De immensa Dei misericordia Desiderius Erasmus Roterodamus

발행: 1641년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8 DE s. ERAS Mus lenitas erga peccantem commovet, ut in posterum observet eum

religiosius , sic enim loquit ut rQuid hoc est negotii 'hoc est parrem esse , aut hoc est filium esse 3 . Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret ξ Hiccine non amandus hiccine non in sinu est gestandus 'Hem, itaque adeo ma gnam mihi iniecit sua commoditate curam, ne forte imprudens faciam quod nolit, sciens cavebo. Si bene nata ingenia parentum le- . nitas docet odisse peccatum, tu infelix peccator tanta patris tui bonitate magis ac magis indure scis, nec audis Paulum a dementia revocantem y An, inquit, di vitias bonitatis eius, & patientiae& longanimitatis contemnis Ariigo oras quod benignitas Dei ad

poenitentiam te adducit Secuta dum autem duritiam tuam& im poenitens cor thesaurizas tibi iram

in die irae & revelationis iusti iudicii Dei. Nulla fera tam immanis est , quae non mansuescat ossiciis

hominum s

82쪽

DE MISER. Da I. Is hominum, & tu tam inaudita Dei munificentia provocatus , magis etiam ferocis in illum Nulla res est tam dura quae non mollescat hominum arte. AE in liquescunt fornace , ferrum mollescit igni , cornu infusa cera lentescit, adamantis invicta durities hircino cruore domatur:& o cor plusquam corneum , plusquam ferreum, plusquam adamantinum quod nec ignis gehennae, nec patris lenissimi indulgentia, nec agni immaculati pro te effusus cruor emollit, imo

quod his onibus fit rigidius. Tolle

trophaea,age triumphum impiet iis, vicisti misee, vicisti artem divinam , infelicissima victoria. Infelix

terra est, ut aitPaulus,&execrationi proxima, quae quum frequenter exceperit coelestem imbrem , nihil aliud progignit quam spinas Mitibulos: quanto infelicior, quae toties irrigata pluvia divinar mis ricordiae, durescit etiam in lapidem adeo rigidum , ut nullam dirini spiritus recipiat impressione.

83쪽

so DE s. ERAS Mus Mosi legem tabulis saxeis inscripsit digitus Dei , proinde tuum cor saxis illis rigidius est, cui nihil Euangelicae legis inscribere potest Dei spiritus. Quis nobis scindet

haec corda saxea, nisi ille, cuius mors scidit petras , ut exirent Cmonumentis qui mortui erant 'Qigis dabit nobis cor carneum, nisi sermo Dei, qui pro nobis caro . factus esti Verum his quoque deploratiores sunt, qui suis peccatis blandientes, blasphemas & impiasserunt Opiniones , negantes esse Deum in excelso: aut v est , nihil ad illum pertinere res mortalium: non esse vitam post corporis interitum : non esse paratam immortalitatem his , qui hic pie vixerunt in Christo Iesu : nec esse paratam gehennam his, qui hic servierunt Satanae: inanes esse minas scripturarum, vana esse promissa Euangelii : aut qui perversa scripturarum interpretatione sua scelera pro benefactis defendunt: ac sermonem Dei, ad cuius tegulam

84쪽

D E Mis E R. Dar. groporteret depravatas animi cupiditates corrigere, cogunt patrocinari turpitudini suae, caeteris criminibus haeresis impietatem ceu pessimum colophonem imponentes. Optimo iure ad tantae impietatis mentionem, pallor occupans faciem, ac totius corporis tremor obortus, declarat quat opere quod audistis, execremini. Sed utinam ista non audiremus etiam inter

Christi nomen professos. Ostendi vobis Scyllam, in quam illisi complures , pereunt. Ostendam &Charybdim, periculum & illo gravissimo gravius ac formidabilius. Hi sunt, quos Cain & Iudam proditorem secutos, in aeternum exitium absorbet veniae desperatio. Eadem pernicies est, licet diversa sit pereundi ratio. Pharao indu ratus, dicit: Non novi dominum, nec dimitto populum, AldCain λMaius est peccatum meum, quam

ut veniam merear. Porro Iudas

quidl Peccavi prodito sanguine innoxio. Uterque peccati magni- ψ . D s tudinem

85쪽

81 DE s. ERAS M ustudinem agnoscit, uterque confitetur, utrumque facti poenitet, sed uterque recedit a facie domini, apud quem solum est misericordia, & copiosa a peccatis redemptio. Sic enim legis de Cain : Egressusque Cain a facie domini, habitabat profugus in terra ad Orienta lem plagam, &c. Et Iudas egressiis e convivio functorum, non est reversus r infelix qui sic egreditur a facie misericordiae Dei, ut non re vertatur. Hic est, Opinor, de quo sensit Hieremias, quum ait: Noli te flere mortuum , neque lugeatis super eum, plangite fletu eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra. Mortuum non vult defleri, quod aliquando sit revicturus. Ille omni lachrymarum genere deplorandus est, qui semet avertit a fonte vitae perennis, nec unquam per poenitentiam e unde abiit, revertitur, Abierat filius ille profu

, sed reversus est.

