Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

AARONIS MOSIS FRATRI s

Aron Mose fratre,tribus annis maior

Fuit . Eum Deus Mosi qui se impedi- tae linguae esse dixistet, ' eloquentia

eius confessione ualeret,iadiunxit ad , obeundum legationis munus quo

apud Pharaone Aegypti Regem utrunque fungi uoluit. Itaq; Aarone uerba facere apud populit uoluit pro Mose fiatre: Motan Aaroni praesse iis in rebus quae ad ipsum pertinerent Nec ueris apud populum

solum, ted etiam apud Pharaone uerba facere Deus Aarone uoluit:.eunaque Mosis quem Pharaonis Deuesic iussit, Topheta uatemque fore dixit. Missus est autem cum fratre ad Pharaone Aegypti Regem de Hebraeorum,qui graui seruitute premebantur, liberatione: qua legationem ex Dei praescripto obiit tanta fide & constantia,ut regis irati minas contempserit. Quibus quόtque malis & calamitatibus Pharaonis contumacia Aegyptij omnes oppressi sint,quoniam in Mosis uita commemoraui, hon necesse habeo hoc loco repetere,ne in eo longior ponatur Ora

tio. Itaque ad ea quae Aaronis propria sunt, uenie luest. Cum Hebraeos Pharao malis quibus ipse atque eius populus oppresius est,coactias tandem aliquando liberos abire su isset, traiectoq; mari rubro, quod eis aquis in duas partes diuisis facilem transtum dedit ad Sin montis solitudinem omnes peruenis sent: Deus Mosi quem ad se in montem selum accersistet,

122쪽

AARONIS VITA. Co

cessis et, primum leges decem quas in tabulis duabus lapideis scripsit, populo promulgandas dedit:

deinde alias etiam leges, tum exemplar & similitudinem ei ostedit,ia quam tabernaculum quod templi loco futurum erat, & quae ad illud pertinebant, illum facere uellet: postremd Aarone fratrem illius se delegisse dixit, qui maximi pontificis munere in re diuina procurada & facienda in tabcrnaculo fungeretur: quod quidem ad illius laudem & dignitatem ualet plurimu. Nam cum is summus esset honoris gradus, eumque Deus illi potissimum mandarit, ex eo magnam de illius cinctimonia & uirtute opinionem eum habuisse intelligimus, eόque maiorem, quod Iesu Christi aeterni uerique pontificis speciem primus gcscrit. Semel enim quotannis

in adytum tabernaculi, taurorum aliarumque bestiarum, id est alienum finguinem inserebat,euΠΡ.que pro populi peccatis offerebat, Iesum Christum multis ante significans , qui suo sanguine quo genus hominum redemit, semel in uerum tabernaculum, id est in caesum, prosectus est. Summum autem eum dignitatis locum uestes, quibus potifex in is utebatur,populo augustiorem honoratiore que reddebant. Tunica erat hyacinthina, ora textili ea specie quam prae se fert cappa quam uocant: ita

tamen ut ad imas partes malis punicis tintinabulisque aureis alternis distingueretur: ad humeros at nexa ei erat tunicula tartexta ex auro, hyacintho,

purpura, cocco bis tincto, siue distincto, bys, ue

123쪽

retorta opere uario: ita tamen ut utriusque lateris o- ne ad summam partem inter se cohaererent. In oris

gemmae duae onychinae,in quarum una sex, in altera totide liberorum Iacob, qui Israel appellatus est, eo ordine quo quisque natus est, nomina incisa erat opere gemmarij, incluta auro visebantur,ut eorum memoria coleretur. Eodem opere textili ad pectus insigne quoddam adhaerebat, quadrata figura quae palmum aequabat,in quo quatuor ordinibus ac uersibus duodecim gemmae auro inclusae ita haerebant, ut in primo ordine sardius, topazius, & smaragdus, in altero carbunculus, sapphirus,& iasipis: intertio lingurius,achates,amet histus: in postremo,chrysolitus, onychinus & beryllus uiserentur incisis 3c caelatis duodecim liberorum Iacob nominibus Hoc insigne το λοδεκον dicebatur, quod rationis & iudi- . cij index esset, eas pontifex iudicium liberorum Iacob gestaret: a collo autem non pendebat, sed

