Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

2o8 INSCRIPTIONES

excedere haudquaquam deberent , nempe vel CL , vel CC aut ad summum CCC. uti ex epistola Plinii ad Traianum

Augustum , Libro X. colligi potest , quum in ea de institutione Collegii Fabrorum Nicomediae agatur . P. CORNELIO SAECVLARE B. ET IUNIO DONAM IL ΚAL IVLIS COS

In superiori Tabula hospitali Collegii Sentinatium pag.

93. quorum opidum Sentinum appellatum , Straboni , Livio , ae Dioni ceterisque memoratum , in Umbria fuit, ultra Camerinum,& Matilicam, versus Urbinum, in Apen-

232쪽

nini valle J in tertio versu legitur SENTINI IN TRICLINI

DOMUS CC NUMERUM HABENTIBUS , cuius auctoritate deduci potest ducentos viros ad censendum de ea re con venisse . Sed ex ipsa Tabula , ut monuimus , Patronos PARENTps Collegiorum , & eius Numeri appellatos esse constat; quae alta est palmos Romanos duos, lata palmum

unum , uncias novem , altitudini vero additus tympanus triangularis , elevatus uncias novem .

Quemadmodum igitur splendido loco nati viri Patroni Collegiorum PARENTES appellabantur , ita quoque illustres feminae , patronatus honore exornatae , MATRES conclamabantur , quod manifeste liquet ex praelaudatis

Tesseris ex Albano Museo depromtis, in quibus Vesia Martina coniux Corelii Fusci , splendidi Decurionis Sentinatium , & Patroni trium Collegiorum principalium, Patrona eiusdem Collegii Sentinatium dicitur , uti etiam Memmia Victorina Patrona eiusdem Numeri nuncupatur . Aliud exemplum subiicit Gruterus ex aenea Tabula C. V. Antonii Augustini Archiepiscopi Tarraconensis pag. CCCCXLIII. 6. in ova Peliuini , & Vestini , quorum meminit Plinius Libro III. Cap. 12. Nummiam Variam Sacerdotem Vene, iis Felicis patrocinii honore affecerunt . Patronam ver

Municipii , & Collegii Oliam Attianam fuisse discimus ex

veteri lapide , quem producit Fabretius Cap. IV. n. II I. ex Schedis Barberinis, non indicato tamen loco ubi exstet , sed ex Collectaneis V. Q Donii, quas edidi, Cl. V. n. 3 6. scimus Interamnae exstare. Item apud Corfinienses Patrona laudatur Rutilia Paulina , quam Seviri Augustales summis honoribus prosecuti sunt, ex iisdem Collectaneis Cl. V. m. Iaa. Feminas dignitate , vel genere insignes , patrocinii

foedere exornatas, eruditis observationibus illustravit omniis

Iena antiquitatis eruditione conspicuus Philippus a Turre piscopus Adriensis in Commentario ad Inlcriptionem. M. Aquilii, Cap. XI. pag. II 3. quem Vide. Denique qui alicuius Municipii , vel Coloniae , vel Collegii patrocinium susceperant, aliorum quoque Municipio- Dd Ium s

233쪽

2IO INSCRIPTION Es

rum , Coloniarum , & Collegiorum Patroni eonscribi poterant, eoque honore perpetuo langebantur . dem exemplo Municipia , Coloniae , & Collegia plures simul Patronos sibi adsciscere non prohibebantur , neque solum ex magnatibus Romanis , verum etiam ex propriis civibus ,

qui aliquo insigni magistratu , & munere in patria functi,

multis virtutibus , multisque beneficiis de re publica optime meriti essent , quod ex vetustorum lapidum auctoritate perspicuum est . Plinius Secundus Libro V. Epist. II. laudat C. Calpurnium Fabatum prosocerum suum quod in patria Colonia speciosissimam porticum suo ac filii nomine Medicasset, qui memoratur in lapide Comensi in Collectaneis Donianis Cl. V. n. 3. ac dicitur Comensium Patronus. - Nec Civitates, Coloniae omnes, & Collegia solum , sed& Provinciae sic scripserunt Patronos ; adeoque plures PO puli , unius Patroni clientes , hospitium fecisse , statuam que posuisse leguntur . lia Manlium Theodorum Africae

