum in nocinari Mediterra neo hic aestus exiguus est,si Oceani aestui conferatur Ita tamen certus est sicut ille. Attamen non ubique locorum deprehenditur hic aestus in pelago Mediterraneo. Nam Tyrrheni maris accolae Ligures, Galli,qui Prouinciam, Narbonensem v e Galliam incolunt oram Hispaniae quae hoc mari alluitur, C nullum Prorsus sentiunt aestum. Id ego,cum est em Barchinonae, diligentissime quaesiui ab incolis: necnon cum iter facerem per Narbonensem Gallia, diligenter percolatus sium Gallos maris accolas; qui omnes constantissime asserebant illis in locis nullum percipi maris aestum. Praeter hunc aestum in mari Mediterraneo alium motum obseruamus. Nam in sinu hoc nostro. Adriatico siquis legerit oram Dalmatiae, Histriae, Illyridisque totius, sentiet mariS motum perpetuum esse Versius occidentem solem : ac deinde in intimo hoc recessii ubi Venetiae sunt silae, flecti ad meridiem versus Flamminia indeque secti Apuliam versus ad orientem solem. Is maris motus iuxta littora a solertibus nautis ubique sere deprehenditur in mari hoc mediterraneo: quo videri potest mare hoc veluti in gyrum moueri.Nam ab HellespoD to occidentem versus flectitur, ac perpetuo eius cursus tenore circuit uniuersam oram continentis ad columnas usque Herculeas: inde vero per oras
Africe, Egypti, Syriae flectitur ad solis ortum. Horum motuum eas causas adseremus, uae nobis videbuntur magis verisimiles esse:vno in loco fatebi. mur ingenue,nullam ad hanc diem causiam verisimilem deprehendi a nobis potuisse: ideo persipicaciores excitabimus:nobis dubitasse satis erit. Eius motus,qui in Oceano conspicitur perpetuus esse ad occidentem solem, nullam aliam esse posse causam existimamus praeter motum diurnum coelorum; cuius vi sphaerae etiam ignis aerisque bona pars circunducitur. Fieri etenim nopotest ut naturaliter aqua hoc motu moveatur. Nam unius corporis simplicis unus tantum est motus simplex secundum naturam. Motus hic ergo a
74쪽
motore extrinseco est.Nullum tamen conspicimus corpus quod aquam co ptingat & vi circunducat. Illud ergo restat ut moueatur Oceanus hoc motu vi qualitatis in eum defluentis ab extrinseco quopiam corpore: Hanc auteverisimile est nullam aliam esse posse, praeter coelestem illam qualitatem dcifluentem in omnia elementa: de qua statim in exordio huius opusculi fecimus mentionem; quae in modum luminis dependet conseruaturque a coelo. Ideoque circunuoluto coelesti corpore,ipsia quoque ut ita dicam circunuoluitur; secumque ignis sphaeram, aerisque magnam partem & oceanum circunducit. Quamuis etiam,vt supra dixi, ignis cotinuusque illi aer,quoniam coelum contingilia coelo queat ipso moueri dc circumuolui: haec ut reor causa est motus illius perpetui maris Oceani occidentem versus. Ean- Fdem puto causam esse eius motus, qui in mari Mediterraneo deprehenditur iuxta terrarum oras, quas alluit, quo ut paulo ante diximus versius fretu Gaditanum per littora Europae mouetur, rursusque redit versius orientem solem per oras Africae atque Asiae. Nam quoniam conclusum inter has te ras pelagus perpetuo tenore moueri non potest ab oriente in occasum, obstant etenim littora continentis:ea ratione,qua potest,imitatur motum circularet Ideoque in gyrum voluitur, mostra littora uniuersa lustrat. Alter motus reliquus est,quem maris aestum nucupamus,quemque in nostra hac patria quotidie experimur: in Oceano vero mari est maximus. Hunc maris motum,ut ex aestus nomine atque etymologia antiquiores sensisse credibile est, nihil aliud esse, praeterquam rarefactionem quandam & tumefactio- Gnem maris, ausim asserere. ob eam causam crescente aestu mare undique tetram petit,& circunquaque supra littus effunditur : rursus decrescente aestu intra se cogitur, & undique a terra receditiquod fit condensatione quadam.
