Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xς8 INSCRIPTION Es,

des, ut ostendit Gutherius de Officiis Domus Augustae , Libro II. Cap. XV. quos nos diceremus is Guardie deI Cον-po, armatam militiam subibant, & protegendi lateris Principis solicitudinem patiebantur, ut ex Ocriculano lapide ex Collectaneis Donianis Cl. I. n. I o. perspicuum est. Equites autem Singulares , sive Singularii , ab Augusto instituti , a sinistris imperatoris in acie stabant , ordine , ac dignitate proximi Praetorianis, qui a dextris stabant.

Post haec sequuntur notae LAVR. LAVIN. quae aliorum Iapidum auctoritate explicantur, Maerenti Laminatium. I in diserte in Grutetianis CCCXLVII. 1. CCCCt X. g. CCCCXL.

3. CCCCXX. a. item penes Reinesium Cl. Xll. n. II 4. qui ad civium distinctionem , qui Lauro-Lavinii , vel Laurentes Lavinates , vel converso ordine , ut apud Fabretium Cap. X. n. 314. Lavinates Laurentes nominantur , putat

eos, qui in suprascriptis saxis Laurentes Laminatium dicuntur intelligendos esse ex religioso coetu , Iunonis fortasse Sacerdotio consecratos fuisse . Constat enim consecratione , &veteri lege Iunonem Lavinii cultam suisse , quae inde La vinas appellata , institutumque ibi Deae Sacrum, & Saee dotium Sodalitiumque Sacerdotum eidem Sacra facienti um . Sed ne totum Reinesium supervacaneo labore heic

exscribam , operae pretium est ut ipsum consulas . ,

In fine huiusce lapidis honorifica appellatione L. Petr nius dicitur PATRONUS OPTIMUS Arretinorum , quare ex ea intelligitur quae caussa fuerit dedicationis huiusce Inscriptionis , procul dubio subiectae statuae eiusdem Petronii, eo adhuc vivo , cum quo Arretini hospitalem tesseram fecerunt. Sed de Titulis, quibus Patroni honorantur, dicam paullo infra , libet nunc de Patronorum origine , dignitate, munere , & de honoribus, quos consequebantur , non κnulla afferre , quae legenti mihi veteres lapides optimosquo auctores notatu digna visa sunt, quaeque fortassis haudquaquam erunt eruditis viris omnino iniucunda . Ea siquudem vis est eximiae virtutis, si summa cum nobilitate coniuncta sit, ut statim alliciat homines ad amandum , Om

222쪽

ANTINIAE ARRETII. Ipse

niumque animos admiratione perstringat . Hinc solemnitum Graecorum, tum Romanorum instituto factum est, ut Municipia , & Coloniae , foederataeque Civitates, ac Pro vinciae eos sibi patronos deligerent , in quibus summania praestantiam , summumque nobilitatis splendorem esse animadverterent , quorum mutua inter se ossicia late describit Dionysius Halicarnasseus Antiquitatum Romanarum Lib. II. Quemadmodum enim Numina , & Genii , veteri gentium more, tutelae Urbium, Familiarum, Fontium, Silvarum locorumque omnium praepositi sunt , ita Patronis Civitatum , Collegiorum, Corporumque, salus, incolumitas, vitae honorisque praesidium antiquitus est commendatum , qui etiam alio nomine Defensores Rerum publicarum a

pellati sunt, uti ex antiquo marmore intelligi potest apud Cruterum pag. CCCCLV. a. Quo instituto, Evangelii luce per totum terrarum orbem diffusa , paullatim lublato , eximiae sanctitatis Heroes , qui cum Cnristo in Caelis exultant , ut diximus , Urbium Christianarum praesidio , &tutelae sunt constituti , & Patroni nuncupati. Igitur ii Patroni cooptabantur a Municipiis & a Coloniis Romanorum , qui splendido loco egregiisque maioribus nati essent , qui domi forisque clari extitissent , omnibusque honoribus per gradus in Romana Republica perfuncti essent , qui Romano sanguine sati primores elsent

in Urbe aeterna , & praepotentes Cives , quorum Ope ra , si opus esset, apud Senatum , & Imperatores uteren

tur . Nam , teste Dionysio Halicarnasseo , loco suprascri-Pto , constat saepe numero Senatum controversias civitaritum , ac gentium ad earum patronos remisisse , eorumque

iudicia rata habuisse . De his eonsulendus Sigonius de antiquo Iure Italiae Libro II. Cap. 4. qui eorum originem Romulo adscribit. Ita Puteolani in clientela Brutorum fuere , ut memoriae prodidit Cicero in Philippica II. Bononienses Antoniorum , teste Suetonio c. II. in Augusto , Τralliani Flaccorum , ex Ciceroniana pro Flacco n. 24.