croconsulem, universa Provincia in clientelam ab eo suscepta, tali honoris genere adfecit, teste Claudiano in Panegyrico de eius Consulatu . Tusci, & Umbri statuam dedicarunt Patrono suo P. Tettio Perpetuo Arzygo , Viro Clarissimo , Consulari Tusciae, & Umbriae , ut Gruterianum monumentum testatur pag. CCCCLXXIIII. 3. aliud quoque exemplum vide in Mutinens marmore pag.MXCVIII. I. in quo laudatur L. Nonius Verus, Patronus Mutinensium, Aquileiensium , Brixianorum , & universarum Urbium Apuliae , & Calabriae . Cum Aradio Valerio Proculo hospitium secere Diditani, ut supra diximus ex Tabula ex Museo Stroetio adlata pag. a oo. item Civilitani , Ηadr metini , Faustianenses , Theanitae , Zamiani , qui eum statuis donarunt, ut liquet ex Gruterianis pag. CCCLXI.& sequentibus, quae exempla , ut arbitror, ad id declara dum satis suiscere possunt. In fine marmoris legitur ORDO ARRETINORUM PATRONO OPTIMO. Orcinis nomine designantur Decuri nes , qui in Coloniis idem erant, ut mediocriter literati sciunt

234쪽

sciunt , ac Romae Senatores . Nam Coloniae , ut ait Gel- Iius Lib. XIV. quas QPies parvae simulacraque populi Romani δε- erunt . idem Senatur nomine veniunt in pluribus saxis i

Gruteriano Thesauro pag. CCCCLVII. 6. CCCCLXIII. 3. Verum frequentius in editis lapidibus plebs, & populus,

vel cives, vel municipes cum Decurionibus coniunguntur,

etsi tamen, sicut Senatus & plebs Romae , ita & in Col ni is , & Municipiis separatim discernerentur . Quare a guere possumus in decernenda statua cum inscriptione in honorem L. Petronii Tauri Volusiani , Decurionibus Arisretinorum scita populi , & plebis haud adiuncta fuisse ipsamque minime sententiam rogatam fuisse . Sed de Decurionum ordine , & dignitate consulendus Reinesus i 99. Classis Primae , item & Norisius in Cenotaphia Pisana Dissertatione I. Cap. III. Ex adlato marmore colligi item facile potest sequioribus seculis penitus exolevisse divisionem illam , seu distinctio

nem Arretinorum Veterum , Arretinorum Fidentium , & Arretis

rum Iuliensium , quorum meminit Plinius Lib. III. Cap. 3. omnesque Decuriones postea in unum coaluisse magistratum , a quo omnia , quae ad cives pertinent , gererentur Ut lucem Plinio asseram marmoris fragmentum subiicio . quod exstat Arretii in maiore Platea , antea vero servabatur in Monasterio Camaldulensium S. Mariae in Gradibus , in quo Decuriones Arretinorum Veterum nominan

tur , qui , ut ex aliis huic similibus formulis in fine vel florum lapidum liquet, aliquid faciundum decreto adpro basia , vel ordinasse videntur . Supra lineam , quae habet DECVRlONES , vestigia literarum alterius lineae apparent, ex quibus vix intelligi potest an scriptum suerit IN QVIN- Ev .... sorte in zuinquemiros. Sed en ipsum fragmentum

DECVRIONES ARRETINORUM VETER Q

235쪽

2IL INSCRIPTION EsMeminit huius Inscriptionis Blondus, Hermolaus, & V laterranus , qui hinc infert Arretinos veteres a Sulla pr scriptos fuisse; sed quum iura magistratus habuerint, contrarium inferri potius oportebat. Triplex hoc discrimen Arretinorum , quasi in tres populos , non solum re , Verum etiam nomine , & loco , ut opinione auguror , distinctorum , induxit primum L. Sulla, postea vel C. Iulius Caesar, vel Augustus in novis Colonorum deductionibus , quam divisionem Plinii tempestate adhuc viguisse Perspicuum est . Idem Plinius Clusinos quoque in Veteres, Ac Novo distinxit , itemque Fabraternos. mare emendanda vetus inscriptio , quae in Gruteriano opere assertur pag. MXCV. 6. & loco FABRATERNI NOVANI , reponendum est Plinii auctoritate Lib. III. Cap. 1. FABRATERNI NOVI. In eodem opere pag. CCLIII. 6. in honorem Hadriani Imperatoris exstat inscripta Tabula , in qua , licet fracta sit, diserte tamen memorantur Laniam ni Veteres. Ad distinctionem igitur veterum incolarum , Coloniarum populi Novi dicebantur in nova deductione . Ita VERONA NOVA GALLIENIANA appellata est in nuova Gallieni Imperatoris C lonorum deductione , ut diserte legitur in Veronensi Arcu Penes Gruterum pag. CLXVI. 6. Ex quibus deduci potest tum Arretinos Veteres , tum Novos Fidentes , & Iulienses singulos senatum seorsim habuisse . Cluverius Ital. ant. Lib. II. Cap. III. pag. 3 i. singulis oppida assignat; ego Vero in Municipio loca diversa . Holstentus in Notis ad Cluverium pag. II. putat quod Arretium appellatum fuerit C Lma Fidens , Iulia , Arretium , in qua etiam sententia est Norisius in Cenotaphia Pisana, Dissertatione I. Cap. I. Sed de Arretinis quum luculenter disseruerit Illustrissimus Vir, Equestri dignitate, egregiarumque virtutum laude , & er ditione ornatissimus Gregorius Redius Patricius Arretinus, in Epistola, quam , pro sua in me benevolentia & humanitate , meo nomine inscribere dignatus est , laetus lubens que , ut meis lucubrationibus lucem asseram , in pubi