hoc ita se habere sensu fere percipi facile potest. Etenim nullus, quamuis fingere vellet,proferre posset unde tam repente adeo magna aquae aduentitiae copia erumperet in mare, ex qua mare tumesceret:aut rursum, quonam szreciperet decrescente aestu, cum mare se contrahit. Hoc ergo constituto, instum scilicet maris nihil aliud esse, nisi tumefactionem quandam,vicissimque constipationem aquei elementi; restat ut inuestigemus a quonam fiat vicissim huiusmodi rarefactio & condensatio. Nullus sanae mentis in dubiuVertere potest, quin rarefactio tumefactioq; omnis fiat vi caloris; quo des Hciente cesset; vicissimque efficiatur constipatio vi frigiditatis seu inlit , seu aduentiti . Id nobis quotidie intueri licet in alieno feruenti ad ignem, rumsiisque residente imminuto ablatove igne. Igitur vi cuiusdam caloris fiunt
maris ςstus. Atqui experimento euidenter comprehendimus vim hanc caloris, qua mare tumescit, pendere a luna :cuius tepor prςcipue videtur humori accommodatus esse,& cuiuscunque rei humorem afficere. Si ergo coelum diuiserimus in quatuor partes ςquales,duobus maximis circulis, meri diano scilicet,& horizonte recto; qui a polis secet meridianum ad angulos rectos sphcrates :in quinoctiali autem Circulo secet horizontem obliquucuiusuis regionis, nam ςstus maris non fiunt ubique lecorum eodem temporis
75쪽
A poris momento, sed pro modo meridiani circuli & illius recti horizontis,
equo meminimus,cuiusque regionis. ita igitur secto coelo,cum luna a pu-cto horizontis recti, quem constituimus, ad meridianii mouetur supra horizontem;tumescit aqua & diffunditur. Cum autem a meridiano tendit ad alteram aduersamque tartem horiZontis recti ad occasum, refluit mare, aquaque decrescit. Rurius cum ab eo hori Zontis recti pucto, quod est in occasu,mouetur infra terram sub pedibus ad oppositam meridiani parte, punctum inquam noctis mediae: iterum tumescit aqua,aestusque crescit A pucto rursus mediae noctis recedente luna ad punctum horizontis recti in oriete situm,a quo moueri coeperat,dessuit aqua,aestusque imminuitur. Hoc semper sere modo deprehendes aquam moueri, si attente animaduerteris;
sequique lunae periodos;nisi quando solis motus obstiterit,ut paulo post dicam. Vi ergo teporis lunae accommodati aqueis omnibus fiunt maris aestu, . Quo vero pacto id fiat, perscrutandum restat. Non admodum arduum est causam inueratre, cur mota luna & ascendente ab oriente in meridiem, aqua tumescat. rursumque decrescat, luna descendente a meridie in occasum. nalumen teporque ille coelestis a luna defiuens luminis comes, quanto magis accesserit ad lineam perpendicularem & ad angulos rectos, tanto maiorem vim habet & magis calefacit. Contra vero cum a perpendiculari linea & ab angulo recto rc cesserit, angulumque obtusiorem effecerit,tanto minoris est
vis. Hoc in solis radiis experimur,& apud perspectivos compertissinissi est.
C ob hanc causam ascendente luna ab oriente in meridiem, accedenteque Gius lumine ab obtuso ad angulum rectiorem,aqua tumescit. recedente autea meridie occasum versus,ab angulo recto ad obtusum, defluit & decrescit. At reddere causam, cur accedente luna ab occasse ad noctis medium , aqua tumescat; rursus decrescat recedente luna a noctis medio, orientem versus
infra horizontem; id vero dissicillimum est. Mihi hac in re valde obscura fatis erit si referana quae legi apud probatos auctores : lectores iudicabunt rectenean perperam dicantur. Nonnulli dicunt partem coeli appositam radiis lunaribus ab eis assici & mutuare eande prope vim,quam ipsi habeant:
ideoque cum occidente luna pars coeli opposita oriatur,& feratur ab oriente ad meridianum circulum, aquam tumescere quasi per reflexionem qua D dam lunaris luminis ab ea coeli parte centrum versius. Sic recedente luna a mediae noctis puncto, in circulo meridiano infra horizontem, partem caeli oppositam moueri a pucto meridiei occidentem versus; iccirco aquam decrescere. Quamobrem tunc etia maris aestus a luna pendeta non tamen quatenus fertur sub hori Zonte circulo : sed quatenus eius lumen reflectitura parte coeli lunae opposita terram mareque versus. Contra hanc quam adduximus,causam amSigere quispiam merito posset: quoniam cum luna longe sit minor, quam terra;vmbra terrae prodiens a radiis & lumine lunae, quanto magis a terra recesseri tanto etiam magis crescit, neque unquam minui potest quo fiat ut lunae radi j nuquam pertingere queant partem coeli lunae op positam': ideoque ab ea parte reflecti non possunt terram mareque versus.