Siculi Marcellorum , ex Verrina sexta , & ex Livio Libro

XXXVI

223쪽

etoo INSCRIPT IONES

XXXVI. Lacedaemonii Claudiorum, ex Suetonio c. 6. in vita Claudii , Allobroges Fabiorum , Arretini Claudiorum , ut ostendit Borghimus in Dissertatione de Origine Urbis Florentiae pag. I93. Capuani M. Tulli Ciceronis , auctore Plutarcho in eius vita , eodemque Tullio in Pisoniana,& fortassis, ut diximus , Volaterrani. Tifernates C. Plinium Secundum , Pisani Caium Caesarem patronos adsciverunt , cui statuas , arcum triumphalem , divinos honores , & inserias quotannis publico omnium civium moerore perficiendas decrevere ; quare summa cum laude eumdem Caium Caesarem appellant Pisanae COLONIAE UNICUM PRAESIDIUM . Frequenter etiam patrocinii, & elientelae decus delatum nobilimmis viris, si in decretis cautum esset, ad liberos posterosque ipsorum extendebatur , continuabaturque in eo rum domo , cuius honoris exemplum adferre libet in sequenti aerea hospitali Tessera.

DD. N N. CRISPO ET CONSTANTINO IVNI ORE NOBILISSIMIS CAESSIT COSS MI II. NON. . . EX. . . L ORDO M DIDITANORUM HOSPITIvM AMICITIAM Q VEFECIT C v M Q, A RADIO UAL PRO CVLo U. C. ET IPSUM LlBEROS POSTEROS QSE EIUS SIBI LIBER is PosTERISQUE SVIS PATRONUM COOPTA v I Τα. ARADlvs UAL. PRO CVLVS V. C. PRAESES PP. HOSPITIUM AMICITIAMQUE FECIT CvM ORDINE M DIDITANORUM IPSOS LIBER Os POSTER SQUE EORUM SIBI LIBERIS QV E SUIS.IN FIDEM CLIENTELAM X E SUAM POSTERORVM QIE SUORUM RECEPIT AGENTE ORDINE

H ee Romae servatur in Musio Stroetio 3 quae edita est aia

224쪽

ANTI TUAE ARRET IL

mico Florentino , in Appendice Fastorum V. C. Hadriani Relandi , pag. 3 38. quam , ni fallor, secundus in lucem

profero .

Liberi posterique , qui in amicitiam i, fidem, & client iam post parentes succedebara , dicebantur PATRONI AB ORIGINE, ut in Surrentinorum lapide penes Reinesum CLVI. n. 39. & Fabretium Cap. V. n. 237. vel PATRONI LONGE. A. MAIORIBUS. ORIGINALES , quemadmodum Postumus Lampadius V. C. & inlustris, Patronus Capuanorum, apud eumdem Fabretium n. 287. vel COMMUNES. AB. ΩΚ lGl NE PATRONI , uti appellatur a Suessanis in marmore penes Gluterum MXXVI l. 3. L. Mamilianus Licinianus V. C. qui dignitatem originis suae cumulasse dicitur , quum omnibus honoribus , muneribusque innocenter in patria sua iunctus esset. In alio apud eumdem pag. MXCIV. a. laudatur L. Faesellius Rufio Patronus Amminensium , quod liberalitates in patriam civesque A. MAIORIBUS. SVIS tributas, exemplis suis superaverit o Patronorum filii utriusque sexus . item coniuges, Ob merita patrum , & virorum , summis honoribus exornabantur , statuisque donabantur post mo tem , quemadmodum complures lapides testantur. Nulla quoque in deligendis Patronis habita aetatis ratio: nam pueros non me latet Patronos cooptatos interdum suisse ob insigne meritum , egregiamque virtutem . Tifern tes Paene adhuc puerum patronum sibi adoptaverunt CPlinium Secundum , ut ipse testatur in Epistola I. Lib. IV.

apud quos, ne amore Vinceretur , templum sua pecunia construxit. Idem a Puteolanis factum testatur marmorea

hasis paucis ab hinc annis reperta Puteolis, edita inter Instruptiones Selectas a V. C. Iohanne Vignotio pag. 323. quam cum statua universus Ordo , & Populus Puteolanus posuit T. Annonio Bolonio Chrysantio puero egregio , eiusdem ordinis, & Populi AB ORIGINE PATRONO ; anno V. Qs 13. Christi 16 l. M. Aurelio Antonino Caesare III. L. Afilio Aurelio Vero Caesare II. Gmsulibus a magnopere

225쪽

claro ob sua merita , & Boloniae gentis splendorem , quae ad maternam Imperatoris Antonini Pii familiam pertine

bat .

