De ascensione mentis in Deum per scalas rerum creatarum opusculum Roberti cardinalis Bellarmini e Societate Iesu

발행: 1634년

분량: 343페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

maximum cum maximo Dei amo

re coniungese.

CAP. Iam vero idem ignis no destruit, sed perficit, & magis rutilare facit aurum, argentu, lapides pretiosos: Cor quoniam ut idem Apostolus ib1dea explicat ista metalla significant opera bona perfecta, quae igne divini judicii approbantur,in mercedem magnam accipient. Ista opera Deus probat,quia sunt munera sua,

Coso eum coronat merita nostra , inquit sanctus Augustinus , Oronat muneras .Facta sunt enim ipso mandante,

ipso juvante ipso virtutem faciendi largiente in ipse perlegem quam dedit, per regulas quas constituit,

dirigente. Et quidem aurum opera charitatis designat quomodo autem possunt charitatis opera Deo non valde placere, cum pse Deus charitas sit Argentum designato- per sapientiae,eorum videlicet, quia Ι - ad juctitiam erudiunt multos in ipsa P-ηρ - quoq; Deo valde probanturin pla-Nat. s. cent,dicente sapientia Dei Auis

eerit, se docuerit, hic magnus vocabitur in regno calorum Lapides pretiosi, sunt opera continentis animae, de Eec.a quibus dicit Ecclesiasticus t Omnis ponderario , non es digna continenti an ma. Atque ea caussa est, cur in ossicio Ecclesiastico in laude sanctaruVirginum legatur Euangelii dein-Venta una pretiosa margarita. Qua

' autem

112쪽

GRAD V SEXTUS. si autem placeat Deo puritas virginalis, intelligi potest ex Isaia Prophe-2r

ta, qui nomine Dei praedicit eunu- ,.

chis , illis videlicet qui se castraverunt Nopter regnum caelorum: Dabo eis in domo mea, is in muri meu locum, se nomen melim afliis Ofiliabus nomen sempiternum dabo eis, qu/d non peribit. Quem locum lanctus Augusti . nus in libro de sancta Virginitate, ξ o. 'de sanctis virginibus, tam masculis livid- quam feminis, intelligendum esse, te . a magnifica oratione demonstrat. At Ri' que ista tria sunt opera, quibus ex consensu Doctorum debentur aureolae in regno caelorum dantur enim aureolae, id est certa praemia, praeter vitam aeternam,Μartyribus, Doctoribus, Virginibus Μartyribus quidem ob excellentiam charitatis, quia maiorem hac dilectionem ne-Ioa. smo habet, ut animam suam ponat quis

pro amicis suis. Doctoribus ob eminentiam sapientiae, de quibus dicit Daniel: ut ad justitiam erudiunt P-Π multos , fulgebunt quasistitia in perpetua aeternitates Virginibus ob pretium incomparabile puritatis, caesus gratia visi sunt Virgines in Apocalypsi cantare canticum novum, quod nemo alius dicere poterat HiIunt, inquit Ioannes, qui eum mulie-6poς ribu non sunt coinquinati virgines enim sunt. Hi sequuntur innum quocumque erit.. a Neque

113쪽

Neque tamen sita charitas Mari yrum,uel sapientia Doctorum, vespuritas Virginum probabitur ignesiluini judicit,4 mercedem plenaaeeipiet: sed etiam alia quaecumciue opera bona, modo in charitate sine facta,inter aurea vasa computabuntur,in ignem illum divitium insenebunt praemium suum accipient; illis enim in judicio extremo Dominus dicet Venite benedicti Ἀ- tris mei sidere paratum obis regnμma renuitutione-undiiqui panem esurienti, motum sitienti, hospitium peregrinobri estem nudo,

constituto im:

iam minus promisit, non pri vandum esse mercede sua, qui cessecem aquae frigidae tantum in nomi te discipuli ex charitate donaverit. Intelligisne,anima,quantum in

tersit inter opera de opera' quid sulti in miserius, qua in eo loco di tempore,in quo potes,si sapis,facili negotio aurum,in argentum,&dapides pretiosos comparare , tu malis non parvo labore ligna arida, di foenum, stipulasque colligereὶVtinam saperes, intelligeres,acm

' uissima provideres, cu in novissimo tempore omnia haec divini judicii igne examinandat probanda sint, illa priora Iaudandari coronam da, haec posteriora cremanda, in .iarium

114쪽

illas &fumum redigenda Cur nunc eligis, .uod te elegisse certissime poenitebit cur non damnas nun quado utiliter potes, id quod paulo post sine ulla utilitate dan hisὶ Et si forte nunc ista no vides, deveIame reru praesentia oculos tuos .impedit, ne puram di quida aspiciant veritate. ora Deum,&non Parvo affectu, cum caeco illo de Evangelio dicas Domino: Domine da,

oculos meos se eonsiderabo mirabilia δε Iege tua. na certe mirabile omnino

est, quod opera quae in charitate

fiunt, aurum, argentum . lapides pretiosi essiciantur;quivero in ch ritate non fiunt, in ligna arida, foenum,&stipulas convertantunVeniamus nunc ad dissideran CAP. dam alteram ignis proprietatem. m.