76쪽
Obiectioni huic nonnulli respondent,inquiuntque: Cum terra,si coelo con- Eferatur, obtineat vicem plicti;eius umbra, quamuis magna,exiguam admodum coeli partem offuscare potest; ac propierea a propinquis partibus fieri restexionem, quam diximus. Lumen etenim ad omne puchum diffunditur. Illud quoque attente considerandum est: Cum celeste corpus diaphanumst & per icuum, aegre ab eo lumen reflecti posse. praeterea mirum est cur non oculis dispiciamus in obscurissimis noctibus vel exiguam quanda imaginena reflexionis huius. Quadere dicere cogemur non lumen, sed aliam quandam qualitatem reflecti cuius vi fiat maris aestus. Nobis in hac parte satis fuerit dubitasse, cum ad hanc diem nullam causam inuenerimus, neque acceperimus ab aliis proditam,quae animum nostrum impleat. Illud etiam Fad hane diem ignoramus; cur scilicet in mari Tyrrheno neque apud Lig res, neque apud Gallos Narbonensis prouinciae incolas,atque apud Barchinonem in Celtiberia,ut alios omittam, nullus unqua maris aestus sentiatur; cum tamen & in mari Oceano maximi fiant aestus,& in nonnullis locis maris Mediterranei .ut in sinu Adriatico, euidentes sint. Verum ut negotium totum hoc de maris aestu expediamus duo recensenda restant, quae digna notatu este sciam. Estum maris pendere a luna omnibus propemodum copertum est. Caeterum nonnihil etiam sol facit ad concitandum maris hune
aestum: quod singulis quibusque mensibus obseruamus in quadratis lunae. Nam cum post plenilunium nonaginta gradibus ad solem luna accesserit;
necesse est eodem temporis vestigo lunam ab orientis puncto in horizonte Geo recto quem constituimus,ascendere ad meridianum solemque a puncto mediae noctis versus orientem descendere, ut ita dicam: sicque deinceps e dem prope ratione post lunae coitum, cum luna ab oriente eodem punctoastendit ad meridianum circulum, set a meridiano descendit versus occasum. quo tempore, bis inquam singulis mensibus, exploratum Venetis omnibus est,uel nullos fieri aestus, vel incertos quosdam. Ex quo quiuis facile coniicere potest,solemetiam nonnihil operari ad concitandum & sedandumaris aestum. Aliud scitu dignum reor elici stum maris incipere ab eius fundo, ac subinde ferri versus superficiem. Hanc rem ego facili coniectura deprehendi ex nostris nautis,& iis qui obseruant ostium portus nostri.ubi aedificatae sunt duae turres illae, quas duo castella vocamus. obseruant hi quoti- Hdie,cum aestu mare intumescit, influitque per illud ostium in liccnosita
stuaria, post sex circiter horas adhuc aqua maris in nostra qstuaria inquente,qui motus cst crestentis aestus,aquam tamen iuxta turrium muros demitti,ac iam per semipedem scru au t paulo mimis aquam decreuisse, antequam incipiat refluere, ac in mare ex aettuariis retrocedere. Cum ergo simul decrescat superior maris pars oculis subiccta influat, nulli dubium esse potest quin principium recessus & constipationis aquae sit in iando. Hactenus dixisse nobis sufficiat de elemento aquae. Nam cur aqua semper ex Bos hinro & Hellesponto defluat,nunquam refluat: omnes sciunt fieri ex copia stauiorum,qui in pontum influunt. Nunc ad terram postremam omnium de
77쪽
A scendamus. Terra infimo mundi loco in centro inquam sita grauissima est,in qua nullum sit leuitatis vestigium. Sicca quoque est & frigida, maximeque omnium constipata de densia. sicuti enim raritas ignis maxima est omni una; ita terr desitas est summa. Item natura est neque lueida neque dia- phana,sed maxime omnium opaca & impervia lumini: necnon maxime omnium est inepta ad motum lationemque omnem. Unde semper imia Iobi- Iis perseuerat. Terram puram, neque aliena qualitate adsectam, neque immixtam alienis corporibus inueniri posse iuxta mundi centrum, sicut igne purum iuxta coeli concauum, facile nobis persuadere possumus. Nam cum pars ea terrς nullum corpus contrarium attingat, a quo assci queat, cuiques possi immisceri, & ibi maximὸ sit constipata & imperuia; non est mirum