Tanto honore quum Patronos prosequerentur ad amoliendam adulationis suspicionem egregia eorum merita vel maiorum memorabant, ut in Ariminensium marmore Penes Graterum pag. MXCIV. a vel insignem eorum bene volentiam , quod Colonias , vel Municipia publicis aedificiis exornassent , balnea condidissent , gratuitam lavati nem dedissent , ludos fecissent , gladiatorum paria dedi sisent, quod Ope , consilio , & auctoritate eos iuvissent,

quod denique magnorum honorum commodorumque auctores suissent, aliaque huius generis beneficia praestassent, quae in antiquis marmoribus posterorum memoriae consi nata leguntur. Nec sine ratione , ut observat Radulphus ornerius Rerum quotidianarum Libro IV. Cap. q. nam in his additur ea clausula EX AFFECTU IURE DEBITO 3 so lassis , ad amovendam adulationis suspicionem , L. I. C. de statuis, & imaginibus. Placet id adnotare expressum in aliquibus inscriptionibus, ut apud Gruterum pag. CCCLXI. I. in ara dicata L. Aradio Valerio Proculo , de quo paullo ante meminimus, a Corpore Suariorum, & Consectuariorum , in qua additur id factum AUCTORIBUS PATRGNIS eiusdem Corporis , quo testatior esset eorum affectus sitemque in I. CCCLV. & CCCCVIII. Eadem clausul EX ADFECTU, vel OB ADFECTIONEM, occurrit m hospia tali Tabula aenea , superius relata , ex Musto Albano :itemque in sequentibus, quas v. C. Blanchinus diligenter descripsit; & hoe loci referre placuit , quod multa in his sint paullo infra notanda . Quae sequitur alta est palmos

Romanos duos, lata palmum unum , uncias IX. altitudiani additur tympanus triangularis, elevatus uncias IX. In Capite nomina Consulum recensentur , ex quibus Fasti Consulares illustrantur , notaturque anno V. C. I I 2. Christi aso. iterum Consulem fuisse Iunium Donatum Cum P. Cornelio Saeculare iterum Consule, quod ex editis Fastis liquido non constabat .. P. COR- Dissiligod by Corale

226쪽

P CORNELIO SAECULARE I ET C IvNIO DONATO II Cos IIII NON DEC

oblatam vides Patronis aeream scriptam Tabulam ,& qui dem urUIIS ORNATAM, ut legitur in altera, quam infra Pag. 2O8. exhibemus, quod etiam Observatum fuisse non dubito in deserendis patronatus insignibus L. Petronio Tauro V lusiano Patrono Arretinorum, qui hae tempestate vivebat. Ad aeream Tabulam hospitii , clientelae, amicitiae. que tesseram Patronis offerendam Legati decreti , qui Legationis munus honorifice agerent remque disne proseque yentur quam summi viri interdum gratuitam , Vel ex communi pecunia suscipiebam . Legatorum ossicio functi Duumviri , AEdiles, interdum duo summa nobilitate , ac virtute praestantes viri , qui Curatorer patrocinii nuncupa tur in aliquibus Tabulis , interdum universus ordo : Coli giorum vero vel Corporum , ac Sodalitatum Quinquennales viri , & cum his primores eiusdem numeri , qui , ut in allatis Tesseris, vel quatuordecim, vel sexdecim numerantur.