Hactenus enim ab igne didicimus, quid operetur Deus in iis qui eum

operibus malis de hac vita decedunt, vel cum operibus bonis ad E.

nem vitae perveniunt. Nunc per

Iiam similitudinem ab eodem igne petitam, intelligere nobis licebit, quid operetur Deus cum iis quos a peccatis ad poenitentiam vocat. Homo peccator sitnuis est ferro, quod du procul abest ab igne, nigru frigidum,durum,in grave est sed si forte in igne mittatur, essicitur Iuciadu,calidum, molle,&leve omnisi pecca

115쪽

peccator lumine interiore caret,

in tenebris ambulat, ac per hoc femri nigredinem imitatur. Quamvis enim in scientiis & commerciis humanis non solum ingenio, sed etiajudicio pollere videatur tamen in vero bonori malo dijudicando caecus est,&omni caeco miserior Caecus enim nihil videt, rideo sine duceno movetur: at peccator putat se videre, quod non vlaet,vel unum pro altero videt, & judicat honum malum,&malum bonum magnu parvum, parvum magnum' longa breve, ire e longum & ea de cavista in eligendo perpetuo fallitur.

Hoc est , quod Apostolus dicit de

b, . Gentilibus idololatris r Tenebris Obscuratum habentes intellectum per ignori ranaraim, fies in illis jr,ter caritate cordis ipsorum. Hoe est,quod ipse Do- Nais minus in Evangelio tam saepe scruas .ai bis Pharilaris exprobrat,quod caeci essent,ia duces cedicorum. Hoc eri, quod Prophetes Isaias Iudaeis sui 1tia, emporis dicit: Surdiaadite, O eaei iΜtuemini ad idendum. in quibus praedicit Christum venturum, qui aperiret oculos caecorum & loquens de Testam ato novo in persona

Dei, adiungit: Et ducam cacos an viam, istiam nesciunt; se ansemitu, au- θηο- ναυmιnt, ambutirmeos faciam ponam tenebrtis coram ea in lucem se prima in recta. Denique, nonne hoc satebunt

116쪽

GRADU SEXTUS. sbuntur impii post hanc vitam, qua-do coeperit poena oculos mentis a perire, quos culpa clauIeratὶ Erro, in Sap. quiunt, erravimus alia veritatu, se ustria lumen non luxit nobis se soli telligentia non es ortu nobo. Neque mirum est, quod caeci sint, qui a Deo voluntate 3 animo sunt aversit meus enim lux est, O tenebra in eo non --πsunt ulta. Ex quo coneludit idem Apostolus: tui diciise in luce esse, sena- Ioauxtrem suum Odit in tenebris es usque arihue dc paulo post Sui odit fratrem suum, in tenebris, se in tenebro ambulat, nescit quo eat, quia tenebrae ob

caverunt oculos et s.

Neq; sola caussa caecitatis inie catoribus est, quod a Deo, qui lux est, aversi sunt, sed etiam quia exca

eavit eos malitia eorum, ut Sapiens Io ι'quitur passiones enim animi amor odium, ira, invidentia,& aliiquet sub nomine malitiae coprehenduntur, ita excaecant animia,ut veru ceriti no patiantur; sed sunt veluti perspicilla colorata.que alba repraeses tant ut rubra vel perspicilla ita co- posita, ut ex rebus parvis res magnoessiciant, veI contra ex magni pa vas Laut ex valde distantib propi quas vel distantes ex propinquis- Qui vehementer amat, re qua amat, pulcherriri.a, utilissimam, optimam, imo etia nece ria sibi esse iudiean

117쪽

AICENS IN DEUM&perditis comparandam. Contra, . rui rem eamde vehementer odit,eformem, inutile, malam, imo etiam perniciosam sibi rem illa es censet;ac per hoc, etiam cum iactura omnium reruis enitus reae essen da Sed si ferrum istud nigruin te-tru admoveatur ad ignem, id est, si peccator a peccato averti,& ad Deuconverti incipiat, juxta illud Prore. 33 phetae, Accedite ad eum, d ii minamini paulatim incipit illustrari, &rei veritatem perspicuam in lumines illo videre, juxta illud ejusdem Pro PLas phetata. In lumine tuo videbimin lume. Et nunc demum fracto perspicillo colorat passionum assumpto erystallino, quod est charitas pura, res aeternas iudicat magnas,& temporales exiguas, ac paene nullas, ut re vera sunt: omnem peciem ac pulchritudinem creatam cum lue 1apientiae ieritatis, quae in Deo dc Deus est, nullo modo comparanda esse clarissime perspicit. Itaque cum. Ub. M sancto Augustino exclamat Sera a Cous amaι pulchritudo tam antiqua, is tae civ. η' te amavi. Et quoniam Christus dieita Cognoscetu veritatem, eis imita liberabit os iste illumina itus, numine veritatis liberatus 1: compedibus concupiscentiae, avaritiae, ambitionis, lassionum reli- ouarum exultat cum Propheta, &icit:Di, Domine vincula mea

tibi

118쪽

ribisaeri ab homam Litidis, O nomen Domini invocabo.