cum depromo .

236쪽

ANTONIO FRANCISCO CORIO V. C. GREGORIUS TE DIUS

Uas a me petisti, Vir Clarissime.antiquas Arretiani nostri Municipii Inscriptiones , mitto eas tibi , non indiligenter , aut incuriose exscriptas . Exiguum hoc quidem spicilegium videri poterit prae uberi messe , quam eruditis ingeniis dives huiusmodi opum

Florentia tuis curis nuper suppeditavit e sed fato malo factum est , ut, quam Italia universa cladem , & literarum iacturam temporibus iniquissimis experta fuerat , eam nos rursus, amissis, quae apud nos supererant, post diuturnam tot saeculorum barbariem , antiquis monumentis, saecul eruditissimo experiremur. Quum enim anno MD VI, qui apud nos, Florentinae Reipublicae nomine , rei militari , & construendae Arci praeerant, viri omnium elega

tiarum expertes, calcis inopiam L si Diis placet J & lapidum causarentur , in regione lapidicinis abundante , dc fluvialibus saxis, ad calcem maxime opportunis 3 iusserunt partim ad calcarias pertrahi, partim in Arcis fundamenta

proiici quidquid marmoris, & Tiburtini lapidis facti infecti , tum in Urbe , tum in Suburbanis reperiretur : unde magno ,& inexpiabili eruditorum omnium moerore factum est , ut maxima Epitaphiorum , aliorumque Epigramma tum copia flammis, aeternaeque oblivioni addiceretur. Susipicio tum fuit apud Cives nostros, cuius etiam Annales e Tum temporum meminere, invidia potius virorum illorum militarium , quam inopia calcis in has eruditas veteruntia monumentorum reliquias saevitum suisse . Verum id potius tribuamus eorum inscitiae, quibus antiquarum omnium

ele la I Petrus Bonamiei in His . Arretina Mia quae existit Arretii In BihII theca Clericorum , qui vulgo dicuntur di Murelio , ubi Auctores alia Manuscripti asservantur , ad quos identidem provocamus a

237쪽

elegantiarum sontes , Urbium praeclara decora , Romanae Ηmoriae inexhaustae opes, nondum evecta ad hoc fastigium antiquarum rerum scientia, peni tus incognitae fuerunt. Quod vero est in vulgari illo & sapiente antiquorum pr verbio cadente quercu , quemlibet ligna colligere , ,

id apud nos quoque verissime dictum videri potuit. Tam

multae enim eo saeculo antiquae Inscriptiones,& rara Civitatis nostrae monumenta apud nos interierunt, qua domorum instauratarum inclusa parietibus , qua ad Urbes exteras translata , ut vix modicae , & non ita magni faciendae

reliquiae ex immani naufragio hodie supersint. Qualescumque tandem illae sint, eas ego, bona fide, non aliena opera usus , quas item testis vidi, descripsi, & ad te, studii veterum memoriarum flagrantissimum , libenter transmitto . Illae quidem & tuo , & eruditorum palato praepaucitate non facient satis; prae sinceritate displicere omnino non poterunt. Nihil ibi de coniecturarum mearum penu, nisi quod pauca quaedam, ad Urbem hanc pertinentia. exteris sertas Ie non cognita , adscripsi . Quae vetustas in Laispidibus detrivit, & Lapides ipsos exhibens, punctis, aut lineis indicavi , quae super iis aliquando coniicerem , ad marginem reieci : quae vero coniecturam meam fugerent, ea , tamquam spartam tibi exornandam , reliqui. Et haec quidem de antiquis , quae petieras, Epigrammatis . Dissicilior ea suit subeunda provincia, ut, quae de Arretio nostro auctores antiqui testata literis reliquere, - colligerem , & apto temporum ordine digesta inter se colligarem . Quod tamen , ne labori ipse meo parcere velle viderer , alacrisum , & prompto animo persecutus , ita , tamen , ut inde vix quidquam extrudi potuerit, unde tenebricosissimis tem