227쪽

Decretum cooptationis patrocinii priusquam eonficeretur, quum in Curia, in Balilicis, vel in AEde Deorum, vel in Schola , vel in Templo , aut in Triclinio, ut Collegia facere solebant, teste superiori Tabula pag. I93. dc Gruteriana pag. MCI. I. convenissent , data cura primoribus numeri legitur , ut merita eius Viri, qui in Patronum cooptandus erat referrent laudarentque quibus relatis, omnes

unanimi consensu quid de ea re faciundum esset censebant, deputabantque Legatos ex ordine mittendos Patrono , qui ab eo impetrarent ut in clientelam dolaus suae Municipium , vel Coloniam , vel Collegium universumque ordinem recipere dignaretur , Patronumque se cooptari , tum etiam liberos pollerosque suos , si id expresse cautum esset rexcusata non raro tardae cogitationis necessitate, quod sci Iicet, ut oportebat , id antea factum non fuisset, ut notari potest in Restiana Tabula penes Gruterum pag. MCI. vel multo antea Patronum elemam dicebant, ne in deserendis meritis honoribus segnes fuisse viderentur . Iam enim supra

observavimus Patronos antequam aerea Tabula donarentur,

quae hospitii , & clientelae perpetuum esset testimonium , Per diploma cooptatos esse . Horum diplomatum fit meniatio apud Tacitum Libro II. Histor. 14. & 63. & apud Pli. nium Libro X. Epist. Ig. 34. III. Nero Claudius Caesar ,

teste Suetonio in eius vita Cap. I a. exbibuit ου Naumaebiam, Marina aqua vinantibus belluis 3 item Tyrrbiebar quasidam e numera ubeborum , quibus post editam veram diplomata eisitatis Romanae singulis Obtulit.

Tabula vero hospitali deereto incisa antequam in domo Patroni poneretur, publice conspicuo in loco exponebatur assigebaturque templis vel Deorum , vel Augustorum squod in eooptatione T. Pomponii Bassi Clarissimi Viri fa- Cium , testatur eadem Tabula , quae exstat in Museo Mediceo , superius edita in Parte I. pag. 63. in qua ad finem,

ut monuimus pag. 67. notatur ad Augusti Templum fixam fuisse . Hinc apud Gruterum in extremis oris pers

xatae conspiciuntur plures aereae Tesserae holitates sag.

228쪽

CCCLXII. I. a. CCCLXIII. l. 3. CCCLXIV. I. itemqud

duae Graecae pag. CCCC. 8. CCCCI. I. quarum Prima decretum continet Senatus, & populi Melitaeorum , qui patronum sibi adsciverunt Demetrium Diodoti filium SP racusanum posterosque eius, ob singularem eius in omnes cives, ac populum amorem, & beneficentiam s altera vero Agrigentinorum est, qui cum eodem Demetrio hospitium clientelamque fecerunt, in qua notatur decretum in dua bus Tabulis aeneis incisum fuisse , iussumque ut una T bula in Curia poneretur , altera vero data eidem Demetrio Syracusano, perenne esset eius benevolentiae, ac studii erga Topulum Agrigentinorum monumentum 3 in quibus praeterea observamus solemne etiam apud Graecos instia tutum suisse mittendi Legatos , qui Patronis hospitium Osferrent ; & quemadmodum decretum auspicatum tria his legitur illis verbis, ArΑΘΗI Traili Zonae Fortunae 3 ita in aliquibus Latinis Tesseris apud Gruterum CCCLXIII. I. CCCLXIV. r. praeponitur seu boni ominis caussa , seu

quodam more, tum in rebus omnibus gerendis, tum in cooptandis Patronis usurpato , acclamatio , FELICITER , Vel B. B. hoc est, bene bene 3 quasi omnia secundum vota he-ne , ac feliciter evenissent . Impensae vero hac de re a Legatis factae interdum a Patronis remittebantur.

Susceptis libenter a Patronis in fidem,& clientelam Municipiis , & Coloniis , vel etiam Collegiis , adfixaque in eo-Tum domo, memoriae caussa, ahenea Tabula, hospitali decreto inelia , ut si quando clientes Romam venirent in eorum domibus, & palatiis hospitarentur, alii honores iisdem

decernebantur parabanturque ; nempe statuae vel equestres, vel pedestres, vel e marmore , vel ex aere , saepen mero inauratae ; quo honoris genere donatus est Cicero a Capuanis, ut ipse testatur in oratione contra Pisonem n. I9.

quae statuae insigni item in loco ponebantur , & dedicabantur , vel in Curia , vel in Basilicis, vel in Foro , vel tu Templis, vel etiam in Theatris,& Amphitheatris ; in quibus saepe erutae sunt statuae illustrium Virorum, quod dein

229쪽

1o6 INSCRIPTIONES .

