De varia Aristotelis in academia Parisiensi fortuna, extraneis hinc inde adornata praesidiis, liber. ... Auctore Ioanne de Launoy Constantiensi, ..

발행: 1653년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

quendi genus acceptum referri potest Hieronymo , qui sic ait aduersus Luci ferianos : Oro te ut Philosophorum argumentatione deposita, Christiana mecum Ampi citate loquaris, si tamen dialecticos non seque ris ineoscatores. Verum curiose animaduertenda est Episcoporum antithesis, qua dum Ecclesiae fidem exponunt, Aristotelem procul amandant. V icesimus-secundus Theodoretus Episcopus Cyri libro I v. hist. cap. XXVI. Didymus autem a puero flensu oculorum orbatus, s poeticis ac rhetoricis disciplinis excultus est, s Arithmeticam,Geometriam se Apronomiam,

Aristotelis syllogi os or Platonis facundiam

aurium adiumentis didicit, non quas veritatem ista doceant, sed quod arma Amt veritatis contra mendacium. Hic diligenter obseruandum est, qua ratione Didymi studia bonam in partem interpretetur. Didicit ille Aristotelis syllogismos , non qui veritatem doceant, sed quibus veritas defensetur. eos tamen libro de Religiosa

hist. cap. XXV M. damnare videtur. Sic autem de Barradato loquitur : Iam vero mentis intelligentia praestans, optime interrogato resondet, recti que interdum ac potentius

C iiij

42쪽

o D E V A R I Aargumentatur, quam qui in Aristotelicis lub rinthis versati sunt. O egregiam Aristotelicae disciplinae cum labyrintho comparationem , qua disserendi modus impeditus & inextricabilis explicetur Vnde Catullus: Ne Labyrintheis e flexibus egredientem Tecti'straretur inobseruabilis error. Quae cum ita sint, Theodoretus Didymum, quod Aristotelis sillogismos didicisset excusare potius,quam laudare videtur. Itaque Cum ex propria mente de Philosophorum syllogismis loquitur, longe aliter loquitur Sermone v. de natura hominis : Nos vero sorum lugemus in aniam, qui cum videant homines barbari sermonis Graecae locutionis facundiam supersis ,sciteque ornatas fabulaου penitus profligatas, P torumque soloecismis dissolutos fuisse Atticosi Logismos.

Vicesimus-tertius A neas Gazaeus ex Philosopho Platonico Christianus in Theophrasto, ubi & de animorum immortalitate & de corporum resurrectione disputat : Arupteles autem, inquit, ei-

c Platonis ) discipatus diuersum sentu, O

animam ex Ortaxo ouo nomine

43쪽

ARIs TOTELIs FORTUNA. At id est continuatam quandam ac perennem motionem appellat, quam existimat materiae quasi extremam manum imponere, ac forma cum fit,smul cum corpore dissolui. & post alia : An Empedocli essentiar, qui putat animam, ut seccatorum antea commissorum poenas luat, in hanc mitam ablegari: aut Platoni potiὸs adpipuler, qui modo sumit animam ad exoluenda si pucia, modo dicit eandem , ut illud, quod uniuersum dicimus , perficiatur , idque modo sua sonte, moia coacum: iam aliunde excitatam, iam suo ipsius motu proprio emitti Aristitelem enim, qui nimia quadam siua, atque intempe rata sapientia falsus , animarum immortalitatem e medio omnem se sit, Milentio praetereo. Reliqui deinceps hoc omnes agunt, ut al, aliorum sententias destruant atque conuestant f quo' et aliis o sAbi ipsis contrarivis opiniones

prodant. . Vicesimus - quartus Nemesius Episcopus eandem incudem tundit libro de natura hominis : Aristoteles, inquit, qui animam dicit αδτελεχι , nihilominus idem sentit, quodq is qualitatem eam esse volunt. Sed Vis mus prius , quam υτελεχίου vocet. Scquibusdam interiectis. adiare aut morta-

sim animam dic I Eunomi us) ut Aristoteles

44쪽

4L DE VARIA

Ur Stoiri, qui voluerunt eam in corpore gens rari , &c. Hic auctor contra Eunomium disputans etsi videtur Origenianae de animarum ortu sententiae nonnihil fauere, in eo tamen, quod pertinet ad rem, aliis