IbI Arretii mentio extat apud Strabonem , Ptolemaeum, Silium, Caesa rem , Ciceronem , Halicarnasleum , Diodorum, Stephani Epitomatorem, Polybium , atque Plinium. Ferdinandus Ughellus in Ital. Sac. Tom. m. qui ει Livium memorat de Arretio locutum , addere potuit Macrobiisum , Iulium Obsequentem , Frontinum , Antoninum.

238쪽

poribus lux, quantumvis modica , assulgeat. Quotus enim quisque est, ubi ab insano illo Annio discesseris , aliisque, qui pecudum more confidentissimum sycophantam secuti sunt, qui de Arretii origine , conditore , nomine, certum quid aut exploratum pronunciet icumque in tanto antiquorum omnium silentio , iis omnibus deperditis , qui fusus de Etruria locuti fuerant, Etruscarum Urbium incunabula exquirunt, ii profecto videntur mihi , quemadmodum ille Virgilianus AEneas, pergere obscuri Iola sub nocte per umbram,

Perque domos Ditis evacuas , ου inania regna .

Omissis igitur Fabulatoribus importunissimis , qui conditorem Arretio faciunt Ianum - , quem eumdem esse dicunt cum illo Noach , qui in sacris Paginis memoratur quamquam & ipsi inter sese Andabatarum more dein

pugnent , & alii quidem Iapeto Noachi filio, alii,

Athlaec , quem Iapeti filium serunt, decus landatae Urbis adiudicent 4 ea videtur , si non vera , at similis verae sententia , quae & Polybio , & Iustino placuisse credi potest, di a Leonardo cive nostro , libro primo Historiarum Florentinarum tradita est f), conditum nimirum a Lydis A Tetium , qum ii, alimentorum inopia e regionibus suis pro fugi , in Italiam venissent : quo quidem tempore expulsis , ut Provinciam tenebant , Pelasgis , eam vel a Tyrrheni ucis nomine Tyrrheniam nominarunt , vel f ut magis Dionysio Halicarnassens probatum legimus J g a mapalibus , quae ante aedificata oppida inhabitabant, & patria voce Tyses dicebant, appellavere Tyrseniam . Quanquam Ferdinandus Ughellus eam aliquorum sua aetate opinionem fuisse dicat, ut a Pelasgis, & Umbris Arretium constitutum veIlent 3 cuius rei idoneum nullum auctorem reperi.

Alia

I a J AEneid. vI. v. 268. b J Pseud Cato Fragm. a. de or ine Italiae . Pseudo-Berosus Iib. I. & 3. I e Genes. Cap. s. v. 29. & deinceps of d J Petrus Bonamici in Hist. MS. I e l Gabinius Laetus in Eparchiis graphia. Alexius Gelandius lib. . Civit. Orbis. t si Hanc etiam Opinionem tenuit Flavius Blondus in sua Italia , & Dominicus Marius Nuger. lib. VIII. Comm. Geogr. t g I Dionys. Halicarnais. lib. I.

239쪽

Alia est, quam non pauci, neque ita contemnendi auctores secuti sunt de origine Arretii , sententia M 3 quam tamen vellem petito aliquo ex antiquitate testimonio confirmassent . Tradunt hi non a Lydis aut, Tyrrhenis, sed a Graecis in Italiam delatis aedificatum Arretium per ea tem bpora, quibus Israeliticus populus post devicta diuturnis cruentisque proeliis Cananaeorum , & Amorrhaeorum regna pacem adeptus, Reipublicae cuiusdam more, ab Iudicibus regebatur . In tanta rerum antiquitate , obscura plane sunt,& incerta omnia . Datur quidem bare menia antiquitati s ut in re non absimili quondam dixerat Livius ut di inis humana miscendo primordia Urbium augustiora faciat . Nihilominus tamen ridendos eos puto , non audiendos , qui vel Etrurum quemdam , aut Etruscum ex Iapetidarum genere conditorem Oppido dicunt 3 vel qui ad Herculem , Geryone devicto, ex Hispania redeuntem , Urbis primordia reserunt ue vel qui Aurelium Troianum militem, Homero , aliisque Troianae Moriis scriptoribus plane ignotum somniant ta): quae commenta implexam magis reddunt. Historiam Gentis , initia Urbis suae prae vetustate ignorantis Quod ad nomen ipsum Arretii pertinet, mirum quam lepide & curiose torserint sese ad eius originem expiscandam Virorum otiosorum ingenia . Arretiam Noachi vel fili