uncis aureis atque ansulis quatuor cum utraque ora

eius togae quam ad humeros haesisse dixi, cohaerebat. Tiaram quoque byssinam in capite gestabat, ex qua lamina aurea uittae hyacinthinae annexa, in qua haec uerba: Sanctum Domino, opere caelatoris incisa erant, ita pendebat, ut semper fronti eius immineret . Quae quidem omnia aliaque nonnulla, quae praetermitto, non est dubium quin maximo pontifici maximam dignitatem asserrent, ex eisque summam a populo uenerationem haberet. Atque haec apud homines. Deus autem quantum eius pre'

124쪽

ces apud se ualerent, multis locis confirmauit:quippe qui cum pro suo quisque scelere,aut labe & macula,quam ex lege suscepisset,eam hostiam offerret,qualege praescripssset, ita denique pollicitus si uenia se

esse daturum,si sacerdos ipsum,ut ei ignosceret,rog ret. Ritus autem selennis quo sacerdotium iniuit, caeterique omnes qui illud eo mortuo adepti sunt, rat huiusmodi.Abluebatur primum a ua,cum Deo oblatus fuisset deinde tunica linea, aliisque uestibus

quas paulo ante enumeraui, amiciebatur: tum oleo quoa unctionis uocabatur, sconficiebatur autem ex myrra primi generis,cynnamomo, calamo, casa, o

le6que olivarum caput eius perfundebatur:tum uitulum pro peccato immolabatur,& aries qui crem batur,appositis utrique manibus pontificis. alter etiaaries eode ritu immolabatur cosecrandorii institue-doruque sacerdotu gratia, cuius immolati sanguine extrema pars auris potiscis dextrae,manusque dextrae

ac pedis pollex tingebatur:tum ex canistro quod erat in tabernaculo, & pbst in tepio,panis sine fermento,& collyrida oleo perfusa,& laganu in adipibus cu ammo dextro adhibebatur: omniaq; haec pontifex accepta erigebat,eademq; reddita in ara odoribus incensis perfundebatur: praeterea sanguine qui in ara erat, unguent όq; ipse uestesque eius aspergebatur. Septe diebus haec sue consecratio,sue deuotio, siue institutio a 3r initiatio, in conspectu populi coplebatur, quibus a tabernaculo & sest a templo eum dis edere nefas erat carnibus, &panibus sacris, quantum satis

125쪽

erat,vescebatur, quicquid reliquii erat in ignem c&iiciebat.Post ridie initiationis uitulum expiandi pe cati sui cau sa,ariete mque in holocaustum utrunque sine macula immolabat, pnecipiebatque populo ut hircum afferret, quem illius peccati expiandi causa

immolaret, uitulum,agnumque anniculu, in hol caustum & utrunque sine macula, bouem&ouem pacis causa,similamque oleo perfusiam: cum haec omnia immolabat, Deum ut & sibi & populo ignosceret, rogabat. Quibus rite persectis, populo bene

precabatur. Verba autem solennia, quibus bene precando utebatur,haec erat: Benedicat tibi Dominus, te ue tueatur.Ostendat Dominus tibi faciem suam, tuique misereatur. Os suum Dominus ad te conuertat, tibique det pacem. Quotidie duo sacra ex lege faciebat: unu mane, quod agnu anni unius, decima parte similae quς oleo luso perfusa erat,& uinu habebat:alterum uesperi , quod iisdem rebus, eodemque ritu constabat. Erant etiam solennia sacra alia quinque , Phase,id est pascha,a quartodecimo primi mesis die uesperi ad primum &vigesimum, quoru septem dierum primus&septimus festi erant: hos s pie ex eo die quo liberati sunt a seruitute Aegyptiorum,quotannis celebrabant. Secundum factu soleniae Pentecoste dicebatur, id est quinquagesimus dies quam manipuli exprimis frugibus Deo consecrati fuissent. Praeceperat enim su is Deus, ut cum in eam terram, quam eis daturus esset, opimam & fertilissimam quasi in rem praesentem uenissent, post mesise