ii diuturno tempore ibidem pura Sc intacta perseuerat. semper enim rem corruptibilem immortalem perseuerare impossibile est. Propterea credendum est maxima vi terr motuum, huiusque generis accidentium,ut omittacoelestes radios & vim coelestis qualitatis, interdum fieri ut alieni corporis vis ad centrum usque perducatur; a qua partes illς afficiantur,asse st que &e loco moueantur, aliis succedentibus; & demum corrumpantur. Verum post ingentia temporum interualla hcc fieri censendum est. Terra igitur iuxta centrum constipata pura est, ideoque proportione quadam respondet igni:grauissimum scilicet leuissimo . Supra has terrς partes, quς centIO propinquae sunt, quicquid reliquum est terrae, plurimum aquae admixtum ha-C bet,nonnihIlque aeris.Nam de maria intra terre oras cotinentur; & sub te ra maximae sunt specus loge lateque diffust, aqua te aere plenς; adeo ut maxima terrς pars supra aquas emineat. Quod ab optimo sapietissimoque rerum omnium opifice factum esse iure quilibet existimare potest,ob salutem animalium omnium persectorum; quς ob spirandi necessitatem, natur q;
eorum qualitatem, neque viuere,neque ali, neque generari possent. Etenim quamuis,si per se naturam spectes elementorum grauium & leuium, terra omnis undique aquis obruta circunfusaque esse deberet : sicuti omni ex parte aer aquas ambit, acremque ignis, itemque igneu elementu corpus aetn reu:Nihilominus ratione finis ad conseruationem scilicet animalium persectorii,factum est a natura,praeter horum corporum nixum; ut terrae haec su- D perficies emineat. Quemadmodum in paruo mundo,animali inquam; multa consistunt praeter naturam materiae, ratione finis. Vt sinciputos durissimum& maxime terreum,ac propterea graue positum in suprema parte hominis. Caeterum praeter hanc rationem a fine sumptam, alia etiam sui reor non incomode adduci potest. Etenim cum solis, Lunae, caeterorumque omnium syderum radi j,quin potius uniuersi coeli lumina in unum cogantur in hoc mundi centro, ubi terram aqua attingit;ninurum necessum est vi caloris syderum fieri quandam terret 5e aquae mixtionem,ac quadam terret elementi fermentatione exteriorem hanc terrae parte rarescere oc intumescere: quod quotidie fieri cernimus in panis cosectione a pistpribus fermento apposito. Quin omnis ratio coledorum agrorum ad hoc praecipue spectat;
78쪽
ut arationibus,stercorationibus, pastinationibusque terram sementet,ra- irramque essiciat,ac perviam auri, aquae, radiis solaribus,aliisque huiusmodi: ut horum omni u mixtione & opera ali, generatique valeant fruges de piam tae. Igitur vi caloris syderum tumefacta terra aquae immixta,aqueόque humore & terreis partibus in vapores & exhalationes resolutis impulla est vim dique superscies terrae in exteriore partem, adeo ut in plurimis locis aquae emineat, S: ingetes specus intra se habeat,aqua & aere plenas. Itaque rationi finis accommodata fuit natura dc situs causarum agetium, quod semper natura sagacissime facit. Nullus nanq; mihi persuaserit quorundam sententiam; qui aquae marisque supersciem esse terra eminentiore, vique quadam diurna contineri aquas ne terra undique obruant. Nam & suadet ratio nihil Fviolentii esse poste perpetuum:& sensus testatur, cum undique flumina d suant in mare proculdubio mare depressitis esse superficie fac terrae, quam colimus His ergo de causis terra mari eminet; dc si alia quadam ratione dici posset aquam circunquaque terra ambire. Nam cum aer hic, que colimus, omni ex parte temper innumeris vaporibus plenus sit; vapor vero sit aquς disgregatio . nimirum hoc pacto haec quoque terre superficies. quam maria non tegunt, ambitur aquis,id est, vaporibus qui sunt aqua dis regata & r rior effecta. Ex hoc facile etiam diluere valemus aliam quaestionem. Cum
