In historiam creationis mosaicam commentatio auctore Jo. Baptista Pianciani

발행: 1851년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

gimus de brutis proprio nomine appellatis, ultra diem sextum di

ferri possunt: nam formationem mulieris illa nominum impositio praecessit. Cum enim procreandae Soholi consortρm et adiutricem mulierem Deus Adae destinasset, ut ipsis huius adiutorii necessitatem intelligeret et creaturae sibi similis societatem optaret, voluit Deus, ut animantia recenseret, eaque propriis appellaret vocabulis. Hanc ipsam fuisse caussam cur ad Adani terrena animantia elvolatilia Deus adduxerit, clare indicat Moses; nam ita subiicit: Adae vero non inueniebatur adiutor similis sibi, plano ac si diceret: Cum suum unicuique animantium comparem, Solo Sexu discrepantem . datum videret; nullum in eo numero sibi convenientem socium invenit quod igitur doerat optavit, et a Deo speravit. Hoc et Ambrosius nota L 1. Noluit nempe Deus nescientem, adeoque minime desiderantem, coniugio alligare, sed ipsi optanti et petenti sociam atque adiutricem Praebere.

LXXVII. Ad 3. um dico , de aquatilibus nullam esse in hoc loco

mentionem ; nec quidquam osse cur asseramus, Adam omnibus piscibus atque cetaceis , immo vel uni eorum, primo illo tempora nomen imposuisse. Infinita res suisset. praesertim si includantur testa ea, et cetera parva animantia quae in aquis degunt. Augusti nus 2 ab illa nominum impositione excipit pisces, quibus paullatim indita suisse nomina credit a. Verum tenemurne cr de re, animantibus omnibus volatilibus atque terrestribus, inspectis antea iis omnibus ac singillatim notatis, opportunas appellationes Λdam tribuisse' Non puto: quia ut interpretes observarunt l gῆ LXlX , LXXIll omnes, cuncti ,.univer-M. aliquando interpretari debent multi. Recolo g LXXlli a s. Thoma

Iaudatam glossam Bedae in v. 30 c. l. , ubi cuncti explicantur quidam. Certe Scriptura non magis cogit ad dicondum omnibus omnino terrenis bestiis et volatilibus nomina Adam Sexto die dedisse,quam

1 Da Parad. e. XI. 2 De Gen. ad rit. IX , e. I 2.3 Tostatus huius exceptionis da ι rationem , quia terrestria animalia in con

spectu semper homo esseι habiturus, non vero ea quae sub aquis assidue latent , quibus primam anue diluvium aetatein usam esse non pullit. Via. 22. it Il. Gen.

4 E. g. v. Nieulal. Ler. XXV. dei Gen. t. II, P. 483.

192쪽

cuneιa omnino animantia terrae et omne voluerct ei univemsa quae moventur, aut nunc list rhiv Ora esso, aut primis temporibus suisse. Innumera senim animalia ex diversis longeque dissitis regionibus, diversi climatis incolas et sibi invicem inimica, in unum convenisse locum, ut so Adae sisterent et ab oo nomen acci porent, quo nomine nemo usurus osset, statim ac illa rediissent in patrias terras nul si adhuc hominum hahitatas , id omnem prorsus verisimilitudinum excedit. Νonnulli, ut Calmetus , rem credibiliorem sacere conati sunt, Supponentes , terrena animalia omnia prope paradisum ubi Deus posuit hominem, suisse creata. Hanc opinionem minime probaverant Augustinus et Gregorius Nissenus , et post repertas ubique terrarum sussiles animantium exsuvias, nemo , ut Credo. DO-4tra aetata probat. Ministerio Angelorum animalia ad Adam adducta credidit Augustinus l. Λmbrosius putavit, seras quidem et volucres divina operatione suis Se Congregatas, mitiora aulem animalia atque terrestria ab ipso homine colligi potuisse. Utrum sit holonoene nobis nocossitas ut ad miraeulum confugiamus, alii videant. Si vetoribus notum fuisset, multas esse species animales Americae tantum vel Australiae proprias, fortasse ipsas ad Adam non adduxissent . idque ingentis ope miraculi, ut unam ab ipso vocem audirent proferri, cuius memoria statim fuisset deperdita, cum nullius hominis societate animalia illa gauderent. Vereor enimverone ridiculum videatur , imaginari singulas animantium species, hinas binas . Ordino et quasi agini ne iacto , coram homine serae te reuntes . hominem veru i 'Sum , dum illa pertrans 'unt, magnam