126쪽

AARON Is VITA

quotannis ad pontificem manipulos ex primisfrugibus portaret,quos postero die ipsi c5secraret,agnus sanni unius immolaretur in holocaust una,& cum eo

duae decimae similae oleo perfula ac uinum libarent: quo ex die quinctuaginta dies numerarent, & quinquagesimum celeberrimum sanctissimumque haberent, in eoque panes duos duarum decimarii simila fermentatae, ex primis frugibus: septem praeterea a- os anni unius,uitulum unum, arietes duos in limlocaustum cum libamentis su is, hircum pro peccato , duosque alios agnos anni unius pacis causa per pontificem offerrent & immolarent, quae omnia adliontificis usum reseruarentur. Septimo mense roiqua tria sacra faciebant,primo die diem festum tu barum agebant,holocaustumque per pontificem immolabant.decimo festum diem expiationum,quintodecimo seriae tabernaculorum, septem diebus h

locausta offerebantur, dies etiam octauus erat celeberrimus atque sanctissimus. Die primo fiuctus arboris pulcherrimae decerpebant,spatulas palmarum, ramos ligni densarum frondium, & silices ex torre-te:singulis diebus sua cuiusque sacra selennia faciebant. Atque haec quidem sacra stata erat & selennia: alia erant non lenia,sed pro re nata, aut pro cuiusq; religione,peccato uel impuritate, quae praetermitto, ne sim longior.Quae aute adhuc comemoraui,eb comemoraui,ut quid quoq; die Aaromponii sex operis cerii agerct,omnes intelligerent: cum intellexissent,

ex eo illud etiam intelligerent , quam acceptum &

illem

127쪽

gratum Deo ossicium fuerit, quo funa retur. Nesenim de illius animo & religione dubitare de

mus, quem caeteris a Deo videmus esse praepositum, ut sibi hostias immolaret. Quanquam ex uno facto de caeteris coniecturam facere postumus. Paulo ante

maximi pontificis esse dixi,Deum precari, ut populo peccanti ignoscatcum Dathan & Abiron eosque omnes,qui cu illis in Mosem & Aarone coturassent, dehiscens terra absorbuisset, postridieque eius diei, orta seditione & motu, populus utrique tot hominu mortis causam daret,Deusque eis in tabernaculo se, deris, quo quasi in asylum confugerant, praecepisset, ut se a multitudine quam deleturus esset, secerneret: Aaron Mosis iussu, qui ira Dei ia desaeuire cernerer, thuribulo arrepto in medium populum se immisit, atq, inter uiuos & mortuos stans, incensis odoribus, Deum ut populo propitius esset precatus est, statimque incendij , quod iam multitudinem conficiebat, finis fuit.Postridie eius diei,aut eo ipso dirimagnam eius uirtutis ac fidei in se Deus populo significatione dedit, ne deinceps ulla rebellio aut seditio oriretur. Mosii enim praecepit, ut singulas uirgas a singulis tribbuum principibus,id est duodecim, acciperet,in eiLque nomen uniuscuiusque scriberet, & Aaronis nomen in tribu Leuina esset,easq; omnes in tabernaculo foederis locaret: eumque monuit,sere,ut quem ex

omnibus potissimum deligeret, eius uirga in gemmas erumperet, atque ita querelas populi in eum & fiatrem murmurantis sedaret. Cum acceptas ut gra

128쪽

gas Moses in tabernaculo reliquisset, posteroque die reuersus,illam Aaronis no solum in gemmas sed etiain flores qui soliis dilatatis in amygdalas formati Grant, erupisse animaduerteret, omnes ad populum protulit. Cumque omnes re ut nouam admirati ectent,& suam quisque recepisset,lum iussit Deus M sem Aaronis uirga in tabernaculum reportare, ut ibi

rebellionis populi significandae ac prodendae causa

seruaretur, motusque eius ac murmur sedaretur, ne

perirent. Eapbst in arca iussit Dei recondita es . . Liberos quatuor ex uxore sua suscepit,Elearar, Nabad, Abiu,& Ithamar,qui omnes iussu Dei cum illo sacerdotes initiati sunt & instituti: sed paulo pbst Nabad & Abiu cum alienum ignem sp5te sua, nullius