a J Ab Umbris, Pelasgisque, qui Regionem illam incoluerunt filisse aedificatam probabiliter arbitrantur plerique , quidquid fabuletur Annius &c. Ferit. Ugheli. Ital. S. Tom. I. l b J Ioannes Caramanius. Petrus Bacch rini de Origine Urbium & Fanii l. Italiae . Ambrosius Calapinus V. AENretium . Fr. Iacobus Bergom. in Supplem. Chronic. I e J Liv. Dec. I. Lib. 1. I d I Magister Ioannes de Virgil. in Chronic. Mundi . Favet &huic opinioni Gorellus Poeta Arretinus in Chron . f e I Hierodeus Coc. mograph. Franciscus Berlinghieri Libro 3. Geograph. Poetice pertractatae. II J Plenerius Arretinus Scriptor, qui modo desideratur, relatus a M. Attilio Alessi Arretino in suis Commentariis historicis M S. st J D. Petrus a Buraiano Monach. Camaldul. in Lib. de vita Monastica. Ioanno Roἡ-dinelli in Relatione ad M. Ducem Franciscum MS. l hJ M. Guaetetus in Chron. M. Attil. Alesti in Hist. Arret. Mia rel. a Petro B amico :Cronicum Magnum . Ioannes Selinus de Notabilibus Mundi . I. J Gabin. Laet. in Eparch. Alexius Celand. Iib. IV. Urb. Mundi.

240쪽

ANTIRUAE ARRETII. 2IIsido indidisse Anniani imposiores inutilibus chartis illi verea

pse vero Annius , perfricta , quemadmodum solet , fronte, Pseudo-Berosum illum suum inducit vocis originem ab Aramaea Lingua proferentem : quo quidem idiomate a Vesta, seu Terra, quae Iani mulier ab illo . eonficta est. Aretoia , & Nortia appellatur . Narrat ista deliris delirus reredat Iudaeus Appella , non ero . Sit sane dictum Arretium ab Hebraica voce I qua Terram significari tradunt. Scio namque viris Hebraice doctis non displicere nominum Etruscorum etyma , quae ab Hebraeis fontibus peti possunt: cum vero simile sit, voces aliquas ex ea Lingua adhibitas ab Etruscis, qui characteres aliquos Iudaicorum non absimiles habuerunt. Quid hinc tamen pro Annio p si Hebraicae originis nomen est , ab soli ubertate , non a Com

mentitii Iani uxore, dictum suisse a conditoribus oppidum pronum est suspicari . Simplicius alii ab ariditate cra, qua vicinus Arno ager utpote glareosus, & cretosus laborat,

nomen derivavere. Hanc opinionem secutus Franciscus Ber linghierius, vates vester, ut sua ferebant saecula, non con

temnendus ,& Laurentii Medicet amicus in paucis, ait: GVerse aretis Citta quel si dissonde, . Dalla aridita detis , quando Alcide. G tamnato desi' Upane fronde ;E da Tirrenis ὸ fatis , e deua assis

D' Aurelis, s Onde Merenate fue 'E ebi per eloque a tanto miri,

Sed neque universus Arretinorum ager ita aridus est , utnde oportuerit Oppidum appellari, cum ii praesertim, qui pomerium circumstant, Campi uberes & irrigui sint, ne in Ee que

la I Annius Comment. In Pseud Caton. fragm. r. & Pseud Berosi lib. g. & 4. l b l Demptus ab Annio Leander Alberti in Ital. Reg. Etrural c I Hor. lib. I. Sem. Sat. 3. vers. Icio. Id I S. Petrus Damiani Sermo in Festo S. Donati Epistopi Arretini : Unde non iam aretium ex more dia earit, quod ab ariditate ter M tibi eonstat nomen impositum , sed tu a

SEARCH

MENU NAVIGATION