quam, reliqu

eissimi patris

u regionem longin-

erat domum aman-

86쪽

DE MIsa R. DEI. 83 Longe recesserat a domino Petrus, quum ter illum abiuraret: sed mox reversus est , dum recordatus sermonis quem dixerat Iesus, coepi ea mare flere.' Excideras sibi, sed reversus in sese, reversus est ad Iesum. Sic clamat Esaias: Mementote istud,&confundamini, & redite praevaricatores ad cor. Recor datus est Petrus, & rediit ad cor: ablatum est ab eo cor saxeum, corpumiceum, unde nulla lachrymarum stilla poterat extundi: datum

est cor carneum, unde m X eru-

. pit fons lachrymarum, amarus obdolorem penitentiae, sed salubris ob redditam innocentiam. Iudas autem non est rexersus ad Iesum .

sed abiit ad sacerdotes&phariseos, retulit funestam pecuniam, inde confugit ad iuselicem laqueum, &crepuit medius, Haec ad nostram institationem in suis discipulis permisit dominus. Vides duorum

Apostolorum peccantium quam diverius lit exitus. Iudas toties. domini mansuetudine provocatus D ε ad re-

87쪽

σι Das. ER A s u sad resipiscentiam, perstitit in impio proposito. Sed Perrus ad intuitum Iesu recordatus sermonis dominici , statim agnovit seipsum, ac velut indignum p r sente domino, subducit sese, non ad laqueum, sed ad fletum, hoc est, non ad desperationem, sed ad remedium. Iudas imitatus Cain huius mali principem, agnovit quidem peccati sui magnitudinem , sed non est recordatus sermonum divinorum, qui nusquam in libris lacris non

invitant ad reditum, provocant ad Ioenitentiam , & pollicentur mi-.sericordiam. Nam quae pagina est in libris sacris, quae non sonet Dei misericordiam λ Non loquor solum de libris Novi Testamenti,

quae lex est gratiar, verum etiam de Veteri Testamento , quae rigidior esse putatur. Audiamus quam Hiος ' blande dominus apud Hieremiam sub persona sponsis, quae deserto marito , se prostituerat passim omnibus , populum suum revocet d poenitentiam: Convertimi, inquit,

Di iti

88쪽

DE MIsER. DEI. Isquit, filii revertentes, dicit dominus , quia ego vir vester. Et apud Iob si

Iob dominus revelat aurem peccatorum, ut corripiat :&loquitur, ut revertantur ab iniquitate. Sed

miseri qui ad hanc domini vocem obturant aures suas, similes aspidi surdae, quae studio obstruit aures, ne audiat vocem incantantis

sapienter. Hodie, inquit Psalmus, Psa. 43ἰ si vocem eius audieritis, nolite Obdurare corda vestra. Hodie nostrum est, quamdiu sumus in hac vita, qUae donec manet, non desinit nobis loqui dominus, pro Ocans ad poenitentiam, offerens paratam veniam. Quid dixi veniam Maior est misericordia Dei, quae reversis pollicetur optimam munificentiam. Sic enim legimus in libro Iob: Si reversus tueris ado. Iobmnipotentem,aedificaberis,& longe faeies iniquitatem a tabernaculo tuo: dabit pro terra silicem, &pro silice torrentes aureos. Λudiamus misericordiam domini apud Esaiam inritantem ad poeni-

tentiam

89쪽

as DE s. ERAS Musa t. tentiam: Si quaeritis, inquir, quaerite, convertimini & venite: si quς ritis finem malorum, ne quaerite a filiis hominum, in quibus non est salus, ne a maleficis, ne a laqueo,

sed a me quaerite, qui solus & possum & paratus sum ignoscere. Τantum avertimini ab his , quae turpiter amastis, & conversi,venite ad me. Rursus apud eundem prophetam universum genus mortalium invitans ad se , loquitur: Nunquid non ego dominus Z &non est ultra Deus absque me. Deus iustus& sanctus non est prς- ter me, convertimini ad me, &salvi eritis omnes fines terrae, quia ego Deus & non est alius. Haec

dominus loquitur gentibus idololatris, homicidis, sacrilegis, parricidis , incestis, blasphemis, &tu

miser per desperationem averteris' a domino Olim cam impune regnaret inter gentes peccatum mi-lericordia Dei videbatur contra Eta intra angustos Iudaeae terminos. Caeterum per Euangelium dilatata

90쪽

DE MIsER. DEL 37latata est misericordia per univerinsos fines terrae. Apud Hieremiam item cominatur poena obstinatis, sed offert paratam veniam resipi- Is . . scentibus: Si gens, inquit, illa poenitentiam egerit a malo suo, quod locutus sum adversus eam, aga &ego poenitet iam super malo, quod cogitavi facere ei. Et qui paulo ante minitabatur subversionem, eradicationem , ac dispersionem, diversa promittit, & subito inquit, loquar de gente & regno, ut aedificem, & ut plante illud. Similiter apud Ezechielem, non solum promittit venia redeunti, veru etiam amnestiam illam Graecorum pro verbio celebrat hoc est, omnium. superiorum malorum oblivione, quum enim ante commemorassee

omne genus facinoru ac flagitiorum, subiicit: Si aute impius egerie poenit etiam ab omnibus peccatis, quae operatus est, & custodierit universa praecepta mea,& fecerit iudicium & iustitia, vita vivet Scnon morietur: omnium iniquitatu

- - eius,

SEARCH

MENU NAVIGATION