iussu arreptum atque in thuribulum cum odoribus infusum obtulissent, igne perierunt.Si omnia uelim commemorare,quae possum,omnia fere quae in Mosis uita dixi,repetenda erunt.Itaque Paucis quae restat contenti esse debebimus. Cum Moles in Sina monte quadraginta dies ac noctes commoratus est, tum cuduarum tabularum leges decem a Deo latas&scriptas accepit, populus qui illum diutius quam uellet, in monte commorari uideret,ad Aarone infesto animo uenit,contenditque ab eo, ut sibi Deos quorum ducibus in uia uterentur,faceret, i Mosi qui ipsum

ex Aegypto eduxisset,quid accidisset,ignoraret. Aaron in re tam magna, qui furorem populi coprim re se posse desperaret, nisi rerum quae populo charaeessent,missione,uiris id consilium dedit, aut impo

129쪽

AARON Is VITA

rauit, ut inaures aureas ex uxorum liberorum'; se rum auribus detractas ad se afferrent. Nec uero reruetiam charissimarum certa amissio eos a semel sescepto conceptoque facinore retardavit aut deterruit.

Inaures enim suas quisque libenter tradidit, quas cuAaron accepisset, opere fuserio ex eis uitulum fecit. Quem cum populus uidisset, illum Deum este dis runt,a quo ex Aegypto eduisti essent.Quinetia Aaroaram ei ςdificauit,priconisque uoce edixit,postridie

Domini festum diem fore.Itaque omnes mane contienientes, holocausta & hostias pacis causa immolaru nt,sacrisque escisse contaminaverut. Hoc statim Moses patefaciente Deo resciuit, cuius iussu cum e monte descendens castris appropinquasset, conspecto uitulo,primum tabulas cofregit, deinde arreptuuitulum cobussit: tum Aarone grauiter obiurgauit,

Q populum in tam immane scelus praecipitem dedisset. Aaron nihil habuit quod afferret,& excusaret,

nisi populi ad peccandum procliuitate, iis omnibus expositis,quibus a populo ad illud facinus impulses

essἡt. Itaque eum rogauit, ut Dominii, ne sibi succeseret, placaret. Hinc Moses nihil in fratrem grauius constitu it, tantumque ira eius in facinoris au ctores desaeuit. Nam cum eos qui a Domino staret,ut ad se uenirent,monuisset,omnesque Levinar tribus homines conuenissent, eius iussu quem Dei esse dicebat, tria hominum millia interfecerunt. Pontificis munere ex Dei uoluntate ac sua dignitate quadraginta annis quibus in solitudine Hebnvi comorati sunt, sum

130쪽

elus est. Radragesimo enim anno quam ex Aegypto educti fuissent,calendis Quintilibus cum tres &octoginta annos compleuisses, in Hor monte e vita excessit. Praeceperat enim Mosi Deus, ut eum in m tem illum cum Eleazar eius filio duceret, ibiq; et u stem detraheret,qua filiu amiciret: re enim ut moreretur , quod sibi ad aquas non credidisset: quod in Mosis uita comemorauimus. Eum triginta diebus multitudo luxit.

IOSUE VITA. Osue tribus Ioseph qui antea Osee dicebatur,Nun siueNauae filius,ius su Dei 'pellatus est, idemq; intemdum Iesus, quod nomen conserta torem declarat, dicitur.Is Mosis priamum puer & minister fuit, deinde successit in eius locum, perduxitque Hebraeos in te ram,quam multo ante se eis daturum esse Deus promiserat, nec perduxit modo, sed inter eos diuisit. Quod ad munus cura Deo delectus sit, &quemad modum eo pro dignitate sita, & Dei uoluntate functus sit,dicendum est Prima eius mentio quae quide honori illi fuerit,dc dignitati,in praelio quo dux pro Mose Amalecinos fudit, gauit,atq; interfecit,inuenitur . Nam cum Amalec sua sponte in Hebraeos in

Raphidin solitudinem infestum exercitu pugnandi causa eduxisset, Moses eius consito cognito Iosue

SEARCH

MENU NAVIGATION