Lynnaeani Systematis Naturae partem Super ipsa celeriter recitantem. Multo magis verisimile videtur, omnes classes animantium ter pestrium in multis speciebus parum vices Sustinentibus, anto Adactoculos adductas suisse, quae species vel in eo loco morarentur

ubi primus homo politus. fuerat, vel ad eum accesserint, divina id suaviter providentia disponente . absque ulla supernaturali causa Vel effectu. Neo , puto , necesse suit, ut Singulis omnino specie - bus quae se Adae sistebant, peculiare aliquod nomen illo appo neret, nisi iis quae vel maiores essent, vel utiliores, vel alia qua-Vis spectabili proprietate praecipuae . Parvis animantibus, verisimilo

193쪽

milii ad parol. data suisse tantum generum nomina, aut familiarum,

quae plutes speetes , non multum inter Se diversas, amplectereu-tur. Ε. gr. Si Asiani a latis insectis numen dedit, nonne simplicius si credero. tolum ordinem, puta Lepidoyterum, uno appellatum Dsse

voeabulo quod primi homines postea adhibuerint, fere ut vocem

papilio Latini: uuamque vocem quae latinae musca aequivalet. non unam tantum speciem, Sed et quotquot amplectitur lin nauanum muscarum genus . et similia optera insecta , et alia fortasse . vii apes, complexam esse ' Ita maiores belluae. sicubi earum species valde sibi similes sunt, uti e . gr. tigris . panthera et leopardus, uno dosignari nomine primitus potuerunt. Huiusmodi animadversiones opportuniores videri debeat illis , qui huius diei opera in spa.

tium viginti quatuor horarum coarctant. LXXVlΗ. Ad 4. um quod attinet, temere praesumerem ea quae inter utriusque prolu-Parentis ortum evenerint accurate describere. Pulo lamen, quin violentiam lex lui inseramus. ita soro rem concipi posso. Adam, simul ac in lucem suit editus, si statim, ut suppono, ratione usus est, duo Praecipuo ante Omnia cogitasse existimo, primo quidem admirantem ste vehementer obstupescent0m , ae postea tranquillioremuntis oblutu: videlicet seipsum, ae Deum a quo una cum creatione cognitionem creationis et Creatoris accepissa credendus est. Seipsum recognovit et dixit: ego; atque ita ad Dei similitudinem verbum suum, nimirum suimet ipsius ideam,generavi te esto nuper non mistens a Deo conditus pum. Tunc, magna hae cogitatione Perculsus, in suavissimos

admirationis, grati animi atque amoris affectus effundi debuit, et eon sileri Domino,et Altissimum laudare, quamquam probabiliter non psalmo si monum esι consileri Domino , quem Adam recens creatum ce cinisse quidam sabulantur Rabbini 1. In huiusmodi dulcedine contem plationis et assectuum per aliquod tempus inhaesisse parentem nostrum lacilo quivis existimabit, ut praetermittam supernaturales cognitiones et supernaturalium charismatum notitiam, quae in ipsum Creator abunde effuderat, condens simul naturam, et largiens gratiam 2. Deus

In hoe Ps. vates loquitur de deehaeordo aliisque musteis Instrumentis, damen et te, de suis inimicis, da peceatoribus eorumque poenis, quae homini P.

ens errato minime eonveuiunt. 2 August. De civ. mi L. MI, e. s. 2 . . . .

194쪽

posuu luminem, quem formauerat, in paradito voluptatis st, ut operaretur et custodiret illum, eum nempa horium 3, quem divina consitum manu ac deliciis affluentem Scriptura nobis exhibol. Produxerat in paradiso Deus omne limum pulchrum visu et laut j ad vescendum suave. Adao iiaqua praecepiι dicens: Eae omni ligno paradisi eo medd etc. ill 8, 9, 15. 16j. Dominium in animantia quod speetat , exsormula contentum: Dominumini piscibus et volas ilibur o. I, 28. videtur id homini tributum post creatam Ilovam; utrique enim dieitur: domi- , namini. i Benedixit illis et ait: Crescitet . . dominaminiὶ Tamen erede. re possumus etiam ante nevaa sormationem id Adae dilatum, si vainterna, sive externa et seu ibili voes. Verum non unice animantibus. ut eis nomen imponeret, Ocoupatum Adam fuisse arbitror; licet Daus ut eum ad optandam et petandam sibi Sociam et coniugem moveret, ordinavit, ut plurima diversi sexus animalia eius oeulis obver-εarentur . . Atque ipse interea, miliet indiuibut ut erat vaeuus, animalium habitum, formas, voces, moresque diligentor notabat: uidabat neminem aptum es e, videbat species omnea eserum persectas,