in Florentino nostro evenisse clare testatur Ui ncentius Bor-ghinius in Dissertatione de origine Urbis Florentiae . De his meminit Plinius Libro CCCIV. Cap. 6. Naturalis Historiae, Seneca V l. de beneficiis 8. & i. ult. C. de Statuis,N Imaginibus, praeter sexcentos lapides, qui id confirmant, quod etiam Emundus Figrelius de Statuis illustrium Romanorum observat Cap. ClII. Ita a Pisanis in Foro positam statuam basemque laudibus inscriptam patri suo, Praetori Etruriae , Quaestori , & Comiti sacrarum largitionum testatur Rutilius Numantianus Gallus in suo Itinerario

V. his verbis. . . t . He oblata mibi sancti genitoris imago , . . Tisani proprio quam potuere Foro .. --... Laudιbus amissi cogor lacrymara parentis, , . Fluxerunt madidis gaudia moesta genis: ,

, Namque pater quondam Tyrrhenis praefuit arvis, ., Fascibus π senis eredita iura dedit . mo in carmine formam situmque veterem Pisarum accurate describit, ex quo , ut observat doctissimus Petrus Vis ictorius variarum Lectionum Libro XVII. Cap. 3. intelligi potest quantum situs , & forma totius regionis hoc temp-xe sit immutata . Inscriptionis fragmentum supra dedimus pag. I 8. n. II. Pisano civi dedicatae , Praefecto Urbis ,& Feriarum , Praetori Etruriae , ob insignia in patriamia

Sed ut revertar ad honores, quibus Patroni posterorum memoriae consecrabantur , statuis additae bases leguntur , Ornatae subscriptis Patronorum laudibus, ac titulis , in qui hus enumeratis eorum honoribus, & ossiciis adpellabantur

optimi , praesanissimi, indulgentis i , benefici , digni , dignissimi, admirabilet , vibitissimi , rarism , uti ex sexcentis iam editis inscriptionibus colligi potest . Praeter statuas, praestantibus , .viris legitur positum fastigium , quod fastim a Praenesti. nis in honorem in Verrii Flacci Sevis Augustalis, Cu'at

ris muneris publici, testatur apud eos marmor, editum in Donianis Collectaneis Q. V. n. II p. quae consules. Ad haec Diqitigod by Corale

230쪽

haec positae honoris causa bigae, quae memorantur in

pluribus Gruterianis inscriptionibus CCCLII. . CCCCXXI. 1. CCCCXL. i. CCCCXLVll. 6. de qua grati animi pereximia significatione luculenter disserit v. C. Valerius Chumentellius in marmor Pisanum de Honore Bisellii Cap. XLI. In solemni statuarum hasiumque dedicatione in publicae laetitiae gratique animi argumentum, largitiones, di-Visiones , cenae , epulae, ac sportulae datae a Patronis me morantur; itemque remissae impensae , si solo honore contenti fuissent, editi ludi , & venationes 3 nec dubito a cluentibus xenia quotannis missa Patronis , Legatosque , qui eos salutarent , quod in Plinianis epistolis fieri consuevisse honoris caussa Imperatoribus , ac praeclaris viris optim de republica meritis , me adnotasse memini . Inscriptio in basibus tunc caelabatur quum eius forma ab universo ordine decreto fuerat adprobata , uti ex Neapolitano marmore constat in Cruteriano Thesauro CCCCXLIV. a.

Patronorum munus erat iura Civitatum, Coloniarumque, quas in clientelam acceperant, tueri, honis omnibus , atque

honoribus prospicere, omni humanitatis officio, cives prosequi, eximiis laudibus fidem eorum erga Romanam Rein publicam , & Augustos Imperatores commendare , ac Pr hare si opus esset, uti ex Gruterianis colligitur CCCCXLIII. 6. CCCCXLV. 4. CCCCLV. 4. & ex Beneventano apud Sponium in Miscellaneis pag. xa4. Id quoque praestatum RPatronis Collegiorum, Sodalitiorum, & Corporum , prae sertim circa Deorum cultum sacrasque cerimonias , qui etiam patrum exemplo pietatem erga eos cumulatissime test ri debebant. Hinc PARENTES appellati numeri Collegi rum , ut in superiori Tabula ex Musto Albano depromta Pag. I93. & in hac alia , quae patrocinii honorem continet oblatum per XVI. Legatos a Collegio Fabrorum Sentinatium Cornelio Fusco Patrono eiusdem numeri, observari potest. Saepe , ut obiter heic dicam , in hae tessera fit mentio NUMERI , quod ut credere fas est, viri in albo cuiuscumque Collegii descripti, certum quemdam numerus

SEARCH

MENU NAVIGATION