enim ea debeat esse inter elementa,proportio,vt aequalia sint secundum materia, aqua aute sit longe rarior terra; utique elementum aqueum longe maius esse debet terra. Attamen cum nostris temporibus ex Hispanorum na- Guigationibus compertum sit undequaque a terra Oceanum ambiri liquido apparet terram non solum non ei se aqua minorem in ea, quam diximus proportione; sed fortasse maiorem: quo fit,ut recte dixerimus in mari minime contineri omnem aquarum copiam, sed infra terram in maximis illis specubus maximam vim aquae contineri. Item uniuersiam hanc, quam incolimus, terram, quae tot fontibus, tot fluminibus rigatur, quae ubique
vestitur herbis & plantis, aqua plenam esse veluti ibongiam quandam:
Praeterea uniuersus hic aer plenus vaporibus test, unde Homerus cecinit ut bis superius diximus fluuium Oceanum undique terram circunfluere. Propterea facile nobis persuadere possumus, si omnis haec aquae copia in unum colligeretur, aquam longe maiorem terra suturam esse; pulchreque Hseruati eam proportionem inter haec duo elementa, qua mundus perdurare queat. Terra haec omnis, quae diuina prouidentia ac coitione syderii inh oc cetro super aquas eminet,est instar animalis costituta,ut mater omnia mixtorum, ac praecipue viventium, esse queat. Nam & dulci aqua plena est, ut animal sanguine: qui ut per venas diductus totum corpus alit, ita a-queus humor per fontes, per flumina, terraeque fistulas ac meatus minitimos uniuersam hanc terram rigat & alit. Et quemadmodum animalis corpus ubique fouetur spiritu; sic haec terra plurimum intra se continet aeth rei vaporis, & igneae exhalationis; quibus immixta & generare & nutriamentum praestare omnibus potest. Aer quippe sponte subit meatus terrae,
79쪽
A cum ei aditus patet. Nam, ut supra ostendimus, aer facile trahitur inserius : natura enim pronior est ad grauitatem, quam ad leuitatem. Itemque ignea pars vapori immixta deorsim in terram sertur . necnon vi solis &syderum e terra generatur exhalatio ignea. Quinetiam in subterraneis specubus fiantes venti vehementiori motu accenduntur, flammasque coimcipiunt quae a pluribus terrae locis erumpunt; ut ex AEthna Siciliae monte ex insulis AEoliis . hinc fontes calidi scaturiunt e terra, quorum aqua iter facit per loca ignita, terramque sulphuream. Habet etiam uniuersia haec terra habitabilis ossa sua in vicem animalis; quibus substentata non facile
dehiscit: Montes scilicet sere continuos; qui vi arbi tro0 mira quadam
n natum prouidentia & arte effecti sunt, tum ut substentent terram, tum ut ex eis profluant sumina , quae maximam utilitatem praestant omnibus, quae ex terra oriuntur & aluntur, usibusque humanis plurimum inseruiunt. Causas vero & materiam, ex quibus montes constituti sunt, non quaeremus logius. Etenim fingamus vel nunc primu ortum esse inseriorem hunc mundum, vel illius partem aliquam. Nam quamuis Peripateticorum sententia mundus perpetuus est; eius tamen partes vicissim oriuntur & occidunt. Eleuetur ergo ea, quam diximus, ratione vi syderum calors que concepti pars terrae aliqua, seu tota haec habitabilis terra, ex a- qui ire prodeat: nulli dubium esse debet, quin inaequali superficie tota prodeat. Etenim uniformis haec species, coelestibus conuenit non ter- C restribus; in quibus multum est priuationis & multitudinis. In superficie ergo inaequali nonnullae partes depressiores erunt, aliet eminentiores: quod ita esse experientia deprehendunt, qui terram peruagantur. Nam priter valles & colles, acclivia & decliuia sola , unaquςque continens terra inter duo maria sta medio sui plurimum adsergit, sensim vero utrinque versius maria demittitur. Hoc ego animaduerti ita esse & in Germ nia, & in Hispania. Nam Venetiis profectus,cum a mari hoc nostro Adri, rico iter facerem in Germaniam, utique sensia percepi ex modo itinerum usque ad eam planitiem, in qua sita est Augusta Vindelicorum, terram acclivem esse: Inde profectus Belgicam versus animaduerti sensim terram demitti, humilioremque feri ad Oceanum usque . Idem obseruaui in D Hispania cum ex Toleto ciuitate in medio cotinentis illius sita Venetias redirem defunctus legatione pro nostra Republica apud Cς larem. nam deprehendi in medio continentem illam eminentiorem esse, quam campi sint Cathelaunici & Barchi non ciuitas. Cum ergo ita res se habeat, illς terrς partes. quς aliis eminentiores prodiere, aqua vdς, ac intra se