nempe tu unaquaque id totum haberi quod ad conservandam ut multiplicandam speciem ipsam neeease esset. Nullum vero, intρe lotplumis vel pilis vestita animantia. aimilem sibi aut convunientem au cium iuveniebat: bino opportuuae societatis desiderium, atque eiusmodi medii quo, iuxta divinum mandatum. genus humanum cresceret et multiplicarotqri repleret terram, et subiiceret eam. Animalia dum ob ervaret, at vario. sonos quos edebant audiret, sor asse primo attributa sibi a Deo loquela usus est; hi qu0, modo huiemodo illi, nomina impunebat. Alia tamen vomini otiam eo tempore e veniebauti et primo ut mentem saepe ad creatorem εustoli ut Vuls. eum Symmae bo. LXXi est alii retinent voεem hebrateam, et legunt in Eden, quod est nomen resiouis proprium T. Patav. m opis L. v e. v. 1 1,

2 u Augustinus viri Da Gen. ad Lit. e. 10, et ex eo Lyranus et Tost tus. v ad Deum ista referri posse eradiderunt, in solam vel graecam vel latinamu versionem inten Li; Lamquam Deus, opera ado, hq-inem neultur a se valu' a rus esset. Quod minime procedit, ut ex hebraeo liquet. Nam etaex m. his rea petitum , foeminini est generis, et ad hortum sine eontroverata peritat . Ut 1 eertissimum sit, ad hortum exeolendum et serraudum eollocatum ibi hominem a suisse n. Pela . Dε opis L. II e. ut 1 1.

195쪽

leret, quem videbat per elPetum creatum s. qui eum deleelabat in

Dolura rua, utque in operibus manuum eius eaesultaret 2. Saepe etiam putare possumus, ad lumin nro diei, ad Pulcherrimum inter opera manuum Dei, atque ad caeruleum firmamentum, ipsum oculos e levasse, saepe vero etiam ad herbas floresque, R quibus terra cireum vestila erat , inclinasse. Nec seu Sira sibi paratas credidit ar horos pulchras visu aut illas quae fructus serebant ad vescendum a Pes, nee v rhorum illorum oblitus est: eae omni ligno paradisi comede. Bestiuast ipsae assidue pastui intentae oblivionem hanc ipsi excussissent. Nec ille cui commissum suerat ut paradisum illum operaretur et custodiret, quique donec solus erat, utilius ambulandi quam loquendi lacultatem cxercere 90terat, immotus velut arbor

uno in loco semper mansit, verum, ut facile quivis intelligit, illud innocentis voluptatis viridarium vel perambu Iavit, vel aliquas sallem ipsius partes lustravit nec semper a lluribus et fructibus manum abstinuit: quietis autem aliquantae lenisque super herba somniquo dulcedinem quis illi invideat' Si intento illi variis huiusmodi et delectabilibus oecupationibus seoque magis delectabilibus , quo

magis fuerunt variaeὶ nox supervenit; quantum putamus mentem ipsius atque oculos perculisse solis occasum, crepuscularem lucem, lunam, planetas atque innumerabilem illam stellarum vina' nominem ad imaginem Dei laclum poterant ne bruta totum sibi vindicaro, si illi tanta inerat se lentia, quantam in eo fuisse docent theologi' Si per intelligibiles esseelus Dei Deum clarius cognoscebat quam modo cognoScamus, ut docet S. Thomas δ' Si , ut dixit Gregorius Papa 4. in Paradiso homo verbo Dei perfruebatur. et bonorum Anselorum Spiritibur, cordis munditia et celsitudine visionis, intererat' Si anima primi hominis eaeeellentiorem mouum cognitionis de Angelis habebat, quam nos habeamus; quia eius cognitio erat mastis certa eι βαα circa interiora intelligibilia; quam cognitio nostra, ut

ait laudatus Aquinas 32 Si Adani, aliquo sensu, omnium babuit

S. Th. I. P. q. XLIX. ar. l. ad 3. '

196쪽

scion tiam, et et Sila institutus est a Deo, ut haberet omnium Leientiam , in quibus homo natus est instrui ; et haec sunt omnia illa