Iam vero ignis ferrum, non selu Ap. essicit lucidum ex obscuro, sed e-iv. tiam calidum ex frigido nec tantum calidum sed ita fervens ardens, ut ignis ipse esse videatur. Μagnus Dominus, magna virtus ejus, qui hominem natura frigidum, atque omnia mentem & paventem, qui nec loqui, nec se prodere, nec rem ullam Daulo difficiliorem tentare audet, uatim ac igne chartitatis actendit, Scit audaciorem leone, qui iugitu omnes terreat,

bellando omnes vincat, cui nihil dissicile, nihil arduum videatur; dccum Apostolo Paulo isto igne vehenienter accense,dicat Omnia pose sit

sum in eo, qui me confortati

sed per partes de ista emcacitate ignis dicamus;ae primum de effcacia verborum, deinde de essicacia factorum breviter disseram us Μulti sunt hodie ac temper fuerunt in Ecclesia verbi Dei praedicatores et quae caussa est cur ad tot virorum exhortationesin clamores, ta pauci convertantur' Certe in magnis v bibus quotidie perQuadragesimam viginti, aut triginta, aut etiam quadraginta oratores declamant di tamen exactaQuadragesima, nalia xe- re mutatio in moribus civitatis ap- pacet eade vitia,eadem peccata, ea

119쪽

dem frigiditas, eade dissolutio ce nitur. Ego nullam invenio caussam. nisi quia ut plurimu conciones Guditae,in elegantes,& floridae fundatur,sed deest anima, deest vita, deest ignis breviter, magna illa charitas deest, quae sola potest verba dicentium animare accedere,' corcsa audientium inflammare, commutare. Neque hoc dico,quasi desit multis praedicatoribus contetio 'oci ς, α motus totius corporisci nam

etiam bombardei sine pila ferrea vel Lapidea magnum sonitu edunt, sed absq; fructu quod desideratur, hoc est,ut prae se ferant magnum affectu

erga Deum,in animarum salutem, eumq; non simulatum , sed verum; non extortum,sed quasi naturaliter ex fonte cordis manantem Sanctus Petrus artem dicendi non noverat,

solius naviculae regendς,retiumque renciendarumin aciendarrim peritus erat sed ubi Spiritus sanctus in linguis igneis super eum descendit,

charitate ardentissima illum replevit, coepit continuo in media ur- herero lyma ita potenter, ita Mindenter, ita efficaciter loqui, ut uno sermone multa hominum millia ad poenitentiam fidemq; converteret. Neque tamen legitur in concionubus suis magna vociferatione usus, aut totius corporis commotione se 'tigatus. De sancto Francisco refert

120쪽

ianctus Bonaventura, eum nec valde eruditum fuisse, neque Rhetoricae operam dedisse; tamen cum ad populum conciones haberet, auditi solitum ut Angelum de caeso. Erat enim, inquit cap. a. Vitae ancti Francisci, verbum ejus velut ignis

ardens, penetrans intima cordis .in ut narratur in Chronicis Ord..Μinorum cap. 3 o. cum aliquando post

Drandium ex improviso paucis verbis ad populum locutus esset, tanta facta est in toto populo commotio ad poenitentiam, ut videretur illa dies ipsa feria sexta Parasceves Domini fuisse. Unde ex paucis verbis tanta commotio tantus fructus ex

eo videlicet, quod sinctus ille con- .cionator esset quasi carbo ignitus, verbum ejus ut facula ardens, ut de Elia scriptum reliquit Ecclesiasticus. Habemus scriptos sermones s sancti vincentii, sanai Bernardini, Waliorum quorundam Sanctoru, quos vix dignantur aliqui legere, ob nimia, quae in ipsis cernitur, verborum simplicitatem & stimus a men ab illo um concionibus multa hominum millia ad Deum fuisse eonversa, ipsos incredibili on- eursu rittetione fuisse semperauditos , quia videlicet verba illa simplicia a pectoriis ignitisin seintillaties prodibant. 'Porro ignis iste divinus enicacitate sua nomin in fasti,

SEARCH

MENU NAVIGATION