Patribus mirifice consentit. Quidquid id est, namus in candidissimo pectore

non multum deformitatis importat. Vicesimus-quintus Sidonius Aruernorum Episcopus libro I v. epist. LII. Sentit ut Pythagoras, diuidit ut Socrates, explicat ut Plato, impsecat ut Aristoteles. Idem carm. II. IPuae vel Aristoteles partitus membra loquendi , Argumentosis dat retia figogismis. Aristotelem perinde habet atque eum, qui veritati laqueos parat. Vicesimus- sextus Mansuetus M ediolanensis Episcopus in epistola ad Constantinum Imp. Si relegas insignissime Imperator,

non cum Dialecticis, non cum Rhetoricis, non

cum Grammaticis , sied cum ruricolis o Piscutoribus Dominin possit rationem, se his tradidis sui secreta confiiij, quos o principes 'dinauit. Cum alios Philosophos intelligit , tum praesertim Aristotelem , cuius Dialectica haeretici contra Christianos utebantur.

45쪽

glorum Doctor libro IV. in cap. IX. Samuelis : In Concilio Nicaeno Gentilis quidam Philosophus Aristotclicispermultum armatuύ argumentis Christianos crebcrrime prouocans , anusio docZorum etiam dialectica arte ligustrium Albat se erari, donec exurgens mi sanctitatis Episcopus, sophisticae quidem locutionis fun-d tus ignarus , sed Hamae sidei sapientia praeclarus, muli das eius versutias simplici per omnia , sedueraci prosecutione cassaret. H i c A ristoteles arma suppeditat, quibus Christi religio impugnetur. Vnde factum,ut Beda

sic Dialecticam reiiciat in cap. v M. Leuitici: Humana dochina, Grammatica, aut Rhetorica, aut Dialectica, ex quibus in his, quae de de sentienda sunt, nihIl accipiendum. Vicesimus- octauus Remigius Lugdu- Densis in cap. II. epist. I. ad Corinthios: Defructus est Pluto es Ariuotcles per mortem

Christi,) es eorum sapientia in Ecclesia pro

nihilo ducitur. Si Remigius verum dicit, qui Aristotelem& eius sapientiam in Ecclesiam inducit, Christi conssilio repugnat. Quippe suo facto adstruit Aristote. lem , qui a Christo destructus est. Vicesimus- nonus Beatus Bernardus ser-

46쪽

44 DE VARIAmone I I. in die Pentecostes: Gaudeo vos esse de hac schola , de schola videlicetsiritus, Chi bonitatem es disciplinam es scientiam discatis-dicatis cum Sancto esuper omnes docentes me intestixi. rauare 'inquam. Nunquid

quia purpura se hso me indui , , quia lau

tioribus epulis abundavi PNunquid quia Platonis argutias , Aristotelis versutias intellaxi,oet aut intelligerem , laboraui ' ab is, inquam, sed quia testimonia tua exquisiui. Idem sermone I. in festo Apostolorum Petri MPauli: Hi siunt magistri nostri, quia magistro omnium vias vitae plenius didicerunt, o docent nos urique in hodiernum diem. quid ergo docuerunt, vel docent nos Apostoli sancfi ' Non piscatoriam artem , non scenofacrariam , vel quicquid huiusmodi eis, non Platonem legere, non Arisfotchs et esutias inuersare. Item sermone M. de Natiuitate Domini: Solus iste de sola virgine nascitur , se virginis uterum

nouo se singulari partu diuinitas humanata sit Ego. Vbi nunc Ari telicae subtilitatisfacunda; quidem, sed infecunda loquacitas: I FGrit , cum viro concubuit, velit, nolit, vertitur in habitum priuatio, nec adstringitur dialecticis terminis omnium terminator, ad cuius impera m perit natura , abusuescit consectudo. Sic