et quae virtualiter existunt in primis principiis per Se notis, qtiae-a eumque scilicet naturaliter homines cognoscere possunt; et de e superna tu ratibus tantam cognitionem accepit, quanta Erat neem a saria ad gubernat isdem vitae humanae secundum statum illum s 'Si lania in illo erat retentia naturalium scibilium, ut in ea non pro- feeisset quantum ad numerum scitorum, ted quantum ad modum reten-d quia quae seiebat intellectualiter, scisis3eι postmodum per eaeperimentum,' S. Thomas ij. Et etiamsi tanta eius scientia non erat, num qui Dei aut Angelorum dignabatur alloquio, mulis dumtaxat animantibus cogitatu inhaesisse credendus est ' Pulchra profecto scientiao atque homine digna est zoologia; at longe nobilior et illo homine dignior theologia,et etiam anthropologia, et Angelorum scientia. Zoologia quoque utiliorem ipse noverat esse agriculturam, nec m-gnitio astrorum . meteorarum atquo plantarum omnino erat ilIi contemnenda. Magis igitur decero videtur primum hominem vitaeque illius innocentis sortuna laeque dignitatem, si usum imaginemur animalium studium et vocabula cum aliis, vel sanctioribus vel magis ne

I Ibid. ar. a. per totum. Magister sentent. L. V Sant. ait: a cognovit pri-u mus homo a quo ereatus fuerat. . . quadam interiori aspiratione, qua Dei pro u sentiam eontemplabatur; non ita exeellenter sieu L saneti post hane vitam vi- .s Suri sunt; neque ita in aenigmate, qualiter in hae vitii videmus. Porro suiu eognitionem idem homo talem aeeepisse videtur, ni et quid deberet suu periori, et quid aequali, et inferiori non ignoraret. Conditionem quoque suamae et ordinem, fiet lieel qualis laetus esset, et qualis ineedere deberet, quid age . re, quid e vere , intellexit n. l Dist. xxiii). S. Bonaventura i in illam Diti. q. a. ait: communiter omnes ponunt, eognitionem quam habebat Adam des Deo mediam inter eognitionem quae est in statu miseriae, et tognitionemo quae est in statu gloriae n. Pelavius seribit De Opis L. Il. e. IX 1 3ὶ, u Exi - mia quadam Sapientia, ae lum sui, tum rerum notitia ceterarum Adam umu fuisse praeditum: nullo ut ad eam hauriendam arboris Duvia illi opus esset n. Et alibi De Anq. I. e. V l. I 7.ὶ: a Adamas inditam ab origine sua rerum Reien- t tiam divinitus aeeepit n. Eximiam in Adam sapientiam ex hae nominum impositione arguunt Philo et Chrrgostomu ap. Pela v. U. II e. Ira 1, 5. l. Non videmur

laniam in eo se lentiam ponere Greg. Νariarenus, Theophilus Antiochenus. Procopius, Moses Bar-Cepha. Nemesius, et io. Dama Reenu . V. Pela v. ibid. e. X.

2. a.

197쪽

cessariis veι non minus luetiuilis euris alternantem. quam si una nominum impositione perpetuo distentum ponamus. Haec, puto. illi fuit gratior, si paulla um ita lacia est, ut Adam species singulas. non nisi νο Si quam uniuscuiusque proprietates per aliquod tempus

observasset nomine quamque Suo notare amuesceret.

LXXlX. Postquam, ex hac animantium in speetione, eius rei quae sibi deerat desiderium primus lio mo conceperat, cum Optare iam coepisset a Deo adiutorium simile sibi, probabiliter etiam ui ha herqt quicum loquendi facultatem exerceret, quique ei respouue - νειὶ, tunc enimvero immisit Dominus soporem in Adam g LXXV .

Soporem hunc esse puto flatum illum Ecstaticum, in quo homo dolores corpori inflictos minime Scialit, umniaque tolerat, quin a SO- anno excitetur; qui statu S vel supernaturaliter inducitur, vel ab ipsa natura; quandoque etiam arto medicorum , ut modo comper