concipientes terrestris exhalationis copiam vi caloris concoctς tandem actione ac vi frigidi aeris concrescent in lapidem & saxa: ut nunc omittamc estem vim,qui prima effectrix est omnium mixtorum corporum,commodeque diei posset esse similis caloris animet nutritiuς; qui cibi partem
conuertit in ossa, partem in carnem, in neruos, cartilaginesque partem:
ut ea omnibus sui partibus integrum animal constet. Huius ergo generis
80쪽
causic sunt montiu esse trices: qui paulatim minuuntur vi imbrium & vet, srum;vicissimque appositione materiae, quς apta est in saxa conuerti, augem turtivi in lapidicinis copluribus est obseruatum. nam de in sontibus lacubiiuque nonnullis, & in certis terrae locis comperimus hanc vim esse ad gen randos lapides. Hactenus de montibus. Verum sicuti vi caloris terra se mentatur, montesque & insulae oriuntur impulsu eiusdem impetus: sic comita aliquibus in locis terra concussa distum pitur, ac repente prouinciae imterdum non exiguae,urbesque cum populis demerguntur. De Athalanta insula vastae magnitudinis refert Plato in Critia qubd concussa maximo terrae motu obruta est, ac forsan mari Athlantico nomen dedit.Insulas quoque nonnullas subito e mari natas prodiisse memoriae proditum est; contraque Fulcissim alias submersas. quam ob causam nihil perpetuum in terra perseu rat; sed omnia commutantur: ut omittam diluuia,conflagrationesque pr
uinciarum, seu vi imbrium ignisve ex oris supernis demissi, ob quempiam
tumultum & vim in eis regionibus ignem deorsum impellentes; seu etiam ignee terra prodeunte,aut aquarum copia impetu quodam e mari delata in terram, siue fluminibus crescentibus obstructis eorum ostiis, aut terra di C. rupta aquam eructante. Sicuti hac tempestate apud Valentiam accidisse a cepimus , dum essemus in Hispania. Nam improuisa quadam & occultavi coelo sereno consestim nullis sentientibus maxima aquarum copia, quae ingentes fiuvios superaret, e continenti delata eam urbem versus: nisii clam sis portis & obicibus oppositis iter in mare diuertisset magnam ciuitati ca- Glamitatem intulisset. Nullusque unquam comprehendere valuit undenam tam magna aquarum vis eruperit. Nos credimus, alisque plurimi rerum naturae periti, eam aquarum vim erupisse e quopiam specu subterraneo terra dehiscente, ac confestim post eam vim, qua & terra hiatum fecit, &aqua erupit, iterum restituta in eandem speciem. Haec de terra in uniuersum sint dicta. De habitabili nunc pauca quaedam addemus, quae pertinent ad climata habitationi commoda incommodave. Aristoteles antia lquioresque autho reso innes censuere, totam eam terrae Zonam, quae subiecta est polo, eique proeliaquat, inhabitabilem esse ob nimium frigus
geluque continuum: quoniam maxime omnium a sole distat, radiis
que adeo obliquis sol eam attingit, ut nihil fere virium habeant ad ge- FInerandum faciendumve calorem. Contra arbitrati sunt uniuetiam eam
terrae Zonam , quae subiacet aequinoctiali circulo & a tropicis includitur, torridam esse,& ob nimios aestus inhabitabilem: quoniam sol directis aut parum obliquis radiis uniuersiam eam partem illustrat. Inter has mediam temperata, & habitationi idoneam positere zonam, nostram inquam habitabilem. Rationi hac in re sensus attestari videbatur. Nam si iter feceris Septentrionem versus, semper adibis regiones magis ac su, inde magis frigidas, quato magis ad septentrionem accesseris , adeo ut postremae illa tempestate cognitae triginta & septem gradibus distantes apolo vix habitari conspicerentur ob frigoris intempetie Sic cotra,si aequi noctialem