47쪽

AR 1sTOTELI S FORTUNA. 4s Platonem , & praesertim Aristotelem a Christianorum scholis exigendum esse

censet, qui a nonnullis Patrum ultimus est appellatUS. Hos autem habui diuersarum Orientis & Occidentis Ecclesiarum Doctores, quos producerem & in unum veluti consessum congregarem. & Certe nescio, an unquam ullo in Concilio tot numerati fuerint viri sanctitate S scriptis illustres, quot hic numerari possunt. Vtut sit, iis adiungimus sextam Synodum, in cuius actione x I. haec approbantur; Constantinus fisimus Imperatoriosancta Synodus dixerunt: Similiter , alter liber relegatur. s accipiens idem religiosius lecror se notarius Antiochus huius librum relegit habentem insuperscriptione ita: sermo missus a Macario Amchiepiscopo Theopoleos Lucae Presbytero , Monacho in Africa , qui scripserat de noua haeresi Maximianorum dum lectio eiusdem sermo nis seret, sancta Synodus dixit: Relecti iam trabesto Macarij, qui oblatus eis piis imo es tranquillis imo nostro Domino atque magno victori Imperatori. Similiter autem se relecto se illa quas rosphonetico sermone, qui cuisuperscriptus est, ad a Deo conseruassiam eius fortitu-

48쪽

6 D E V A R I Adinem factus est. o hoc expleto : Inseuper autem ad relegendum incepto etiam pr. sente se mone ad Lucam quendam Monachum Asticae habentem ordinem oppositionum o Aranotelis Logisenos , se dissenantem omnino a sanctis quinque uniuersalibus Conciliis es sanctis pro habilibus Patribus, qui numquam tale aliquid admiserunt , praevidimus interruptionem fleri kctionis de huiust disermone ad Lucam, eo

quod extranea sunt, atque aliena ab Ecclesia Picis dogmatibus , quae in eo continentur, se Abior verituti omnino contraria. Veteres ha retici ex Aristotele deprompserunt arma, quibus in arcem religionis nostrae inuaderent. Catholici vero tractatores nullam Aristoteli fecerunt audientiam, eum qu e scholis Christianorum abegerunt. Haec autem sunt illustria praesudicia, quibus cum uti potuerint Senonensis Concili j Patres, comburendos esse Aristotelis libros non immerito decreuerunζ, atque eorum descriptione , & lectione

commissus fidei suete populis interdixerunt.

49쪽

IVonnihil adhuc exprestius m magis ad

rem subnotatur. Beatus Bernardus,

ct Ono Frisingensis Dialecticam

Aristotelis in Petro Abaelardo cuia pant. Galterus Prior Victorinus contra i saetardum, Lombardum , Pictauinum m Porretanum, tanquam

homines CAristotelico stiritu assatos, scribit. His accedunt Mbertus Corinseon m Sigebertus.

PROXIMO cap. ea retuli, quae Se nonense Concilium satis diu praecesserunt. Nunc refero , quod contigit non multo ante Concilij tempus , cum Beatus Bernardus Abaelardo sese opposuit, S: Dialecticam Aristotelis exprobrauit. Sic enim ea de re loquitur in epistola ad Innocentium II. Habemus in rancia nouum de vereri magictro Theuo-

50쪽

48 DE v ARIAgum , qui ab ineunte aetate in arte Dialecricuisset, o nunc in scripturis sanctis insanit. Olim damnata orsopita dogmata s tam sua videlicet, quam aliena suscitare conatur se insuper noua addit. Hoc loco de Aristotelis dialectica sermonem esse , colligi facile potest , cum ex iis , quae sanctissimus Pater de Aristotele superiori cap. tradit, tum ex iis, quae modo dicturus

sum.

Otto Frisingensis Episcopus eadem de Abaelardo memoriae prodidit libro 1. de gestis Frederici primi Imperatoris : Habuit primo praeceptorem Roselinum quendam, qui primus no is temporibus in Logica sententiam vocum instituit. & post alia : Indo magistrum induens Pariseus venit , plurimum in inuentionum subtilitate non solum ad Philosephiam necessariarum, sed , pro commouendis ad iocos animis

τι ilium valens. 8c post alia ε Sententiam ωocum seu nominum in naturali tenens facultate non caute Theologiae admiscuit. 'uare de functa Trinitate docens , Fribens,

tres personin , quaπ sancta Ecclesia non vacua nomina 'torum , sed res dictinctis,

fusique proprietatibus discretri hactenus se pie credidit,

SEARCH

MENU NAVIGATION