Adae, statim ac in paradiso positus est, praeceptum Deus dodit, quo illum prohibuit, quominus certae cuiusdam arboris fruetus gu- Staret. Hoc mandatum soli Aduo editum fuisse, antequam formata esset mulier, Scriptura indicare videtur; dicitur enim II, 16 : Praecepit ei: eae omni ligno pura uιει comede: quod singulari numero uictum eSt, et antequam Heva o ortus narretur. Putavit Augustinus liam factam mulierem, quum Deus legem hanc sancivit. En eius udrba: a Ab omni signo quod est in paradiso escam edes; non diu xit: edetis. Deinde adiungit: De ligno autem cognoscendi bonum .i et malum, non manducabitis do illo. lam hic tamquam ad ani-u bos pluraliter praeceptum terminat, dicens: qua die ederitis ab eo , morte moriemini. η Quae numeri varietas in graecis codicibus Occurrit, cum hebraice ei penes Symmachum utrobique si L singularis. Uui Adae praeceptum indicers ordinatissimo potuit Deus, ut per virum ad loeminam illud perveniret: quemadmodum sentiunt Chrysostomus 2 et Αmhrosius 3. Nimia enimvero videntur Sexti diei opera, Si hic solaris atque ordinarius dies fuit; primam enim diei partem terrestrium hiulo-

' De Gen. ad tit. viii, e. 17.

a L. De Parad. e. 12.

198쪽

rum tormatio occupavi , quao iuxta geologi eas doctrinas longa lem poris periodo per cla est. Verum tametsi stoeci faciendae essent huiusmodi doctrinae eaque facta quibus innituntur, vel si Bis lGidii sententia igVὶ admitteretur, ut primo illi operi paucae ho

rae tribuantur aut sitiam una; tamen totum illud quod in hoc solari clie superesset temporis, prosecto nimis angustum ceteris quae in eo laesa sunt continendis unicuique vi dori debet. Quao animadversio multo magis valet, si verba illa v. 19 C. II: Cunctis animantibus terrae et uniuersis volaιilibus, stricto sunt accipienda, vel Si, terrenis animantibus aquatilia coniungera volumns, vel si proto parentum lanes tam praevaricationem, ei iustam summi Iudi eis sententiam et acerbam a Paradiso expulsionem ipsi diei sexto altribuimus. IIoc tamen postremum nullam mihi veri similitudinem ha here videtur; non enim Deus vidisset, omnia quae facerαι esse bona valde. idque cum in eo erat ut deficeret sextus hin dies se. I, v. ulli . si praeeipuum opus inter ea quae lacerat talis malum evasisse pomspexisset. Id lamin tradunt multi, inter quos Ipenaeus, Epiphanius et Ephrem i, qui prot0-parentem eo ipso die, quo creatus suit 2, e paradiso eiiciunt

Plaeet hic animadvertere quod ii LXXVὶ indicavi, quodque non

parum in rem nostram mihi videtur habere momenti .,Capite II Genesis iterum a v. 4.' de prima rerum molitione sermo est: verum hoc capite vix opera tertii aut sexti diei memorantur: eL pauca illa quae de utroque dis hic adiiciuntur, ecce tibi statim argu monta suppeditant contra vulgarem sententiam, ac receptos illos

vigintiquatuor horarum dies t g Llv J. Nonne igitur argumentari mo-

his licebit, quod etiam dε celeris diebus idem eveniret, si, quemadmodum est duobus tacit, Ita de unoquoque ceterorum Sader Scropior paullo susius aliquo in loco dissereret' Cum primo capite dios soxta concluditur illis verbis: α Viditque a Deus euncta quae secerat, et erant valde hona. Et factum psi

t Apud Perer. iu h. l. - . . . '

2 Dubium est quanto temporis spatio in voltiptario illo horio et innoeentis vitae statu primi parenies manserint. Caesarius cmul. Si interr. 722 partim dies 40 praesinit, partim longiore ibi tuisse spatio eos putat. Cedrcnus η Ptem annos, auι etiam centum. Verum hae divinationes nulli sui ido nituntur

fundamento.

199쪽

a vespore et mane, dies s xiug ni Audi in hae e disso rontem Augustinum s. et duum de singulis ageret, dicebat tantum: Vidita Deus quia bonum est: quum autem de Omnibus diceretur, pa-α rum fuit dicere bona, nisi adderetur at valde. Si enim singulae opera Dei, quum considerantur a prudentibus, inveniuntur ha - here laudabiles mensuras et numeros et ordines, in suo quae-u que genere constituta, quanto magis omnia simul, i. e. ipsa uni cc versitas, quae istis singulis in unum collatis completus omnis , ct enim pulchritudo, quae partibus constat, multo est laudabiliora in toto quam in partibus D. IIis Dei verbis rerum a se persectam universitatem laudantis , nonnulli, quos inter Wolfius, optimismi systema confirmari putarunt, quod nempe mundum hunc Optimum esse, alque inter Omnes possibiles persectissimum statuit. Sed laustra: nullus enim hic comparationis terminus apparet; quare simpliciter intelligendum est, integrum opus Dei valde bonum esse, et etiam Optimum aliquo sensu, tum quia omnis divina operatio optima est et in sinite perlaeta Dei perfecta sunt opera Deut. XXII l; tum quia optime assequitur linem quem Deus intendit, quod et credere debemus, et tiam ex parte cognoscimus; tum demum quia archetypo aeterno in Dei mente exis is lenti persectissime respondet: qua cla re dubitare non licet. Non enim sicut homini, ita et Deo contingit, ut aliquando praesormatam mente ideam opera non assequatur. Praeterea tu quaestione optimis mi de malo morali praeeipue sermo est. Iamvero

Moses de mundo loquitur, uti ille erat ante hominis peccatum, nec de operibus hominum Ioquitur, sed de cunetis quas fecerat Deus: inter hase homo erat et ipse bonus, non in hoc quod peccaturus prRevidebatur , sed quia laetus erat bonus ac sinis peccato, in statu iustitiae et sanctitatis constitutus, integrum habens liberum a rhi. trium , quo tentationi resistere poterat , et in innocentia manere. Ceterum, simpliciter loquendo, qualibet re a Se faeto, potest Deus facere aliam meliorem , ut noeet s..Thomas a. Virum aliquid in globo terrae lactum sit, quod manifestam clivia Sionem po ueret inter Sex am et septimam diem, ignoro. Sextae diei

s De Gen. eoni. Maura A I, 2 l. 2 i. r. q. XXV. ar. S; et Caietan . in illum ari.

200쪽

per se finis imponitur quum, creata muljere, nova Dei opera finem habent. Τunc ultimo legitur larmula illa qua singuli concluduntur dies: eι frit Despera, et fuiι m-s i Hebr. . Certum itaque est, hanc

sextam diem principium suum et finem habuisse. Certum pariter est, post commistionem materies ad animantium magis persectorum efformanda corpora praeordinatas, diuisionem ipsius materiei sue cessisse, et aperitiones telluris quae praestantiorum hrutorum primogenita, ac tandem terrigenam animantium regem peperit quem Creatori inspirando spiraculum vitae, ad imaginem suam formavitu Sextus isto dies est, quo mundanae creaturae origo concludi et iuri et ideo etiam sermonis nostris quom de rerum exordiis as-α Sumpsim , sinis paratur v. t Ambrosius Hexaem. L. VI. C. I. LXXX. De sex dierum opera hactenus: nunc brevissime de septima die quae Gen. c. II. ita describitur: σVers. 1.s Igitur completi sunt coeli ei ιerra, et omnis ornatus eorum s vel exercitus eorum 1, ut alii

ex Hebraeo reddunt a V 2. n Complevitque let compleverati Deus dia septimo opus suum, quod feceraι die omis habent LXX ei textussa maritanus, quod Potest magis accuratum videri: at sensus idem

est in; et requievit i cessavit a in die sepι imo ab uniuerso Opere quod patrarat . a v. 3. . Et benediait diei septimo, et iidesil sane liticabit illum: quia in ipso eessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut saeeret. Sanctificavit septimum diem hebdomadad, quod est Sabbatum, decreto et destinatione; scit. destinavit Sabbatum sibi quasi sacrum, ut suo tempore tamquam sestus dies haberetur a Dei populo a colendus: vel sanctillea vit, h. e. se tum instituit, et coli voluit a primis parentibus eorumque posteris sacro otio et cultu Del

Uuoad septimum diem aliud non legimus: huius nec principium indicatur nec finis. Principium certe habuit, quod in eo temporis Puncto statuere possumus, quum Deus, condita Heva, a productios creatura eorum: Versio famari . 2 Requieuit non a de ligatione sed ab opere . hebr. est ri id i. e. eessavit. Aristobulus a p. Eusebium L. 13. Pram. e. 6: Requievit, ait, i. e. rebus a ficteonditis dedit quietem et stabilitatem, perpetuitalem ordinemque fixum, r tum, et immutabilem. 3 Ita Beda, Pererius, Abulensis, etc.

4 Lia Philo, Catharinus, ni hera, A Lapidi ele.

SEARCH

MENU NAVIGATION